Obrazy na stronie
PDF

.ali fuis canonice ordinatus supererat, excepto Wine A causa vetante confirmant. Quid igitur negotii tenor

occidentalium Saxonum episcopo. Ailbertus siquidem, cujus paulo ante meminibus, relicta Brittania, Parisiacæ civitatis episcopatum sortitus erat. Cum igitur ita $e res habebat, quod petebatur rex promptissime annuit, et consilio patris sui Oswii beatum Patrem ad regem Galliarum direxit, rogans et obsecrans quatenus virum honorifice susciperet, atque in gradum pontificatus sua auctoritate sublimari præciperet. Igitur, prout dignum fuit, a rege honorifice suscipitur, ad Ailbertum episcopum cum mandatis dirigitur, quibus ut summa honorificentia servum Domini ad ordinem episcopatus promovcat jubetur. Qui mandatis gratiosus obtemperans, eum cooperantibus undecim episcopis honorifice consecravit. 18. Quo post ordinationem suam in transmarinis partibus demorante, ii quorum sectæ pravitas per eum pridem detecta fuerat atque dejecta, rependendarum injuriarum sese jam tempus opportunum accepisse putantes, regem Oswium fraudulenta calliditate convenientes circumveniunt, circumveniendo in eam sententiam ducunt, quatenus Ceaddam Eboracae civitatis episcopum fieri jubeat, ne Ecclesia diutius carente pastore fides Christi quamlibet jecturam incurrat: præsertim cum penitus, inquiunt, ignoretur quo Wilfridus devenerit, quem ad ipsius Ecclesiæ regimen ordinandum in Galliam Alfridus direxit. Hac ipsorum versutia rex Oswius incaute præreptus, dato præfato Ceaddæ ipsius Ecclesiæ pontificatu, misit eum Cantiam in gradum sacerdolii consecrandum. Quo cum suis veniens et eamdem sedem pastore viduatam inveniens, inde divertit, praedictum Wine episcopum adiit, ut episcopus ab eo consecraretur obtinuit. Assumptis ergo duobus de gente Brittonum episcopis, qui contra scripta canonum erant ordinati, eumdem Ceaddam pari modo inordinate ordinavit.

19. Ordinatus autem Eboracensi Ecclesiæ prælalus est, cum non post multos dies beatus Wilfridus patriam redire instituens navem ingreditur, et aliquandiu felici cursu navis æquoreos fluctus transvehilur. Jam autcm medio mari transito, et beato viro cum suis clericis in ea quæ Dei sunt corde et ore intendo, veiutis mutatis validissima tempestas exoritur. Qui magna vexatione quassati, tandem in regionem australium Saxonum, quam non noverant, projecti sunt. Fluctibus vero in sinus suos ira illuc retractis indigenæ adhuc gentili errore devincti advolant, navem et omnia quæ in ea erant in jus suum vindicare volentes ; et id propositi obstinato corde tenentes, ut aut captivarent, aut morte sibi resistentes involverent. Quo vir venerabilis agnito copiosam eis pecuniam obtulit, et quatenus ab imtentione sua recederent humili postulatione admonuit. At illi ferociores exillius verbis effecti, nil se ab eo pro ipsorum dimissione sumpturos fore proclamant, quin etiam non modo omnia sua, verum et eumdem ipsum in jus proprium se accepturos nulla

intenderet socii pontificis intelligentes, præmissa supplicatione ad Dominum arma arripiunt, magis volentes more vivorum fortiter bello occumbere quam ignava captivitate longioris vitae spatio servando producere. Quod ubi a pagauis cognitum, aciem struere, ac in populum Domini tela dirigere festinabant. Stans quoque princeps sacerdotum idololatriæ coram paganis in tumulo excelso, suis magicis incantationibus suos quasi benedicendo confortare, ac socios famuli Dei maledicendo satagebat enervare. Cui operi cum quantum sua intererat, summo studio mente, voce manuque vacasset, juvenculus quidam minister hominis Dei funda lapidem jecit, et eumdem magum trajecta fronte dejecit,

