Obrazy na stronie
PDF
ePub

rio creent, et eumdem ipsum pro redemptione et A susciperet. Qui decessus vitæ, ubi ejusdem regis salute totius mundi summi Dei Patris obtutibus offerant, in hanc ignominiam detrudi, ut ancillæ fiant earum manuum quæ die ac nocte obscenis contagiis inquinantur, rapinis ac injustæ sanguinum effusioni addictæ commaculantur. His præsentes fuimus, hæc conspeximus, his ab universis, fiat, fiat, acclamari audivimus et in his consummatum concilium scimus.

Postera die, accepta licentia, Roma digredimur, nihil judicii vel subventionis, præterquam quod diximus, per Romanum præsulem nacti. Via vero redeundi tunc temporis multis erat periculis obnoxia, sed protegente nos Domino, pericula cuncta evasimus, ac Lugdunum illæsi pervenimus, ubi cum summa veneratione gaudioque suscepti, et a ponti- B fice civitatis detenti, mansionem nostram illic firmavimus, amissa omni fiducia ulterius tempore Willhelmi regis Angliam remeandi. Habitus est ergo ibi Anselmus, non sicut hospes, aut peregrinus, sed sicut indigena, et vere loci dominus unde nusquam ipse ipsius urbis antistes, eo præsente, suo volebat loco præsidere, sed præsidente ubique Anselmo, inferioris et suffraganei loco simul et officio mira ductus humilitate fungebatur. Anselmus festivitates, sacros ordines, ecclesiarum dedicationes celebrabat, et pontificalia quæque officia administrabat.

Sed cum multi agnita benevolentiæ ejus amplitudine ad eum concurrerent, et sacramentum impositionis manus episcopi ab illo sibi ac suis conferri C deposcerent, ipse qui in episcopalium officiorum ad ministrationibus semper nutum pontificis exspectabat levi affabilitate respondebat suum non esse tale quid in parochia alterius episcopi, eo inconsulto, præsumere. In quo cum ratione agi intelligentes, mox ad suum episcopum nuntios dirigunt, et qua benignitate vir ad suas preces responderit innotescentes, orant illum rogari pro se. De re ergo a pontifice appellatus, imo per totam parochiam suam hoc et aliis pontificalibus officiis, in illius voluntatis deliberatione positis, omnes admittere, neminem ab ipsius gratia sacramenti patiebatur immunem discedere. Fiebat itaque frequens populorum concursus, et nonnunquam in hoc solo expendebatur dies totus, ita ut nos, qui ei ministrabamus, gravi tædio sæpe fatigaremur, ipso semper jucundo vultu et hilari existente. Crevit autem in eum mira quædam ex his et inaudita dilectio omnium, et bonitas ejus divulgabatur per circuitum.

Inter hæc, per populos fama dispersit Urbanum sedis apostolicæ præsulem præsenti vitæ modum fecisse. Siquidem prius obiit quam quæ a rege Anglorum pro causis Anselmi exspectabat responsa

(a) Paschalis II, creatus x11 Augusti. (b) Novam forestam auctores vocant.

