Obrazy na stronie
PDF
ePub

scribens pro bonitate sua conventui fratrum Ecclesiæ nostræ epistolam hanc, et per suum nuntium dirigens.

Dilectissimis fratribus ac filiis Chuonrado priori, cæterisque servis Dei, qui sunt Cantuariæ in Ecclesia Christi, fidelissimus eorum frater Radulfus, ejusdem Ecclesiæ presbyter et minister devotus, salutem et amorem cum benedictione Dei et sua.

« Desiderio desideravi videre facies vestras, et eo amplius quod existimabam vos aliquatenus desolari super prolixitate morosa peregrinationis meæ. Ad vos igitur venturus in brevi, præmitto vobis fratrem et amicum nostrum dominum Eadmerum, omnium

præfatus papa Celasius per mare Burgundiam venit, A fueram, aliquo me mortis periculo premi ullatenus et adventus ejus mox Galliæ toti innotuit. Excitati sustinens, Cantuariam mihi ire suasit ac persuasit, sunt quique potentes cum mediocribus ei occurrere, et certatim parabantur interesse concilio quod ipse disponebat se media Quadragesima Remis celebraturum. Radulfus quoque archiepiscopus, audito papæ adventu, de Rothomago, ubi eousque morabatur egressus, impiger ei occurrere statuit. Sed ubi aliquantum itineris confecit, accepit a quibusdam ipsum papam longius discessisse, et versus Hispanias ire proposuisse. Unde ob laborem et prolixitatem difficilis viæ, consilio amicorum suorum profectionem suam ab incepto rediens distulit, eamdem, ut putabat, perfectionem non multo post resumpturus, et ei Cluniacum venienti, auctore Deo, occursurus; ratus tamen consilii fore, desti- B laborum et actuum nostrorum conscium et socium, navit ad eum legatos suos, qui et itineris illius certitudinem, et animi ejus qualitatem erga se quidque de negotiis suis apud eum confidere posset diligentius investigarent. Quæ ubi Thurstano Eboracensi innotuerunt, relicta Anglia papam, ut sperabat, suæ causæ gratia petiturus mare transiit et Rothomagum venit. Ubi a rege, quod se inconsulto transfretaverit redargutus, ultra procedere inhibitus est, donec certiorem de processu papæ sententiam edisceret. Sed evoluto non multo temporis spatio, legati quos archiepiscopus direxerat, reversi nuntiant se ad papam venisse, eumque, multa nostris sæculis nova et inaudita proponentem facturum, morte præventum et Cluniaci esse sepultum.

C

qui cor nostrum funditus vobis denudare potest, et enucleatius omnia quæ circa me aguntur, quæque desiderii mei sint, revelare, quam alicui scripto credere judicaverim. Precor autem obnixius ut gratias ei referre semel et sæpe reminiscamini, pro servitio et honore quod mihi ex amore vero, ut vir prudens et perfectus, exhibuit, pro labore et onere quod sine murmure pro me moestus, pro se vero nihil questus sustinuit. Mementote ergo ut illi parem gratiam referatis, ostendentes mihi amorem quem erga me habetis, servientes ei, et eum honorem et amorem impendentes quem mihi impendere cuperetis, scientes quoniam ejus absentiam ægre sustineo. Sed terruit me quidam quasi ramusculus illius infirmitatis quo præterito anno vexatus est, cujus rei gratia eum præmittere coactus sum. Vos igitur curate ut sitis ei piissimi fratres, et impigerrimi administratores omnium earum rerum quæ saluti suæ congrua et consequentia videritis. Valete nostri

memores. »

