Obrazy na stronie
PDF

dominæ, filiæ charissimæ. ANsELMUs archiepiscopus, A

debitum honorem, servitium, orationes et benedictionem Dei, et suam, quantum potest.

Gratias magnas ago vestræ largitioni, sed multo majores, de qua munera procedunt, sanctae dilectioni : quæ etiam mihi pia sollicitudine instat ut in alimentis sumendis corpori largius indulgeam, ne vox et vires ad curam injunctam mihi deficiant. Nam quoniam auditis me pro jejunio totins diei, etiam-i quotidie fieret *"*, famem non sentire, timetis raucitatem et imbecillitatem mihi corporis evenire. Sed utimam tantum mihi sapientia et potestas quæ competit, suppeterent, quantum vox et vires quas habeo ad opus mihi injunctum sufficerent. Licet sic possim sine famis molestia jejunare, satis tamen passum, et volo cum debeo, quantum expedit, corpus alimentis recreare. Memor est benigna vestra dignatio in epistola sua quod per me sit vestra celsitudo in conjugium legitimum desponsata, et ad regui sublimitatem, me sacrante, coronata. Verum cum de me, qui hujus rei minister tantum fidelis, quantum in me fuit, exstitit, hoc tam benigne, tanta gratia recolitis, satis æstimari potest quantas Christo, qui hujus doni auctor et largitor est, grates in mente persolvitts. Quas si recte, si bene, si efficaciter ipso actu vulti reddere, considerate reginam illam, quam de mundo hoc sponsam sibi illi placuit eligere. Hæc est quam pulchram, et amicam, et columbam suam vocat in Scripturis, et de qua illi dicitur : Astitit regina a de.rtris tuis (Psal. xi.iv, 10). Haec est cui de eodem Sponso suo Christo dicitur : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui ; et concupiscet reae decorem tuum (Ibid., 11). Quanto enim sæcularium conversationis, et patris sui, hujus scilicet mundi, habitationem contemnendo obliviscitur, tanto pnlchrior conspectui Sponsi sui et amabilior cognoscitur. Hanc quantum dilexerit ipse probavit, cum se ipsum morti sponte tradere pro ejus amore non dubitavit. Hanc, inquam, considerate quomodo exsulet peregrinus, et quasi vidua ad virum suum cum veris filiis gemit et suspirat, exspectans donec ille de regione longinqua ad quam abiit accipere sibi regnum, veniat, et eam ad regnum suum transferendo, omnibus qui eidem amicae bona vel mala fecerint prout quisque gessit, retribuat. Qni hanc honorant, cum illa honorabuntur; qui hanc conculcant, extra illam conculcabuntur ; qui hanc exaltant, cum amgelis exaltabuntur; qui hanc deprimunt, cum daemonibus deprimentur. Hanc exaltate, honorate, defendite, ut cum illa et in illa sponsa Deo placeatis, et in æterna beatitudine cum illa regnando vivatis. Amen. Fiat.

[ocr errors][merged small]

ANsELMUs, gratia Dei archiepiscopus, dominæ et matri, et filiæ charissimæ, Id E comitissæ, salutem et benedictionem Dei, et suam, si quid valet. Gratias ago celsitudini vestræ pro benignitate et largitate quam legatis nostris nuper Roma redeuntibus exhibuistis, sicut mihi et omnibus nostris facere soletis. De hoc quod mihi per domnum *" Joannem mandastis, nullam possum vestram culpam intelligere. Sed quoniam semper tutius est in ° hujusmodi magis timere quam confidere, laudo timorem vestrum, quia beatus homo, qui semper est paviB dus (Prov. xxviii, 14). Et beatus Job dixil : Verebar omnia verba mea (Job. ix, 28). Solo igitur hoc amore, et mali quod contigit per malos homines dolore quem habuistis, credo vos Deo, quantum ad vos pertinet, satisfecisse. Quoniam tamen scio quid desideretis, oro Deum ut vos ab hoc et ab omnibus peccatis vestris absolvat, et ad gloriæ suæ contemplationem perducat. Amen. Unum psalterium pro omnibus peccatis vestris dicite, secundum opportumitatem vestram. EPISTOLA LIX°°°. ANsELMi Ad cleMENTiAM coMiTissAM. Comitem laudat quod nullam daret investituram, {% comitissæ consilio et prudentiafactum cele

rat. Et ut eadem viro suo semper ipsa consulat Amselmus hortatur.

