Obrazy na stronie
PDF
ePub

Gaufridi, cognomine Barbari, tyrannica præsumptio A servum Dei contemnendo duplex traxerat incommo

vehementer affligebat (57). Rogatus Dei servus a præfati abbate cœnobii, ut et consilio et orationum interventu oppressæ subveniret abbatiæ, Turonis usque fatigari non distulit, eo libentius difficultatem viæ assumens, quod idem locus a Cluniacensi disciplina, monasticæ religionis fundamenta susceperit. Veniens autem ad comitem, cum nihil proficeret verbis, nec amplecti genua, nec advolvi pedibus erubuit. Assumpta est omnis forma supplicandi, qua mansuetudo etiam apud crudeles provocatur potestates; ille tamen animum gerens obduratum, abbatem aversatus est supplicantem, qui ad hanc quoque prorupit insaniam, ut diceret se B. Martini conventum, ad obsequium unius asini redacturum. Surgens tandem Dei servus a pulvere, cum assumptum chlamide tyrannum, salutiferis emollire niteretur eloquiis, ille rupta, qua chlamis astringebatur, fibula, contemptis exhortationibus, abscessit. Abscedenti vir prophetico tactus Spiritu, illud Samuelis dixisse nemoratur: Scissum est regnum tuum a te hodie (Reg. xv, 28). Quod profecto vaticinium rei exitus declaravit expulsus etenim a consulatu, tandiu contemptor ille a fratre suo Fulcone detentus est in carcere, ut non prius a custodia corpus, quam spiritus a corpore solveretur. Cui ad cumulum ultionis hoc etiam accessit, ut amisso sensu in pueriles ineptias ad mortem usque deliraret.

C

34. Berardus quoque de castro Retortorio (58), in villam Cavariacum (59) quæ juris est monasterii Cluniacensis, exactionibus insolitis debacchatus, similem pœnæ sustinuit ultionem. Hic aliquandiu patienter toleratus, deinde per principes et ecclesiasticas admonitus personas, ut a tyrannicis desisteret injuriis, cum omnes æque sperneret, totum hujus rei negotium B. Hugo Joanni Baptistæ commisit, ad quem ille conversus, adversus præfatum Satanam lacrymis et gemitu promptissimum ejus postulat auxilium Nec mora preces abbatis exauditas rei eventus ostendit. Ille nimirum, sensu pariter amisso et visu, suorum manibus ad domum defertur, confusa loquens omnia, et suscitatam adversum se justi Judicis indignationem aliis quoque demonstrans indiciis. Ejus enim lectus, in nocte his ac census, illum pene debito consumpsit incendio, qui sanctuarii possessionem exactionibus indebitis con- D sumebat et rapinis. Quibus ille flagellis coactus, ad se tandem revertitur; abjurat exactiones, damna restituit, pollicitus in sanctuarium Domini se nihil deinceps præsumpturum. Unde factum est ut qui

accesserat titulus Turonensis, quando Henricus Galliæ rex hunc comitatum, Thetbaldo et Stephano ablatum, anno 1037 transtulit in dictum Goffridum. (57) Nempe Bartholomæum, Majoris-Monasterii abbatem, ipsumque monasterium, antiquis-imæ et inconcussæ eatenus immunitatis privilegiis gaudens, suæ volebat potestati subjicere, et a se baculum pastoralem sive investituram sumi; ut habetur diffuse in Actis comitum Andegavensium, inter

dum, resipiscendo divina ultione repressa plenam reciperet sanitatem.

