Obrazy na stronie
PDF

tam litterarum designatione quam legatorum rela- A tio nostrae humilitatis concessio roboretur. OmniVeniens itaque frater ipse in Scotiam, mox ter- A nec pro tota Scotia abnegaret se esse monachum atia tendentem scribere piget ; post quæ omnia A regimine sciebat, et, si remaneret, detrimentum

tione animi mei affectum vestræ bonitati cupio manifestare. Tantæ etenim discretionis personæ fretus consilio, bonum propositum peroptime ad boni operis effectum, Deo annuente, non dubito me posse perducere. Vestram igitur latere nolo excellentiam, Ecclesiam Sancti Andreæ in regno meo existentem jamdiu pastorali cura destitutam, Dei et vestræ benignitatis providentia pastoro idoneo desiderantum me velle consolari. Quocirca vestræ pietatis deposco clementiam, ut quamdam personam a plerisque mihi laudatam, Eadmerum scillicet monachum, si vobis idonea visa fuerit, ut pontificali inthronizetur dignitate mihi liberam concedatis. Verens enim summum Pastorem me graviter offendisse, cum gregem suum, negligentia mea aliisque forsan criminibus impedientibus pastoris penuria desolatum, et a tramite veritatis in pluribus exorbitatum diu permiserim, filiali etiam timore timens in hac re cum amodo offendere, ad vestræ fontem discretionis recurro, ut pristinæ memor existens dilectionis inter nos habitæ, me filium vestrum paterno affectu spiritualiter jamdiu a vobis adoptatum, vestri munimjne consilii in hac re tueamini. Vale. »

Miratus ex his Pater Radulfus, et ratus hoc verbum a Deo egressum (maxime, qui omnimo constabat eumdem fratrem, nec per se nec per quemlibet hominem, unquam de ipso negotio aliquo modo apud quemquam egisse, licet ejus absentiam moleste ferret ; nam sicut in servitio beati prædecessoris sui Anselmi, sic et in suo assiduus esse solebat), noluit tamen regiæ petitioni assensum non præhere, ne videretur Dei ordinationi resistere. Quoniam igitur acceperat ipsos legatos pro eadem re, et pro aliis regem Anglorum ex parte domini sui adituros, ipse et conventus fratrum Cantuariensium miserunt per manus illorum ipsi regi epistolam hanc:

« Henrico regi Anglorum, charo domino suo ac summo honore venerando, frater Radulfus, sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ indignus sacerdos, et totus conventus ejusdem Eccleriæ, salutem, et orationes et fidelia obsequia.

« Notum facimus sublimitati vestræ Alexandrum, regem Scotorum, cum consensu cleri et populi regni sui, legatos suos ad nos misisse, st consilium curæ pastoralis ad opus Ecclesiæ Sancti Andreae a nostra Ecclesia expetiisse. Considerantes ergo eorum justam petitionem, et, tam divini amoris reverentiam quam sanctæ matris Ecclesiæ utilitatem attendentes, laudandis desideriis pium præbuimus assensum. Concessimus ergo, juxta petitionem eorum, personam Ecclesiæ nostræ ab eis denominatam, domnum Eadmerum, quem a pueritia disciplinis ecclesiasticis sublimiter institutum et sanctis moribus decenter ornatum ad officium sacerdotale omnino scimus idoneum. Westram igitur venerabilem sublimitatem submisso corde deposcimus, ut vestræ celsitudinis pia voluntate atque auctoritate, et illorum Deo digna petitio et super tam necessario Ecclesiæ Dei nego

potens Deus sublimitatem vestram ad honorem suum et munimen Ecclesiæ suæ per longa tempora incolumem custodire,et post temporale regnum dignitate perennis regni sublimare dignetur. Rescriptum regis ad hæc : « Henricus, rex Anglorum, Radulfo archiepiscopo Cantuariæ, salutem. • Volo et concedo ut monachum illum, unde rex Scotiæ te requisivit, liberum ei concedas ad consuetudinem terræ suæ in episcopatu Sancti Andreæ. Teste Everardo de Calna apud Rothomagum. » Post hæc misit eumdem fratrem, proul oportere putabat, ad regem Scotiæ, scribens ipsi regi sic:

« Charo domino et amico Alexandro, Dei gratia,

D regi Scotorum, Radulfus arehiepiscopus, salutem et

orationes.

