Obrazy na stronie
PDF
ePub

lacrymas oculis fundentibus, eorum miseriis compatiens, secundum modum uniuscujusque, in victu et vesitu eis quod opus erat ministrabat.

reditas Domini, jam nunc narrare incipiam, ne A residens, inquisitis attentius necessitatibus eorum, multa adhuc dicenda dicendo fastidium lectoris incurram. Quod nulli incredibile videatur, sciant omnes, quicunque hæc audituri sunt, quod multo ampliora iis sub testimonio veritatis fuerunt opera compunctionis et pietatis illius.

C

Anno igitur ante obitum suum plus minus uno, verbere paterno corripi, gravique infirmitate oppressus, viribus corporis in dies magis magisque destitui cœpit. Tactus est autem et nimio capitis dolore ex et nimia, ut dicebant, assidua lacrymarum effusione. Non itaque solita missarum celebrare solemnia, non lacrymarum effundere flumina, non orationum solitum reddere pensum poterat. Nitebatur tamen infirmitatem vincere ex bona quantumcunque poterat consuetudine. Primo igitur quia non, ut prius, B duas poterat, unam saltem quandiu potuit missam celebrare satagebat. Orationum quoque, etsi non totum, reddebat tamen cum lacrymis quod poterat pensum. Eleemosynarum vero largitiones multas per villas suas fieri jussit, quod tamen suo successori diu sufficere posset, ut prudens dispensator faciens reservari. Qui cum audisset suum dilectum dilectorem præcipuum, Cantuariensem archiepiscopum Anselmum dixisse, quia non erat episcopi morientis res ecclesiastica sibi commissas ex toto dividere, sed successoris sui usibus aliqua reservare: Deo, inquit, gratias ago, quia mihi facultas suppeditat tanta,quæ pauperum indigentiam relevare, et successori meo secum homines etiam habenti tri. yinta novos ad usque redditus terræ copiam possit præstare. Pauperum igitur, ut cœperat, mortem ad usque curam paternam egit, nec tamen episcopium suum pauperum miserendo pauperavit. Domus siquidem fidelis dispensator et prudens, et in præsenti Domini sui servis quod necessarium erat distribuit, et in futurum quod distribui abunde posset sapienter reservavit. Cujus prudentia pontifex venerandus cognita, ejus distributionis pium desiderium et discretum exsultans laudavit, et de instanti ejus perseverantia in bono Deo gratias egit. Et vere laudanda erat ejus in operibus justis perseverans devotio, quia, cum tantæ esset debilitatis ut nec etiam equo insidere posset, sed vehiculo duobus equis parato, cum ratio poscebat, de villa ad villam transferretur, statim cum illo pervenisset, memoria pauperum ad mentem reducebatur, et maxime præbendariorum suorum, quorum procurationi studiosius invigilabat. Non credens itaque ex toto ministris suis, quod se absente secundum libitum suum procurati essent, sibi vim faciens, et infirmitatis gravedine postposita, ut magis solitarius quod disponebat explere potuisset, circa vesperam ne ab hominibus agnosceretur, nobis mirantibus, manibus suorum super equum levabatur, et assumpto uno tantum monacho et duobus famulis secum, cellulas debilium et eorum etiam qui podagrico et elephantioso languore dissipabantur per semetipsum visitabat, et intus progrediens et ante cubiculum eorum