35. Perpende, lector, quo affectu commissarum sibi salutem quæsierit animarum, qui etiam circa interfectores fratris ac patris sui Davidicam expressit et æmulatus est lenitatem. Is enim, secundum illud Evangelicum: Dimittite, et dimittemini (Luc. VII, 37), collata utrique reo patrati homicidii venia, confugienti ad se fratris interfectori, cui ad declinandos interfecti proximos nullum patebat refugium, sanctæ protectionis suæ sinum aperuit; in quo ille susceptus, et temporalis vitæ discrimen evasit, et viam invasit sempiternæ. Ad abbatis namque suggestionem compunctus homicida, supremum pœnitentiæ habitum sumpsit, in quo ille peracta feliciter causali peregrinatione hujus mundi, dum vivere desiit, vivere inchoavit. Defuncto autem patre suo, quem dux Burgundiæ gener ejus propria manu peremerat, hoc apud Deum interventu subvenire studuit ut delictorum ejus satisfactionem, quam gladius hostilis prævenerat, in seipsum transferret, continuatis afficeretur jejuniis, frequentiores hostias immolaret. Gestandam quoque suscepit loricam, propriis cruciatibus peccata quærens expiare aliena. Sed et pro ejus interfectore, ne de eo antiquus triumpharet inimicus, oblatis Deo victimis et precibus intercessit. Cujus igitur charitas usque ad diligendos excrevit inimicos, non mirum ejus etiam eleemosynas inter manus erogantium, quod nonnulli asserunt, suscepisset incrementum. Contigit hoc Ademaro, dispensatori benedictionum servi Dei, qui postmodum in abbatem et scientia promoveri meruit et vita. Is, quos egenis ex abbatis præcepto distribueret, seorsim decem solidos ponens, cum per totum mensem potius eos effundere pauperibus quam dare videretur, dispendium tamen in distributo non sensit argento. Ecce Sareptani olei incrementum pariter et statum, gratiam et gratiæ finem. Donec enim viduæ vas adfuit, oleum fluxit; stetit autem, postquam defuit vas postulanti. Sic et Ademaro, quod daret pauperibus, dum fides adfuit, non defuit ; defuit autem, simul et dare gloriam Deo et infirmari fide cœpit.

36. Idem præterea, cum sibi novem tantum essent denarii eosque dedisset mulieri pauperculæ, inventos apud se quindecim aureos obtulit abbati. Quos magnanimus abbas statim in sinu pauperum reponere festinavit, sciens nullum agrum cultori suo feracius quam sinum pauperum responsurum. Probavit hoc ejus Camerarius Jarento, Valentiam

notas ad bibliothecam a Quercetano productis.

(58) Castrum Retortorium, Hugoni monacho Rehorterium, vulgo Riotier, ad Ararim fluvium, in territorio Lugdunensi.

(59) Idem Hugo Chavariacus, suspicor, mutato nunc r in l, illud esse quod Chaufailles notatur in mappis, quasi Cavaliacum, Cluniaco distans leucis VIII, inter Ararim et Ligerim.

cum beato Patre proficiscens. Ipse nimirum exhau- A quam virtutum materia fuit. Nonnulli namque deli

stis in usus egenorum marsupiis, cum decem solidos (quos in expensas fratrum reservaverat) abbatis jussu, tristi et amaro erogaret animo: « Noli, inquit abbas, noli, fili, metuere, non intrabimus portam civitatis, donec ager, cui semina commisimus, fructificet, reddens amplius quam receperit. » Quod profecto vaticinium statim promissus implevit eventus; prius enim quam portam civitatis intrarent, adfuit qui pro paucis denariis auri pondus non modicum ei largiretur. Admiratus dispensator Deo gloriam dedit, tanto circa pauperes factus benignior quanto de mercede securior.

CAPUT VI.

Multi ad meliorem et monasticam vitam ab eo inducti, templum Cluniacense amplificatum. 37. Talibus tantisque virtutum præconiis, homo Dei maximus inter magnos habebatur, ambulans viam immaculatam, et filiis sanctæ imitationis suæ monastica suscitans et exaltans instituta. Extensi sunt palmites hujus vitis usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Ex his abbates nonnulli, exemplo pariter et verbo, collatas extulere dignitates; alii vero virtute tantum conspicui, sic in carne præter carnem vivebant, ut cum necessitate rebus interessent hominum, voluntate rebus angelorum interessent. Hos enumerare vitamque eorum præsenti negotio prosequi, extra metam currus agere est, nisi quia laus discipuli, gloria est et magistri. Sed et filiorum devotionem prædicare, ut merita Patris extollas, nihil aliud est quam si solis splendorem facibus admotis adjuvare coneris. Supersunt enim adhuc tanta virtutum ejus atque operum insignia, ut ad eorum relationem, assumpta paululum requie, velut anhelantem equum necesse sit respirare. Quapropter ad horam stylum deponimus, Dei servo, cui ille famulatur, adjuvante, fiducialius quæ restant, aggressuri (60).

