Obrazy na stronie
PDF

EPISTOLA XXXVII ***. A

Ad urbANUM PAPAM.

Cur hactenus papam non adierit, quidque facto sit opus ob eodem moneri supplicat.

Reverendo ac reverenter suscipiendo catholicæ Ecclesiæ summo pontifici URBANo, ANselmus, non suis meritis, sed nutu divino, Cantuariæ vocatus metropolitanus episcopus, debitam subjectionem cum servitii devotione.

Gratias ago sanctæ munificentiæ vestræ quod dignos apostolicæ sedis legatos ad nos direxistis; quod pallii beneficium, sola gratiæ vestræ largitate, mihi porrigi praecepitis. Nostri quippe, fateor, ordinis et officii intererat et præsentiam vestram ex more visitare, et eam ut fieri decet condigna reverentia honorare. Et id quidem ex quo gradum episcopalem suscepi summo desiderio facere concupivi, tum quia ratio id fieri postulabat, tum quia consilio et alloquio vestro frui desiderabam, ut me de rebus necessariis tam publicis quam privatis interrogantem vestra prudentia doceret, et auct0ritas roboraret. Quod me non exegisse rogo ne aegre sancta eminentia vestra nec meæ negligentiæ aut arrogantiæ ascribat. Testis enim mihi est conscientia mea quia postquam in cacumine sanctæ Ecclesiæ sublimatos vos esse cognovi, gavisus sum, et reverenter dilexi et diligo, et quotidianum provectum vestrum fieri optavi et opto, et factum audiens exsulto. Sed quia bellis undique quatimur, hostiles impetus indesinenter et insidias adversantium metuimus, dominus noster rex extra regnum me procedere hactenus non permisit, nec adhuc procedere posse allatenus assensit. Præterea si nullæ aliæ causæ concurrerent quæ me faciem vestram hoc tempore quod valde moleste fero, videre prohiberent, sufficit quod aetas, quod aegritudo, quod debilitas corporis mei impatientem me agunt et prolixi itineris et immensæ viarum asperitatis. Sed inter hæc, quo labore, quaque anxietate gravatus, iter arripere conarer, si omnipotens Deus et in regno Anglorum bella sedaret, et in regnis et regnorum provinciis, per quas ad vos est eundum, illam pacem tribueret, ut quemadmodum oporteret et expediret, iter ipsum expiere liceret. Sed quandiu id * fieri non potest, tandiu inpossibilitas me retinet. Divina elementia juvante, ubicunque D fuero ***, vobis obedire ac servire, et celsitudinem vestram honorare paratus ero. Et quia, sicut desidero, quotidianas miseriæ *** meæ querelas non licet mihi coronam posito effundere in conspectu vestro, sanctas serenitatis vestræ aures paucis questibus et scriptus inquietare præsumo. Sancte Pater, doleo me esse quod sum, doleo me non esse quod fui. Doleo me esse episcopum, quia peccatis meis facientibus, non ago episcopi officium. In loco hu

B

mili aliquid agere videbar, in sublimi positus prægrandi onere pressus nec mihi fructum facio, nec utilis alicui exislo. Oneri quidem succumbo, quia virium, virtutum, industriæ, scientiæ, tanto officio competentium inopiam, plus quam credibile videatur, patior. Curam importabilem cupio fugere, pondus relinquere : Deum e contrario timeo offendere. Timor Dei illud me suscipere compulit, timor idem onus idem me retinere com.pellit. Si inter hæc voluntatem Dei agnoscerem, procul dubio voluntatem meam et actus meos pro possibilitate ad illam conferrem. Nunc quia voluntas Dei me latet, et quid agam nescio, errabundus suspiro, et quem rei finem imponere debeam ignoro. Postulo itaque sanctam clementiam et clementem sanctitatem vestram ut propter Deum, propter eam charitatem qua Ecclesiam Dei contenditis adjuvare, penuriam con silii nostri vestrarum manu sanctarum orationum pascatis, ne cogitationem talium fluctibus agitatus, aut omnio ruam, aut mihil apprehendam. Rogo etiam, et submissis mentis gemitibus humibiter supplico ** celsam et piam paternitatem vestram, ut in naufragio positus, si quando procellis irruentibus adjutorii vestri indigens ad sinum matris Ecclesiæ confugero, propter eum qui sanguinem suum dedit pro nobis, pium et promptum adjutorium et solamen inveniam in vobis. Pro domino Belvancensi Fulcone supplex oro dementiam vestram, prout vestra judicabit prudentia. In munusculo nostro magnitudo vestra, rego, non solam penset quantitatem, sed et bonam qua missum et voluntatem. Omnipotens Deus diu nobis paternitatem vestram in gratia sua et pace custodiat. Amen.