B exstinxit. Rediit mox ad memoriam viri Dei anti

quum per David factum in Goliam miraculum Dei, cum subito mire paganorum tumultus exoritur, et in discerptionem Christianæ partis vires omnium exeruntur. Quid plura ? insurgt:nt acies, miles Christi sese prosternit in preces; Domino autem pro suis pugnante, inimica manus confusa et victa discedit. Sed post paululum multiplicior in idipsum et immanior redit, aciem struit, tela in vacuum dirigit. Tela non vacua recipit, pars maxima ruit, et pars residua fugit. Et quid morer ? jam tertio victi cum se ad quartum prælium cum rege suo praepararent, meritis beati Wilfridi multo ante horam mare eflluxit, navem extulit, et sanctum Dei cum omnibus suis, quinque solummodo ex sociis perditis, prospere in Sandicum portum evexit. Quod inimici videntes, maxima confusione in sua remeant, et servum Domini læta serenitate victorem abire gemebundi deplorant.

20. Patrio itaque portu patriaque potitus, confestim sibi rumor innotuit, qualiter suæ sedi Ceadda substitutus antistes sit. Qui pro re nihil omnino perturbatus, placido vultu et hilari pectore Ripum perrexit ; ibique servitiis Dei intentus, magna mentis stabilitate per aliqupd tempus in secretiori habitaculo deguit. Sed quia civitas supra montem posita nequit abscondi, a multis et praecipue nobilibus frequentabatur, eximiæ sanctitatis ejus fama permotis. l{ex quoque Merciorum, nomine Wlfarius, vir Deo valde devotus, famulum Christi adiit, eumdem ut loco cederet secumque maneret importuna vix prece deflexit ; et compos suæ voluntatis effectus, ingenti beatum Patrem dilectionis affectu coluit, terris et honoribus auxit.

21. Metropolitana vero sedes totius Angliæ, dum hæc ita fierent, pastore carebat, defuncto (ut praediximus) archiepiscopo Deusdedit. Et quoniam tanta sedes absque episcopali providentia esse nequibat, rex Cantuariorum Egbertus beati Wilfridi prudentia sanctitateque audita, ad ipsum misit quam humillima eum supplicatione contestans, ut Ecclesiam viduatam sua dignaretur præsentia visitare, ope consolationis erigere, contra spirituales nequitias clypeo suae admonitionis protegere, et quæque tenor auctoritate statuere. At ille tali in causa reniti fas esse nequaquam existimans, regiæ voluntati assensum præbuit. Ad ecclesiam igitur venit, et quæ per Spiritum sanctum agenda cognovit, sedulus inibi administravit. Is primus erat, qui inter episcopos de Anglorum gente creatos catholicum vivendi morem Anglorum Ecclesiis tradere didicerat: unde et perplura catholicæ observationis moderamina quaque per easdem Ecclesias sua doctrina diffundebat. Quare factum est ut, crescente per dies institutione catholica, Scoti omnes qui tunc morabantur inter Anglos, aut his manus darent, aut ad suam patriam repedarent. 22. Beatus autem Wilfridus, prout ei facultas

ecclesiasticæ traditionis expeteret, in ea pontificali A igitur episcopatu, et ad monasterium suum, quod

erat in Lestingesei, privatus secessit. 24. Porro Thodorus beatum Wilfridum in episcopatu Eboracensis Ecclesiæ restituit, nec non et omnium Nordanhumbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Oswius imperium protendere potuerat. Sicque vir sanctissimus et animam suam in patientia possedit, et multiplicatus honore, quod suum fuerat, totius populi exsultatione recepit. Quo tempore regno Merciorum Wlfarius præsidebat, cujus paulo ante meminimus. Qui cum mortuo Jaramanno episcopo sibi suisque alium a Theodoro dari peteret, non eis ille novum voluit episcopum ordinare, sed præfatum venerabilem Ceaddam eis dedit. Beatus vere Wilfridus suis redditus, egregia mentis instan