ANSELMUs, quamvis indignus, dictus archiepiscopus Cantuariæ *°, dominæ et filiæ charissimæ, CLEMENT1.E reverendæ comitissæ, per diuturnam hujus vitæ prosperitatem, æternam futuræ mereri felicitatem.

Relatum mihi est quosdam abbates in Flandria sic constitutos ut comes vir vester nullam eis manu sua daret investituram. Quod sicut non sine ejus prudenti clementia ita non esse æstimo*° factum absque vestra clementi prudentia. Tanto ergo de hoc vestro bono opere gaudeo, quanto vos ambos verius in Deo diligo. Cum enim ea quæ religionis Christianæ sunt, concordi voluntate facitis, veros vos esse filios Ecclesiæ sponsæ Dei et fideles advocantos ostenditis. Non enim debent principes sponsam Dei, matrem suam, si Christiani sunt, æstimare sibi datam *** in hæreditariam dominationem, sed a Deo sibi commendatam, ut ejus cohæredes mereantur esse ad reverentiam et defensionem. Rex enim erat, et quid ad principes pertineat intelligat, qui principes volentes hæreditatem sanctuarium Dei possidere, sic maledicebat : Deus meus, pone illos ut

[ocr errors]

“Etiam si fieret ms. etiam si quotidie fieret. *Cum eodem ms. collata. *Dominum N. ms. Dominum Johannem. *°* Tutius in ms. Tutius est in. “Cum eodem ms. collata. ""Anselmus vocatus archiepiscopus Cantuariæ ms. Anselmus quamvis indignus archiepiscopus dictus Cantuariæ. ** Non æstimo ms. non esse rotam ; et sicut stipulam ante faciem venti (Psal. A tuitioni et dispositioni vos commisistis. Utique in

[ocr errors]

Lxxxii, 14); et quæ proxime sequuntur. Non hæc loquitur David, sed Spiritus Dei Filii David, qui dixit : Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. xxiv, 35). Ad vos pertinet, reverenda domina et filia charissima, ut hæc et hnjusmodi viro vestro frequenter opportune, importune suggeratis ; et ut non dominum, sed *'* abvocatum; non privignum, sed fillium se probet esse Ecclesiæ, consulatis. Certe sic erit potestas placens Deo, et omnesactus ejus dirigentur ab eo, et contra omnes ejus adversarios erit cum eo. Monete eutu ut nunquam adversetu legi Dei, quia qui illi subditi sunt, Scriptura, quæ non mentitur, asserit illos indubitanter inimicos esse Dei. Ne credat consilium contra consilium Dei,quia Dominus reprobat consilia principum, consilium autem Domini manet in a ternum (Psal, xxxii, 10); et, sapientia ujns saeculi, stultitia est apud Deum (I Cor. iii, 19). Consilium autem Domini est sacra Scriptura, et eorum quibus dixit : Qui vos audit, me audit (Luc. x, 16); et ad Christianam religionem instituta. Hæc si • moneat, hæc consulat, rogo, viro suo comitissa Clementia, ut e! illum et illam ad regnum cœlorum sublevet divina clementia. Sic fiat. Amen. EPIST()LA LX. ANSELMI AD GERARDUM EBORACENSEM ARCHIEPISC0PUM. Se non scripsisse litteras unde Angliae episcopi tpsum criminabantur.

ANsELMUs, seryus Ecclesiæ Cantuariensis, GERARdo reverendo archiepiscopo Eboracensi, salutem.