Itaque post hæc cardinales et alii Romani qui papam secuti Galliam venerant, sibi, veluti a suis longe remoti, consulentes, Guidonem Viennensem archiepiscopum loci auctoritate et opibus fultum, quo tutiores in aliena provincia essent, loco defuncti papæ substituunt, et mutato nomine Calixtum nuncupant. Dum hæc ecclesiastica ita in Burgundia disponuntur, apostolatus Romanæ Ecclesiæ, præfato Gregorio sedi beati Petri præsidente, administratur. Super his ergo multis rumoribus Anglia concussa est, aliis hunc, aliis illum, aliis neutrum Ecclesiæ Dei jure prælatum asserentibus. Galli tamen et rex Anglorum cum pontifice Cantuariorum in Calixtum se transtulerunt, et eum (spreto Gregorio) pro apostolico susceperunt. Utrum autem aliqua vel a Calixto regi et primati Anglorum, vel ab istis illi mandata sint, illis diebus quæ authentica et D adventum suum jamjam instare suis in Anglia

memoriæ digna exstiterint, necne, nulla nobis hucusque certitudo illuxit. Nos enim, qui his scribendis operam dedimus, in Anglia; illi vero de quibus agitur, extra Angliam ea tempestate morabantur. Cum enim Pater Radulfus Roma reversus, cum rege Henrico in Northmanniam conversaretur, et me, qui continuus comes beati Anselmi, dum viveret, esse solebam, quique in obsequio sui ipsius ex quo in pontificatum Cantuariensem assumptus fuerat, eousque assiduus eram, aliquantum infirmari adverteret, paterno affectu mihi condoluit. Non igitur extra Ecclesiam, in qua ab infantia nutritus

Hanc epistolam, non pro commendatione personæ meæ, quam nullius laude dignam certissime scio, hic notavi, sed ut his qui opinantur et obloquuntur, dicentes me patrem meum quasi in alieno positum deseruisse, et ei solatium obsequii mei more prolis adulterinæ subtraxisse, rem gestam simplici stilo describendo proponam. Et quidem, cum illum moram ultra condictum in redeundo facere viderem, profecto ad eum rediissem, si ex sua parte mihi interdictum non fuisset. Nam

sæpissime mandans, nolebat suæ pietatis intuitu fatigari, sed se quantocius, ut putabat, adventurum, ubi eram, jussit præstolari. Hæc ita se habuisse, veritas ipsa novit. Quia ergo ab ipso patre non alio, sed hoc modo ad præsens separatus sum, si ea quæ interim geruntur, aut gesta sunt memoranda non scribo, nulli succensendum existimo. Nihil enim dubii pro certo hactenus volui, sed nec nunc quidem scribere volo. Eum tamen aliquid egisse aut agere disposuisse de negotio, quod eousque versabatur inter ipsum et sæpe superius memoratum Thurstanum Eboracensem, dubitare non possum. Magna

dus regi ac papæ familiaritatis nexu copulatus. Igitur inter alia quæ huic rex papæ dicenda indixit, præcipue jussit ei dici quatenus id observaret ut, nullius gratias rei interveniente. Thurstanum aut ipse sacraret, aut ab aliquo nisi a pontifice Cantuariorum, uti moris esse solet, sacrari juberet, aut permitteret, alioquin se illum in nullum suæ dominationis locum amplius recepturum. Et si contra hanc sententiam ipse, quasi apostolatus sui auctoritate, forte niti vellet, certus existeret quod nec pro amissione coronæ suæ, utpote spalio septem annorum excommunicatus, propositum suum in hac causa permutaret. Respondit : « Ne putet rex me de negotio de quo agit quavis ratione secus

siquidem instantia privilegium, quod tempore vene- A habitu monachus, ingenio gnarus, prudentia provirandæ memoriæ Lanfranci archiepiscopi sub magno rege Willhelmo de ipsa re promulgatum, et sigillo ipsius regis firmatum in Ecclesia Christi Canturiæ diligenti cura servatur, illis diebus sibi mitti præcepit. Quod a tanto viro abs re factum non facile crediderim. Hoc itaque privilegium ad imperium suum sibi allatum Pater Radulfus cum suscepisset, papæ, ut nobis in Anglia dicebatur, de suis et aliis quibusdam ecclesiasticis negotiis cum eo acturus, se præsentasset, nisi forte sponsione regis Henrici qua, se in regnum suum reverso omnem justitiam ei facturum, et sæpe nominatum Thurstanum ad voluntatem et subjectionem suam se exhibiturum pollicebatur, illo procedere detineretur. Et hæc quidem sponsio nonnihil eum in transmarinis par- B acturum quam ipse velit. Nec enim me unquam tibus detinebat, et eventum rei patienter exspectare persuadebat. Rex quoque bellicis tumultibus undique occupatus, nec se, ut volebat, deliberare, nec eis omissis in Angliam salva honestate sua poterat

remeare.

