Obrazy na stronie
PDF
ePub

rebat ut nec illa dimittenda putaret quæ ab ejus inte- A gritate progenerari [forte leg. posse non observari] posountur, verbi oausa, purificationem post partum, pro sobole sacrificium, annuum ad templum ascensum; hæc enim ab ea ex abundanti facta quis fidelis ambigat ?

Prudentiam, ut prima feminarum animadverteret rem quæ carebat exemplo, quam gratum Deo esset pudicitiæ sacrificium quod ipsa vaverat Deo, legit maledicto relicto in medio. Præterea, post salutationem angeli quam prudenter locuta, quam facile credula, Fuit enim ea fides et credulitas prudentiæ supellex, quod credidit posse fieri per Spiritum sanctum ut sine complexu maris absque periculo pudoris, exsulante urtica libidinis, produceret filium,

Fortitudinem, ut quæ juste debere fieri prudenter intelligebat, incunctanter voverat, et votum constanter porsequeretur; justum autem est ut quod gratiosius et speciosius habeas Deo omnium bonorum largitori ad ejus nutum offeras. Id prudens Virgo sapienter colligens, virginitatem suam, qua nihil amabilius, nihil formosius ducebat, Deo fortiter vovit et fortissime servavit,

Temperantiam, quod supradictas virtutes studio humilitatis continuaverit, per illam custodiens quidquid boni mentis ingenuæ devotio, et cœlestis gratia coacervaverant in ea. Fuit ergo justitia, quod bonum fecit; prudentiæ, quod qualiter faciendum esset intellexit; fortitudinis, quod perseveraverit; temperantiæ, quod in tanto fastigio locata, humili mente casum cavit,

CAPUT II.

De justitia et ejus appendiciis.

B

Habent porro hæ virtutes alias, ut dixi, appendices et comites, habent pedissequas et collaterales. Quarum effectus in Domini matre ita, si bonæ fidei memoriam habeo, disposuere. Justitiam, inquiunt, comitatur religio, quæ est munditia vitæ, ut per eum Deo placeatur; pietas, per quam diligitur proximus; gratia, quæ est beneficii accepti memoria; obsequentia, quæ obsequitur cui digne debet; veri¬ tas, quæ docet vivere pro natura, loqui pro re. Has virtutes ita beata Domini mater trivit ut religiosa munditia vitæ Domino Deo templum in suo ædifica-D ret corpore; pietate proximum coleret; collatorum in se beneficiorum, Deo non ingrata, ipsi vicissim animam et corpus viva ipsa hostia libaret, obsequi majoribus et dignis sedula, adeo ut cum præconio angelico matrem se Dei fore audisset, impigre in montana conscenderet (Lue 1, 39), anum cognatam obsequiis ad partum dilinitura. Yeritatis mater veritati innixa, pro natura vivere assueta, quæ ipsum naturæ opificem integris bajulavit visceribus. Pro re loqui non nescia, sponsionem angeli diligenti rationis trutina examinavit, ut plane quomodo faciendum esset addisceret quod fieri posse et debere non dubitaret.

CAPUT III.

De prudentia et ejus sequacibus. Prudentiam sequuntur providentia, quæ prospicit quod in futuro utiliter fiat; intelligentia, quæ intelligit quid in præsenti utiliter fiat; memoria, quæ bene vel secus acta integre colligit, et de præterito dieta. Nullus autem hae domina providentior, quæ antequam voveret Deo virginitatem suam, perspicaciter providit quantum profectus illud votum faetum et bene observatum sibi et toti mundo induceret. Non enim rem voveret exoticam, nisi provideret sibi et aliis incomparabilem inde accumulari gloriam. Nullus ea intelligentior, quæ, et expedita mentis acie et ipsius deitatis conscia, plene intelligeret in Domini nativitate, passione, et resurrectione, quantum esset in præsenti bonum, quod in futuro esset incomparabiliter fructuosum. Memoriæ erat tenacis et unicæ, omnia quæ sola de filjo sciebat, secretiori consilio sibi tantum cognita coacervans in cumulum, conscientiæ inculcavit hominum. Unde de ea dicitur: Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo (Luc. 11, 19). Debet ergo ei totus mundus salvationis suæ plenam notitiam, quæ plenissimæ cognitionis apostolis non inviderit scientiam. Quapropter quia ad exiguum boni increscere processus Evangelii, nisi cognosceretur tenor principii, merito illa dicitur et apostolorum apostola, et evangelistarum evangelista, per quam principalis ipsis fidei principibus illuxit doctrina. CAPUT IV.