D

Et quid dicemus de custodia humilitatis ejus? In secretis denique filiæ regis, cujus omnis gloria est ab intus (Psal. XLIV, 14), thesauros virtutum suarum sub clavi humilitatis reponens, ut fructus eorum in die necessitatis recipere posset, nolebat extollere se super se. Et ut unum de multis proferamus, in ipso anno in solemnitate Omnium Sanctorum, cum in ecclesia majori apud Rovecestram missam festivam celebrasset, et pro re qualibet sibi ingrata aliquantum quasi iratus turbaretur, astitit ei quidam de fratribus sibi familiariter, dicens: Et quid est, Pater? Unde hæc perturbatio? Et quare commovetur serenitas cordis vestri? Totus populus istius civitatis summo tripudio pro recuperatione vigoris vestri, sicut sperant, quia insonuit hodie vox vestra diu desiderata in auribus eorum, non mediocriter exsultat, et vos turbamini? Ad hæc ille: Pro me, inquit, plaudit paupulus? Et hoc frequentius iterans, interrumpentibus vocem singultibus et lacrymis, is intentus diutius siluit. Et dixit: 0 quis est qui pro me gaudere debeat? Ecce infirmitate gravi detentus morior; et quid laude dignum in omni vita mea eyi? Nec etiam unquam scintillulam unam fervoris et amoris Dei, ut dignum esset, tandiu vivens apprehendere potui. Hæc prolixius exsequens, vitam suam armis justitiæ et pietatis usque in finem providentissime munire non destitit.

Ingravescente postmodum infirmitatis suæ molestia, venit ad eum dulcis amicus ejus Pater Anselmus, et videns eum viam universæ carnis quasi incipientem ingredi, facta prius pura et simplici confessione, ab omnibus peccatis vice B. Petri eum absolvit, et ex more sacræ unctionis oleo devotissime livit. Commisit autem episcopus in ejus venerandas manus et se et snos quos aggregaverat filios; ut et eum, qui de hoc mundo recedebat, suis Deo precibus commendaret, et nos, quos in hoc sæculo relinquebat, cura pastorali vice sua custodiret. Obortæ igitur lacrymæ piis sermonibus Patrie fluunt ab utroque madent filiorum circumstantium genæ. Longa trahuntur suspiria, intoleranda præcogitatur orbitas. Peracto denique sacræ unctionis officio di

cedit archiepiscopus, quibusdam advertens indiciis quod aliquandiu esset ille victurus.

At vero episcopus cum mortem postmodum jam adfuturam timeret, nec ut episcopus in domo sublimiorum, sed ut monachus et inter monachos in loco humiliori mori mallet, inter manus ministrorum se jussit attolli, et in ecclesiam B. Andreæ apostoli, cujus vicarius erat, deferri. Ibi ergo in lacrymas gemitusque resolutus, orabat apostolum Dei pium, ut pie misereretur illius, prorsus ignorantis utrum ad ejus ecclesiam jam ulterius esset rediturus; eum itaque a peccatis suis absolveret, benedictione data licentiam abeundi concederet; locum illum et mona

in ordine suo scribendo patebit.

chos in ejus obsequium congregatos cura pervigili A defuncto, hujus actionis obscuritas, sicut paulo post custodiret. His igitur similibusve mente devota profusis, in domum infirmorum, ut inter monachorum manus spiritum redderet, se deferri fecit ; ubi tamen aliquando post tempore in magna cordis et corporis contritione supervixit.

Quibus etiam diebus, cum ei lecto decumbenti a quibusdam instaretur, ut Mellingensis cœnobii priorem cæteris abbatissam præficeret, ne, eo defuncto, locus ille sine regimine remaneret, aliusve cujus non interesset super locum illum dominationem sibi usurparet Quid, inquit, compellitis me facere, qui ecce morior? quod utrum placeat Deo prorsus ignoro. Ostensa tamen justæ rationis necessitate, et consilium dantibus ex hoc rege et archiepiscopo per litterarum suarum in præsentia ejus recitatam aucto- B ritatem, astantibus circa lectum ipsius multis, accipiens baculum pastoralem illi priori contradidit, et ejusdem loci primam abbatissam eam constituit, ipsa deinde jurante obedientiam et subjectionem canonicam episcopo et Ecclesiæ Roffensi, et quia nec per se nec per alium idem cœnobium subtrahere conaretur subjectioni Roffensi.

Deinde omni circumspectione providus, vestes suas et quæque habebat parva et vilia indumenta usque ad caligas, ut pote liber monachus, se levigans ab omni ignominioso proprietatis pondere, fratribus et egenis scienter distribuit. Annulum quoque episcopalem gestare formidans, eum cuidam fratri sibi assidue ministranti commendavit. Cumque a quibusdam rogaretur, ut cuidam viro religioso abbati, scilicet de Bello, qui in exspectatione finis illius apud eum morabatur, eumdem annulum daret, respondit: Monachus est; nihil sibi et annulo.