"

ad hoc mea tulit voluntas ut Cantuariensis Ecclesiæ dignitatem, cui tot præclari Patres, ut pene toti mundo notissimum est, præsederunt, quoquo modo humiliem. >> His apostolici verbis regius nuntius credulus effectus, de suæ, legationis effectu securus factus est. Quaproter cum Remis venisset, et mane Dominici diei præcedentis diem præstituti concilii cum Cantuaritis suis sociis audiret apud Sanctum Remigium quosdam protestantes ei Thurstanum et suos alacres ad benedictionem pontificatus in sede episcopali præparari, miratus est ultra modum, nec iis quæ dicebantur aliquatenus poterat fidem præbere. Ac ubi rei veritas palam innotuit. Joannes archidiaconus Cantuariensis (quem negotii istius tenor illuc adduxerat) papæ astitit, et in præsentia C plurimorum episcoporum necne aliarum excellentium personarum, ipsam benedictionem viva voce a pontifice Cantuariorum fieri debere calumniatus est; nec ipsum, licet officio papæ fungeretur, jure posse Ecclesiæ Cantuariensi jus suum præripere, cum constaret eam nulli quod juste debebat eousque denegasse. Ad quæ ille respondens: « Nullam, inquit, injustitiam Ecclesiæ Cantuariensi facere volumus, sed, salva justitia et dignitate illius, quod proposuimus exsequemur. » Quod audientium quique mirum dictu judicaverunt, videntes eum adversa fronte, quæ dicebat nimis injuste facto refellere. Consecratus namque in pontificatum Eboracensem Thurstanus est, fide quam Domino suo sub Deo pollicitus fuerat, hoc modo fraudatus. Ex quo facto in admirationem concussa sunt corda multorum. Rati enim sunt tantam rem eum nullatenus præsumere potuisse, si regiam voluntatem sibi consentaneam in ea non advertisset. Huic consecrationi cum ad jussum papæ plures e Gallia episcopi interessent, reverendæ memoriæ Hubaldus archiepiscopus Lugdunensis nullo pacto, nec ipso papa jubente, interesse voluit, perpendens non recto calle rem procedere, et horrens tantam injuriam Ecclesiæ Cantuariensi, cui speciali amicitia et fraterna familiaritate jungebatur, contra æquum infligi. Episcopi vero regni Anglorum, quos ad concilium a rege Henrico directos diximus, nondum