De fortitudine et ejus sequacibus. Fortitudini adherent magnificentia, quæ magnificum conatur quiddam aggredi; confidentia, quæ splendide cogitata fiducialiter arripit: perseverantia, quæ honum inchoatum stabiliter urget; patientia, quæ utilitatis causa difficilia tolerat. Utile autem quod hic et superius nominavi, eo sensu volo accipi secundum beatum Ambrosium De officiis, ut idem sit utile quod honestum, et honestum quod utile, quamvis in sæcularibus scholis aliter definiatur,

Et permagnifice quidem felix puella egit ut bonum rimaretur inchoandum quod confidenter inchoavit, et perseveranter absolvit. Patientiam nec in suis, nec in filii contumeliis rupit. Magnificentiæ fuit quod dixit: Magnificat anima mea Dominum, et exultauit spiritus meus in Deo salutari mea (Luo. 1, 46. 47); confidentia: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (ibid.,48); perseverantiæ: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus, et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum (ibid., 49, 50). Porro de patientia ejus dictum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc, 11, 35).

CAPUT V.

De temperantia et ejus sequacibus.

Temperantiæ sunt conterminæ continentia, per quam præcipua cupiditas animi regitur gubernatione consilii; elementia, qua refrenatur mens, temere in alicujus odiem concitata; modestia, qua fit

ex utcunque superfluo diligens et cauta recisio. Has A virtutes beatam dominam exercuisse liquet perspicue, cum constet eam nec fuisse incontinentem alicujus voluptatis stimulo, nec præcipitem odio, nec immodestam animo. Quomodo enim illicita committeret, quæ a licitis temperabat? Accedunt ad continentiæ præcepta mores quos virginem habere decet, sicut Ambrosius familiari illi suo, et aliis inimitabili nectare docet: Ut sit virgo, quæ nullo doli ambitu sincerum adulteret effectum, corde humilis, verbis gravis, animo prudens, voluptatem ciborum duntaxat, si qua fuerit, parvo redimens, carnis vitia omnino compescens, loquendi parcior, legendi studiosior. Cui sit non gestus fractior,non incessus solu- B tior, non vox petulantior, ut ipsa species corporis sit simulacrum mentis et figura probitatis. Quæ in matre Domini fuisse, nemo Christianus ibit inficias, cum ejus vita inclyta, ut canitur, cunctas illustret et informet Ecclesias.

CAPUT VI.

Has sanctæ Mariæ virtutes Christus confirmavit.

Huic puellæ sic virtutum diademate redimitæ, totum se infudit Dei Filius, bona illa virginalis animi suo potissimum adventu custodiens. Namque ipse non solum justus, sed et ipsa est justitia, qui dicitur in psalmo: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem (Psal. XLIV, 8). Matrem ergo suam jam justam justitia Dei penetrans, unxit eam oleo exsultationis, id est Spiritu sancto, præ omnibus participibus suis, id est omnibus virginibus. Fecunditatem matri conferens, virginitatem non auferens, ipse non solum sapiens, sed ipsa Dei sapientia est et in eo requiescunt omnes thesauri sapientiæ etiam corporaliter. Inveniens ergo sapientem puellam, sapientiam servarit Dei sapientia, id est mundam custodivit corde et corpore. Siquidem scriptum est: In malevolum animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. 1, 4). Ipse est temperans, et ipsa temperantia, sicut dicit in Canticis : Ego lilium convallium (Cant. 11, 1), id est flos humilium. Idemque in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. x1, 29). Dignatione ergo sua humilitatem virginis acceptans, plena divinitate in ejus influxit gremium, ut dicit propheta: Super quem requiescam nisi super humilem et quietum? (Isai LXVI, 2.) Itemque ipsa in Evangelio: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ (Luc. 1,48). Ipse etiam est non solum fortis, sed et fortitudo Dei, per quem fecit Deus Pater omnia ex nullo. Qui fortis diaboli fortior superveniens exspoliavit atria, et divisit spolia (Luc. x1, 22). Non ergo fortitudinem matris enervem reddidit, sed sua potentia sublimavit, ut esset imperiosa creaturæ totius hera, concilians et demulcens superos, deturbans et exterrens inferos. Eam scrutans corda et renes Deus (Psal. vii, 10), ex omnibus virginibus, quas capiebat mundus, elegit et sanctificavit, ut habitaret in ea corporaliter, quam jam plenam pridem supradictis virtutibus fovevat et circumplectebatur spiritualiter.