inerat, hac illac propter verbum Dei disseminan- B tia operam dabat, quatenus et ea quæ longa vetustas ab incœpti operis ministerio se cohibenti orbata A instituit. Haec propter summa quis erat plebi legalia detorquere valebant. Praeterea quaquaversum gratia A tans, quod negotium reginae persuaderet, ut omisso

dum magna populi frequentia comitatus pergere consueverat. Quod cum tempore quodam faceret, devenit in locum ubi natus fuerat atque nutritus. Cujus loci indigenas verbo vitæ cœlestis enutriens, multos ab amore terreno avertit, et ad amorem omnipotentis Dei convertit. Unde factum est ut plures ibidem cellas Domino servire volentibus institueret, et quonam pecto eorum vita componi deberet, unumquemque prudenter instrueret. Sicque per tres continuos annos modo Cantuariensis Ecclesiæ dispositioni, modo illorum exhortationi et illorum correctioni suæ providentiæ curam impendit. Et licet episcopalis cathedræ proprium locum nusquam haberet, tamen episcopali officio studiose intentus satagebat qualiter diabolo sua vasa eriperet, et ea Domino Christo conciliaret, atque in sanctæ conversationis proposito corroboraret.

23. Emenso autem spatio trium annorum, Theodorus a Vitaliano papa archiepiscopus consecratus et missus, Cantiam venit : susceptaque sede pontificatus in metropoli civitate, mox secundum quod vigorem ecclesiasticum decebat, ea quæ circumquaque emendanda erant, summa prudentia et pontificali auctoritate in melius mutare studebat. Ut vero compegit Ceaddam contra canonum statuta in episcopatus gradum fuisse consecratum, publica illum increpatione redarguit, et quod degradari jure deberet paulo districtius minatus est. At ille, ut erat magnæ humilitatis et mansuetudinis vir : « Si me, inquit, asseris contra scita canonum ordinatum, libenti animo exordinari concedo, cum profecto numquam tanti apud memetipsum exstiterim, qui loco hujusce regiminis vel ad horam præesse debuerim ; sed obedientiæ causa jussus subire, hoc licet indignus consensi. » Qua reponsionis ejus humilitate Theodorus accepta, dixit eum nequaquam gradu sacerdotii se velle privare. Verum quia (ut diximus) inordinate ad tantum ministerium fuerat ordinatus, ipse ordinationem ejus canonica ratione consummavit. Sed ille considerans se non juste episcopatum alterius episcopi obtinuisse, pœnitentia ductus elegit potius tali honore carere quam alterius cathedræ ulterius injuste præsidere. Discessit

aut incuria dissolverat, in ecclesiis restauraret, et quæ in subditorum suorum moribus oculos magni Dei offendere poterant, eliminaret. Quibus operibus quanto magis intendebat, tanto se in majori virtutum exercitio constringebat, ut subjectis in ejus vita esset videre, qua diligentia deberent verborum ipsius documenta suscipere.

25. Ilis autem quæ destructa repererat in integrum restitutis, ecclesiam in honorem beati Petri apostolorum principis a fundamentis consummavit, et eam multo decore sub immensa principum ac populorum frequentia consecravit. Ut autem ventum est ad sui sermonis officium, luce clarius visa sunt Dominica in ea verba compleri : Non vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris mei qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Quod ea re plane licet considerare, cum et populus in Dominum magna sit dilectione ex illo affectus, et corda principum tanto timore et amore Dei sint accensa, ut non solum ea quæ prius ad jura ipsius ecclesiæ pertinebant, ad vocem illius testamentis confirmarent, sed et quædam de suis ipsi ecclesiæ condonarent. Triduo post hæc omni turba secum detenta, pane vitæ tam cœlestis quam terrestris eam copiose refecit. Ecclesiam præterea magnis muneribus et ornamentis decori domus Dei competentibus ditavit. Et cum hæc opera laude dignissima faceret, uti mortiferam pestem laudem fugiebat humanam : ac sic positus in medio populorum, omnibus erat speculum et informatio operum bonorum.