Inter hæc, ipso videlicet electionis suæ anno, Calixtus papa instituit Remis generale concilium, XIII Kal. Novembris, qui fuit annus ab Incarnatione Domini millesimus centesimus nonus decimus, et ex quo Radulfus archiepiscopus Romam iturus Angliam exierat, annus quartus. Ad hoc concilium factus est multiplex archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et principum diversarum provinciarum concursus, cum numerosa clericorum ac plebium multitudine. Quos inter (32) directi quoque sunt ab Henrico rege Anglorum ad ipsum concilium episcopi et abbates Northmanniæ et insuper episcopi Angliæ qui tunc temporis in Northmannia cum illo degebant, Wilhelmus videlicet Exoniensis, Ranulfus Dunelmensis, Bernardus Meneuvensis, et Urbanus Glamorganensis. Ranulfus autem pontifex Cantuariorum, parcim corporis imbecillitate, partim aliis rationibus præpeditus, ab accessu ipsius conventus prohibitus est. Supra nominatus autem Thurstanus, a rege licentiam petens illuc cundi, eam obtinere nullatenus potuit, donec, interposita fide sua, qua ei sicut domino suo astrictus erat, illi promitteret se apud papam nihil acturum, unde Ecclesia Cantuariensis ullum antiquæ dignitatis suæ dispendium incurreret, nec episcopalem benedictionem ab eo, ulla ratione suadente, susciperet. Itaque talli spon- D sione ligatus iter arripuit, et ad papam quemadmodum suo negotio expedire sciebat, impiger venit. Quid plura? Posthabita fidei sponsione Romanos in causam suam, quo in quæque negotia per trahi solent, largitatis officio transtulit, et per eos, ut a papa episcopus sacraretur, sua manu cooperante impetravit. Sane, ante hæc nuntium suum rex ad papam direxerat, cautum illum faciens de querela quæ usque id temporis versabatur inter Radulfum archiepiscopum Cantuariorum et ipsum Thurstanum. Nuntius autem horum et exsecutor fuit Sieffredus, cognomine Pelochinus, frater archiepiscopi,

B

His diebus excitata est sollicitudo multorum ad investigandum auctoritates et antiqua privilegia primatus quem ecclesia Cantuariensis, quæ est Dorobernensis, sibi vindicat super Ecclesiam Eboracensem. Quod ea re maxime contigit quia causa quæ inter Radulfum pontificem Cantuariorum et Thurstanum Eboracensem eo usque, ut descripsimus, ver abatur, in notitiam transmarinorum episcoporum delata fuerat, ipso Thurstano propugnationem eorum sibi contra Patrem Radulfum modis omnibus asciscente. Et illi quidem, utpote consuetudinum et privilegiorum Ecclesiæ Christi Cantuariensis ignari, immoderatius Thurstano favebant, autumantes, ut ipse ferebat, Radulfum vi magis et divitiarum copiis prodeunte quam priscæ auctoritatis, et Romanorum pontificum privilegiis in suis assertionibus niti. Sed cum ad hæc diceretur in vanum tale quid opinari, et satis sufficere, ad determinationem hujus discidii, quæ a tempore regis Wilhelmi, qui armis Angliam ceperat, de ipso negotio gesta sunt, præsertim cum a diebus regni ejus pene cuncta quæ ab Anglis antiquitus quasi sacrosancta celebrabantur, nunc vix postremæ auctoritatis quorumdam judicio habeantur. Non hinc, aiunt, ita est, imo nova quæ istis temporibus inferuntur antiquorum scriptorum astipulationibus, ut rata sint, neces_ re est fulciantur. Ex his ergo, ad hæc investiganda, multorum sollicitudo, ut diximus, evigilavit, et confisca Ecclesia Dei justitiæ, antiquorum scriniorum abdita, sacrorum Evangeliorum volumina, soli decori domus Domini eatenus inservientia diligentius