Erat in Anglia in illis diebus vir magni nominis et religionis famosus, Radulfus nomine, abbas Sagii; qui infestatione cujusdam tyranni de monasterio suo expulsus, apud Patrem Anselmum, non quasi exsul, sed compatriota manebat, ipsi Gondulfo notissimus. Hic audiens amicum suum infirmari, venit ad eum jam inter infirmos diem exspectantem extremum. Cumque ille post dulcia cœlestis vitæ colloquia, accepta ultimæ separationis et abeundi licentia, effusis hinc inde copiosis lacrymarum fluminibus, usque ad ostium domus recedens processisset, vocato episcopus fratre interim cui commiserat annulum suum, accepit illum ab eo, et statim snbjunxit: Vocate, inquit, abbatem. Qui vocatus rediit, et ex præcepto episcopi recedentibus cunctis, tenens manum abbatis immisit annulum. Qui expavescens et ad rei novitatem obstupefactus Quid est hoc, inquit, Domine Pater? non est mei ordinis annulum habere; sum enim habitu monachus etsi non vita; unde mihi re non necessaria onerari formido. Ad hæc episcopus Sume, inquit, illum; erit enim tibi necessarius, et ne inobediens in recipiendo persistas, quia expedit ut fiat quod volo. Tunc ille satis admi. rans, et latentem hujus rei causam prorsus ignorans, accepto annulo recessit. Claruit tamen, ipso

Quadam autem die posthæc congregationem convenire jussit, et ut in omnium conspectu pro omnibus peccatis suis corporalis ei fieret disciplina, postulavit. Sed cum hoc fratres, multam debilitatem illius considerantes, factu horrendum putarent, responderunt hoc se de illo quidem facere non posse, de seipsis vero pro illo hoc idem omnes facere velle. Factum est igitur. Et ecce in sequenti Sabbato venerandus Pater, vicinitate mortis oppressus, multum debilitari coepit; tamen aliqua pietatis opera indigentibus ipsa die fieri præcepit, et ad missam, quæ in capella infirmorum ipso audiente dicebatur, intentionem devotissime dirigens, cum Evangelium legeretur, ad reverentiam tanti mysterii sese erigi fecit. Vespere facto commutuit, et usque ad horam mediæ noctis exspectans sine voce, sed non sine sensu jacuit, et dictis Matutinis in præsentia ejus ad diem pertinentibus, et omnibus Horis de S. Maria, tunc demum spiritum extremum trahere cœpit. Tabula igitur de more percussa, ipsoque super cilicium posito, monachi summa cum festinatione accurrunt, Symbolo fidei præmisso psalmos litaniamque cantantes, animæ commendationem incipiunt lacrymis et orationibus animam Patris egredientem et ad Creatorem suum revertentem conducunt. Cumque in hac tremenda exspectatione aliqua mora fieret, atque orantibus fratribus et psallentibus, ad septuagesimum nonum psalmum perventum fuisset dicendo circa illud Deus virtutum, convertere, respice de C cælo, et vide, et visita vineam istam, spiritus Patris oriente aurora de corpore egreditur, vineam quam ipse plantaverat, scilicet congregationem Ecclesiæ suæ, quam in studio coelestis disciplinæ multipliciter erudierat, custodiæ et visitationi summi Creatoris relinquens. Corpus autem attendentes relictum, mirum dictu! vident albescere miri candoris splendore, quod natum semper nigrum soliti erant videre. Imputant ergo eleemosynarum largitioni, quod albescunt manus; imputant et lacrymarum effusioni et sanctæ vitæ illius, quod totum etiam albescit corpus. Lotum itaque cum reverentia debiti honoris indumentis pontificalibus induunt, et in ecclesiam B. Andreæ apostoli cum fletu et cantu ante ipsius altare deponunt. Mittitur et sine mora qui CantuaD rino archiepiscopo Anselmo chari sui obitum nuntiet, et ut ad extremum amicitiæ munus corpori ejus persolvendum veniat, roget. Qui, nuntio accepto, quantocius Rovecestram accedit, et amici exsequias debita satis veneratione, prout episcopalem decebat dignitatem, per omnia exsequens, eum ante altare Crucifixi ecclesiæ, quam ipse a fundamentis construxerat, tumulavit.