« Gratias Deo innumerabiles referimus, qui ad cognoscendum atque petecdum quæ debebatis, remotis nebutis, mentis vestræ oculos aperuit. Gratias nihilominus generalitati vestræ, qui petitionibus vestris legitimis nos vobis ex amicis amicissimos, ex familiaribus familiarissimos et junctissimos reddidistis. Licet enim ipsis petitionibus quasi oculum aut dexteram a corpore nostro avellere quæratis, laudare tamen habeo justum desiderium vestrum, et, in quantum potero, secundum Deum illi obtemperare. Volens quidem, et si pace Dei et vestra potest dici, invitus assentior bonæ vestræ voluntati, volens vero, quia Dei voluntati, quem in hoc facto praementem atque propitium conspicio, resistere non audeo, nec cor vestrum in nos amaricare. Invitus autem, quod (quasi solus) et patris consolatione, ac relevatione assidua, et filii sapientis consilio et auxilio in infirmitate nostra ac aetate destituor. 0 sapientis viri consilium (si nos eo non spoliaretis, et cum spolietis) qui tantum virum, tam famosum,tam Eeclesiæ Dei utilem, vita, et moribus, et litteris divinis, et, si opus fuerit, sæcularibus a pueritia instructum, terræ vestræ consilio præesse, in his quæ ad Deum pertinent, satagatis. Si alius ex partibus longinquis quod petitis peteret, pro certo sciatis non paterer elongari a nobis cordis nostri arcanum, sed vobis nihil est secundum Deum, quod abnuere velimus. Mittimus ergo ad vos personam quam petitis, et omnino liberam, ut a vobis certius

D discat si ad honorem Dei et sanctæ matris Cantua

riensis videlicet Ecclesiæ spectet petitio vestra. Caute igitur et cum consilio tractate quod agitis, qui sunt multi qui libenter sacrationem istius disturbarent, et si valerent, disturbando cassarent, Proinde nostrum esset consilium ut quam citius ad nos remitteretur sacrandus, ne dilatione quod timemus interveniat, vel quod nollemus. Salutat vos conventus fratrum Ecclesiæ nostræ vero fideles vestri, et omnino ad servitium vestrum parati. In commune autem rogamus ut ita vos habeatis erga fratres nostros, qui in regno vestro sunt, ut Deus vobis inde gratias habeat et nos. Walete. »

tio die adventus sui illo, qui fuit dies festivitatis gloriosissimorum apostolorum Petri et Pauli, suscepit, eligente eum clerco et populo terræ, et concedente rege, pontificatum sancti Andreæ apostoli Chenrimuntensis. Quæ res ita disponente Deo acta est ut nec virga pastorali, vel annulo a rege investitus fuerit, nec hominium ei fecerit. Laetus itaque dies habitus est, atque in laudem Dei alacriter expensus. In crastino autem rex, cum electo de consecratione illius secretius agens, et modis omnibus eum a pontifice Eboracensi consecrari exhorrens, ubi, eo docente, accepit auctoritatem Ecclesiæ Cantuariensis, ex antiquo toti Britanniæ præeminere, et idcirco, ipso disponente, se Cantuariæ episcopalem benedictionem velle requirere, conturbatus animo surgens discessit ab eo. Nolebat enim Ecclesiam Cantuariensem anteferri Ecclesiæ Sancti Andreae de Scotia. Vocans itaque Willhelmum monachum Sancti Edmundi qui, post Thurgoduin eidem episcopatui præpositus, pene illum evacuaverat, præcepit ut more solito in episcopatu se haberet, exspoliato noviter investito. Expleto autem post hæc mense integro, et his quæ supererant jam terris episcopatus funditus evacuatis, pro voto principum regni rex Alexander ipsum electum convenit, vixque ab eo obtinuit ut quod sper inimicos suos exercitum ducere disponebat, virgam pastoralem desuper altare, quasi de manu Domini susciperet, et ita in toto regno curæ animarum omnium, pro posse, deinceps intenderet. Post hæc ad ecclesiam Sancti Andréae venit, et occurrente ei regina, susceptus a scholasticis et plebe, pontificis loco successit. Inter haec eousque Thurstanus Eboracensis in gransmarinis partibus morabatur, et supra memorato negotio suo viriliter insudans, ad hoc etiam regem Anglorum provocavit, quatenus et pontiHôí Cantuáriorum semel et regi Scotorum ter scriptis mandaret, ne ant ille electum Sancti Andreæ çonsecraret, aut iste ulla ratione sacrari permitteret. Quæ res multorum animos vulneravit et in diversa distraxit, et electum, ne Christianitati corrigendæ jure pontificali intenderet, non parum debiiitayit. Unde hi quibus cordi erat suis voluptatibus magis quam Dei jussionibus obtemperare roborati sunt, et quoniam suorum morum correctionem formidabant, jam securi irridebant. Quid plura ? Rex ipse ad regis Anglorum jussa pavescens, ex hoc hominem minoris apud se honoris habere et sensim sua cœpit imminuere. Quod ipse advertens, seque modicum, eo sibi adverso, secundum Deum in regno illius proficere certissime sciens, proposuit Cantìariam ire, et inde quid sibi potissimum in tali causa foret agendum consilium quære. Quod uti regi innotuit, dixit eum ab Ecclesia Cantuariensi penitus absolutum, nec omnino aliquid in ea participium habere, seque in vita sua consensum non præbiturum, ut episcopus Scotiæ subderetur pontiíici Cantuariorum. Quibus cum ipse referret, quod