[ocr errors][merged small]

Ut profugum monachum recipiat pænitentem.

ANsELMUs, Dei dispositione vocatus archiepiscopus Cantuariæ, domino et fratri in Deo delicto, abbati LAMBERto, misericordiam impendendo temporalem, misericordiam mereri sempiternam.

Frater iste comedens de ligno scientiæ boni et mali experimento didicit quanta sit differentia inter delicias paradisi claustralis et exsilium vitæ sæcularis. Pœnitens igitur et dolens, sicut lacrymæ testantur, confitetur se nimis peccasse, et promittens se deinceps mores suos correcturum, et secundum vestram dispositionem obedienter victurum, orat, quanto affectu potest, ut intra ovile de quo sponte miserabiliter aufugit, admittatur. Et quia supplicationem suam pro magnitudine reatus sufficere non putat, nostris precibus suas apud yestram clementiam adjuvari precatur. Quamvis igitur ego de vestra sanctitate mihil promeruerim, tamen quia invicem compati et pro invicem orare jubemur, præsumo supplicare quatenus ovi quam Christus quæ

[merged small][ocr errors]

sitam et inventam in humeris suis ad ovile *** re- A

portat, vestra paternitas ostium ovilis contra me [f. aad. non] claudat, ne Christus idem perditam quærendo, et inventam reportando, frustra laborasse videatur ; et ipse apud amicos et vicinos, quos ad congaudendum convocare debuerat, non tam ovem quam seipsum, et, quod valde attendendum est, oneratum ***, et a suo ovili exclusum esse conqueratur. Itaque misericordiam et judicium cantate Domino, et sic ut misericordia superexallet judicium **°. Vale. EPISTOLA XXXIX ***.

AD MONACIiOS BECcENSES. Beccenses in ordinis observantia stabiles collaudet. Et ut praelati facta non judicent præ cæteris hortatur. Dominis et fratribus charissimis in Beccensi cœnobio commanentibus, frater ANSELMUs, voluntate Beccensis monachus, necessitate vocatus Cantuariensis archiepiscopus, præsentis vitæ continuam sanctitatem et futuræ æternam felicitatem. Quamvis nostram raro epistolam videatis, scio tamen quia dilectionem vestram in intimis** cordis mei fervere non dubitatis. De qua dilectione tanto esse certiores debetis, quanto eam de praeterito

c gnoscitis, et hoc propter quod et ad quod vos di- .

lexi, facere contenditis. Audio enim quia, gratia Dei inspirante et cooperante, in studio bene vivendi fervetis, et in paupertatis pressura rigorem vestri ordinis inflexibiliter tenetis. Sic enim decet servos Dei, ut quanto magis eos tribulationes præsentis vitæ angustant, tanto ardentius ad quietem æternæ vitæ tendant et se ad virtutum profectum extendant. Sed quamvis sanctis moribus et religiosis operibus studio spontaneo insudetis, novi tamen sinceritatem vestrae dilectionis, quia gratanter accipiet si vos monuero ut in hoc in quo estis perseveretis. Quod ut efficacius adimplere valeatis, ne^esse est ut sancta unanimitate colligati, et corde et voluntate pra'ato vestro obediatis ; facta et dicta ejus non dijudicetis, sed sine omni retractatione, quasi divinitus inspirata venerando mente benigna servetis. Ubi enim subditi prælati *"* judices fiunt, aperte Dei ordinationi, cujus dispositione sibi prælatus est, detrahunt et contradicunt ; quibus Deus

et suæ gubernationis subtrahit auxilium, et eos in D

proprii erroris præcipitari permittit consilium : ubi vero praeiatus cum veneratione, tanquam Christus suscipitur, ibi tota dotnus Christi regitur consilio et protegitur et sustentatur auxilio. Quanto enim subditi se vicario ejus subjiciunt securius, tanto ille praelato et subditis cuncta procurat benignius. Omnipotens Deus sua vos benedictione in æternum beatificet, fratres et amici charissimi. Amen.