O quantus interim monachorum luctus, quos ipse aggregaverat! O quantus sanctimonialium fletus, quas et ipsas mundo subduxerat! O quantus populi planctus, super quem benedictionem suam toties fuderat! O quantus pauperum gemitus, quos paterno

[ocr errors]

post increpationem annulum me recipere coegit; deinde non apparuit. Hæc ille. Nos autem qui præsentes ab eo hæc audivimus, intelleximus postea non phantasticam esse illusionem, quam vir sanctus in somnis viderat, quia, postmodum factus Roffensis pontifex eumdem annulum recepit, quem Gundulfus episcopus vivens Rodulfo adhuc abbati, sed futuro episcopo dederat.

affectu paverat! O quantus dolor omnium, quos A imbecillitas mea non sufficere videretur,me ad onus pastor bonus annis jam triginta et uno sine querela ejus stupidum et accipere renuentem increpavit, et rexerat! Obiit siquidem venerandus hic Pater octavo Idus Martii, Dominica tertia Quadragesimæ in qua canitur Officium, Oculi mei semper ad Dominum (Psal. xxiv, 13). Et idem cantatum est in consecratione ipsius, ut etiam per hoc Dominus cunctis innueret quibus studiis ejus vita in præsenti sæculo dedita fuit. Bene enim ipsa die transiit de hoc mundo, quia secundum quod dictum est, ex compunctionis gratia oculi ejus assidue intenti fuerunt ad Dominum. Et ideo, ut credendum est, ad retributionem bonorum actuum ipsius evulsi sunt pedes ejus de laqueo miseriarum (Psal. xxiv, 13), quibus abundat præsens vita. Fuit autem tunc Incarnationis Dominicæ annus millesimus centesimus octavus, B igitur bis deni, ordine subscripto dispositi : regni vero regis Anglorum Henrici octavi, ætatis autem suæ plus minus octogesimus quintus, monachatus vero quinquagesimus primus, episcopatus autem, ut dictum est, tricesimus primas.

Aliquanto post obitum Patris nostri elapso tempore, cœpit archiepiscopus Anselmus tractare quem in loco ejus posset episcopum substituere. Et habens consilium, quod sicut credimus de vultu Dei prodiit, de quo superius diximus, venerandum Radulfum abbatem Sagii, faventibus omnibus, ad episcopatum Roffensem elegit, et electum ex more, lætantibus cunctis, ejusdem loci pontificem devote consecravit. Qui, factus episcopus, tunc primum intellexit quam in se haberet significantiam illa occulta annuli datio, quem Gundulfus adhuc vivens alteri negatum sibi specialiter designavit. Unde apparere videtur illum præscientiam in vita sua habuisse quis post eum in loco suo pontificio deberet sublimari. Sed et hic Radulfus cum fere sex annis Roffensem rexisset Ecclesiam, defuncto Anselmo, ad archiepiscopatum translatus, Ernulfum, virum laude dignissimum et scientia litterali et religione diu probatum, olim quidem priorem Cantuariensem sed tunc abbatem Burgensem, post se constituit episcopum. Qui omni favore a suis receptus, ipso die electionis suæ dixit nobis: Sciebam, inquit, fratres, ante paucos dies me licet indignum ad celsitudinem hujus ordinis in proximo promovendum. Apparuit enim mihi dormienti, cum adhuc essem in loco meo,Pater Gundulfus, annulum magni ponderis mihi offerens. Camque ad gravedinem ipsius

GUNDULFI

Ad monachos Beccenses.