26. His ita sese habentibus, omnipotens Deus ut merita famuli sui quanti penderet mundo demonstraret; quæ internarum luce virtutum primo profudit, etiam exteriorum exhibitione miraculorum decorare voluit. Hinc est quod die quadam cum vemerabilis pastor oves Dei verbis et fidei sacramentis imbueret et antiquo humani generis hosti in eis jus dominandi auferret, atque per sacri chrismatis unctionem septiformis gratiæ Spiritum jam baptizatis traderet, ecce per effusas turmas mulier nimio dolore afflicta ministro Dei occurrit, defunctæ funera prolis miserabili deportatione in ulnis ostentans. Quo viso Pater obstupuit, hæsitque loco, paulumque mulier acri doloris nimietate turbata pronior incubuit, gemituque præpedita vix in hæc verba erupit : « En, inquiens, bone domine, quem ad impositionem manus tuæ confirmandum in Christo portare decreveram, jam non solum ad confirmandum, verum primo ad resuscitandum a mortuis tuæ sanctæ pietati piæque sanctitati apporto. Christum tuum prædicas omnipotentem, quod precor operibus proba, et meum a morte filium unigenitum suscita. Et quanti hoc est omnipotentiæ suæ parvulum suscitare, et mei doloris stinmulos effugare ? revera nihili. Quapropter in hoc peto quæ prædicas rata esse potenter ostende, ut ad meam consolationem unicum filium meum restituas vitæ. » Ingeminat querulas voces, cujus vehemenli gemitu coacti sub uno convolant omnes. En plangor grandis. Tandem compassus venerabilis Domini servus, agit tacitas sancto sub pectore grates, quod turba nondum perfectæ fidei novit rogare clementiam Domini Christi ; moxque solo fusus et faciem lacrymis perfusus : « 0 Domine Pater, ait, non ad merita mea, sed ad tuæ pietatis opera, precor, placatus attende, et ærumnis hujus mulieris opem tuæ consolationis impende, restituendo incolumem filium suum per Jesum Christum Dominum nostrum unigenitum Filium tuum. » Quo dicto surrexit, et caput defuncti dexteræ manus extensioue tetigit : cui ad ejus tactum caput exagitanti vir Dei manum porrexit, et erectum vivum incolumemque cunctis exhibuit. Vulgus in nimios admirationis ac laudis clamores excitatur, et fide plenissima in Christianæ legis observantia consolidatur. Puer redivivus in Christo per manus impositionem confirmatur, matri cum gaudio redonatur eo pacto ut septem annis materna cura nutritus viro Dei restituatur. Quod post praefinitum tempus ne fieret patre suo interdicente, exsul ad externos

fugit cum prole Britannos, sciens videlicet puerum ,

nequaquam contra viri Dei præceptum in proprio secum posse manere. Quod tamen sua fuga ei contulit. Post parvi temporis deis præfectus quidam invitis parentibus puerum in manus Patris reduxit, quem prolinus servitio Dei mancipavit, et bene inslructum pluribus imitabilem in sancta conversatione postmodum fecit. Hinc quippe perpendite quid signi prætulerit super ejus cunabula cœlitus emissum lumen radiantis flammæ.

27. Ea tempestate regnum gentis Anglorum gemino decore nitebat, cum et reges Christianitatis amore fervebant, et pontifices divini operationem mysterii summo studio exercebant. Hinc regalis providentia hoc potissimum per se gerebat quosque subditorum magis a pravitate morum abstrahere, quam cupiditate animi res eorum diripiendo distrah:ere; nec ulla eis cura fuerat quam subditis, sed quam bonis ipsi regnarent. Hinc nihilominus sacerdotalis apex sui officii plenissime compos exstiterat, eis solummodo sua diligentia operam præbens, ad quæ ipsius ordinis institulor et auctor Deus ipsum