auribus insonuit, respondit : « Et Dei odium habeat qui inde curat. » Adjecitque « Ille vero qui modo papa (a) est, cujusmodi est ?» Cui cum in aliquibus Anselmo archiepiscopo similis diceretur, ait : « Per vultum Dei, si talis est, non valet. Verumtamen sit modo ipse per se, quia per hoc et hoc papatus suus non ascendit hac vice super me. Ego interim libertate potitus agam quod libet. » Nec enim putabat apostolicum orbis posse in regno suo esse cujuslibet juris, nisi permissus a se. Qualiter ergo deinceps. sese habuerit, ad alia festinanti scribere opportunum non est. Attamen libertate qua se potitum gloriatus est non diu frui permissus est. Prius enim quam annus transiit, insperata et subita morte percussus eam perdidit. October namque audivit eum gloriantem, secunda dies sequentis Augusti vidit eum exspirantem. Siquidem illa die mane pransus in silvam (b), venatum ivit, ibique sagitta in corde percussus, impœnitens et inconfessus e vestigio mortuus est, et omni homine mox derelictus (24). Quæ sagitta utrum, sicut quidam aiunt, jacta ipsum percusserit, an, quod plures affirmant, illum pedibus offendentem superque ruentem occiderit, disquirere otiosum putamus, cum scire sufficiat eum justo judicio Dei prostratum atque necatum (c). Hic occurrit animo quid rex iste quondam, ut supra retulimus, Roffensi episcopo dixerit, videlicet quod: « Deus nunquam eum bonum habiturus esset pro malo quod sibi inferret, » et perpendo quid postmodum Deus erga illum egerit, donec vitæ præsenti superfuit. Scitur enim quia ex quo illa verba, depulso languore, quo notum est illum fuisse gravatum, protulit, tantum in deprimendo et subjugando inimicos, in acquirendo terras, in exercendo voluptates suas prosperatus est, ut omuia sibi arridere putares. Ventus insuper, et ipsum mare videbantur ei obtemperare. Verum dico, non mentior, quia cum de Anglia in Northmanniam transire, vel inde cursum, prout ipsum voluntas sua ferebat, redire volebat, mox, illo adveniente, et mare appropinquante, omnis tempestas, quæ nonnunquam immane sæviebat, sedabatur, et transeunti mira tranquillitate famulabatur. Quid amplius? Ita fateor in cunctis erat fortunatus, ac si verbis ejus hoc modo respondit Deus: « Si te pro malo, ut dicis, nunquam bonum habebo, probabo an saltem pro bono possim te bonum habere, et ideo in omni quod tu bonum æstimas velle tuum adimplebo. » Sed quid? In tantum ex successibus suis profecit ut, sicut hi qui factis ejus die noctuque præsentes exstiterunt attestantur, nunquam vel de lecto surgeret, vel in lecto se collocaret quin seipsum aut collocante aut surgente semper deterior esset. NOTE.

HENSCHENII

(c) Pluribus rem describit Ordericus Vitalis lib. x. Abbas autem Sugerius coævus excusat operose

Gualterum Tyrellum, nobilem Francum, cui ictum imputabant aliqui; suo juramento asserentem, quod illa die nec in illam silvæ partem venerit, nec regem viderit.

subtraxit.

Quapropter dum nec malo corrigi voluit, nec bono A et momentanea cæde æquus Arbiter huic vitæ ad bene agendum attrahi potuit, ne in perniciem bonorum diutino furore sæviret, compendiosa illum

LIBER TERTIUS

Secundo itaque anno (a) ex quo a Roma Lugdunum venimus, qui erat nostri exsilii annus tertius, venerunt ad Anselmum jam tertium diem in cœnobio, quod Casa-Dei (b) dicitur, agentem, duo monachi, unus Cantuariensis, et alter Beccensis, nuntiantes ei jam sæpe memorati Willhelmi regis vitæ excessum. Quo ille vehementi stupore percussus, mox est in acerbissimum fletum concuss us. Quod videntes admirati admodum sumus. At ille, singultu verba ejus interrumpente, asseruit, in ipsa veritate quam seryum Dei transgredi non decet, quia si hoc efficere posset, multo magis eligeret seipsum corpore quam illum, sicut erat, mortuum esse.

B

Nobis post hæc Lugdunum reversis, ecce alius e fratribus Ecclesiæ Cantuariensis advenit, litteras deferens, preces offerens, quibus obnixe ab Anglorum matre Ecclesia interpellatur, quatenus, exstincto tyranno, filios suos, rupta mora, revisere consolarique dignetur. Audito igitur de re consilio memorati reverendi Hugonis ipsius urbis episcopi, iter Angliam remeandi ingressus est, ipso pontifice, et toto populo terræ super hoc dolente, et nisi rationi contrairet, modis omnibus, ne fieret, prohibere volente. Magno denique solatio se in discessu ejus C destitui videbant. Prosecuti autem illum sunt de villa in villam per plures dies tam viri quam mulieres, singuli certatim currentes et pro sua desolatione gemebundas voces edentes. Necdum pervenimus Cluniacum, et nihilominus alter nuntius, ex parte novi regis Anglorum et procerum regni Patri occurrens, moras ejus in veniendo redarguit, totam terram in adventu ejus attonitam, et omnia negotia regni ad audientiam et dispositionem ipsius referens pendere dilata. Cujus verba litteræ regis quas attulerat attestantes, et dicta plenius explanantes, preces et vota ipsius regis virum festinato venire magnopere postulantis, et seipsum regnumque suum ejus consilio ac moderamini se subjecturum pollicentis continebant. Hæc et hujusmodi plura quam dicere velim, nos ad patriam properare coegerunt.