(Vide supra inter epistolas

[ocr errors]

C

Hæc de vita Patris Gundulfi nunc quidem prosa latius disseruimus, sed paucis antehac versibus he roicis breviter comprehendimus. Placuit autem eos ipsos et hic subnectere; quia metricam vim prosa gratiorem quibusdam novimus esse. Sunt

Te, Gundulfe Pater, peperit Northmannia mater,
Mundum sprevisti, claustrum Beccense petisti.
Te monachi texit vestis, te regùla rexit:
Rexit et erexit, nec te via prava reflexit.
Primo Beccenses juvisti, post Cadomenses.
Hunc mare transisti, Lanfranco complacuisti,
Summo doctorum doctorum præcipuorum.
Hoc donante datum rexisti pontificatum.
Templum fundasti, donis illud decorasti,
Tu collegisti monachos, quos hic posuisti.
Tu Pater illorum vixisti, tu populorum.
Te tam majores quam dilexere minores.
Tu peccatorum solamen, tu miseròrum.
Pauperibus largus vivebas, et tibi parcus.
Orando flebas, suspiria longa trahebas.
Dum sic lugebas, missas celebrare solebas.
Te prope multarum cæcavit fons lacrymarum.
Ante diem mortis dolor adveniens tibi fortis,
Anno dante moram, postremam traxit ad hor am ̧
Te mors bis quarta tulit Idus Martis adorta.

Versibus ergo et prosa venerabilis Patris nostri vitam posteris ad exemplum vivendi transmittimus; et si quanta gesserit non quanta debuimus dictandi venustate depinximus, fecimus tamen aliena potius petitione quam nostra præsumptione quod potuimus, ad laudem et honorem illius, qui et ei quod fecit facere et nobis quod scripsimus concessit scribere, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

EPISTOLÆ DUE.

EPISTOLA PRIMA.

Ut non tristentur de erepto sibi abbate Anselmo.

Anselmi, lib. 11, ep. 3, hujus voluminis col: 17.)
EPISTOLA II.

Ad Anselmum Lugduni degentem. Ut ecclesiam Cantuariensem multimodis tribulationibus afflictam

præsentia sua relevet.

[ocr errors]

(Vide supra in Eadmeri Hist. nov. lib. Iv, col. 453.)

PHILIPPUS 1 FRANCORUM REX

NOTITIA HISTORICA.

Histoire littéraire de la France, tom. IX, p. 384.)

Philippe Ier, roi de France, qui ayant été cou- A ronné en 1059, du vivant de son père Henri I, régna après lui jusqu'au vingt-neuvième de juillet 1108, terme de sa vie, n'était rien moins qu'ua prince lettre, quoiqu'il eût de l'éloquence et qu'il fùt soigneux de faire étudier le prince Louis son fils, connu dans l'histoire sous le nom de Louis le Gros. Mais divers monuments qu'on a sous son nom, et quelques autres qui le concernent personnellement, nous engagent à dire ici un mot de lui, pour faire connaître ces monuments comme utiles à l'histoire.

Entre ceux de la première classe, il y a trois lettres de ce prince; l'une, qui est la première en date, à Bernard, abbé de Marmoutier, et l'autre à saint Anselme, archevêque de Cantorberi. La première est d'autant plus importante qu'elle contient plus de traits des bons sentiments de ce prince, malgré la vie voluptueuse qu'il menait alors. Il débute par avouer au pieux abbé qu'il avait souvent usé de mauvais traitements à son égard, et qu'il avait né- B gligé jusqu'ici à lui en faire une satisfaction convenable, ses péchés en étant la cause et de grandes affaires l'en ayant détourné, quoiqu'il eût toujours aimé et considéré son monastère au-dessus de tous les autres. Après cet aveu, il conjure Bernard et toute sa communauté de prier instamment pour lui, et lui donne commission de réformer l'abbaye de Marmontier, où il s'était glissé des désordres scandaleux. Peu de temps après, le même prince chargea Bernard de rendre le même service à celle de Saint-Magloire à Paris. Cette dernière commission est en date du mois de février 1093; et l'on voit par là que la lettre, qui n'est point datée, la précéda de quelque temps. Dom Mabillon en ayant trouvé l'original dans le chartrier de Marmoutier, la fit graver dans sa Diplomatique, pour servir de modèle du caractère en l'usage du xe siècle, et l'a réimprimée depuis dans le corps de ses Annales.