illuc venerant, et ea re, illis absentibus, hæc ita A completa sunt. Quæ ut regi certo innotuerunt, mandans modis omnibus Thurstano et suis interdixit redire in Northmanniam et Angliam, et in omnem locum dominationis suæ. Ratum ex his quique audientium habuere præter consensum regis quæ fuerunt facta fuisse. Itaque post hæc Calixtus Gisortium venit, et rex Henricus illic ei locuturus accessit. Acta igitur sunt multa inter eos, quorum gratia par erat tantas personas convenisse. Inter quæ rex a papa impetravit ut omnes consuetudines quas Pater suus in Anglia habuerat, et in Northman nia, sibi concederet, et maxime ut nominem aliquando legati officio in Anglia fungi permitteret, si non ipse aliqua præcipua querela exigente, et quæ ab archiepiscopo Cantuariorum cæterisque episcopis regni terminari non posset, hoc fieri a papa postularet. Quibus omnibus pro statu temporis definitis papa rogat regem Thurstano amicum fieri, eumque pontificatui, ad quem, ipsum sacraverat, pro amore suo restitui. At ille hoc se, dum viveret, non facturum sua fide spopondisse confessus est. Ait Ego apostolicus sum, et, si feceris quod postulo, ab hac te fidei sponsione absolvam. Tractabo de his, ait, et quæ consilii mei tenor invenerit, paternitati tuæ notificabo. » Hinc a papa recessit, et ei per internuntios suos de negotio ita respondit. Quod dicit se, quoniam apostolicus est, me a fide quam pollicitus sum absoluturum, si contra eamdem fidem Thurstanum Eboraci recepero, non videtur regiæ honestati convenire hujuscemodi absolutioni consentire. Quis enim fidem suam cuivis pollicenti amplius C perscrutata est. Ecce autem, ut voluntas justi crederet, cum eam mei exemplo tam facile absolutione annihilari posse viderct. Verumtamen quia Thurstanum in pontificatum tantopere petit admitti, quantum mea refert, ea conditione pro amore suo concedo ut ipse primo Cantuariam veniat, et debitam obedientiam ac subjectionem quam Thomas, Girardus et alter Thomas Ecclesiæ Cantuariensi ejusque primati professi sunt, scripta ex more professione profiteatur. Quod si facere supersederit, sciat quod, nullo edicto compellente, me in Anglia regnante Eboraci Ecclesiæ præsidebit. Hoc siquidem me servaturum promisi et fidem meam vadem posui, ne aliquando fiam transgressor hujus promissi. His ita de legatione Angliæ et pontifice Ebo- Susceptis vestræ dilectionis apicibus, in quibus racensi determinatis. Pater Radulfus Angliam re- D reperimus inter alia, plurimos ex gentilitate ibidem

vertitur, et Dofris appulsus, cum summo honore et gaudio in sedem suam Cantuariæ 11 Non. Januarii recipitur. Anselmus autem, qui legatione Angliæ, ut descripsimus, gloriabatur, nec Angliam intrare, nec aliquo legati officio fungi dignus habitus est. Itaque omnis hujusce potestatis exsors effectus, a Northmannia est in sua regressus. Thurstanus vero papam secutus est, sed non diu ab eo, ne præsentia ejus gravaretur, detentus. Rex autem Henricus in sua sententia perstans, eum nec pontificatui Eboracensi, nec in suæ potestatis aliquem locum admitti sinebat.

amans optato effectu non privaretur quæ subscribimus, revelante Deo, privilegia quædam reperta sunt, firma undique et apostolica auctoritate subnixa. Sunt autem hæc :

« Bonefacius papa Ethelberto regi Anglorum.

« Dum Christianitatis vestræ integritas ita circa Conditoris sui cultum excreverit ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo annuntiata, vestra Deo dignæ operationis augmenta referat, enormes largitori omnium bonorum Deo grates exsolvimus,» etc.

« Bonefacius papa Justo archiepiscopo Dorobernensi.

[ocr errors]

degentium, Deo omnipotenti et Domino nostro Jesu Christo auxiliante, conversos, maxime autem in partibus Cantiæ ad veri Dei nostri fidem vestris laboribus perductos, valde gratulati sumus. »

« Honorius papa Honorio archiepiscopo Doroberniæ.

Susceptis vestræ dilectionis litteris, in eis reperimus vestri laboris sollicitudinem circa vobis commissum gregem, multa fatigatione occupatam, » etc. « Vitalianus papa Theodoro archiepiscopo Cant. « Inter plurima, quæ nobis per vestras syllabas intimare jussisti, cognovimus etiam desiderium ve

strum pro confirmatione diocesis vestræ, quæ tuæ A aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus ra

subjacet ditioni, quæ in omnibus ex nostro apostolicæ auctoritatis privilegio splendescere desideras,

etc.

་་

Sergius papa regibus Anglorum.

« Donum gratiæ spiritualis, quod sancti Spiritus illustratione fidelium corda succendit, ac reparando reficit et virtutis mirifica constantia roborat, et cœlestium beneficiorum instituit perenniter promereri suffragia, et labentium rerum exitia nihilominus præcavere, » etc.