D

CAPUT VII.

Non potuisse Deum ex alia virgine hominem effici. Unde mihi videntur a vero alienari qui dicunt Deum potuisse salutem humanam procurare, vel per aliam virginem, vel per aliud quam per virginem.Et illi quidem qui opinantur potuisse Deum incorporari in aliqua altera virgine, respondeo compendio: Imo non potuit, quia non voluit. Et e converso: Non voluit, quia non potuit. Quamvis enim omnipotens sit, multa sunt tamen quæ dicitur non posse; sicut nec mentiri potest, nec mori, quia non vult. Nam si vellet mentiri vel mori, non esset omnipotens, quia mentiri non est potentia, sed est peccatum, id est boni impotentia ; et mori est deficere a potentia. Et ideo de Deo dicitur: Omnia quæcunque voluit fecit (Psal. cxm, 3), quia nihil voluit nisi quod decuit. Eodem modo dico eum nec potuisse nec debuisse nasci ex alia virgine. Et propterea, ut dixi, non potuit, quia noluit. Noluit porro, quia ratio non fuit. Deum certe rationis auctorem contra rationem nihil velle, nihil facere, nihil etiam posse, in promptu est. Quis vero non videat Deum a ratione resiluisse, si cum omnes omnino feminas infra sanctitatem beatæ Mariæ cerneret, alia qualibet in matrem electa, ipsam sperneret? Ipsam autem omnes mulieres sanctitate præcelluisse puto quod intelligit qui superiora animadvertit. Nam aliæ quidem partes gratiarum metuere; ipsa autem plena gratia ab angelo C salutatur.

Amplius, qui dicit Deum debuisse vel potuisse aliter quam per partum virginis Adæ reparare peccatum, idem est quasi si diceret melius eum facere debuisse, vel tam bene aliter potuisse. Quod si melius fecisse debuit, vel tam bene aliter potuit, et tamen non fecit, vel noluit, vel nescivit. Si melius noluit facere, cum potuisset, invidus vel ignavus fuit. Si nescivit melius facere, cum debuisset, ignarus fuit. Quantum enim a Dei natura abhorreant invidia, ignavia, ignorantia, fatetur qui videt quam pudendum sit hæc vitia cuilibet honesto homini ascribere. Restat ergo ut qui hæc Deo assignare erubescit, nec prædictas ratiocinationes respuit, fateatur quod Deus non nisi per virginem et per hanc potissimam virginem mundum restaurare potuit. Non potuit aliter quia non voluit; noluit, quia ratio non fuit. Et quia ratio non fuit, non debuit. Quam gradationem si quis reciproce convertat, non irrita erit hoc modo: Non debuit aliter salvare genus humanum, quia ratio non fuit; et quia ratio non fuit, noluit; et quia noluit, non potuit, quia contra rationem facere nec potuit, nec voluit.

CAPUT VIII.

Sublimitas beatæ Virginis explicatur.

Sensibus antiquorum Patrum de virtutibus beatæ Mariæ breviter defloratis et in unum coacervatis, nunc ad sublimitatem ejus commendandam, quam propter gratiam virtutum est adepta, vigilabit oratio. Ad quod perspicacius enucleandum, amorem fiii in matrem et matris in filium proponam.