jura tenenti,terra frugibus et tranquillitate opima suis cultoribus non modo egestatem colebat [f. tollebat], sed et operi Dei absque sollicitudine sæcularium rerum curam impendere permittebat. Classica dira silent, nec latronum incursio formidatur. Quid plura ? ut cuncta brevi edicam, promicat Ecclesia pacato fœdere nexa. Quæ ut diabolus vidit, propria sibi malignitate invidit, et tractans secum pacis interruptioni causas invenit. Spiritu namque superbiæ suæ invadit gentem Pictorum in tantum, ut ea gens (quod semper ferre consuaverat) bello a se tentaret excutere jugum Anglorum. Præfuit eo tempore regno Nordanhumbrorum Ecfridus filius Oswii regis, qui patri suo in regnum successerat, vir in armis stre

E nuus, et beati Wilfridi amicitiis vehementer astri

ctus. Hic ergo pontifici negotium Pictorum quodincumbebat exposuit, atque ut rebus opem suæ intercessionis ferret supplici prece admonuit. Cujus dehinc benedictione vallatus atque sanctissima oratione comitutus, cum parva militum manu Pictis occurit, Pictosque occursantes catervatim prostravit, et Pictorum tumorem gladii ultione repressit. Et quid morer ? dat stragm late, redeunt in colla catenæ ; sicque victoria læta potitus rediit, et eximias propugnatori suo gratias egit. Hoc modo genti Anglorum pax restituta per annos aliquot mansit. At regno Merciorum post haec in dissensionem elato, rex præfatus armis pacem revocare desiderans, obvius eidem regi in bellum processit, pugnam commissit, quam quærebat pacem, duce fugato exercituque prostrato, victra obtinuit. Ea nimirum re huic regi sic processit, quo Deus ostenderet preces beati Wilfridi ante se penitus cassari non posse. Nec mirum. Qui enim in Evangelio dixit omnia fore possibilia credenti (Marc. ix, 22), merito illi quem et fide catholicum, et in operibus ejusdem fidei præcipuum ipsa Domini sapientia vidit, quæ juste petebat, possibilia esse concedere debuit. Nam de illius fidei integritate quis dubitare, aut quis de perfectione operum ejus digne valeat disputare? Verumtamen paucis opera ejus quaedam describantur, quæ et integritati suæ fidei testimonium præbeant, et illius cordis devotionem imitari volentes quod imitenlur præ oculis habeant.

28. Ac primo dicendum quod optimis a puero moribus institutus nulla quoad vixit eisdem potuit ratione abduci incommutabilis justitiæ cultor, nec favore remitti, nec detractione diduci, nec laudibus decipi, nec vituperationibus in zelum poterat commoveri. Per noctem divinis insistens obsequiis, corpus suum quod ab omni contagione ex ukero matris suæ mundum custodierat, tam vigiliis quam frigoribus mire afficiebat, singulis illud noctibus aqua frigida tinguens, nec prius ab hac consuetudine cessans, quam Joannis apostolicæ sedis antistes eum pro ætatis suæ gravitate huic proposito finem juberet imponere. Non hunc ardor aestatis, non frigus hiemis ab instantia cœpti operis Dei praelicandi gratiam Dei pergens, paratus erat pro ipsa quam prædicabat veritate vitam dare, si occasio competens offerretur quae id fieri postularet. Si quando aliquid deliciarum quovis eventu, et hoc summa cum parcitate, in escam sumebat, idipsum in se postmodum gravi inedia vindicabat. Hæc institutio vitæ minimum elationis et maximum humilitatis in ejus pectore studium comparavit. Hæc subditis sibi exemplum sanctæ conversationis indixit ; haec eosdem in arctam continentiæ viam induxit; haec quoque multos a suo errore conversos ad Christi gratiam duxit. Unde quamplurimi nobilium incitati, filios suos Dei servitio nancipandos viro tradebant mirantes, admiranto ejus merita dignis laudibus approbantes, atque suos ipsius probitatis imitatores fieri modis omnibus exoptantes. Sed sicut sæpe quod aliquibus provenit ad virtutis profectum, aliquibus procedit ad iniquitatis effectum ; sic unde nonnulli in amorem et venerationem famuli Dei profecerunt inde quidam in odium et contumeliam ejus erumpunt. At athleta Dei cumn iis qui oderant pacem erat pacificus (Psal. cxix, 7), et odio ipsorum suae rependebat obsequium mansuetudinis.