Quamvis me talem nesciat mea conscientia qualem me pingit vestra prudentia, tamen non debeo esse ingratus, quia bona quæ me dicitis, quam erga me habetis, vobis persuadet benevolentia. Quod me hortatur vestra dilectio ne patiar neque velim vestram et sociorum vestrorum contumeliam, libenter accipio, nec sentio me aliquando eam aut quæsivisse aut voluisse. Nam litteras illas, de quarum publicatione hoc aestimatis contigisse, nec ego transcripsi, nec transcribendas alicui ostendi, nec aliquis per me. Denique cum vobiscum loquar, confido in Deo quia omnino me in hac re inculpabilem cognoscetis. Vale.

EPISTOLA LXI. ANSELMI AD MONACHOS S. EADMUNDI. Infractam monachorum in adversis constantiam prædicat.

ANsELMUs, archiepiscopus Cantuariae, fratribus et filiis charissimis monachis cœnobii Sancti Eadmundi, salutem, et in tribulatione misericordiæ Dei consolationem.

Laudo vos et gaudeo quia nulla violentia vobis violentiam ingerentibus restitistis, sed solius Dei

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

hoc ipsi potius contra Deum quam contra vos violenli fuerunt, et vos magis ad Deum clamastis ut aspiceret et judicaret quod illi contra eum vobis injuste fecerunt. Non miremini, neque ultra modum turbetur cor vestrum, si tribulationes in hac vita patimini, quia scriptum est: Oportet nos per multas tribulationes introire in regnum Dei (Act. xiv, 2!). Et gaude e debemus cum Apostolo in tribulatione, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem mom confundit (Bom. v, 3). Et sperare debitis in Deo, quia fidelis est, nec patietur tentari supra quam ferre potelis. Dei gratia, non patimini propter aliquod crimen, quantum ad humanum pertinet judicium, sed propter justitiam ;illi vero super vos se ingerunt propter suam concupiscentiam. Cum stabitis pariter ante tribuna Christi, ubi recipiet unusquisque prout gessit in corpore, sive bonum, sive malum, liquet 390 quia vobiscum est in hac re justitia, cum illis est malitia. Si Deus hæc discernit in actione, utique dicernet et in retributione. Consulo etiam vobis ut pater filiis, quatenus hæc quae patimini imputetis peccatis vestris secundum Dei judicium, ut unusquisque vestrum discutiat conscientiam suam, et satisfaciat Deo per effectum poenitentiæ et confessionem. Solet enim Deus multitudinem propter culpam paucorum flagellare. Quapropter unusquisque quod communiter patimini sibi imputet, et quantum in ipso est, elementiam Dei per satisfactionem super se et super alios invocet. Deus enim dicit : Revertimini ad me, et ego revertar ad vos (Malach. iii, 7). Omnipotens Deus sua vos protectione et defensione visitet, et clementi consolatione lætificet. Amen.

EPISTOLA LXII ***. ANSELMI AD WILLELMUM ARCHIDIAC0NUM.

De non evulgandis Actis concilii Londinensis, nisi prius et iterum episcopis illa communicarit. Capitulorum interim sententias aliquas suggerit. AN si:i.MUs archiepiscopus, Willelvio archidiacono, dilecto suo, salutem et benedictionem. Sententias capitulorum concilii expositas nolo vobis aut alicui ad præsens mittere, quia, quando in ipso concilio expositæ sunt, non potuerunt ad plenum et perfecte recitari, propterea quia subito sine praemeditatione ac competenti tractatione, sicut oportuerat, sunt prolatæ *". Unde qaedam videntur addenda, et forsitan quaedam mutanda, quod non nisi communi consensu coepiscoporum nostrorum volo facere. Volo ergo eas dictare, et prius eisdem episcopis ostendere, cum primo convenerimus, quam per Ecclesias Angliae dictatæ et expositæ mittantur. Nomina tamen rerum de quibus ibi locuti sumus,

WARIAE LECTIONES.