Cantuariensem, turbato spiritu : • Nihil, inquit fecimus a Cantuaria petentes nobis episcopum. » É hoc igitur, cordis sui rancore devinctus, eumdem virum in multis cœpit fatigare, multis injuriis clam et palam exagitare, eum dignitate ac rerum episcopalium proventu despoliare. Non igitur eum recto oculo aspicere, non verba ejus vel etiam de Deo prolata, poterat patienter atidire ; quæ res vulgus latere non potuit. Rumores itaque multi exorti sunt, partes diversas in diversa trahentes. Quod electus advertens, et suum esse in talibus (ut prælibavimus non utile esse perpendens, per internuntios mandavit ei hæc : « Quia video te non esse, ut mihi expediret, serenum erga me, nec scio quare hoc sic

B me promeruisse, cum certum habeatur me non mul

tum, te offenso, in Christianitatis correctione in regno tuo profuturum, rogo ut tuo favore prosecutus Cantuariam ire me sinas, quatenus consiiiiiii' quod mihi sit agendum, inde requiram, et benedictionem pontificalem ad honorem Dei et exaltationem regni Scotorum inde suspiciam. » Non sederunt hæc animo ejus, et petitioni illius se nequaquam assensum præbiturum asseveravit, contestans regnum Scotiæ Cantuariensi Ecclesiæ nihil subjectionis debere, et ipsum ab ea penitus immunem factum sibi datum esse. Cui cum ille hoc se eatenus nescisse responderet, præsertim cum epistola pro se ab archiepiscopo illi directa inter alia contineret eum ad hoc Scotiam destinasse ut disceret utrum petitio quam in eligendo eum suggessit, ad honorem Dei et sanctæ matris, Cantuariensis videlicet Ecclesiae

spectaret, non ut dignitate jam quingentis annis Ê ea inconcusse possessa, ipse per se in nutritum filium evacuaret, indignatus nimium quotidie uova placita in isto negotio inire nescire juravit. Ad haec ille

vocato in consilium suum Joanne episcopo diséî nensi, et duobus monachis Cantuariensibus quos tunc temporis secum habebat, sciscitatus est quid in tali suo negotio sibi melius decernerent foro agendum. Tunc illi regem adeuntes, et statum animi ejus super viro plenius ediscentes, quasi non ab eo

sed simpliciter a se consilii summa prodiret, itię runt homini hæc : « Si ut filius pacis in pace vivero cupis, alias eam require. Hic, dum iste regnaverit mulla tibi et paci communio erit. Novimus iìiiì'