Deus Filius consubstantialis et coæternus et coom- A vium suorum olim per peccatum diminutum nume

nipotens Patri, editus ex Patre ante tempora sine
matre, voluit nasci de matre sine patre sub tempore,
elegitque hanc puellam pro amore quem habebat erga
eam, in quam tota divinitas influeret, et quæ Dei et
hominis genitrix fieret. Amavit ergo eam, antequam
ex ea nasceretur, ut esset de qua digne nasceretur.
Parvusque hic amor est ut faceret ex filia matrem,
ex creatura Creatoris genitricem? Nec post partum
amor defecit, imo incomparabile augmentum acce-
pit. Sicut enim omnes homines, ex utroque parente
geniti, departiuntur amorem in utrumque parentem,
ita Dominus Jesus ex matre genitus sine patre, patris
et matris soli matri debuit et persolvit amorem.
Item, duo erant in Virginis animo, invisibili sed ma-
gno concertantia prælio. Virginitatis amor, et legalis B
maledictionis timor. Verumtamen librato diu mul-
tumque consilio, vicit amor qui præponderabat, et
dedit terga timor. Hic occurrit Dei auxilium, qui ei
et quod timebat eriperet, et quod amabat salvo si-
gnaculo non auferret. Dedit ei ergo ut esset et prole
fertilis et virginalis damni immunis.

C

rum, nunc per beatum ejus partum redintegrari. Gaudebant et gaudent homines, quia quod per primam amiserunt feminame centuplicati pretii fœnore recipiunt per Mariam. Corruerunt servi, resurgunt fratres et filii; fratres Domini, Mariæ filii. Quod gaudium in incomparabile crementum pullulabit, cum illorum præsentia præsenti fruentur in cœlo lætitia, per quos tanta consecuti sunt gaudia. Gaudebat et gaudet omnis creatura, quia quæ in initio mundi a Deo ad obsequium hominis facta, quando se homo a cognitione et servitio Dei removerat, illi qui Creatori suo rebellis erat, degeneri famulatu substerni dolebat. Illa, inquam, homine per beat am Mariam salvato, in antiquum decus evasit, in pristinum splendorem renituit, dum illi famulatur qui Creatori suo et fide et opere obsequitur. Sicut ergo Deus est Pater et Creator omnium, ita hæc Virgo est mater et recreatrix omnium. Quia sicut nihil existit, nisi quod Deus facit, ita nihil recreatur, nisi quod filius sanctæ Mariæ redimit.

Ascendat ergo fidelis anima in mentis speculam et, quantum potest, videat in quam sublimi locata sit domina Maria. Omnis natura a Deo est facta, et Deus est factus ex Maria. Deus omnium factor se ex Maria fecit, et sic cuncta refecit. Qui potuit omnia ex nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere. Deus est igitur Pater rerum creatarum, et Maria est mater rerum recreatarum. Deus illum genuit per quein sunt omnia facta, et Maria illum genuit per quem sunt omnia refecta et salvata. Per has ergo ratiocinationes impossibile est ut aliquis homo ad eam conversus et ab ea respectus damnetur. Nam quia ipsa genuit eum per quem mortua reviviscunt, per quem homines ex peccato salvantur, quia non est justificatio, nisi quam ipsa in utero fovit; non est salus, nisi quam ipsa peperit. Ipsa est ergo mater justificantis et justificatorum; ipsa est mater salvantis et salvatorum. Igitur mater Dei qui solus damnat, qui solus salvat, quem solum timemus, in quo solo speramus, est mater nostra. Judex et Salvator noster, est frater noster. Quomodo ergo desperemus, cum salus, sive damnatio nostra, ex boni fratris et piæ matris pendeat arbitrio? Nunquid sustinebit bonus frater puniri fratres suos quos redemit, bona mater damnari filios suos quorum ipsa