EPISTOLA XL 284. AD PASCHALEM PAP \M.

Ercusat se quod nondum per litteras eum salutaverit, et, calamitatibus suis e.cpositis, causas reddit cur eae Anglia abierit, et ut in Anqliam ^iom redeat misi rebus omnibus Ecclesiae restitutis suppleae obtestatur. Lugduni interim ab archiepiscopo sustentari se declarat.

Domino et patri reverendo, PAsciiAli summo pontifici, ANsELMus, servus Ecclesiæ Cantuariensis, debitam ex corde subjectionem, et orationum, si quid valent, devotionem.

Quod ad vestram celsitudinem tantum moratus sum nuntium mittere postquam de certa notitia vestræ sublin:ationis Deo ** gratias agentes, gavisi sumus, hæc fuit causa quia quidam nuntius regis

B Anglorum venit ad venerabilem archiepiscopum

Lugdunensem pro causa nostra, non tamen afferens

quod suscipiendum esset ; et audiens responsum

archiepiscopi reversus est ad regem, promittens se

in proximo Lugdunum rediturum *". Hunc exspe

ctavi ut scirem quid vobis de regis voluntate moti

ficare possem, sed non venit. Causam itaque nostram breviter intimo, quia quando Romæ moratus sum, eam domino papæ Urbano, et multis, aliis,

sicut scit, ut puto, sanctitas vestra, sæpe narravi. Videbam in Anglia multa mala, quorum ad me pertinebat correctio, quæ nec corrigere, nec sine peccato meo tolerare poteram. Exigebat enim a me rex ut voluntatibus suis, quæ contra legem et voluntatem Dei erant, sub nomine rectitudinis asC sensum praeberem. Nam sine sua jussione apostolicum nolebat recipi, aut appellari in Anglia ; nec ut epistolam ei mitterem, aut ab eo missam reciperem, vel decretis ejus obedirem. Concilium non permisit celebrari in regno suo ex quo rex factus jam per tredecim annos. Terras Ecclesiae hominibus suis dabat ; in omnibus his et similibus si consilium petebam, omnes de regno eujus etiam suffraganei nei episcopi negabant se consilium daturos, nisi secundum voluntatem regis. IIæc et multa alia, quae contra voluntatem et legem Dei sunt, videns, petii licentiam ab eo sedem adeundi apostolicam. ut inde consilium de anima mea et de ofíicio mihi injuncto acciperem. Respondit rex me in se peccasse pro sola postulatione hujus licentiæ, et pr0

posuit mihi ut aut de hac re, sicut de culpa, satisfacerem, et securum illum redderem ne am

plius peterem hanc licentiam, nec aliquando apostolicum appellarem, aut de terra ejus cito exirem.

Elegi potius exire quam nefandæ rei consentire.

Romam veni, ut scitis *", et domino papæ rem totam exposui. Rex, mox ut de Anglia exivi, taxato simpliciter victu et vestitu monachorum nostrorum, totum archiepiscopatum invasit et in proprios usus

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

convertit. Monitus et 382 rogatus a domino papa A te suscepi ; de quo, si fieri posset, libentius eam

ut hoc corrigeret, contempsit, et adhuc in hoc perseverat. Jam est tertius annus ex quo sic de Anglia exivi ; pauca quæ mecum tuli, et multa quæ mutuatus sum, quorum adhuc sum debitor, expendi. Sic plus debens quam habens **, apud venerabilem Patrem nostrum archiepiseopum Lugdunensem detentus, ejus *** benigna largitate et larga benignitate sustentor. Non hoc dico quasi desiderem redire in Angliam, sed timeo ne mihi vestra sublimitas succenseat, si ei nostrum esse non notifico. Precor igitur et obsecro, quanto possum affectu, ut nullo modo me in Angliam redire jubeatis, nisi ita ut legem et voluntatem Dei, et decreta apostolica voluntati hominis liceat mihi præferre : et nisi rex