38. Jamlubrica juventutis offendicula vir sanctus inoffensis gressibus evaserat, a nativitate quidem sexaginta quinque, a susceptione autem regiminis, annos gerens quadraginta. Calefaciebat eum virgo sapientiæ, quam beatus senex velut David amplexatus, cum corpore deficeret, maturitate sensus et consilii prærogativa, sibimet eminebat. Ex incommodis, quibus ætas hujusmodi circumvenitur, nullus apud eum religioni defectus accessit; eadem ille, qua prius devotione, monachi leges et sacra docuit ac servavit industria. Sed et uberior apparatus, quo filiorum dilectio fatiscentem corpore patrem in divinum reparare quærebat obsequium, nihil aliud ei

(60) Videtur bipartitum fuisse opus, sicut finem hic caperet liber primus, et inchoaretur secundus.

(61) Alii rectius templi, de quo solo agit sequens visio, et cujus solius exstat notitia in monumentis Cluniacensibus; nam S. Odilo Cluniacum interius et exterius præter parietes ecclesiæ, studiose renovaverat in novissimis etiam suis claustrum construxerat, ut habetur ex ejus Vita.

(62) Addit anonymus, « de abbate (Balmensi scilicet, ut ex Vita sequenti habetur) factus claustra

B

C

D

ciis facile carent, ab appositis autem pauci possunt abstinere; quod tamen sic B. Hugo consueverit ut cum multa pransuro ponerentur, ex his modicum indulgeret naturæ, nihil gulæ. Quidquid ultra necessaria refectioni ejus accessit, turbæ servivit, non personæ; egenis, non abbati. Qua in refectione, mirum valde fuit, vinum nunquam sibi appositum, sed sicca dape soluta sic jejunia, velut si camentum facturus, calcem tantum misceas et arenam. Sic ille debilem non debilis ætatem percurrens, religioni quotidie aliquid adjecit; quanto viciniorem sentiebat finem commissæ sibi militiæ, tanto amplius castra Domini et verbis erudiens et exemplis antecedens. Statuit etiam monasterii (61) Cluniacensis ampliora ponere fundamenta, impatiens fratres quotidie et merito crescentes et numero, angustis admodum gravari officinis. Sanum sane Patris propositum, quod pariter et revelatio et felix eventus ostendit. Cuidam namque fratrum, nomine Gunzoni (62), prædicandæ quidem et illustris memoriæ viro, sed eo tempore corporis molestia decumbenti Petrus apparuit apostolus, infulato constipatus consortio (63), et alterius cujusdam conditionis præferens majestatem. Qui nomen suum, et adventus causam jacenti declarans ; « Frater, inquit, ad abbatem festina Hugonem, relaturus ei gravem mihi esse mearum pressuram ovium, quas intra septa Cluniacensis illius ovilis inclusas, locus urit augustior; tempus esse quo ille materialem eis præpararet, qui in eis jam spiritualem Deo præparaverat mansionem. Huic autem legationi tu præ cæteris es electus, ut ex collata tibi sanitate, fides verbis accedat. Adjecit etiam addendos ei septem annos, si fideliter impositam sibi perageret obedientiam; beatum vero Hugonem, si parere differret, incommodum quod relator evaserat subiturum. His dictis, ipse funiculos tendere visus est, ipse longitudinis atque latitudinis metiri quantitatem; ostendit ei etiam basilicæ qualitatem fabricandæ, menti ejus et dimensionis et schematis memoriam tenacius hærere præcipiens.