« Idem papa episcopis Angliæ.

« Sicut nobis, fratris incogniti, quibus curan officii pastoralis beati apostolorum principis Petri supernæ dignatio miserationis regimenque concessit, reverendam advexit præsentiam, ita quoque vestri religiosissimi præsulatus collegii agnita salus geminum attulit munus tripudii. Nam omnium auctori bonorum Domino Deo nostro immensas peragimus gratias, reperta fratrum fidelium in sinu sanctæ matris Ecclesiæ unanimitatis devota constantia, et amoris fervente inter se dilectionisque consortio. Sic enim sagaci solertia Deum complacare noscuntur, afferentes ei pura libamina, cum in ara pectoris splendore veri luminis refoventes, nullis illecebris mentem illudant, nullis fratrum stimulis corda præcellant, nullis nocentibus proximos mentibus annuant, sed, ut Dei ministri, speculum se subjectis vitæ morumque probitate exhibeant. Hinc sibi Deum prosperantem invenient in adversis, nec quidquam poterit hostis insidias eis nocendi subripere. Etenim uti est præsto Domini adjutorium, cuncta fugatur spirituum malignorum adversitas. Cumque ita sit, » etc.

"

Gregorius papa episcopis Angliæ.

"Dei omnipotentis immensæ pietatis magnitudinem collaudamus, qui suæ majestatis gloriam sic dilatare dignatus est ut in omnem terram exierit jam sonus prædicatorum suorum, et in fines orbis terræ verba eorum, » etc.

Leo papa Athelardo archiepiscopo.

Pontificali discretioni præcipue convenit præsulibus Ecclesiarum secundum eorum irreprehensibilem fidem audientiam præbere et eorum, quæ per beatum Petrum principem apostolorum et nos gerere desideraverint, quæ canonicis non refragantur sanctionibus affectum concedere. >>

« Formosus episcopus Angliæ.

<< Auditus, nefandorum ritus paganorum in vestris partibus repulullasse, et vos tenuisse silentium ut canes non valentes latrare, gladio separationis a corpore Dei Ecclesiæ vos ferire deliberavimus, » etc. « Joannes papa Dunstano archiepiscopo.

« Joannes episcopus, servus servorum Dei, confratri Dunstano, Dorobernensi episcopo, vitæ perpetuæ permanendam in Christo salutem.

« Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et oculis conspectant vigilantibus, ne aliqua quidem ex ovibus

piatur, quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles ob salutem animarum, qui pastores dicimur earum? Attendamus igitur nos officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium, et, ne quasi lupo veniente territi fugiamus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum Pastorem et negligentia nostra excruciemur, unde modo honoris reverentia in sublimiore arce cæteris dijudicamur. Primatum itaque tuum, in quo tibi ex more antecessorum tuorum, vices apostolicæ sedis exercere convenit, ita tibi ad plenum confirmamus, sicut beatum Augustinum, ejusque successores, præfatæ Ecclesiæ pontifices, plenius habuisse dignoscitur. Pallium vero fraternitati tuæ, ex more, ad missarum solemnia celebranda commendamus, quo tibi non aliter B Ecclesiæ tuæ privilegiis in suo statu manentibus uti consedimus, quam usum antecessores nostri prodiderunt. Neque tua prudentia hoc incognitum habet vel cujusquam, quoniam indumenti honor moderatione actuum tremendus erit. Honestati morum tuorum hæc ornamenta conveniunt, quatenus auctore Deo, possis esse conspicuus, ita ut vita tua filiis tuis sit regula, et in ipsa, si qua tortitudo illis inest, dirigatur, dum in ea quod imitentur aspiciant, in ipsa semper considerando proficiant, ut tecum Deum per hoc, quod bene vixerint, videre mereantur. Cor ergo tuum neque prosperis qua temporaliter blandiuntur extollatur, neque adversis dejiciatur. Quidquid illud fuerit adversi, virtute in Christo patientiæ a te devincatur. Nullum apud te locum favor indiscretus inveniat in omnibus discretionem alii in te cognoscant. Insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset. Remissum te delinquentibus non ostendas; nec quod illis non profuerit, hos perpetrare permittas. Sic in te et boni Pastoris dulcedo sit, et judicis severa districtio : unum scilicet quod innocentes foveas, aliud quod inquietos feriendo a pravitate compescas. Sed quoniam nonnunquam præpositorum zelus, dum districtius malorum vindex est, transit in crudelitatem, correptionem in judicio refrena, et censuram disciplinæ discute, ut et culpas ferias, et a dilectione perversorum quos corripis, non recedas. Misericordiam prout virtus patitur, pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subveniat. Opprimentibus modesta raD tione contradicas. Nullius faciem contra justitiam accipias. Nullum quærentem justa despicias. In custodia æquitatis excellas, ut nec divitem potentia sua apud vos aliquid extra viam suam de accusatione audias, nec pauperem faciat humilitas sua de perare, quatenus, Deo miserante, talis possis existere qualem sacra lectio præcipit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse (1 Tim. 1, 2). Sed his omnibus uti salutariter poteris, si magistram charitatem habueris; quam qui secutus fuerit, a recto tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotum, ista sunt pallii jura, quæ si studiose servaveris, quod foris