29. Præterea in Augustaldensi * oppido templum mirabili opere fecit, quod ipse in honorem beati Andreæ apostoli Domino dicavit, ad vicem videlicet beneficii rependendam, quod idem apostolus jam ei dudum impenderat. In cujus templi constructione non defuit invidia mortiferi serpentis. Nam dum cæmentarii linunt superiora parietis, præcipitante illum adversio humani generis, unus eorum in pr;eceps corruit, et sic ut contritis omnibus membris jam defungi putaretur. Qui cum velut in exhalatione sui spiritus laboraret, excurrunt omnes utpote ad exsequias funeris ejus. Vir autem Domini Wilfridus cum corpore absens praesentia spiritus cuncta dignosceret, mox sese in lacrymas dedit, et quosque assidentium quid evenerit ex ordine docens, pro salute fratris eos intercedere postulavit. Ubi vero ad ægrum ventum est, mox ad Patris lactum pristinam receperunt membra salutem : et, si dicendum, lethum erubuit, cum per hominem vitae se depelli, et homini vitam restitui vidit. Cujus mortis auctor diabolus, videns virum tam internis animi virlutibus quam exteriorum exhibitione miraculorum suam confusionem augere, in nimiam sui furoris malignitatem accenditur, quibus modis poterat inquirens, qualiter confusionem suam versa vice in eum retorqueret.

80. Acceperat autem rex Ecfridus conjugem nomine Adeldridam, quæ in voto virginitatis potius hanc vitam transigere proposuerat, quam aliena libidine violari. Juncta est tamen regi præfato lege conjugali, non conjunctione carnali. Cujus rei gratia beatum Wilfridum tam per se quam et peer amicos suos rex convenit, orans et obsecrans, et maximarum rerum pollicitatione in hoc ipsum allicere ten

virginitatis proposito regiae voluntati assensum praeberet. At Wilfridus, sciens scriptum esse : Vovete et reddite Domino Deo vestro (Psal. lxxv, 12), maluit Ecfrido hac in re non parere, quam suum Domino sacrificium auferre, ne per hoc non modo virginis, verum et suæ animæ mortis æternae dispendia pararet. Ergo virginei voti fautor existens, vigilantis animi sagacitate procurabat, ne qua femineæ mentis inconstanlia propositum virgo postponeret, et terrenis illecebris animum devicta supponeret. Egit igitur sua industria, ut vigo potius divortium conjugii a conjuge quæreret, quatenus libertate polita sæculum linquere, et thalamis æterni regis valeret feliciter inhaerere. Quod quidem fa

B ctum est. Nam ubi rex comperit eam nullo pacto a

proposito posse mutari, licet invitus, concessit tamen ut relicto saeculo, prout volebat, acciperet velamen insigne virginitatis. Qua licentia felix, accepto velamine a beato Wilfrido, quæ mundi sunt cum mundo deseruit, sprevit atque a sui desiderio cordis procul abjecit.