D Ipse in regno suo vult esse omnia solus, nec susti

nebit ut quævis potestas sine ejus dispositione quidquam in aliquo negotio possit. Jam exacerbatus est contra te, et nescit quare, nunquam tibi plene reconciliatur, etiamsi viderit quare. Quamobrem aut linquere te cuncta noveris oportere, aut perpetuo inter Scotos,eorum usus sequendo, contra animae tuæ salutem in opprobrio vitam ducere. Quod si discedere mavis, et annulum quem a manu illius suscepisti, et baculum quem desuper altare tulisti, illi cogeris restituere. Alioquin terram suam, nisi eam transvolare potueris non egredieris. » Adhæc quanta dicta, quanta objecta sint, hinc et inde ad electus ipse, considerato ordine quo quæ penes se acta fuerunt, videlicet qualiter annulum de manu regis, acceperit qualiter episcopatu investitus fuerit, qualiter baculum desuper altare tulerit, ita brevi respondit : Annulum quidem, quem de manu illius suscepi, libens reddam, ea re quod nihil potestatis, quæ eo significatur, in illo accepi, laico scilicet dante, cui tale quid nihil attinet. Baculum autem, quem super altare, præsentibus duobus episcopis, sumpsi, ponam ubi assumpsi, et eum dispositioni Jesu Christi commendabo. Relinquere autem totum episcopatum, ea conditione, quia vis mihi infertur, acquiesco, ut eum tempore Alexandri regis non reclamen, nisi pontifex, et conventus Cantuariorum et rex Anglorum aliud mihi super his consilium dederint. In his, in pace divisi sunt, et Eadmerus, Cantuariam veniens, ab episcopo et fratribus suis læte susceptus est. Diligebatur enim ab omnibus, et qui de absentia illius fuerant moestificati, in præsentia illius facti fuerunt vehementer exhilarati. Misit autem rex in accusationem ipsius, per nuntium suum archiepiscopo epistolam unam, continentem hæc :

« Alexander, Dei gratia, rex Scotorum, Radulfo, archiepiscopo Cantuariensi, in ipso qui vita est semper vivere.

a Immensæ bonitati vestræ petitioni meæ condescendenti, personam in præsulatu Sancti Andreæ sublimandam mihi mittendo, animi mei affectus,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

benevolens, et nt justum est, obnoxius, innumera- C persolvimus pro susceptione charissimi filii nostri,

biles gratias reddit. Sed persona in episcopatu posita, consuetudinibus terræ moribusque hominum, ut res et tempus exigebat, et ut justum et necessarium esset, condescendere noluit. Ipsa vero tandem persona, in præsentia quorumdam episcoporum et c0mitum, proborumque terræ meæ virorum, me requisivit ut ei licentiam recedendi, et de fidelitate quam mihi fecerat, libertatem concederem, cum nullo modo remanere vellet, nisi eum in captione detinerem. Hæc audiens, et his verbis respondi quod, si aliquas dictis vel factis injurias, ei a me illatas, et quod in aliquibus quæ ei facere debuissem me defecisse demonstraret, pro Dei amore et meo homore libentissime præsto essem emendare. Ad hæc, in præsentia omnium astantium, dixit quod nullas dictis aut factis ei injurias injeceram, nec unquam in aliqua re quam ei facere debuissem defeceram. Præterea egomet, et episcopi et consules, aliique terræ meæ probi homines, ibi astantes, reverentiæ obedientiam in quibuscunque justum esset, magna animi benignitate obtulimus et pro penuria honestæ exhibitionis reverentiæ non esse necesse ei praesulatum relinquere, cum magna admonitione retulimus ut etiam remaneret, donec regi Angliæ et vobis nuntiassem, ut amborum consilio frui possem, obnixe rogavimus. His auditis, mihi respondit quod nullo modo remaneret, nisi eum in captione delinerem ; se enim nec utilem, nec idoneum in præsulatus

[ocr errors]