La lettre à saint Anselme est courte, mais bien C écrite à tous égards. Elle fait partie du recueil de celles de cet archevêque, à qui elle fut envoyée lors de son second exil à Lyon, en 1104. Philippe lui marque l'extrême part qu'il prenait à ses peines et lui offre sa protection, si elle peut les lui adoucir,

[ocr errors]

ou mème l'en délivrer entièrement. Ayant appris que sa santé était altérée et que le lieu de son exil n'était pas propre à la rétablir, il le presse de se retirer dans ses Etats, car Lyon n'en faisait pas encore partie, et l'assure qu'il y recevra des marques de l'affection qu'il lui portait. M. de la Curne de SaintePalaye, dans le cours de ses voyages littéraires en Italie, a découvert une autre lettre du même prince à l'empereur Henri IV, laquelle commence par ce mot: Philippus.

On nous a conservé le serment solennel que ce prince fit de quitter sans retour Bertrade sa concubine. Il le prêta le second de décembre 1104, entre les mains de Lambert, évêque d'Arras, qui avait été nommé à cet effet. Bertrade fut obligée d'en faire autant; et son serment se trouve à la suite de celui du roi Philippe.

Il y a de ce prince un autre acte public qui confirme l'abrogation qu'Etienne, comte de Chartres, avait faite de la pernicieuse coutume qu'on avait de piller la maison épiscopale et toutes ses dépendances dès que le siège de cette Eglise venait à vaquer. Cet acte, qui fut fait en l'année 1105, à la prière d'Yves de Chartres, est surtout intéressant par le détail où il entre de tout ce qu'on pillait en cette occasion. L'on n'épargnait non-seulement ni meubles, ni bestiaux, ni provisions, mais encore ni les vitres, ni le plomb, ni le fer, ni les pierres.

[ocr errors]

Quant aux monuments qui concernent la personne du roi Philippe, c'est-à-dire qui traitent expressément de l'histoire de sa vie, ou de son règne, nous n'avons que trois petites pièces de vers, qui sont autant d'épitaphes consacrées à sa mémoire. La première en cinq grands vers ne contient que la date de sa mort, encore exprimée d'une manière assez obscure. La seconde, composée de dix vers élégiaques, le fait descendre des anciens Troyens, et le représente comme un prince bien fait, puissant, belliqueux, bon politique, qui avait de la piété, de la douceur, de l'éloquence, de l'agrément en ses discours et ses manières. Enfin la troisième, de douze grands vers, sans entrer dans un si grand détail, fait assez bien dans les six premiers vers le caractère de Philippe.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

depopulatione, ut pauci fratres, qui adhuc ibi re-
manserant, de rebus ecclesiæ, prout monachos de-
cet, sustentari non valerent, et jam pene ad sæcu-
laritatem redacti, unusquisque de proprio suo, prout
poterat, cum magna necessitate et ordinis trans-
gressione sibi procurabat. De hac ergo desolatione
cum supra dicto abbate Haimone rationem ponentes,
cum se excusare non posset, et per negligentiam
suam omnia hæc accidisse cognosceret, assensione
ejusdem et supplicatione fratrum loci ipsius habi-
tatorum,admonitione quoque optimatum nostrorum,
et suggestione quorumdam religiosorum virorum,
hoc consilium salubre reperimus, ut ecclesiam ipsam
in manus ordinate et monastice viventium, abbatis,
videlicet Bernardi et monachorum Sancti Martini
Majoris Monasterii, ad restaurandum traderemus,
quod et fecimus pro redemptione animæ nostræ,etc.
Actum est hoc Parisius publice in aula regia,
coram subscriptis testibus, anno ab Inc. Domini
1093, indict. 1, epacta xxvi, x Kal. Martii, regnante
Philippo rege, anno ordinationis suæ XXXVI.