39. Expergefactus frater, abbati se sospes obtulit, cui morbus interitum minabatur. Referuntur ex ordine, quæcunque monacho dicta fuerant vel ostensa. Credidit abbas, et divinis animatus monitis, habitationi gloriæ Dei tantam ac talem basilicam construxit (64), ut capaciorne sit magnitudine, an arte mirabilior, difficile indicetur. Hæc ejus decoris et gloriæ est, quam, si liceat credi caelestibus incolis in hujusmodi usus humana placere domici

lis. »

(63) Sanctorum scilicet Pauli et Stephani, de quibus Vita sequens, et ex hac anonymus.

(64) Addit idem anonymus, intra viginti annos,» Quercetanus in notis minus recte numerat annos viginti quinque certius monet formam fuisse « in modum crucis patriarchalis: qualem et nos vidimus anno 1662, Vaticanæ S. Petri basilicæ longitudine æqualem, ut dicebatur.

desuper habitu regulari tegebatur. Sanum profecto consilium, quo præviderat sapiens abbas tironem Christi, pudore culium molliorem positurum, et æægre laturum quandoque solum in spirituali militiæ inertiæ argui, qui in sæculari semper cum melioribus certasse dicebatur. Qued ita contigisse, comitis conversatio indicavit, repente namque mutatus abjeeto dispensationit indumento, novas carni cruces indixit, certansque bonum certamen, beato fine donativum meruit sempiternum (65).

lia, quoddam deambulatorium dicas angelorum. In A calamum quassatum contereret, facto monacho hac velut eductos de carcere monachos, refovet mollium indumentorum usus est permissus, qui libera quædam planities, ita se monasticis accommodans institutis, ut angustia chori necesse non sit permisceri ordines, non stationes confundí, vel foras quandolibet evagari. Supersunt plurima, quibus dicendis occuparemus, nisi loca divinis ascripta obsequiis, plus laudis ex habitantium merito quam ex manu artificum sortirentur. Quod profecto huic, de qua loquimur, structuræ accessit quæ cum splendidissima sit ingenio opificis, multo est ex suo habitatore splendidior: utriusque autem gloriæ, gregis scilicet et loci, B. Hugo sollicitus institit procura tor, coram Deo et ejus angelis pura dicturus conscientia: Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ (Psal. xxv, 8). Ejus enim B sanctissimo ducatu, egressa de Egypto multa animarum millia, sacrificium contribulati spiritus, et hostiam laudis Deo exercituum in hoc obtulere deserto, facti sanctificatio Domini, et funiculus hæreditatis ejus. Quippe, sicut in captura piscium, piscator diversis utitur instrumentis, sic ad salutem animarum filius prudentiæ diversis incedens viis, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret (I Cor. ix, 22). Ei semper hamus pependit, semper missa in mari retia, semper ad littus quietis et vitæ, parvi pisces et magni eructi sunt. Semper enim sub eo, et per eum, juxta illud Isaiæ; Lupus habitavit cum agno, et pardus cum hædo confidenter accubuit (Isai. x1,6). Cum his nimirum qui de populo accesserant, tam patienter jugum Domini sublimes pertulere potestates ut eos nec fastu generis, nec insolentia premerent potestatis; quanto quisque major fuerat, tanto in omnibus humilior. His autem qui timore defectus monachum profiteri verebantur, providus Pater ita monasticam temporabat disciplinam ut etiam deliciis assueti eam sine querela sustinerent.

40. Hujus rei Guigo comes testis et exemplum fuit, vir scilicet indulgentius a puero educatus, et frequentatas a cunis delicias indocilis abdicare. Quem cum etiam vestes agninæ ulcerarent, nihilque præter advenarum murium pelliculas, aut sericos cultus ad nudum pateretur, ad tolerandum tamen quorumlibet amictuum asperitates B. Hugo circumspectis eum dispensationibus informavit. Quippe ne