31. Ermemburgis vero regali est copulata conjugio. Per hanc igitur diabolus odium quod contra virum Dei habebat, exerere opportunum existimans, animum illius injectis quibusdam simultatibus adversus eum inflammat, quoque ipsi suarum insidias fraudum tendat vehementer instingat. Cui suggestioni eo facilius cessit, quo muliebris insconstautia mentis, intemperantia lubricæ ostentationis, op

C pressio ac rapina violentæ damnationis, quæ in ea rum paucitate inimicis inferior victus occumbas. A ejus infortunio valde contristatis non pauca disse

magno cum tumore vigebant, servum Domini in redargutionem sui multoties acerba invectione armabant. Quamobrem non parum intus offensa, et insuper dæmoniaco igne succensa, gloriæ dignitatique ipsius magnopere cœpit invidere, et quonam modo eum dignitate sua spoliare ac spoliatum abjicere posset, occasiones quærere. Considerata ergo glori viri, qualiter eum omni ex parte affluentia dignitatis circumfulsisset, regem muliebri facundia convenit, quasi de quibusdam suis utilitatibus actura ; re autem vera prima an animum ejus ad quæ vellet acclinare posset habere, ex obliquo perquisitura. Quem ubi ad suum votum esse persensit, ut hominem Dei in invidiam adduceret, fraudulentis sermonibus ejus gloriam regi cœpit admirando enarrare. Nam, exposita divitiarum abundantia, cænobiorum multitudine, ædificiorum magnitudine, subditorum principum turba, obsequentium militum copia, regalibus vestibus et armis instructa intulit : « Et quid amplius ipse tibi, quam tu sibi ? totum regnum tuum episcopatus ipsius est; quin et si tua potestas ejus potestati comparetur, minor est. Terminus enim imperii tui suis finibus coarctatur ; terminus autem episcopatus ejus tuos fines auctoritate progreditur. Et, fateor, fidelibus et amicis tuis est timendum ne, si aliquando inimici tui contra te arma susceperint, ipse quam prædicat pacem sequendi suos ab armis immunes relineat, tuque tuo

Quapropter de negotio ante negotium tracta ; et, me in ipsa gestione negotii tua virtus decidat, quæ obsunt gnarus præordina. Sunt quidem et alia nonnulla quæ tibi honeste possunt persuadere, tui homoris nullatenus esse, non dico superiorem, sed parem quemquam in regno tuo habere. Quæ nec dici quidem opus esse recognosco, quia non modo tuæ prudentiæ, sed et cuivis imprudenti clara esse non nescio. » 31. Talibus verbis rex permotus, et quasi suæ utilitati consuleretur, ad ea totus arrectus, melius suis rebus consuli non posse putavit, quam si vir Dei suis omnibus privaretur, et episcopatus ipsius m plures episcopos divideretur. Verum quia id agi præter consensum Cantuariensis archiepiscopi minime poterat, verba malignæ accusationis contra episcopum ipsius sedis antistiti Theodoro mandant, et ad suæ voluntatis eflectum deceptum inclinant. Venit igitur ad regalem curiam Theodorus, sua auctoritate regiam voluntatem super Wilfrido impleturus. Quod factum est. Nam protinus in locum ejus tres episcopos eo absente ordinavit. Res viro celari non potuit : et admiratione quam maxima ductus, hilari corde, alacri vultu, modesto gressu regis palatium subiit, causam negotii perquisuturus. Cui hoc modo, ut fertur, ad inquisita responsum est : « Nec te impraesentiarum alicujus criminis admissione notamus, nec tamen statutum de te judicium hac vice mutabimus. » llle vero talibus verbis non sibi satisfactum esse consentiens, apostolicam sedem appellavit, et pro eorum injustitia indignatus reflexo gressu aulam egredi voluit. Intuens autem quosdam satis fœdo suis casibus insultare cachinno : « Et o, inquit, filii, felici prosperitate ducalis tempora longa ; sed noveritis, quantocius sors infesta resolvet hæc gaudia vestra : nec pmius hunc annum transisse videbitis, quam istas quas super me derisiones habetis, acerbi moerore luatis. » Quæ prophetia veritas facta est. Nam post non multum temporis conserto gravi prælio inter Ecfridum et Ailredum regem Merciorum juxta fluvium Treanta, occisus est Elfuinus frater regis Ecfridi, juvenis circiter decem et octo annos habens, utrique provinciæ multum amabilis : ex cujus morte magnus et intolerabilis moeror Eefridum ac suos percutit, omnisque lætitia quam de expulsione beati Wilfridi habuerant, justo Dei judicio in tristitiam versa est. Sic ex eo quo a se fortissimum militem Domini repellere non timuerunt, nunquam læta victoria potiti sunt : sed qui prius parva manu militum, ejus intercessione muniti, ingentes copias straverant, postmodum cum ingenti copia a raro milite victi cadebant. Nec injuria. Repulso etenim eo per quem victores exstiterant, nil erat residui quare passim vinei non debuerunt. Verum ad ordinem instituti operis styli officio redeamus.