et patientiam vestram amodo diligendam disposuisse. A monastici ordinis religione, dein vero exteriorum Verum quia multis et magnis præpeditus negotiis, peccatis meis, fateor, exigentibus, vestræ sanctitati satisfacere neglexi, nunc obnixe deprecor, ut me, licet immeritum, deinceps in orationibus vestris suscipiatis, quatenus per eas in præsenti et in futuro merear adjuvari. Confido enim quod magnam apud Deum habent fiduciam. Nunc igitur sequendo vestigia prædecessorum nostrorum, monasterium sanctæ Mariæ semper virginis sanctæque Faræ, in quo ex infirmitate et incuria inhabitantium omnis religio et monasticus ordo penitus est annullatus, et (quod miserabilius est) prostibulum factum esse condolemus, pro salute animæ meæ per præsentem chartam in cellam vobis jure perpetuo possidendum tradimus, concedimus, et auctoritate regia confirmamus: quatenus per sanctitatis vestræ prudentiam, et orationum vestrarum instantiam ordo monasticus ibidem reformetur; et Ecclesia Dei, quæ hactenus, proh dolor! adulterinis fœdata est complexibus, et tanto tempore a servitio Dei privata est, cum ecclesiæ vestræ filiis de valle lacrymarum ascendere, et canticum graduum se cantare congratuletur. Confortamini itaque in Domino nihil hæsitantes, scientesque auxilium meum vobis in nullo defuturum. Valele (1).

II.

Philippi regis epistola ad eumdem.- Illi monasterium S. Maglorii Pariensis committit in meliorem statum restituendum.

(His litteris apposita sunt signa ipsius Philippi regis, Ursionis Silvanectensis episcopi, Hugonis fratris Philippi regis, Widonis dapiferi regis, Adelelmi constabularii regis, Simonis de Nielfo, Goisleini regis camberlarii reginæ, et Harduini camberlarii reginæ, et aliorum. Ex monachis huic sanctioni præsentes fuerunt Hilgodus, qui fuit Suessionum episcopus et Andreas frater ejus, Rotbertus Parisiensis prior supra dicti cœnobii, et Robertus de Castella, qui fuit dapifer supra scripti regis PhiClippi. Hubertus cancellarius scripsit et subscripsit.)

(MABILL. ubi supra, p. 316.) Notum sit omnibus habere nos capellam dominicam, in honore beati Bartholomæi apostoli et beati Maglorii confessoris constructam, sitam in Parisiorum civitate juxta aulam regiam, quæ hactenus a propriis abbatibus non tam gubernata quam desolata videbatur, maxime tempore Haimonis abbatis, per cujus incuriam in tantum annihilata erat primo (1) Vide Ivonis epistolam 70, ad Galterium Meldensem episcopum.

III.

Philippi regis epistola ad S. Anselmum Lugduni
exulantem. Ut Galliam, visitare dignetur.
(Vide supra inter epistolas Anselmi, lib. iv, ep.
50, hujus tomi col. 230.)

JURAMENTUM PHILIPPI

REGIS FRANCORUM

Quo Bertradam pellicem, jubente pontifice Romano, se dimissurum pollicetur.

(LABB., Concil., X, 658.)

« Audias, tu Lamberte, Atrebatensis episcope, D « mutuum colloquium et contubernium, nisi sub

«qui hic apostolica vice fungeris; audiant archi

་་

episcopi, et præsentes episcopi, quod ego Philip. «pus, rex Francorum, 'peccatum et consuetudinem « carnalis et illicita copulæ quam hactenus cum « Bertrada exercui, ulterius non exercebo: sed « peccatum istud et flagitium penitus et sine omni retractatione abjuro. Cum eadem quoque femina

« testimonio personarum minime suspectarum, non <«< habebo. Hæc omnia, sicut litteræ papæ dicunt et « vos intelligitis, sine omni malo ingenio observabo. « Sic me Deus adjuvet, et hæc sacrosancta Jesu «Christi Evangelia. >>

Similiter et Bertrada cum excommunicationis vinculo solveretur, tactis sacrosanctis Evangeliis in

« PoprzedniaDalej »