*i* Ut non $ym Dominum sed ms. et ut non Dominum sed. *** Religionem. Hæc ms. Religionem instituta. Hæc. “Cum eodem ms. collata. **Prolata ms. prolatæ,

vobis mittimus, ut secundum quod recordati pote- A sunt multandi pœnitentia. Quam etiam in vestra

ritis, nos de illis decrevisse sciatis *". De i!Iis qui ante excommunicationem vel post excommunicationem, nescientes eam factam Sodomico peccato peccaverunt, par et similise, ii *s* sententia, si confitentes pænitentiam petierint. Qaam secundum discretionem ve tram labitis, considerantes ætatem, peccati diuturnitatem, et utrum habeant uxores, an non ; e! sccundum quod videatis eos pænitere, et deinceps integram correctionnem promittere. Considerandum etiam est quia hactenus ita fuit plublicum hoc peccatum, ut vix aliquis pro eo erubesceret ; et ideo m ulti magnitu linem ejus nescientes, in illud se præcipitabant. Illi vero qui post excommunicationem cognitam se peccato contaminaverunt, graviori

discretione secundum prædictas causas ponimus. De his qui tonderi nolunt, dictum est ut ecclesiam non ingrederentur ; non tamen præceptum est ut, si in gre lerentur, cessarent sacerdotes, sed tantum annuntiarent illis quia contra Deum et ad damnationem suam ingrediuntur. De calceamentis laicorum nihil decrevimus, sed tantum clericorum. De archidiaconibus et canonicis, qui uxores suas derelictas extra domos suas in maneriis suis ponunt, existimo interim, donec aliud statuatur, tolerandum, si certam promissionem fecerint se nullam conversationem cum illis habituros, nec sine legitimis testibus locuturos (14). De presbyteris qui timore non audent feminas suas relinquere, quod statutum est in

VARIAE LECTIONES. *" Decrevisse faciatis ms. decrevisse sciatis. *'* Et simul erit ms. et similis erit.

[blocks in formation]

(! \) De presbyteris quod statutum est in concilio B cione earere solent. Qui secus facit, dignitate sua

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

periclitabitur. Plotius in Nomocanone, Burchard. Wormat. lib. ii, cap. 109. Ivo Carnotens. ix part., cap 186. Jatland. Crysopol. sub fin. lib. vi suæ Candelae ; Gratiam. 32, Interdi.rit, hanc sanctionem retulere, et quidem paulo articulatius quam Ruff. lib. i continuat. Histor. Eccles. cap. 6. Quapropter Nicæna synodo tam unanimiter suscepta a primate tolius Angliæ, nec non episcopis et quinque regibus ibidem considentibus, quidquid Patres Nicæni sanciverunt, Angli quoque pontifices comprobarunt, simulque decretum illud de cælibatu sacerdotum. Quod hinc amplius et sole meridiano clarius emicat, cum exeussis quæ ad fidem pertinerent, auctarii instar Nicænas sanctiones uno ore laudarint. Quæ ratio etsi adultam conciliatio auctoritatem ex communi utriusque synodi ecclesiasticæ consensu, ita ut acutissima ingenia hebescant ad aciem legum divino Spiritu suggerente promulgatarum, subjiciam tamen quidquid ad hanc rem ex historia Anglicane depromptüm venerit iu mentem. Quod igitur sacerdotalis cælibatus diutius in Anglia viguerit, posthæc quae supra memoravimus, fidem faciunt Fulconis, Remorum in Gallia Belgica archiepiscopi, litteræ missæ ad Alfredum Saxonum Occidentalium regem in Anglia, quibus commendatur ob archiepiscopum integerrimum Ecclesiæ Cantuariensi præfectum, pestilentissimamque licentiam diuini verbi gladio recisam, et ab ethnicorum Damorum turbido fonte haustam, qua episcoporum et presbyterorum plerique non tantum penesse uxores haberent, verum etiam consanguineas ; pro scelerum quoque cumulo, virgines Deo sacras impie violarént, concubinamque superinducerent , uxori, quo nihil ad explendam deesset libidinem, si tamen €xpleri queat. Quæ omnia et divinis præceptis et refigionis catholicæ puritati adversari magnifice docebat Fulco, teste Flodoardo c. 5 Historiæ ecclesiasticae Remensis, ubi interpres Gallicus pro Alfredo seu .Elfredo et Alvredo, vertit Albrado, cap. item 6 ejusdem Historiæ pleno laudatur ore Peigmundus Cantuariensis antistes propter sanctissimos conatus expurgandis luxuriæ, stupri, incestus et fornicationis sordibus. Porro Fulconem Elfredo regi fuisse notissimum, sciet qui legerit Malmesburiens. cap. 4 lib. 11 De regibus Anglorum. Contigit autem hæc Anglicanæ Ecclesiæ restauratio annum circiter 890. Ælfredi regnantis xvui, Peigmundi (quem Peonicum vocat Gallicus interpres) sedentis 11. Quandoquidem effrenatam libidinem in Angliæ regnum Ecclesiamque pridem antea irrupisse uotum, testatumque est ex epistola S. Bonifacii martyris archi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