(65) Subjungit jam dictus anonymus primum de Hugone Burgondo. « Vidimus et Hugonem, ducem prius Burgundiæ, et post militiæ spiritualis signiferum, qui solebat calceos ungere fratrum, seque ita despicere et humiliare, ut omnes viles persone stuperent, cum sub se viderent principem talem se sternere. Hic post certamen quod gessit, sustinendo etiam corporalem cæcitalem, tandem obtinuit æternam quam meruit lucem, et suaveolentia nobis exempla reliquit.» Postea, de prædicto, ut arbitror. Guidone hæc addit; « Porro venerabilis Guido, ex comite Matisconensi factus a radice pauper Christi, obtulit Deo tam perfectæ conversionis holocaustum, ut uxorem cum filiis traheret post se in odorém cœlestium virtutum. Qui cum tenuisset ad tempus regendum cœnobium Silvaniacense, ex vo

C

41. Porro emergere cupientibus ex hoc magno mari et spatioso, quantum esset sub B. Hugone refugium, divina etiam indicia docuerunt. Quidam (66) namque Roman ex voto profectus, ante sepulcrum prostratus apostolorum, qua ad Deum incederet via. lacrymis uberioribus doceri precabatur. Hanc agenti curam cœli claviger Petrus apparuit, suggerit Cluniacum proficisci; Cluniaci lavacrum esse animarum, illic salutem inveniri, si abbatem loci illius propitium mereatur. Sic orator edoctus, gaudens revertitur, Cluniacum festinat, abbatem verbis et voce requirit, invento sacrum pandit desiderium, divinæ visionis historiam aperit, ordine retexens quidquid sibi ab apostola fuerat imperantum. Flectitur abbas, non cunctatus satisfacere postulanti. Hinc ille receptus, eo studiosius ascensiones in corde suo disposuit, quo divina revelatione didicerat ex hoc hominem consortio, ad consortium provehi angelorum.

42. Didicerat et hoc monachus ille Goderannus, qui relicto B. Remigii monasterio (67), cum arctioris diciplinæ gratia Cluniacum demigrasset, meritorum titulis et prærogativa scentiæ a Domino audire meruit: Amice, ascende superius (Luc. XIV, 10). Prius enim Malliacensis (68) abbas effectus, postea Santonensis Ecclesiæ adeptus est dignitatem, Accidit autem ut eo præsente, leproso cuidam per manus B. Hugonis Eucharistia traderetur. Qui dum suscepta sacri panis portione uti non posset, diuque luctatus in vacuum niteretur, sacramento, cum salivis et sacreatibus horrendis visu, exore lacerato decidenti, Goderamus utranmque manum supposuit, et gloriosius de se quam de quolibet hoste triumphans, adhibitum ori totum absorbuit. Quo viso, D luntate sancti Patris domni Hugonis absolutus, ad claustrum rediit: ibique post legitimum cursum religiosam vitam mutavit potius quam terminavit ; quia in fine bono recedens, summi boni participium adeptus est, sicut vera fide credimus.

(66) Videtur fuisse Udalricus, de quo actum in commentario prævio.

(67) S. Remigii monasterium, simpliciter nominatum, Remense credo intelligi: est alias etiam in Senonensi suburbio alterum ejusdem nominis, famosum et antiquum.

(68) Coenobium Malleacense, in territorio Pictaviensi situm est, postea a Joanne XXII ornatum titulo episcopali. Huic præfectus est Goderannus anno 1070, factus episcopus paulo post, et anno 1075 mortuus.

siluisse, ne potius gloriam sibi quærere, quam veri tatem referre videretur.

beatus abbas obstupuit craticulam Laurentii hoc A esse visionem. Cæterum idcirco nomen personæ animi tormento dicens esse meliorem, His aliisque personis velut quibusdam luminaribus illustratum Cluniacense monasterium, quoddam virtutis gymnasium fuit. In eorum moribus et vita plurimus Pater erat, et cujus esset pastoris, ipsa conversatione sua totus grex loquebatur. De quibus loqui plura supersedimus, ad agnitionem devotionis eorum sufficere judicantes, quod ante nos de eis Ezelo atque Gilo, clarissimi scilicet viri, vigilantius scripsisse traduntur.

CAPUT VII.

Mors præscita et pie obita, receptio in cælum

revelata.