quisque liberandum, et in statum optatæ prosperitatis aditum sibi pollicebatur. Quæ spes inde maxime procedebat quod Henricus qui tunc noviter fratri defuncto in regnum successerat, in ipso suæ consecrationis die bonas et sanctas omni populo leges se servaturum, et omnes oppressiones et iniquitates quæ sub frate suo emerserant in omni sua dominatione, tam in Ecclesiis quam in sæcularibus negotiis, prohibiturum et subversurum spoponderat, et hæc omnia jurisjurandi interjectione firmata, sub monimento litterarum sigilli sui testimonio roboratarum, per totum regnum divulgatum iri præceperat. Præsentia nihilominus communis omnium Patris jam ipsi spei non parum roboris aqud hominum mentes adjiciebat, constantem illius probitatem agnoscentium, et sancta quædam ad reformandum Christianæ religionis statum qui post obitum venerandæ memoriæ Lanfranci archiepiscopi in multis deciderat, proxime ab eo prodire et statui arrectis sensibus exspectantium.

6

Sed cum post paucos sui reditus dies Serberiam ad regem venisset, et ab eo gaudenter susceptus, rationi illius (c) qua se excusavit cur, in suscipienda regia dignitatis benedictione, illum cujus juris eam esse sciebat non exspectaverit, acquievisset, postulatus est pro consuetudine antecessorum suorum regi hominium facere, et archiepiscopatum de manu ejus recipere. Quibus cum ille nequaquam se aut velle aut posse assensum præbere responderet, interrogantibus quare, statim quid super his et quibusdam aliis in Romano consilio acceperit, manifesta relatione innotuit, itaque subinferens ait : « Si dominus rex ista suscipere, et suscepta servare voluerit, bene inter nos et firma pax erit. Sin autem, non video remanere meum in Anglia utile fore vel honestum, præsertim cum si episcopatus aut abbatias dederit, privari me penitus tam a sui quam et corum qui susceperint communione necesse sit. Nec enim ea de causa Angliam redii, ut si ipse Romano pontifici obedire nolit, in ea resideam. Unde quid velit precor edicat, ut sciam quo me vertam. » His rex auditis graviter conturbatus est. Grave quippe sibi visum est investituras Ecclesiarum et hominia prælatorum perdere, grave nihilominus Anselmum a regno, ipso nondum in regno plene confirmato, pati discedere. In uno siquidem videbatur sibi quasi HENSCHENII NOTE.

Prosperrimo itaque cursu marina pericula transvecti nono Kalend. Octobris Dofris appulimus, et ingenti gaudio totam terram in adventu Anselmi exsultantem reperimus. Quædam etnim quasi novæ resurrectionis spes singulorum mentibus oriebatur, qua et ab oppressione calentis adhuc calamitatis se

[blocks in formation]

D

[blocks in formation]

dimidium regni perderet, in illo verebatur ne fra- A negat oblatam; negat etiam se vel semel aliquando trem suum Robertum qui tunc de Jerusalem Northmanniam redierat, Anselmus adiret, et eum in apostolicæ sedis subjectionem deductum, quod facillimum factu sciebat, regem Angliæ faceret. De verbis igitur altrinsecus motis induciæ usque Pascha petitæ sunt, quatenus utrinque Romam mitterentur, qui decreta apostolica in pristinum regni usum mutarent, et interim Ecclesiis Angliæ in quo erant statu manentibus, Anselmus redditis terris quas rex mortuus Ecclesiæ Cantuariensi abstulerat, suis omnibus revestiretur, sicque fieret ut si a sententia flecti papa nequiret, totius negotii summa in eum quo tunc erant statum rediret. Hæc Anselmus, quamvis frivola esse et in nihil utile tendere sciret atque prædiceret, tamen ne novo regi seu principibus ullam contra se suspicionem de regni translatione aut aliunde incuteret, precibus illorum passus est vinci, et quod volebant annuit, dimissaque curia in pace ad sua secessit.