Eadmeri videlicet electi episcopi vestri, quem secundum petitionem vestram vobis transmissum honorifice tractastis. Quem nos etiam ad partes nostras redeuntem, prout decuit tantam personam, officiose suscipientes, in adventus ipsius non mediocriter lætati sumus. Cumque secretius postea inter nos sermo versaretur, audivimus eum aliquaa sensu litterarum vestrarum, quas prius audiera, mus, diversa sentire, nec omnibus antea auditis, ex toto assensum præbere. Nunc itaque quoniam in scriptis vestris aliud legimus, et aliud ab ipso fratre percepimus, consilio nobis est ut eumdem filium nostrum apud nos retineamus, quousque, Domino ducente, in Angliam veniatis, nisi forte aliquid aliud quod nobis faciendum sit antea mandaveritis. Cum autem, Deo donante, vobis præsentialiter loqui et rerum causas hinc inde audire poterimus, si vita et doctrina hujus amici nostris vobis et patriæ vestræ utilis esse videtur, injuncta sibi obedientia ad electionis suæ locum,si eum suscipere vultis,redire poterit. Si vero in conspectu vestro aliud placitum fuerit, nos eum, ut virum in lege Domini multipliciter instructum et omni bono operi aptum, cum magno gaudio retinebimus, et sic spem bonam in misericordia Dei habentes, ejus reditum fructuosum habebimus. Vale. »

Itaque de his ita.

Sed dum talia circa monachum Cantuariensem

geruntur in Scotia, quiddam nostris sæculis inauditum contingit in Anglia. Willhelmus enim filius regis Henrici, cujus in superioribus hujus operis nonnullis meminimus, Patrem suum a Northmannia in Angliam regressum sequi gestiens, navem ingreditur, copiosa nobillium, militum, puerorum ac feminarum multitudine comitatus. Quid mox portum maris evecti miraque aeris serenitate freti, freto elapsi, in modico navis qua vehebantur, rupem incurrens, eversa est, et omnes qui in ea residebant, excepto rustico uno, et ipso, ut ferebatur, nec nomine digno qui mira Dei gratia vivus evasit, marinis fluctibus sunt absorpti. Quæ res

A multorum mentes exterruit,

alque turbavi occultis justi Dei judiciis in í';.'.'; Eo tamem citius sedata est in plurimorum aiii hujus turbationis immanitas, quia animam regis Š maxime hoc infortunium respiciebat, ' ■ Ę; Ę et æquitati judicio

- Potest, hæc submisso gestu et voce attribuentem. In Ijg namque se consglans, humili spiritu et ores dixit quod omnibus Christianis in cunctis eventibus suis dicendum fore intellexit, videlicet, sit nomem Domnini benedictum in sæcula. Amem (Job 1, 21).

LIBER SEXTUS.

[ocr errors]

reditu regis exhilaratum fuerit, qui temporis illius recordatur, et me tacente, advertere poterit. Spes etenim magna magni boni multorum mentibus est inde profecta, quæ sibi promitteret levamen et auxilium a magnis malis, quorum tædio nimium antehac videbantur infecta. Verum dum fama intonuit Willhelmum, jam olim regni hæredem designatum, de medio esse sublatum, non parva bonæ spei portio periit, consideratis injustitiis, quæ in omni genere hominum illis diebus emergebant. Attamen rex legalis conjugi nexu, olim solutus, ne quid ulterius inhonestum committeret, consilio Radulfi Cantuariorum pontificis et principum regni, quos omnes in Epiphania Domini sub uno Lundoniæ congregavit,

decrevit sibi in uxorem Atheleidem filiam Godfredi C

ducis Lotharingiæ, puellam virginem, bonis moribus et decore modesti vultus decenter insignitam. Ad hujus igitur copulæ perfectionem directi nuntii sunt, qui cum his Iuos dux memoratus Angliam pro hoc ipso destinaverat, festinantius irent, et futuram regni dominam, ut decebat, summo cum honore adducerent. Venienti ergo illi occursus episcoporum et procerum regni Dofris, ubi appulit, grandis factus est, et inde ad curiam regis usque perducta. Cum hæc ita administrantur conventu principum qui pro occursu reginæ factus fuerat nondum soluto, magnus sermo habitus est de discidio quod eo usque versabatur inter Radulfum archiepiscopum Cantuariensem, et Thurstanum Eboracensem. Siquidem ipse Thurstanus, prout supra descripsimus, a Calixto episcopus ordinatus, litteras ab ipso Calixto, more quo cuncta Romæ impetrantur, adeptus fuerat; quiBus jubebatur ut ipse Thurstanus episcopatu suo potiretur, aut rex anathemate, et Radulfus suspensione pontificalis officii plecteretur. Ad quod recitatæ sunt sententiæ privilegiorum quæ superiori libro indidimus, et quam digne Deo hæc apostolica disponerentur, intellectum est ab omnibus. Tamenne