**et nostram omnium ms. et nostram et omnium. **° Cum eodem ms. collata et cum Edit. Goth. et Col.

J0ANNIS PICARDI NOT.E. episcopi Moguntini, quæ exstat apud Malmesburiens, B Gæterum quod Etheluvodus in Wintonia, id S. Osuut curam habeatis de vobis. Exoneravit vOs Deus, A quæ merita præmisistis. Si plura bona quam mala,

lié. 1 de regibus Anglor., fol. 14, pag. 2. Rogerius Honedenus ad annum 975 vituperat Alferum, Merciorum principem, et aliquot Angliæ magnates, qui clericorum uxoratorum muneribus allecti expellebant probos monachos ex ecclesiis, quibus fuerant ejecti incontinentes clerici. Quorurn nobilium furenti avaritiæ impietati viriliter restiterunt Etheluvinus, Orientalium Anglorum dux honestissimus atque integerrimus, nec non ejus germanus Elfuoldus Brithnothusque comes. Idem Honedenus anno 957 in Eadgari seu Edgari regis laudes breviter excurrens ait : « Destructas ecclesias renovavit et ditavit, abjectis etiam cœnobiis clericorum scholarium venenis, » etc. Quænam vero haec sint venena, nisi stupri, adulterii et fornicationis, quæ sensim ad intima cordis serpunt, et animam, omni gratiæ divinæ calore expulso, suffocant ? Ingulphus in Hist., fol. 502, pag. 2, eadem venena appellat « clericorum nænias. » Ipsemet Edgarus id profitetur et asserit in diplomate suo, quod exstat apud Malmesb. lib. u, cap. 8, fol. 32, inter cætera haec commemorans : « Idiotis clericis ejectis, nullis regularis religionis disciplinæ subjectis, plurimis in locis sanctioris seriei, scilicet, monachici habitus praefeci pastores. » Hæc in rem meam regis regioque ore verba dignissima sunt et opera Atheluvodius sea Etheluvodus illo rage sanctissimo, episcopus quoque sanctissimus e sua Wintoniensi Ecclesia expulit clericos mulierosos, testibus Malmesb. supra, et Osberno Cantuariensi praecantore, cap. 39 Vitæ saneti Dunstani apud Sur. tom. III. Aliquot autem horum clericorum expulsorum dum expostularent cum rege de sua expulsione, rogatus fuit S. Dunstanus ut iterato parceret; siluit ille ad has preces, animo volutans quid ageret, positus inter incudem et malleum, cum ecce crucifixi Christi imago clara voce id prohibuit, dicens : « Non fiet, non fiet; » quod testantur Osbernus loco praecitato. Vincent. Belvac. hist. Speculi lib. xv, cap. 80; D. Antonin.,