sua voluntate fuisse velatam, et hæc si credere aliter nolit, offert se judicio totius Anglorum Ecclesiæ probaturam: « Attamen, inquit, me velum portasse non abnego. Nam cum adolescentula essem, et sub amicæ meæ Christianæ, quam tu bene nosti, virga paverem, illa servandi corporis mei causa contra furentem et cujusque pudori ea tempestate insidiantem Northmannorum libidinem, nigrum panniculum capiti meo superponere, et me illum abjicientem acris verberibus et nimium obscenis verborum conviciis sæpe cruciare simul et dehonestare solebat. Quem pannum in ipsius quidem præsentia gemens ac tremebunda ferebam, sed mox ut me conspectui ejus subtrahere poteram, arreptum in humum jacere, pedibus proterere, et ita quo in odio fervebam, B quamvis insipienter, consueveram desævire. Isto, non alio modo, teste conscientia mea, velata fui. Ac si me oblatam quisque dicet, et hoc quale sit ex eo colligi potest, quod, sicut plurimi qui adhuc supersunt noverunt, pater meus cum me, quemadmodum dixi, velatam forte vidisset, furore succensus, injecta manu velum arripuit, et dissipans illud, odium Dei imprecatus est ei qui mihi illud imposuit, contestans se comiti Alano me potius in uxorem, quam in contubernium sanctimonialium prædestinasse (b). Hæc est unde calumnior ratio mea, quam, quæso, perpendat prudentia tua, et agat pro me sicut novit agendum paternitas tua. Quid plura? Differt Anselmus sententiam ferre, et causam judicio religiosarum personarum regni determi

[ocr errors]

Hinc paucis diebus interpositis, Mathildis filia Malcholmi nobilissimi regis Scotorum, et Margaretæ (a), quæ scitur exorta de semine regum Anglorum, nupsit præfato Henrico regi Anglorum. Ipsa quippe Margareta filia fuit Edwardi filii regis Edmundi, qui fuit filius regis Ethelredi filii gloriosissimi regis Eadgari, cujus mox in capite hujus operis mentio facta est. Negotium itaque ipsius copulæ, licet propositi operis intentionem, ut quibusdam forte videtur, haudquaquam respiciat, tamen quia per Anselmum administratum est (nam et eos in conjugium benedixit, et illam pariter in reginam C nandam pronuntiat. Statuto itaque die coeunt consecravit) brevi autumo describendum qualiter actum sit. Hoc autem ea re nobis maxime in voluntatem cecidit, quoniam Anselmum in hoc a rectitudine deviasse nonnulla pars hominum, ut ipsi audivimus, blasphemavit. Siquidem eadem Mathildis, inter sanctimoniales in monasterio ab infantia nutrita et adulta, credebatur a multis in servitium Dei a parentibus oblata, eo quod publice visa fuerat earum inter quas vivebat more velata. Quæ res, dum illa jam olim dimisso velo a rege amaretur, [leg. cum] plurimum ora laxaret, et eos a cupitis amplexibus retardaret, ipsa Anselmum, cujus in hoc nutum omnes exspectabant, adiit, consilium de negotio, et auxilium submissa prece quæsivit. Cui ille, famam quæ ferebatur injiciens, affirmabat nulla se unquam ratione in hoc declinandum, ut suam Deo sponsam tollat, et eam terreno homini in matrimonium jungat. Refert illa, et penitus se

D

ad nutum illius episcopi, abbates nobiles, quique, ac religiosi ordinis viri in villa Sancti Andreæ de Rovecestra, quæ Lambeta vocatur, quo et ipsum præsentis negotii tunc tenor adduxerat. Causa igitur juxta præscriptam seriem in medium deducta est. Prodeunt hinc inde idonei testes, verba puellæ puræ veritati subnixa protestantes. Accedunt istis archidiaconi duo, Willhelmus videlicet Cantuariensis, et Humbaldus Serberiensis, quos Pater Anselmus Wiltuniam (c), ubi illa fuerat educata, pro ejus rei certitudine rimanda direxerat, qui publica voce testati sunt se et rem a sororibus diligentissime perquisisse, et nihil quod relatæ rationi obsisteret ab eis capere potuisse. Monet ergo Anselmus et per Christianam obedientiam omnibus imperat ut nullum a veritate favor aut timor deflectat, sed sicut revera causæ Dei, quo juste determinetur, unusquisque pro viribus opem ferat, ne, quod

HENSCHENII NOTE.

regni paterni recuperatione regem ergo benedixit archiep. Eboracensis Thomas, anno 1100, v Augusti, post obitum Guillelmi die tertia, qui et ipse sequenti mox Novembri obiit.

(a) Colitur S. Margareta regina x Junii, etiam Martyrol. Rom. inscripta.

(b) Celebris apud historicos est Alanus, comes Brilonum Armoricorum, inter principia Northmannici PATROL. CLIX.

dominatus in Francia, matre Northmannica procreatus videtur autem conjectura probabilis fundari in communi Anglorum Scotorumque odio adversus Britones, quod hic vel Alanus comes dicatur proverbialiter, pro magno Scotici nominis hoste, vel aliquis primi illius fortasse nepos, et Scotis æque abominatus significetur.