quatenus conturbaret, ex communi consilio permissus est idem Thurstanus Angliam redire, et Eboracum regia via, venire. Quod et factum est ea dispositione ut nullatenus extra parochiam Eboracensem divinum officium celebraret, donec Ecclesiæ Cantuariensi de injuria, quam ei intulerat, abjurata cordis sui obstinatione, satisfaceret. Hæc inter de reginæ maritatione, necne in regnum promotione actum est inter regni sublimiores, et in Windlesora ipsum negotium administrari dispo. situm est. Ubi cum episcopus Serberiensis, quia castrum ipsum in diœcesi sua consistit, officium, ipsius copulæ niteretur administrari,contràdictum si comprobatum ab aliis est, magis ad archiepiscopum Cantuariensem id pertinere, ea ratione quod rex et regina speciales ac domestici parochiani sunt ipsius, nec diœcesem cujusvis episcopi ei posse preripere quod sui juris dignoscitur esse, cum tota terra, lege primatus, Cantuariæ parochia sua sit, et omnes episcopi totius insulæ parochias quas habent non nisi ab ipso et per ipsum habeant. Sedata igitur in his controversia est. Itaque quoniam Radulfus archiepiscopus, corporis debilitate gravatus, ministerium ipsum opportune exsequi nequibat, injunx; illud episcopo Wintoniensi ne, si episcopus Serberiensis illud administraret, insuper venturis temporibus aliquis tale quid ex suæ Parochiæ auctoritate quam ex Cantuariensis episcopi obedientia, sibi vindicaret. In crastino autem expletionis officii hujus, dum in reginam ipsa puella benedici debuisset, et jam dicto introitu missæ Pater Radulfus ipsum officium celebraturus sacris altaribus astitisset, advertit regem in solio suo sedere coronatum, et admiratus est sciens regni coronam se illi non imposuisse, nec illam ab alio positam, se præsente, jure ferre debuisse. Divertit igitur infulatus, et sui patriarchatus stola redimitus, ab altari, et ad regem accedens, eo sibi suppliciter assurgente, sciscitatus est quisnam capiti ejus coronum imposuisset; ad

quod ille demisso vultu, se non magnam curam inde A in Angliam voluntatem jussumque opperiens, qua

accepisse, et idcirco memoriæ id elapsum modesta voce respondit. Quicunque, ait, illam posuit, non id utique jure fecit, nec quamdiu capiti tuo hoc modo insederit, propositi negotii exsecutor non existam. Cui rex: Si non jure, ut asseris, imposita est, fac quod juste faciendum fore cognoscis, me contradiôiorem in nullo habebis. Pontifex igitur, elevatis manibus, sustulit coronam de capite ejus, ipso dissolvente ansulam qua sub mento innodata erat, ne capite insidens vacillaret. Quod ii qui circumstabant intuentes, omnes elata voce pontificem pacere, et regio capiti coronam remittere petiverunt. Acquievit ille, et moxjuxta redem coronatum stans, Gloria in Excelsis Deo, ad incoeptæ officium missæ inchoavit,

tenus illum ad se perducerent. Quibus etiam ipse rex, prudenti usus consilio, injunxit quatenus iter ejus ita disponerent ut post ingressum Angliæ nec ecclesias, nec monasteria quælibet ad se tendens hospitandi gratia ingrederetur, nec aliunde quam de suis victus necessaria ei ministrarentur. Perductus igitur ad regem digne ab eo susceptus est. Et exposita sui adventus causa, rex obtensa expeditione, in qua tunc erat (nam super Walenses ea tempestate exercitum duxerat), dixit se tanto nogotio operam tunc quidem dare non posse, cum legatione illius stabilem auctoritatem non nisi per conniventiam episcoporum, abbatum, et procerum, ac totius regni conventum roborari posse constaret. Super

choroque sequentia canentæ, altario respræsentatur. B hæc sibi patrias consuetudines ab apostolica sede

Regina itaque in regnum consecrata est, et dies festivus et hilaris omni populo qui confluxerat habitus est. Post hæc archiepiscopus cum rege Abendoniam veniens sacravit ibi Robertum, qui ipsi domino regi, in cura panum et potus strenue ministrare solebat, ad episcopatum Cestrensis seu Conventriensis Ecclesiae accepta prius ab eo professione, qua se, ex antiquo more, devovit fore subjectum et obedientem sanctae matri Ecclesiæ Cantuariensis, et pontificibus ejus. sacratus est autem iii Idus Martii, assistentibus et cooperantibus huic sacramento, Willhelmo Wentano episcopo, Willhelmo Exoniensi, Urbano et Bernardo episcopis Walensibus.