art. ii Hist., cap. 6, tit. 16, 2 1 ; Petrus de NataÊ, lib. viii Catalog. sanct., cap. 40. Præterquam quod id etiam adversariis nostris Anglo-Calvinianis (si Balaeum excucullatum cum sua Dorothea, Polydorumque Virgil, impuditiores hujus facti calumniatores demas) sic in confesso, ut longiori non egeat probatione. Post aliquantum temporis expulsorum clericorum filii litem sopitam exstinctanique redaccenderunt in conventu Talnensi seu Calnensi, cui aderant rex Eduardus et totius Angliæ optimates. Quotquot autem sancto Dunstano refragati sunt, et turpi clericorum petitioni annuerunt, e solio tam graviter in terram corruerunt, et nonnulli exspirarint, alii vix praesentissimæ necis manus effugerint, auctoribus Osberno, Vincent., Antonino, Honedeno ad annum 977, jV; casum quidem exprimit non causam, tum quod notissima esset, cum quod comitia non ob id tantummodo haberentur,

[merged small][ocr errors]

valdus et Dunstanus præstiterunt in suis Ecclesiis. Ut autem iterum meus adversarius suo judicetur ore, suisque pareat armis, en quod de Etieluyedo scribit lib. v, fol. 204 ; • Hic secundo episcopatus sui anno quosdam canonicos in veteri monasterio Vincestre degentes, et ordinem suum pigre et negligenter obseryantes, ejecit, et monachos imposuit. » IIucusque Huntingdoniensis, qui, etsi hujusmiodi pigritiam et negligentiam enucleatius non declararit, tamen ex supradictis putet. Ad annum millesimum accedamus : producet enim nobis Lanfrancum uxoratorum clcricorum hostem et insectatorem acerrimum. Is igitur epistol. 2, ad Alexandrum II papam, de Cestrensi episcopo, quem Licifeldensem nuncupat, in hunc modum scribit : « Licifellensis vero episcopus, qui apud legatos vestros de incontinentia carnis (cui uxor piiblico habita, filiique procreati testimonium perhibebant) aliisque criminibus accusatus, al synodum tamen eorum venire noluit. Unde et prædicti legati vestri eum excommunicaverunt, regique substituendi successorem, ut dicitur, concesserunt ; in 1'aschali solemnitate ad curiam venit, de illatis culpis causam inire noluit, regi in conventu episcoporum atque laicorum, episcopatum re ldidit; se amplius rion habiturum, nec successori calumniam aut damnum illaturum, jurejurando spontanea voluntate firmavit. Dehinc ad monasterium, in quo ab infantia nutritus monachus fuerat, repedavit. » Rursusque in epistola ad Joannem Rothomagi pontificem, apud quem theones quipiam et malevoli postulaverant Lanfrancum ceu Joannis obtrectatorem. Quod crimen et imposturam pro falso repudians Lanfrancus ait : « Retulistis vobis o multis fuisse relatum quod ego quædam facta vestra carpo, Et maxime, quòd insiituta sanctorum Patrum de servanda clericorum castitate male vos intellexisse redarguo. » Paucisque interpositis, subjungit dissolvens calumniæ inoluim : « Imo vestro aliorumque venerabilium Patrum exemplo provocatus, per totam Anglicam terram pastorali auctoritate prohibui, ne cujuslibet ordinis quisquam canonicus uxorem accipiat : nec sortito antea, si presbyter aut diaconus est (nisi præbenda carere veli!) habere ulterius liceat. » Hæc Lanfranci verba et instituta de clericali cælibatu ad unguem servando, videamus arctissimam ejusdem decreti custodiam in epistola ad Herfastum Tetfordensem episcopum his verbis : « Lanfrancus gratia Dei, non suis meritis, coepiscopo Herfasto salutem. Clericus iste noviter ad, me venit, causam suae infelicitatis mihi dixit ; (lictam, testimonio vestrarum litterarum veram esse asseruit. Testatus est se inordinate ordinalum; videlicet, cum nullius esset ordinis, a fraternitate vestra factum esse diaconum. Interrogatus a me si uxorem haberet : uxorem se habere, nec eam se velle dimittere respondit. Propterea tali pacto consulendum ei divina fultus auabstulit vobis omnem occasionem amandi hoc sæculum, et dedit vobis omnem opportunitatem amandi salutem vestram. Ponite quotidie ante oculos vestros finem vestrum. Cogitate iutentissime cujus erunt et quid vobis proderunt *** quæ post vos remanebunt. Cogitate quo ibitis, quid vobiscum portabitis, quid ibi quod *** præmissum sit a vobis invenietis. Certe non portabitis vobiscum nec invenietis ibi aliud quam merita vestra, sive bona sive mala. Videte