mihi terras Ecclesiæ reddiderit, et quidquid de B

archiepiscopatu, propter hoe quia sedem apostolicam petii, accepit ; vel certe, quod pro horum digna recompensatione Ecclesiæ prosit. Aliter enim ostenderem me hominem Deo debere præponere, et juste spoliatum esse quia sedem apostolicam volui requirere. *° quod satis patet quam noxium exemplum sit posteris, et exsecrabile. Quærunt quidam minus inelligentes cur ego regem non excommunico ; sed sapientiores, et rectum habentes consilium, consulunt ne id faciam, quia non pertinet ad me utrumque, et querimoniam scilicet et vindictam facere. Denique ab amicis nostris qui sub eodem rege sunt, mandatum mihi est quia mea excommunicatio, si fieret, ab illo contemneretur *** et in derisum converteretur. Ad hæc omnia auctoritas vestræ prudentiæ *** nostro non eget consilio. Oramus ut Deus omnipotens faciat omnes actus vestros sibi placere, et Ecclesiam *** suam de vestri regiminis prosperitate diu gaudere. Amen. EPISTOLA XLI ***. iiENRICl REGIS ANGL0RUM AD ANSELMIUM.

[blocks in formation]

susciperem quam de alio aliquo. Sed necessitas fuit talis, quia inimici insurgere volebant contra me et populum quem habeo ad gubernandum ; et ideo barones mei, et idem populus, noluerunt amplius eam protelari : hac itaque occasione a tuis vicariis illam accepi. Misissem quidem ad te a meo latere aliquos per quos tibi etiam de mea pecunia destinassem, sed pro morte *** fratris mei circa regnum Angliæ ita totus orbis concussus est, ut nullatenus ad te salubriter pervenire potuissent. Laudo ergo et mando ne per Northmanniam venias, sed per Guitsand, et ego Doveram obviam habeho tibi barones meos, et pecuniam ad te recipiendum ; et invenies, Deo juvante, unde bene persolvere poteris quidquid mutuo accepisti. Festina igitur, Pater, venire, ne mater nostra Cantuariensis Ecclesia diu fluctuans et desolata, causa tui, amplius sustineat animarum detrimenta. Teste Girardo episcopo, et Guillelmo Wintoniensi electo episcopo, et Guillelmo de Warelimast, et comite Henrico, et Roberto filio Haimonis, et Haimone dapifero, et aliis tam episcopis quam baronibus. Walde.

EPISTOLA XLII. PASCHALIS PAP.E AD ANSELMUM.

Ut Ecclesiæ Cantuariensi restitutus jam dei operam Anglicanæ Egclesiæ restaurationi : et Anglorum Iiegem cum Normaniæ comite conciliet.

PAscHALis episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri et coepiscopo ANSELMo, Cantariensium archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut injuriis tuis et exsilio compassi sumus, etc. Vide in Paschali II, infra, ad an. 1118.

EPISTOLA XLIII ***.

ANSELMl AD BURGUNDIUM ET RichezAM UxoREM EJUs.

Gratulatur nepotem suum Deo in servitutem esse dicatum, quodque I)eus juniores eorum liberos rapuerit, ut jam liberius ipsi Deo tota mente servirent. ANSELMUs archiepiscopus, domino et amico charissimo BungUNDio et uxori ejus sorori suæ dilectissimæ Ricii Ez.e, salutem et benedictionem Dei. Sciatis quia filius vester Anselmus, charissimus nepos noster, sanus et lætus est mecum apud Ltigdunum ; et ego, Dei gratia, prospere me habeo. De filio vestro hoc vobis dico quia gaudere potestis 383 multum, quod illum Deo óbtulistis. Amat enim Deum, et quod amare debet ; unde gratias agere debetis illis et eos amare qui eum in amore Dei et sui ordinis et in bonis moribus nutrierunt. Et certe credo quia propter hoc meritum quod primogenitum vestrum Deo devota mente dedistis, noluit Deus perdere ullum de prole vestra ; nec per

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

ritas vestræ prudentiæ ms. authoritatis vestræ prudentiæ.

“Contemueretur ms. contemneretur et in derisum convérteretur.