43. Annus ab ordinatione B. Hugonis unde sexagesimus ad exitum trahebatur, et Nativitatis Domi- B nicæ solemnia revolutum tempus adduxerat : quo videlicet die veteranus ille Christi miles a fratribus in capitulum deductus, sanctissima exhortatione sua, flentes in divinum confortat obsequum, confirmat labantes animo, qui labante gressu consistere non valebat. Inculcat illis quidem esse colluctationem adversus principes tenebrarum, sed hostes hujusmodi facile cessuros, si constantem invenerint pugnatorem. Propositum monachi, quamdam esse munitionem, nec alibi spem fore refugii, si remissius illis agentibus insigiator irrumpendi locum invenerit. Præsentis quoque occasione diei, aliam sed non alienam aggressus narrationem, Novi, inquit, novi quemdam, cui misericordiæ Mater in oratorio sub hac specie dignata est apparere. In sinu C ejus elegans puer, et divinam præferens venustatem ; ipsa blando lenis aspectu, ipsa metis et exorabilis ad impetrandum pro peccatoribus interventum. Cui applaudens divinus infans « Hora ista, inquit, nox, mea nativitate insignis, gloriam angelis, pacem hominibus advenisse denuntiat; nox ista, meæ conscia gratiæ, legis obscuritates aperuit, vaticinium solvit prophetarum. In hac ego ex te natus, o Mater præclara, serpentis caput contrivi, qua grassabatur in humanum genus, antiquam ejus evacuans potestatem. Ubi virulentis illius anguis astutia? Ubi spicula, quibus ante nativitatem meam animas in mortem vulnerabai?» His dictis, nequam se spiritus immiscuit. Quem cum puer asperius increpasset, probibitus ne laudes et obsequia, quibus fidelium devotio suam persequebatur nativitatem, soluta perturbaret invidia, tristis et confusus abscessit. Quo longius effugato, Christum cum genitrice sua scitote vestris interesse obsequiis, et ex animorum qualitate vel supplicium dictare vel præmium. Quapropter sincera devotione mentis eum suscipite, in eo quem sibi bene placentem invenerit, perennem facturum mansionem. Hæc eo cum lacrymis referente, conventus attendit, non allii nisi ipsi, quam retulerat, ostensam

(69) Anno 1109 Pascha in 25 Aprilis, atque adeo Dominica Palmarum in 18 diem cadebat.

(70) Bertinus de Varenis, ut cum vocat Hugo

D

44. Sequenti autem Quadragesima, cum depositionis ejus diem imminere defectus virium testaretur, fatigatus Pater addidit ad laborem, Dominus ad coronam. Multiplicatis enim jejuniis, fessos artus sacra prosecutus est injuria; indictæ carni cruces, et continuatæ gemitibus lacrymæ, desiderio conversationis alterius occupatum loquebantur, vigiliæ ejus vigiliæ longiores, et quæ naturam debito sopore defraudabant, reliquum tempus oratio sibi vei lectio vindicavit. Parum erat homini Dei spiritum natura urgeri ad egressum, nisi et cruciatibus adhibitis urgeretur. Quippe desiderans anima Creatorem, pro exquisito habebat supplicio, carnis ergastulo diutius immorari. Sub hac igitur observatione, transacta usque ad Ramispalmarum Quadragesima (69), ad celebrandam ejusdem diei solemnitatem. Cluniacum tam populi quam monachorum turba major convenerat. Hinc assumptis in processionem ecclesiæ ornamentis, conventus in albit egreditur ; cum quibus dum beatus abbas exire desiderat, ad aliam vocatus exitum, quod voluit, non valuit. Optabat candidatis interesse choris, et in laudes Christi milites ejus sua exhortari præsentia: qua in re cum vires sibi deesse sentiret, quos comitari corpore non potuit, orationibus et benedictione prosequitur. Inerat jam vultui ejus quædam futuræ portio gloriæ, cui diceres aliquid collatum de similitudine angelorum.