C

accepisse ostenderis intus habes. Sancta Trinitas fra- A gorius, privent, si audent, successores beati Petri

ternitatem vestram gratiæ suæ protectione circumdet, atque ita in timoris sui viam te dirigat ut, post vitæ hujus amaritudinem, ad æternam simul dulcedinem pervenire mereamur. » Et hoc scriptum est per manum Leonis scrinialis sedis apostolicæ in mense Octobris, indictione ш Datarum, die 1 Kal. Octobris, anno XII summi pontificis Joannis. >>

potestate et dignitate, quam ipsi Petro concessit sanctus et justus Dominus. Eodem enim modo, quo Dominus locutus aliis, in apostolo suo Petro, locutus est Gregorius successoribus ejus in discipulo suo Augustino Juste judicate, filii hominum, et perpendite de similibus idem esse judicium. Illud etiam istis annectendum putavi quod præfatus Beda refert Theodorum, qui septimus a beato Augustino in cathedram ejus successit, primum esse in archiepiscopis, cui omnis Anglorum Ecclesia manus dare consentiret. Et hic utique cum primo functus pontificatu Britanniam venisset. Ceaddam Eboracensem

prælatum a pontificatu submovit, eo quod non jure sacratus, injuria fuerit eidem Ecclesiæ, per officium B sacerdotale præpositus. Moxque Wilfridum substituit, et ei integerrime pontificatum Eboracæ, fretus auctoritate Romanæ sedis, delegavit. Quem deinceps ad concilia sua venire faciebat, et ejus obedientia ac subjectione pro temporum qualitate per omnia utebatur. Hunc etiam postmodum, emergentibus querelis, quas commemorare longissimum est, in sua Ecclesia Eboraci, non solum episcopatu privavit, sed et parochiam ejus in tres episcopos, libera utens potestate, distribuit. Deinde, soluto ipsius discidii nodo, juxta placitum voluntatis suæ, remotis ipsis episcopis, eumdem Wilfridum pristinæ dignitati restituit. Nihil novi dicitur; vetera sunt hæc, et antiquorum gesta scientibus evidentissima. Illud quoque non minoris evidentiæ luce patescit, Brithwaldum successorem ipsius Theodori, illum ipsum Wilfridum, cujusdam inobedientia culpa accusatum, secundo ab episcopatu deposuisse, ac postea senectuti ejus et religioni compassum, sui pontificatus gradui restituisse ab apostolica sede interpellatus. Sed quid juvat infinita contexere? Itaque de his ita, ut qui Ecclesiæ Christi Cantuariensis auctoritati derogare non metuunt, saltem se in lumine positos non posse videre erubeseant, et vel amodo ora claudant ne prava loquentes, recta amantibus opprobrio fiant. Ipso anno quo Radulfus archiepiscopus Cantuariorum de transmarinis partibus in Angliam reversus est, qui fuit annus ab Incarnatione Verbi Dei millesimus centesimus vicesimus, venerunt ad eum missi ab Alexandro rege Scotorum quidam honorati et strenui viri. Horum unus quidem monachus, et prior Ecclesiæ Dunifermelinæ, Petrus nomine, clerici duo, unus exstitit miles. Negotium autem legationis eorum qui nosse curat, quam detulerunt epistolam subscriptam, legendo vel audiendo percurrat.