Quid illa? Nonne tantis filii beneficiis digno respondebat amore, plena Spiritu sancto, qui est amor Patris, et prolis amor suavis et dulcis; amor non volaticus, sed æternus? Nonne eum amabat qui eam fecit omnis creaturæ dominam, cœli et terræ reginam, fertilitatem, ut dixi, tribuens, integritatem non minuens? Imo vero totis medullis, totis viribus in ejus amorem suspensa erat, amoremque quem pater et mater soboli suæ debent, sola ista dulcis et terrena mater domino et filio suo impendebat. Nec est aliqua scientia quæ possit penetrare, nec eloquentia quæ possit prædicare, quanta dulcedinis sedulitate parvulum foverit, quanta diligentia obsequioque adolescentem et in robur ætatis vadentem provexerit, quanta lætitia juvenem miracula facientem et eorum gloria famosum audierit, viderit, quanta mœstitia patientem et morientem suspiraverit. Et hæc profecto tanto nobis sunt pene incogitabilia, quanto insueta. Jam vero resurgentem et ascendentem quam lætis oculis Virgo felix intuita, quanto tripudio beata movebantur viscera, præsertim cum jam intelligeret in effectum prodire quæ tanto parturiebantur tempore? Genus humanum ad salutem vocari per apostolos videbat, cujus rei gratia Dei. Filium de se incorporatum et in cruce passum ante D Redemptorem genuit? Dulcis mater regabit dulcem intellexerat. Quapropter lætabatur quod spei quam ante conceperat, quodque salutare toti mundo fore ex voto virginitatis suæ speraverat, jam in rem veram transibat. Gaudebant et angeli qui videbant ci

filium suum, pium fratrem nostrum; filium pro filiis, unigenitum pro adoptatis. Pius filius libenter audiet matrem pro filiis, Unigenitus pro iis quos adoptavit, Dominus pro iis quos liberavit.

PATROL. CLIX

19

EADMERI MONACHI

LIBER

DE BEATITUDINE COELESTIS PATRIÆ".

Reverendo domino, et fratri et amico suo, Guil- A serim. Noverit ergo charissima mihi dilectio tua, lelino monacho, mansuetudine, modestia et honestate vitæ multum amando, frater Eadmerus, monachorum Ecclesiæ Christi Cantuariensis infimus, quod Deus promisit diligentibus se.

Recordatur, ut æstimo, sanctitas tuæ dilectionis, honorande frater, quia, cum venerabilis Pater Anselmus Cantuariensis archiepiscopus, nuper in cœnobio Cluniacensi aliquantis diebus moraretur, et loquens, a religioso ipsius loci conventu, pro sua reverentia devotissime audiretur; tua prece mecum egisti quatenus verbum, quod de æterna beatitudine in capitulo coram positis fratribus fecit, styli officio, tuo conspectui præsentarem. Ego igitur, utpote qui libenti animo volebam pto meo posse tuæ voluntati morem gerere, opus illico aggressus sum, æstimans illud levioris ad explicandum negotii fore quam postea sen

B

quia tui solius causa tenuit me ne cœpto desisterem, licet fortassis melius fuisset penitus destitisse. Materia siquidem pulchra et appetibilis cum narratur sermone iuculto et contemptibili, solet nonnunquam magis offendere animum audientis quam demulcere. Quapropter vereor ne hoc ipsum in meo facto alicui contingat, scilicet ne materia decens indecenti stylo digesta, id apud hominum mentes efficiat, ut quæ prius per se sine scripto placebat, ex scripti deinceps fœditate vilescat. Sed certe quod scripsi, tua sincera dilectione provocatus tibi scripsi, hoc solum intendens ut ea simpliciter dicerem, quæ me in eodem capitulo per id temporis, vel alibi ab ore ipsius Patris, de eadem re accepisse recordari valebam. Valeat sanctitas tua et oret pro me.

PROLOGUS.

:

Mulli homines, quibus nonnunquam boni mores et C justa opera proponuntur, et qui ut se in eis, sæculi va nitate postposita, exerceant admonentur, inquirere solent quamobrem, quo præmio, qua'retributione. Respondetur itaque illis quod scriptum : « Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quod præparavit Deus iis qui diligunt illum (I Cor. 11, 9). » Quod cum illi non clare quid sit advertere possunt, repetitur hoc ipsum aliis verbis, et dicitur eis Præmium quod iis qui in hac vita Deo serviunt in futura vita recompensatur,vita æterna,beatitudo æter na, æterna jucunditas, sufficientia scilice est omnium commodorum secundum voluntatem et sine omni indigentia. Hæc ergo cum illis hoc modo dicuntur, bona quidem et magna, ut sunt, esse videntur; sed quianon intelligunt quid in ipsa vita æterna habi- D turi sint,nec subito quid sit omnium commodorum se. cundum voluntatem sufficientia et sine omni indigentia percipere possunt, hærent animo, nec multum efficaci ad audita sapore trahuntur.Quid ergo agendum ut hæc illis aliquatenus sapiant, et sic ad opera bona evigilent? Puerorum more cibandos existimo, qui,si quando grossum aliquod pomum edendum per

cipiunt, illud ob dentium teneritudinem etoris angustiam absumere nequeunt,si pro illorum capacitate primo non fuerit particulatim divisum. Itaque dividamus in partes magna quæ diximus, ut inde possint ad vitam nutriri de quibus agimus. Quæ ut melius eluceant,considere musquæ in hæc vita mens amet 195.