gaudere potestis. Si ** plura mala quam bona, quod non puto, multum ** debetis timere, præsertim cum multum necesse sit homini volenti salvari habere multo plura ** bona merita quam mala. Hæc cogitate, hæc inter vos die ac nocte, in secreto et in publico, tractate ; haec sint colloquia vestra invicem : Domine mi, amica mea, quid facimus ? quid tardamus ? prope est ultima dies nostra. Quom0d0 eaepedimus vitam nostram ? quomodo satisfaci

VARLE LECTIONES.

*** obis proderit ms. vobis. proderunt. ***Quis quod ibi Edit. quis ibi, quod. ***Potestis. Si ms. et Edit. potestis ; quod non puto. Si. ***i$ona quod non puto, multum ms. et Edit. bona multum. **Habere plura

ms. et Edit. habere multo plura.

JOANNIS PICARDI NOT.E.

ctoritate decerno. Diaconatum ei auferte. Ad caete- B peperint, non pnrificentur, nisi prius sufficientem

ros minores ordines congruis eum temporibus promovete. Diaconatus vero ordinem nunquam recipiat, nisi caste vivat, nisi se de reliquo caste victurum canonica attestatione promittat. Si vero cælibem vitam egerit, et acturum se omni tempore spondere voluerit : non quidem eum ad ordinem diaconatus iterum ordinabitis ; sed ipsum officium per textum sancti Evangelii, vel in synode, vel in multorum clericorum conventu reddetis. » Hactenus Lanfrancus, cujus testimoniis planum fecimus etiam ante Londinensis synodi canonem sacerdotibus fuisse conjugiis interdietum. Valeat ergo Huntingdoniensis inscitia et calumnia ; quod enim obtendit in defensionem suae alienaeque opinionis, scilicet, Anselmianum decretum visum fuisse periculosissimum, ne dum mundilias viribus majores appeterent, in immunditias horribiles ad Christiani nominis summum dedecus inciderent ; id, inquam, ne flocci quidem facio. Si enim tentillum haberet roboris ratiuncula hæc, eadem necessario efliceretur, perperam fuisse a Deo vetitum : Non occides, non ìma chaberis, non furtum facies ; et quia in dies fiunt cædes innumeræ, eæquo indignissimæ et maximae, item adulteria, stupra. sacrilegia, incestus, et alia horrenda scelera quæ his omnibus sua præcellunt impietate. In summa, ut Hieronym. Rusticum monachium docet : Nom est culpa Christiani nominis, si simulator religionis in vitio sit. Quinimo confusio gentilium (addo, et malorum et hæreticorum) cum êa vident Ecclesiis displicere quae omnibus bonis non placent. Cætermm ut sciant posteri quanta animoirum consentientium multitudine recepta fuerint Londoniensis synodi statuta, testatur IRogerus Homed. Anselmum Eboracensi archiepiscopo et cæterorum episcoporum Anglicorum grege cQnsidente haec remóvasse, astante atque audiente Henrico I rege, comitibus atque baronibus, ut vocat, una