45. Porro dum hæc agerentur, obscuri quidam nominis (70) ad B. Hugonem festinus irrumpere nititur, clamans se magnam ad eum suscepisse legationem. Hinc ingressus: Ne contemnas me, inquit, Pater sancte, quem rebus exilem, ignotum genere, sola mittentis commendat auctoritas. Novellabam (71), nuper in agro, cum repente mihi quædam apparuerunt personæ venerabilis cujusdam dignitatis et ultra temporis hujus nostræque conditionis homines honore et gloria dignissimi; præibat Domina quædam, cujus vultum veloci transitu intueri non potui, visu dorsum tantummodo prosecutus sequebatur autem senex nivea canitie venerandus, qui reductis in me oculis : «Heus tu, inquit, o agricola cujus est hic ager quem colis? » Cui ego: Beati, inquam, Patris est domini Hugonis abbatis. » Tunc ille: » Meus est, inquit ager, meus est et possessor. Ego enim Petrus sum apostolus quæ autem præcedit, beata Dei genitrix est Maria, sanctarum consortio constipata animarum. Tu igitur ad abbatem festines Hugonem, dicturus ei : « Dispone domui tuæ, viam universæ carnis ad præsens ingressurus. » Jubenti talia parere distuli, metuens ne vaniloquus et interpres falsitatis appellarer, cæterum denuo commonitus, et quia præfatæ visionis

[ocr errors]

monachus in Vita.

(71) S. Augustinus adv. Faustum, «< homo quidam novellavit vineam et locavit agricolis. »

relationem distulerim, gravioribus verbis increpatus. A tione venerari. Qui ut et moriens ostenderet quam suspensam dudum legationem exsequi festinavi. His dictis, alii quidem falsitatis eum arguebant, beatus autem abbas certum suæ depositionis asserebat indicium. Ex tunc in lacrymis promissam exspectavit vocationem, cum Apostolo dicens: Cupio dissolvi. et esse cum Christo (Phil. 1, 23).

vigili et sollicitus fuerit circa commissarum sibi vigilias ovium, quibus potuit sermonibus anniversarium archiepiscopi Gaufridi (73), et Guidonis abbatis adesse nuntiavit, significans oportere defunctis fratribus debita solvi beneficia. Beata profecto anima, quæ nec eo tempore potuit suorum salutem oblivisci, quo nonnullis de sua etiam salute succedere solet oblivio.

43. Aderat sacratissimæ Conæ dies, et ecce Dei servus, non tam lege temporis quam charitatis affectu capitulum ingreditur; ubi cum pro his quos Cluniacense cœnobium sacra sibi familiaritate astrinxerat, affluentem jussisset fieri eleemosynam, rogatus absolvere conventum, flevit uberrime. Tandem singultu fatigatum promens responsum : Egone, inquit, vos absolvam, quem propria ligat conscientia? Ego vestram levabo sarcinam, multi- B suum significans excessum, cum, Bencdicite, protu

[ocr errors]

plici prostratus et jacens excessu? Quomodo jugum solvet peccatorum, subjugata peccatis oratio? Nos tamen, licet indigni, debitum prosequemur officium : Dominus autem, qui solvit compeditos et elisos erigit (Psal. CXLV, 7), quod suæ pietatis est, in vobis interius dignetur operari. » Dehinc elevatis in cœlum oculis, perfusus ora flectibus, commissum sibi gregem absolvit. Addidit et solatium benedictionis, Christum secutus magistrum, qui transiturus ad Patrem, discipulos in pressura mundi relictos benedixit, semper eis adfuturus gratia, quos corpore deserebat. Dehinc expleto pauperum obsequio, ad imitandum Dominicæ bumilitatis exemplum, beatus senex hora mandati in capitulum redit, lavat fratrum vestigia, de evangelica lectione sermonem sanctum subnectens, rivum provocantem lacrymarum. Sequenti quoque Sabbato sacris interfuit officio, columnam (72) novæ lucis salutans, et crebris exorans suspiriis, ut ad terram promissionis, quam velut e confinio jam intuebatur, inoffenso gressu pervenire

mereretur.