[ocr errors]
[ocr errors]

jdem ms. collata, “Permortem ms. pro morte, “Cum eodem ms collata,

misit, eos quos genuistis usque ad illam ætatem in A Cantuariensium archiepiscopo, BENEDicTUs, in Do

qua peccatis et malitiæ hujus mundi sordidarentur, pervenire, ut vitam æternam perderent, sed omnes eos bono fine de hac vita ad se transire fecit. Insuper si sapientes estis, et sapienter consideratis, intelligelis Deum fecisse vobis magnam misericordiam de vobis ipsis, quoniam abstulit vobis occasionem amandi hoc sæculum, et desiderandi ea quæ transeunt, cum vobis abstulit hæredes in hac vita, et fecit filios vestros suos hæredes et suos filios in aeterna vita. Nunc agite gratias Deo quia exonerati estis et expediti, ut libere toto corde, tota intentione et totis viribus curratis ad Deum, et solliciti sitis solummodo de salute animarum vestrarum ; et ut illuc spontanea voluntate perveniatis, quo Deus filios vestros qui mortui sunt, vobis nolentibus, misericorditer traxit, et quo istum quem Deo dedistis, Deo adjuvante, perventurum exspectamus, ubi pariter pater et mater, filii et filiæ in conspectu Dei in gloria æterna gaudeatis; et unusquisque tantum de singulis aliis quantum de se glorietur. Ergo, dilectissimi *" et amicissimi, frater charissime et soror charissima, precor, obsecro, moneo, consulo ne contemnatis misericordiam quam Deus vobis non præmeditantibus fecit; et ne perdatis gloriam quam Deus vobis, si culpa vestra non fuerit, præparavit. Cognoscite, cognoscite quia quod Deus vos ita omnibus filiis orbatos in hac vita solos fecit, non est ira Dei, sed gratia Dei, ut qui jam soli remansistis, nihil habentes quod ametis, sine omni impedimento ad illum curratis, et ei vos et vestra reddatis. Omnipotens Deus sic vos suo amore accendat ut omnem hujus vitæ delectationem, faciat contemnere, et ad se toto affectu tendere et pervenire. Amen. EPISTOLA XLIV. PASCHALIS PAP.E AD ANSELMUM.

Ut constante se gerat in tuenda Ecclesiæ Anglicamae libertate.

PaschAlis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo ANsELMo Cantuariorum, salutem et apostolicam benedictionem.

Non ignoras divinæ voluntatis consilium, etc. Vide in Paschali II ad an. 1118.

EP1STOLA XLV. EJUSDEM AD EUMDEM. Anselmo eum de aliquot dubiis consulenti respondet. Pasch Alis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo ANSELMo, salutem et apostolicam benedictionem. Consulta illa quæ per venerabiles nuntios tuos Baldemum et Alexandrum, etc. Vide in Paschali II. 384 EPISTOLA XLV. BENEDiCTi AD ANSELMUM. Consolatoria est et amicis condita affectibus. Domini et venerabili Patri ANSELMO, gratia Dei

[ocr errors]

mino salutem. Amor scribere, et dolor cordis mei gemitum charitati vestræ compellit aperire. Et quia sapientibus loquor, et qui de parva materia norunt fercula conficere multa, ideo breviter succincteque sanctitali vestræ dico quoniam Satanas videtur esse solulus. Rex namque superbiæ prope est ; et, quod dici nefas est, sacerdotum ei præparatur exercitus, quia cervice elata militant qui præpositi sunt ut præbeant exempla humilitatis : sic ut Danielis vaticinium videatur esse completum. Ergo qui in Judæa est ad montes fugiat, et qui in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo (JIatth. xxiv, 17), etc. Proinde vos, qui in tecto Domini passer solitarius extitistis, et agrum Dei vomere linguae viriliter conscidistis, ad montes fugere nec oportet de plano aliquid tollere. Etsi Romæ non est nunc Gregorius, est tamen Angliae Augustinus ; et qui dedit ei signa et prodigia facere, dabit vobis pro Christi fide ad finem usque viriliter certare : Fidelis est enim Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod ferre potestis (I Cor. x, 13). Benedictionem autem vestram qua debui mente suscepi, bene sapientem, bene redolentem. Deo autem gratias agi

mus, quia saporosa sunt et odorosa quæ agitis, quæ

dicitis, quæ datis. De vita autem vestra dicamus pariter, dicamus omnes : Gloria in eaecelsis Deo, et in terra paae hominibus bonæ voluntatis (Luc, 11, 14). Rogo vos, orate pro me ut Simon me aliqua parte corrumpere nequeat, et Deus ab hoc pelago ad portam salutis perducat.