(c) Wiltonia episcoporum sedes, antequam ea Sa14

dio. Illa dehinc in medium ducitur, gesta comi vultu audit et amplectitur, auditum sibi præstari paucis precatur. Loquens ergo obtulit se vel sacramento vel alia, quam magis eligerent, ecclesiastica lege, probaturam solidæ veritati subnixam esse jam definitam rationem suam. Quod non propterea facturam fatetur, quasi sibi non creditum esse putet, sed ut malevolis hominibus omnem deinceps blasphemandi occasionem amputet. Respondetur nihil horum opus esse, quoniam, si malus homo de malo thesauro cordis sui protulerit mala, dicto citius opprimetur ipsa veritate, jam tantarum personarum astipulatione probata, et roborata. Allocutione posthæc et benedictione Anselmi potita abiit, pauculis diebus evolutis fit, ut dixi, regina et conjux. Verum, cum ipsa conjunctio juxta ritum Ecclesiæ fieri firmarique deberet, Pater ipse totam regni nobilitatem populumque minorem, pro hoc ipso circumfluentem, necnon pro foribus ecclesiæ regem et illam circumvallantem, sublimius cæteris stans in commune edocuit, quo ordine causa virginis, quam fama vulgarat, per episcopos et religiosas personas ventilata fuit et determinata. Quo facto, monendo, auctoritate Dei præcepit, quatenus si quis aliter de negotio illo sentiret, ac sententia tulerat (unde scilicet ipsam copulam, secundum legem Christianam, fieri non debere posset ostendi), nihil hæsitans, salva pace omnium, coram proferret. Ad quæ, cunctis una clamantibus, rem juste definitam, nec in ea quid residere unde quis, nisi forte malitia ductus, jure aliquam posset movere calumniam, legitime conjuncti sunt, honore quod decuit regem et reginam. En ordinem gestæ rei, teste conscientiæ meæ veritate; sicut eam præsens audivi et vidi in nullam partem declinando descripsi, verba puellæ ita duntaxat in medio ponens, ut non asseram vera exstiterint necne. Si ergo quis in istis Anselmum contra æquum aliquid egisse dicere ultra voluerit, ipse viderit. Nos vero, qui cor ejus in hoc et in multis agnovimus, testimonium ei perhibemus, quia sicut ipse fateri solebat, nec scire nec posse illo tempore habuit, quomodo in hac re melius aut æquius faceret quam fecit (a).

absit, aiens, talis judicii sententia prodeat cujus A suscipio quo tanti Patris auctoritate suffultum auexemplo in superventuris temporibus, vel sua quilibet libertate non jure privetur, vel Deus his quæ sui juris esse debent injuria defraudetur. Acclamant omnes ita faciendum, et se non aliter facturos spondent. Remoto itaque a conventu solo patre, Ecclesia Angliæ quæ convenerat in unum de proferenda sententia tractat. Deinde illo in medium reverenter adducto, expositum est quid de negotio communis omnium consensus invenerit. Ratum aiunt perspecta re sibi videri, et ad hoc comprobandum paratos se asserunt nulla sententia posse puellam pro causa sua jure constringi, quin libertate corporis sui quocunque modo legaliter velit, valeat uti. Quod licet, inquiunt, levi argumento probare possemus, eo tamen, cum opus non sit, supersedemus, nostris ar- B gumentis firmiorum tenentes parem judicii hujus sententiam, a venerandæ memoriæ prædecessore vestro et Patre et magistro nostro Lanfranco simili de causa promulgatam. Nam quando ille magnus Willhelmus hanc terram primo devicit, multi suorum sibi pro tanta victoria applaudentes, omniaque suis voluntatibus atque luxuriis obedire ac subdi debere autumantes, non solum in possessiones victorum, sed et in ipsas matronas et virgines, ubi eis facultas aspirabat, nefanda libidine cœperunt insanire. Quod nonnullæ prævidentes, et suo pudori metuentes monasteria virginum petivere, acceptoque velo sese inter ipsas a tanta infamia protexere. Quæ clades cum postmodum sedata, et pro temporis qualitate pax rebus data fuisset, quæsitum ab eodem Patre Lanfranco est quid de his, quæ tali refugio suam pudicitiam servaverunt, ipse sentiret, essentne videlicet constringendæ in monasterio velum tenere quod acceperant, necne. At ipse quæstionem ipsam consilio generalis concilii taliter solvit, ut eis pro castitate quam se tam manifestæ rei ostensione amare testatæ fuerant, debitam magis reverentiam judicaret exhibendam quam ullam servandæ religionis continentiam, nisi propria illam voluntate appeterent, violenter ingerendam. Et adjunxerunt: « His interfuimus, hæc approbari a sapientibus viris audivimus, et hæc in præsenti negotio valere volumus, ac roborari postulamus. Licet enim sciamus causam illarum istius esse leviorem, dum illa sponte, ista coacta pari de causa velum portaverit, tamen, ne quis nos favore