Hæc, ut prælibavimus, in archivis ecclesiæ Domini Salvatoris reperta, futurum memoriæ non absurdum æstimavimus commendare. Et quidem his plura inventa sunt, sed aliquibus eorum nimia vetustate obliteratis, aliquibus in chartis ex Biblo compositis, et peregrinis characteribus inscriptis, et ipsis quoque ex majori parte detritis, notitiæ nostræ usquequaque non patuerunt. Ac nos ignota pro notis scribere horrori habentes, necessario ea huic operi alienavimus. Sane quod quosdam non pudet astruere, soli scilicet personæ beati Augustini primi pontificis Cantuariorum beatum Gregorium concessisse non solum episcopos quos ordinaret, neque hos tantummodo qui per Eboracæ episcopum essent ordinati, sed etiam omnes Britanniæ sacerdotes habere, Domino Deo nostro Jesu Christo auctore, subjectos; quale sit, sacra successorum ejus decreta, successoribus ipsius Augustini directa, quæ paucis prænotavimus, satis ostendunt. In his quippe videre planum est eos intellexisse non magni muneris esse, si eis solummodo illa dixisset, cum, ut alia taceam, suis diebus Eboracensis provincia nec fidem Christi susceperit, nec qui eam prædicaret eo directus sit. C Tanta enim in Cantia et vicinioribus regionibus, in prædicatione nominis Christi, et ipse et socii ejus habuerunt ad faciendum ut a tam longinquis partibus eis fuerit abstinendum. Beatus siquidem Paulinus, qui primus Northumbriensibus Evangelium prædicavit, et Eboraci primus cathedram pontificalem sortitus est, non a beato Augustino, sed a Justo, qui quartus ab ipso Augustino Cantuariorum pontifex exstitit, episcopus electus, ordinatus, et illuc destinatus fuit, quemadmodum venerabilis Beda in Historia gentis Anglorum veraci stilo digessit, et omnibus notissimum est. Quæ igitur beatus Gregorius Augustino dixit, in Augustino suis. successoribus dixit, per quos Deo implere placuit quæ per ipsum Augustinum sua dispositione implere voluit. Non jure itaque privilegio Augustino collato privandi sunt qui, sedis ejus præsidentes, vices ipsius exsequendi officio functi sunt. Quod vero dicunt beatum Gregorium satis dicere posse et nosse, si voluisset,« tua fraternitas, et successores sui, verum omnimodis esse fatemur. Et similiter non dubitamus Dominum Christum, dicentem beato Petro: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cælis,et quodcunque solveris super terram erit solutum et in cælis (Matth. XVI, 19), scisse dicere, si voluisset "successores tui. »> Qui ergo privare nituntur successores sancti Augustini potestate et dignitate, quam ipsi Augustino concessit beatus Gre

[ocr errors]

D

« Alexander, Dei gratia, rex Scotorum, Radulfo reverendo Cantuariensi archiepiscopo, et cum reverentia diligendo, salutem.

«Audita prosperi adventus vestri in Angliam jamdiu a me desiderati manifesta relatione, de incoJumitate ac prosperitate vestra congaudens summoque protectori gratias inde referens, cum temporalium undique occupatio curarum iter meum, ut vestra ad præsens valeam frui præsentia, impediat,

« PoprzedniaDalej »