EPISTOLA XLVII ***.
ANSELMI AD PASCHALEM PApAM.

Auditis decretis Romani concilii, cui Anselmus
interfuerat, reae de illis summum pontificem,
requirit ; quid autem papa jadicaverit, sibijn i-
ficari Anselmus petit.
Domino reverendo, et Patri diligendo PAscHALi
, summo pontifici, ANsELMUs, servus Ecclesiæ
Cantuariensis, debitam subjectionem et orationum
assiduitatem.

Postquam revocatus ad episcopatum redii in Angliam, ostendi decreta apostolica quæ in Romano concilio præsens audivi ; de qua re dominus meus rex vestram requisivit sanctitatem per legatum suum, et ego per epistolam meam vestrum inquisivi, secundum quod rem cognosceretis, consilium. Regi per litteras vestras respondistis, mihi vero minime, sed quoniam illi responsum quod illi sufficeret *** non dedistis, adhuc vestram pro eadem re adeunt quidam episcopi præsentiam ; et ego nostros mitto legatos, responsi vestri mihi relaturos sententiam, me forte videar alicui meo solo sensu vel propria voluntate quidquam facere. Servata igitur apud me reverentia sedis apostolicæ, precor ut de

[ocr errors]

VARIÆ LECTIONES

*"Ego dilectissimi ms. ergo dilectissimi.

schali ms: Domino reverendo et Patri diligendo Paschali.

***Cum eodem ms. collata.

***Domino et Patri reverendo Pa*°Vestras responsum quod illi sufficeret ms, 385 quod melius et utilius sapientia vestra secundum Deum judicaverit, disponatis ; et quidquid illud fuerit, per legatos nostros me certum faciatis. Sicut enim non pertinet ad me absolvere quod ligatis, ita non est meum ligare quod absolvitis. EPISTOLA XLVIII. ANSELM1 Ad eUMDEM.

Vestras respondistis, mihi vero minime : sed quoniam illi responsum quod illi sufficeret,

petitione quam vobis prædicti episcopi exponent A charissimis monachis in Cestrensi cœnobio S. Wer

Consilium in adversis quæ jam per novem annos passus est e.rspectat. Precaturque ut pallium çlecto Eboracensi episcopo concedat.

Domino et Patri reverendo PAscitAli, summo pontifici, ANsEi.MUs, servus Ecclesiæ Cantuariensis, debitam subjectionem.

Quanto studio mens mea pro sua possibilitate sedis apostolicæ reverentiam et obedientiam amplectatur, testantur multæ et gravissimæ tribulationes cordis mei, soli Deo et mihi notæ, quas ab initio episcopatus mei continue jam per novem annos, et in exsilio et episcopatu passus sum, quia ejusdem sedis subjectioni et obedientiæ inseparabiliter adhæsi. A qua intentione spero in Deo quia nihil est quod me possit retrahere. Quoniam de his quibus excellentiam vestram requisivi per epistolam missam olim per Guillelmum, regis nostri legatum, nullum suscepi responsum, iterum ea necesse habeo repetere. De hoc quod inter regem et me est sufficere puto sapientiæ vestræ quod in aliis litteris significo et quod per legatos nostros cognoscetis. De qua re non est humilitatis meæ vestræ sapientiæ dare, sed ab ea exspectare censilium. Precor autem omnipotentem Deum quatenus ipse cor vestrum ad laudem et gloriam nominis sui et utilitatem Ecclegiæ suæ dirigat, ut de vultu ejus judicium vestrum prodeat, et oculi ejus in omnibus actibus vestris videant æquitatem. De archiepiscopo Eboracensi eleeto, sicut per episcopos qui cum eo sunt, poteritis agnoscere, supplex precor quatenus pallio propter quod vestram adit excellentiam, nobis eum confirmatum et gratia vestra honoratum remittatis. Credo enim quod non est in Anglia qui tantum possit in ecclesiasticis rebus prodesse; et spero in Deo, quia sicut a Deo accepit facultatem, habet etiam voluntatem. Quædam alia quæ nostri legati vestræ paternitati ex nostra parte suggerent, precor ut au

dire atque ad ea respondere dignemini. Oramus ut D

Deus omnipotens sanctitatem vestram diu nobis
conservet.
EPISTOLA XLIX ***.
ANSELMl AD MONACII0S CESTRENSES.