humana,et ex his, prout possumus conjectemus, ea multo te excellentius eos habituros in vita futura si quidem inter mundana tentationum pericula constituti, Dominica fuerint præcepta secuti, atque cum ipsa illic adepti fuerint, plenitudine desiderii sui se nequaquam fraudatos percipient. Hæc, inquiam, faciamus, et a minimis paulatim progrediamur. Ecce, ut primo, quæ ad corpus attinent bena succinte enumeremus, ista, ut æstimo, sunt quæ propter se et propter quæ alia quæque ab hominibus appetuntur: pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas,sanitas, voluptas,diuturnitas vitæ. Si autem in his aliqua sunt quæ aliquando servi Dei non modo non appetunt, sed etiam magnopere in hac vita curare subterfugiunt, ut sunt, verbi gratia, pulchritudo corporis atque voluptas, utique non idcirco id faciunt quod ea naturaliter nolint, sed ne Deum in eis quoquomodo offendant. Nam si per ea nihil offensionis VARIE LECTIONES.

194 Collatus est cum mss. Corb. S. 62. E. 10. et 605. quæ præmittunt Epistolam Eadmeri ad Guillelmum, sed non distinguunt Capitula. 195 Ms. E. Sequens opusculum est opusculum venerabilis Anselmi de Beatitu dinibus ms. 62. Incipit Prologus Eadmeri Monachi in libro de æterna beatitudine, quem composuit ex verbis beati Anselmi Archiepiscopi Cantuariensis. 195 Mens amat mss. mens amet. 196Et ea multo mss. ea multo.

in Deum contrahi posse certo sentirent, vel se ab 197 A quippe oculorum nostrorum in sublevatione palpe

amore æternorum impedirinon perlimescerent,profecto jucundius in ipsis quam in eorum contrariis sese deducerent. His ita prælibatis, singula quæ proposuimus breviter tractemus, et qualiter iilis post corporum nostrorum resurrectionem perfruemur, prout Dominus dederit, explicemus.

CAPUT PRIMUM.

De pulchritudine corporum beatorum. Itaque pulchritudo bonum quoddam est et quod naturaliter a cunctis haberi amatur. In illa igitur vita pulchritudo justorum solis pulchritudini, qui septempliciter quam modo sit speciosior erit, adæquabitur, quemadmodum divina Scriptura testatur: Fulgebunt, inquiens, justi, sicut sol in conspectu Dei (Matth. xш, 43). Ad hæc, corpus Dominicum clari- B tati solis prælucere nescio aliquem posse ambigere. Et ei similes, attestante Apostolo, erimus, qui dicit: Reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ (Phil. 1, 21). Ista fatetur auctoritas, cui contradicere scitur esse nefas. Hæc tamen si quis sibi velit ratione probari, credo nulli debere incredibile videri justos pulchritudinem solis in illa vita, ubi mortale hoc absorbebitur a vita (II Cor. v, 4), sortiri, cum vere dicantur et sint templum et sedes Dei, quod nusquam in divina pagina de solo isto visibili meminimus legi.

CAPUT II.

De velocitate.