32. Beatus Wilfridus episcopalis cathedræ dignifate privatus ad sua rediit, filiis et fralribus suis de

[ocr errors]

ruit verba consolationis, patientiæ et veræ charitatis, dicens, inter alia, nihili esse pendendum quod constaret nonnunquam fore pendendum. Ipse vero post hæc Romam iturus, et ne quod scandalum Ecclesiæ Christi propter eum immineret causam suam ante sedem apostolicam expositurus, ad mare, venerabili monacharum collegio dextra lævaque stipatus, perducitur ; navi imponitur, pia i]lorum imprecatione perfungitur ; prospero cursu ventis vela panduntur. At ubi paululum navis processit, mutato vento pulsus est Fresiam : ubi a barbaris ac rege illorum Aldgislo honorifice susceptus, ibidemque honorifice conversatus, ab omnibus summo cum honore, quoad ibi manere cordi fuit, habitus est, licet adhuc tota provincia idolorum cultui dedita deserviret. Vicem itaque benignitati eorum rependere volens, prædicabat eis verbum Dei, et multa millia verbo veritatis instituit, ac fonte salutari a suorum peccatorum sordibus lavit : sicque susceptores suos et a Domino suscipi, et Dominum in se suscipere fecit. Erat autem ante adventum beati viri terra ipsa magnæ salsitatis magnaeque sterilitatis, et velut in modum rupis nimiæ asperitatis, ac per hoc quibusque animalibus ad incolendum magnae incommoditatis. Verum ad prædicationem viri Dei eadem gente fidem Domini suscipiente, sicut corda eorum supernæ dulcedinis rore ad fertilitatem operum bonorum mollita, et inhabitatione Spiritus sancti sunt accommoda facta ; ita et terræ ipsorum salsitas in dulcedinem, sterilitas in fertilitatem, asperitas in mollitiem atque pinguedinem versa, omnibus inhabitantibus eam diversæ commoditatis copias lautissime intulit.

83. Interea ii qui sua nequitia victi amicum Christi propria dignitate, possessione, terra proturbaverant, legatos suos tam fraudibus iniquissimæ delationis ligatos, quam et diversis exeniis oneratos in Franciam dirigunt, quo viro Domini partim fraude, partim munere laqueos deceptionis et captionis, laqueos deprædationis, perditionis et mortis instituant. Sed ut laqueus eorum, qui muneribus seducti laqueum instituerunt servo Dei, ipsos involveret, quemdam sacerdotem Domini, nomine Winfridum, nuper a suo episcopatu depositum, et tunc in peregrinationem pro Dei amore euntem, occulto judicio Dei suis omnibus spoliaverunt, vicinitate nominis propriaque malignitate decepti. Verum ubi hoc ab illis est intellectum, et quonam vir Domini ea tempestate degeret recognitum, Ebroinus, regalis curiæ et istius nequitiae princeps, scripta cum magno munere Aldgislo regi direxit, petens ut Wilfridum omnibus bonis exspoliatum crudeli morte necaret. Rex autem nec precibus, nec donis sub se cadere tantae nequitiæ acquiescens, missam chartulam magna cum indignatione diruptam ignibus injecit : nequitiæque, ut dignum fuit, exprobans, legatos absque honore dimissos statim remeare præcepit.

34. Securus igitur insidiarum præsul, in ipsa

« PoprzedniaDalej »