De suorum monachorum profectu gaudet, et ad accuratam etiam in mimimus observantiam hortatur,

Anselmus archiepiscopus, fratribus et filiis suis

[ocr errors]

burgæ commanentibus salutem et benedictionem Dei, et suam.

Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui et vos *** facit et numero crescere et augmento religionis proficere. Quamvis enim de omnium servorum Dei profectu gaudeam, in vobis tamen aliquid habeo speciale cur de vestro lætari profectu debeam, quoniam per me Deus congregationis vestræ est dignatus instituere principium, abbatem, dominum scilicet Ricardum, charissimum filium nostrum. Gratias igitur ago Deo pro gratia sua quam ostendit in vobis ; et oro ut, sicut eadem gralia vos prævenire dignatus est, ita indesinenter subsequatur, quatenus nunquam vos de hoc ad quod vos provexit, permittat deficere, sed semper ad meliora donet proficere ; quod pro certo ipse faciet, si non negligentes fueritis bona ad quae jam pervenistis, servare. Cum enim Dei sit sua gratia semper nos prævenire *', nostrum est quod accipimus, ejus auxilio studiose custodire. Nam quamvis nec habere nec servare possimus aliquid, nisi per ilkum, perdere tamen et deficere non est, nisi ex nostra negligentia, quæ sæpissime incipit & minimis, in quibus nos callidus hostis solet decipere, cum nobis persuadet ea non magni pendere. Inde namque sequitur illud damnum exsecrabile quod legitur, quia qui spernit modica, paulatim decidet ( Eccli. xix, 1). Certissum namque est, quod in multis Ecclesiis experimento didicimus, quia in monasterio ubi minima districte custodiuntur, ibi rigor ordinis monachorum inviolabiliter permanet ; ibi pax inter fratres, et in capitulo proclamationes conquiescunt; ubi vero minimi excessus negliguntur, ibi totus ordo paulatim dissipatur et destruitur. Si ergo de virtute in virtutem et de profectu ad profectum vultis *' ascendere, semper timete in singulis minimis Deum offendere. Non debetis considerare quam parva sit res quam contra prohibitionem' facitis, sed quantum malum sit inobedientiaquam pro parva re incurritis. Sola enim obedientia potuit hominem in paradiso retinere, unde per inobedientiam ejectus est; neque ad regnum cælorum aliquis nisi per obedientiam perducitur *°. Pensate quia si homo per unam solam inobedientiam in tantam miseriam quam patimur in hoc mundo projectus est, quamtum debeamus eam horrere et obedientiæ bono studere. In obedientia totus vigor bene vivendi construitur, in ejus negligentia destruitur. Abbati ergo vestro obedientiam non solum in opere, sed etiam im voluntate per omnia exhibete **, et ad invicem pacem et concordiam per mutuam dilectionem habete; quam dilectionem sic *" nutrire et

VARIAE LECTIONES. *' Collata cum eodem ms. et cum Edit. Got. et Col. 1,73. **Qui suos ms. et Edit. qui vos. **Semper prævenire ms. et Edit. semper nos praevenire. **In virtutem vultis ms. et Edit. in virtutem et de profectui ad profectum vultis. **Perducitur. Abbati, etc. ms. et edit. Perducitur. Pensate quia si homo per unam solam inobedientiam in tantam miseriam quam patimur in hoc muudo projectus est quantum debeamus eam horrere, et obedientiae bono studere. In óbedientia totus vigor bene vivendi construitur, in ejus negligentia destruitur. Abbati, ete. **Voluntate exibele ms. et Edit. voluntate per omniam exhibere.

“quam sic ms. et edit, quam dilectionem sic.

« PoprzedniaDalej »