47. Supererant adhuc tantulæ vires in fragili corpore, ut in ecclesia paschalem celebraret solemnitatem, festivis insignitus ornamentis, quæ pariter et diei gloriam et sanctæ illius animæ puritatem quodammodo nuntiabant. Refectus illic alimentis spiritualibus, ad domum, in qua morari consueverat, divertit. Vespere autem facto, decidit in lectum, nihil aliud quam laborum suorum finem et præmium exspectans. Tertia vero feria, cum jam caligantes oculi lingua deficiens, et cætera sensuum officia præsentem transitum acclamarent, interrogatus si vivificatricem Domini carnem cognosceret : « Cognosco, inquit, et adoro. » Oblatum quoque salutiferæ crucis signum, Christianissima studuit devo

(72) Cereum paschalem intellige, quem etiam Ecclesia in ejus benedictionem appellat columnam.

(73) Ex pluribus Gaufredis seu Godifredis archiepiscopis, quos recenset Index San-Marthanorum, soli duo atque ambo Burdegalenses adduci huc possunt ; primus nominatus anno 982; et secundus, qui sedit inter annos 1027 et 1047, sed infra demonstrabimus inter Lugdunenses antistites hujus nominis unum hoc tempore recipiendum esse, quem omnino putamus esse eumdem, de quo hic agitur: obierit

48. Porro exiturus ex hac Egypto Dei famulus, B. Marcelli (74) capsam sibi jubet præsentari, pium lacrymis interpellans advocatum, ut ejus conductu, post exsilium, patriæ redderetur. Flent filii assidentes, nec alius alium consolatur, ubi par omnibus et inconsolabilis erat causa la nentandi. Quibus ille

lisset, loquendi facultatem amisit. Deinde cum inclinata esset ad vesperam dies, delatus in ecclesiam beatissimæ Dei genitricis Mariæ, fessos artus et naturam profitentes, cilicio et cineri commendavit. Sole dehinc occumbente, sol occubuit, et exoneratus sarcina carnis spiritus, incolatum patriæ, temporalia sempiternis feliciter commutavit. Exoritur præsentium clamor filiorum, qui percussa exciti tabula, prout mos est, ad commendationem beatæ illius animæ convenerant. Habebat quisque velut specialem, qua doleret, causam, et quot fuerant ora, tot virtutum ejus insignia promebantur Alii namque pertinax abbatis odium in vitia referebant, alii circa pœnitentes paternum ejus recensebant affectum. Lamentabantur nonnulli, pauperes C amisisse patrem, vidnas advocatum, pupillos defensorem. Memorabant aliqui collatam Patri prophetiæ gratiam, plures spirituum discretione desuper insignitum. Fuerunt etiam qui deplorarent Hugonem timuisse Christum irasci, si iratus solem videret occidentem. Exuberabat unicuique quod in laudes ejus declamaret, et linguæ referrendis deerant meritis, non linguis merita quæ referrent. Inter hos lamentantiuni cuneos et frequentiam decumbentium super artus exanimes, vix vacavit corpus ablui, vix obvolvi sacerdotalibus indumentis. Cui dum a fratribus præfata solveretur humanitas, modicum balsami (quod minime videbatur ungendo capiti sufficere) tantum dicitur suscepisse incrementum, ut ad liniendas quasdam reliqui partes corporis D abundaret.

49. His rite peractis, populus irruens admittitur, quaudum sub suo profecerit patrocinio, lacrymis indicans et expensis. Ejus clamore vicini colles resultant, sumptuosis luminaribus exsequiæ celebrantur,

ergo 28 Aprilis 1072. Guidonem abbatem, possumus suspicari eum quem supra laudavimus comitem Matisconensem, Cluniuci posita abbatia defun

ctum.

(74) Videtur indicari S. Marcellus papa martyr, cujus aliquæ reliquiæ Cluniaci fuerint; nam inter altaria, in majori ecclesia dedicata anno 1131, unum est hujus sancti, ut notatur in bibliotheca, col. 1639.

« PoprzedniaDalej »