Velocitas, quæ pulchritudine non minus amatur, tanta nos comitabitur ut ipsis angelis Dei æque celeres simus, qui a cælo ad terras, et a terris in cœlum dicto citius dilabuntur. Quæ celeritas, si utrum sit in angelis probari necesse esset 198, exempli gratia, dici forsitan posset hominem, mortali adhuc carne gravatum, mox a Judæa per angelum in Chaldæam delatum, indeque, tradito prandio quod deferebat, sine mora relatum. Ergo cum istis omnino par velocitas illis erit, quibus, sicut promissa est, illorum æqualitas inerit. Apostolus etiam, qui corpora nostra, quantacunque locorum intercapedine separata membratim fuerint, sive dispersa, in ictu oculi (I Cor. xv, 52) asserit resurrectura, satis innuit quam velocitatem eadem corpora jam incorruptibilia sint habitura. Corruptibile quippe hoc, sicut ipse testatur, incorruptionem,et mortale induet immortalitatem (ibid., 53) Hujus quoque velocitatis exemplum in radio solis licet intueri, qui statim orto sole in plaga orientali, pertingit in ultima plagæ occidentalis 199, ut in eo perpendamus non esse impossibile quod de nostra dicimus futura velocitate, præsertim cum rebus animatis soleat inesse major velocitas quam inanimatis. Huic radio solis simile velocitatis exemplum habemus in nobis. Radius

200

brarum cœlum usque pertingit, et in ictu earum
totus in semet, ac integer redit. Amplius constat
quidem animas sanctorum, quæ jam cœle-tia tenent,
necdum plena felicitate frui, donec incorruptibilitate
corporum suorum potiantur. Quam cum adeptæ
fuerint, non erit quod amplius velint. Hæc itaque
corpora si eas a sua velocitate tardiores aut gravio-
res efficere deberent, nimirum potius eorum consor-
tium abhorrerent quam appeterent. Igitur ea quam
dicimus velocitate perfungemur, cum in vera vita
fuerimus.

D

201

CAPUT III.

De fortitudine.

Post has nominavimus fortitudinem, quam plerique perosa imbecillitate plurimum amant. Præstabunt igitur viribus, quicunque supernis meruerint civibus associari, in tantum ut nullatenus illis obsistere quidquam valeat, si movendo aut evertendo voluerint quid a suo statu quomodocunque divertere quin illico cedat. Nec in eo quod dicimus majori conatu laborabunt quam nos modo in motu oculorum nostrorum. Ne, quæso, excidat animo 202 quam adipiscemur angelorum similitudo, quatenus, si hic 20 aut in iis quæ dicturi sumus aliquod exemplum non occurrerit, idsa occurrat, atque in quibus angelos valerc constiterit, et nos æque valere probet et asserat. Neminem autem qui dubitet existere puto angelos ea qua volunt fortitudine fungi. Sed fortassis quæret aliquis quid nobis illa fortitudo præstet, cum singulis tam convenienter, ut convenientius nequeant, ubique dispositis, nihil mutandum, nihil evertendum nihilque standum sit in quo vires suas quivis exerceat. Qui hæc dicit, paucis nobiscum quid in hujusmoli habeat usus humanus attendat, et videbit quia non semper omnibus quæ habemus et quæ nos habere non parum gaudemus actu utimur, sicut, verbi causa, visu ipз0, potestate aliqua, scientia rerum nonnullarum et multis in hunc modum. Sic et tunc, de qua agitur 204,fortitudo erit. Sola namque possessio ejus grata nobis erit, et exsultatio grandis erii, licet nequaquam sit nobis in actu, cunctis, ut dictum est, in suo statu collocatis. Hæc eadem quæstio, si aut de velocitate, aut de aliquo eorum quæ ob propositi operis intentionem dicturi sumus quemlibet movet, eam qua hic soluta est, solutionem, se apertiorem 20 non habuerit, accipere valet.

205

CAPUT IV.

De libertate

Hinc, secundum quod proposuimus, ordine suo libertas sequitur, quæ superioribus non minus diligitur. Quicunque igitur angelorum fuerint similitudinem assecuti, eorum quoque libertatem necessario VARIE LECTIONES.

201

208

197 Ut vel se mss. omitt. ut. Probari necesse est mss. probari necesse esset. 199 Plage Orientalis ms. plaga Occidentalis. Adepti fuerint mss. adeptæ fuerint. Motu oculorum mss. in motu oculorum. Excitat animo mss. excidat animo. Quatenus hic. mss. quatenus si hic. "fortitudine ms. fortitudo, Præpositi mss. propositi. Aptiorem mss. apertiorem.

206

208

1

« PoprzedniaDalej »