Dum hæc isto ordine in Anglia disponuntur, famæ C

certitudo illuc usque perlata est papam Calixtum, viribus undicunque collectis, supra memoratum Mauricium, cognomento Burdinum, quem vocatum Gregorium sede apostolica imperator cum suis fautoribus papam constituerat, cepisse, eumque suis omnibus spoliatum monasterio, ut monachus esset, contumeliose intrusisse. Quod facto ipse apostolici culminis securitate potitus, libera auctoritate, qua Romanum pontificem niti æquum esse probatur, quaquaversum per legatos suos utebatur. De quorum numero quidam, Petrus nomine, Romanus genere, monachus Cluniacensis professione, venit in Galliam, missus ab ipso pontifice functus, ut ferebatur, legatione Galliæ ac totius Britanniæ, Hiberniæ quoque, et Orcadarum insularum. Supercreverat autem fama istius famam omnium, ante eum in has partes a Romana sede destinatorum, et abbates, ac nonnulli alli viri videlicet honorati, ejus adventum Angliæ præconaturi, ab eo præmittebantur. Erat enim filius Petri præclarissimi, ac potentissimi princibis Romanorum, cujus fides et actio magni consilii et fortitudinis esse solebat iis qui in sede apostolica canonice constituti Patres orbis habebantur. Attonita igitur tota terra in exspectatione quasi tanti adventus, direxit rex Henricus Bernardum episcopum Sancti David de Walis, et Joannem filium patrui sui clericum trans mare, ubi eousque idem Petrus morabatur, regis Anglorum de introitu suo

concessas, nequaquam se æquanimiter amissurum fore testabatur (in quibus hæc, et de maximis una erat, quæ regnum Angliæ liberum ab omni legali ditione constituerat) donec ipse vitæ præsenti super esset. Ilis horumque similibus regali facundia magnifice honoratus, omni modo [al. nullo modo] se illi quidquam antiquæ dignitatis derogaturum,imo ut dignitatis ipsius gloria undequaque augmentaretur, spopondit plena fide elaboraturum. Pax itaque firma inter eos firmata est, et qui legati officio fungi in tota Britannia venerat, immunis ab omni officio tali, cum ingenti pompa, via qua venerat extra Angliam a rege missus est. Dofris itaque transfretaturus, Cantuariæ hortatu regis et archiepiscopi magnifice a fratribus susceptus est, et inter eos triduo cum jucunditate conversatus. In quo temporis spatio querimonia apud eum deposita est pro gravi injuria qua papa Calixtus Ecclesiam Cantuariensem in causa Thurstani Eboracensis humiliare non veritus est suis litteris eamdem humiliationem omissa omnis justitiæ consideratione, roborare. Quæ ipse levi vultu ac miti mente suscipiens, privilegia ab antiquis Patribus olim a Romana sede possessa ostendi sibi postulavi, et si rata esse probarentur, quæ noviter instituta erant, se promisit elaboraturum ut in nihilo redigerentur. Prudentum igitur ratione virorum probatum est bullatas antiquitus chartas incendio, quod totam ecclesiam necdum transitisquinquaginta annis omnino consumpsit esse consumptas, paucis illarum in antiquis schedulis seu veteribus libris quoquo modo raptim transcriptis atque retentis, quarum veritas, et Romani stilo eloquii et auctoritate, jam per quadringentos et eo amplius annos ab ipsa Ecclesia inconcusse possessa declaratur. Quibus ille perspectis atque perpensis testatus etiam ipse est Ecclesiam Cantuariensem grave nimis et immoderatum præjudicium esse perpessam, et quatenus hoc velocius corrigeretur se modis omnibus opem adhibiturum policitus est. Post hæc Angliam egreditur, prospero cursu procellosum mare evectus. His ita variantibus, supra designatus episcopus Scotiæ, Cantuariæ continue degebat, sicut olim

« PoprzedniaDalej »