ménte et voce consentientibus, anno M 108, eodem- D

que sæculo repetita fuerunt in concilio Eboraci Coacto anno M 195, cujus acta Honedemus eodem retulit anno 1235. In altera synodo Londinensi id rursus fuisse prohibitum narrat Matthaeus Paris in Historia majore, fol. 436 editionis Tigurinae. ldem ad annum 122:5 observat severissimam Stephani de Langeliina Cantuariensis archiepiscopi pænam in concubinas clericorum his verbis decretam : « Concubinæ sacerdotum et clericorum, qui infra sacros ordines constituti et beneficiati sunt, ecclesiastica careant sepultura ; nisi sane se, correxerint, et (quia scriptum est : Vivens, vivens ipse, confitebitur iibi) incolumes, vel tanta earum in extremis appareat poenitentia, propter quam ngn immerito debet cum ' eis dispensari, » Item : « Non recipiantur ad osculum pacis, nec panem benedictum percipiant in ecclesia, quandiu concubinarii eas detinent in dQmibus suis, vel publice extra domOs, m Item : « Si

præstiterint cautionem archidiacono, vel ejus ofliciali de satisfactione in proximo capitulo, post purificationem earum facienda. » Item : a Sacerdotes in quorum parochiis concubinæ talium commorantur, si non hoc ostenderint archidiacono vel ejus oHìciali, suspendantur. Et priusquam relaxentur, gravi poenitentiæ subjaceant. » Item : « Quæ convinci poterit, quod sacerdos eam carnaliter cognoverit, publicam agat poenitentiam, et solemnem: ac si de adulterio esset convicta, tanquam pro duplici adulterio puniatur; nec tanti reatus impunitas aliis transeat in materiam delinquendi. » Has in clericos concubinarios clericalesque concubinas (nam et percussæ concubinæ repercutiuntur concubitores) animadversiones statuit Stephanus de Langeluna, vir cruditus et sanctæ memoriæ, prius Saneti Chrysogoni cardinalis, sedit annis xxi, diebus 23. Hic transtulit corpus B. Thomæ in capsa

C pretiosissima. Sic de archiepiscopo mulierarios

clericos juste vindicante loquuntur tabulæ mss. archiepiscop. Cantuariensis in nostra bibliotheca. Maneat ergo ab omni ævo uxores usurarias fuisse elericis Anglicis, ita ut quod contra rationem juris, addo ecclesiastici (nam Pauli jurisconsulti verba lib. cLxxxiv indig. mutuor) fuit receptum ab aliquibus, non sit producendum ad consequentium. Postquam hæc congessissem, occurrit lib. viii Histor. Britanmicæ Armoricæ, cap. 19, idem locus de uxoribus primum ab Anselmo interdictis sacerdotibus, quem historiæ conditor Bertrandus Argentræus hausit ex Roberti 3eccensis monachi Chronologia. Hunc autem retuli: Argentræus postquam memoravit Victorium Rhedonum antistitem filiam habuisse Demnolam nomine, et plusculis de ea scriptis, addit observatum quod episcopi sacerdotesque non tantum Victorii, sed et D. Hieron. Augustinique sæculo libere possent impuneque esse mariti, eo quod Ecclesia catholica nondum vetuisset ; vetuerit tamen ob infinitas gravesque causas, et id interdieti postremo in Anglicana fuisse receptum Ecclesia a D. Anselmo archiepiscopo. Quam vero absurde vir eruditus dixerit producens tacite sui dicti testes D. IIieronym. et Augustin. praeter concilii Nicæni decretum superius alegatum, palam est ex Bellarmini. Gregorii, Valentini et aliorum clericalis continentiae propugnatorum scriptis D. Hieronym., August. meus patet, et illius quidem ex sua confessione edita Paris, apud Nivellium, hujus vero ex ejusdem quoque confess. pag. 467, 468 et 469, ubi dicitur apostolos cælibatum docuisse, et antiquos servasse. Profiteor igitur quondam plerosque conjugatos in episcopum unetos, sed post unctionem ab uxoribus abstinuisse. Sic in Gallia nostra D,

Germanus Altissiodorensis inauguratus uxorem mutavit in sororem, teste Constantio presbytero contemporaneo lib. i Vitæ ejusdem, cap. 7. D,

« PoprzedniaDalej »