C

Eodem anno venit in Angliam Guido archiepiscopus Viennensis, functurus, ut dicebat, legatione tocujusvis duci existimet, non ultra progredi in judicio D tius Britanniæ, ex præcepto et auctoritate aposto

volumus, hoc solo contenti, ut quod valuit in majori valeat in minori. » Tunc Anselmus ad hæc : « Scitis quid monuerim, quid præceperim, quidque polliciti sitis. Cum igitur secundum quod vobis visum est justius, in commune judicaveritis, sicut asseritis, ego judicium vestrum non abjicio, sed eo securius illud

HENSCHENII risburiam sub regibus Northmannís transferretur. A Hic Eadgarus rex prænominatus monasterium Virginum magno studio condiderat, uti scribit Ethelredus abbas Rievallensis in Genealogia regum Anglorum, edita x scriptoribus.

(a) Herimannus, abbas tertius S. Martini in civitate Tornacensi, in tractatu ms. de sui monasterii

licæ sedis. Quod, per Angliam auditum, in admirationem omnibus venit: inauditum scilicet in Britannia cuncti scientes, quemlibet hominum super se vices apostolicas gerere nisi solum archiepiscopum Cantuariæ. Quapropter sicut venit ita reversus est, a nemine pro legato susceptus, nec in aliquo legati NOTE.

restauratione testatur adolescentem se adfuisse, audivisseque ea quæ ad hoc matrimonium dissuadendum dixit S. Anselmus, et quam veraciter prophetaverit minime felix futurum. Verba ejus integre hic juvat altexere, quia aliquas circumstantias ab Eadmero diversas continent, et rem totam ad Anselmi laudem magis illustrant; sic ergo habet : « De quo Henrico

officio functus. Exinde, cum ad tempus induciarum A versa permovit. Rex igitur principes, et principes Pascha (a) ventum esset, et qui Romam missi fuerant nuntii nec dum redissent, usque ad adventum illorum induciæ dilatæ sunt.

In subsequenti autem solemnitate Pentecostes, adventus comitis Roberti, fratris regis, in Angliam prævia fama totam regalem curiam commovit, et quorumdam animos, ut postmodum patuit, in di

regem suspectum habentes: ille scilicet istos, ne a se instabili, ut fit, fide dissilirent, et isti illum formidando, ne undique pace potitus, in se legibus efferatis desæviret, actum ex consulto est ut certitudo talis hinc inde fieret, quæ utrinque quod verebatur excluderet. Sed ubi ad sponsionem fidei regis ventum est, tota regni nobilitas cum populi numerosiNOTE.

HENSCHENII

quia mentionem feci et alius referendi locus non
erit, licet multum a coepta narratione digredi vi-
dear, quiddam tamen dignum memoria dicam. Hic
ergo confirmatus in regno voluit conjugem habere
puellam quamdam, filiam regis Scotiæ dixitque
D. Anselmo, tunc temporis Cantuariensis urbis ve-
nerabili archiepiscopo, ut eam sibi benediceret, et B
solemnibus nuptiis benedictam in conjugium socia-
ret. Respondit archiepiscopus se nolle eam benedi-
cere, nec suo consilio regem in conjugium eam sibi
sociaturum, cum velum sanctimonialium, sicut ipse
pro vero audiverat, gestasset super caput suum, quo
se cœlestis potius quam terreni regis monstrasset
fore sponsam. Rex econtra dixit se promisisse ac
etiam jurejurando confirmasse patri ejus, quod eam
conjugem duceret: ideoque pro conservando jura-
mento suo se eam non dimissurum, nisi canonico
judicio fuisset determinatum: præcepitque ut ascito
Eboracensi archiepiscopo congregaretur concilium
episcoporum, abbatum et ecclesiasticarum persona-
rum totius Angliæ, ad definiendum ecclesiastica cen-
sura tantum negotium. In generali ergo concilio re-
quisita est abbatissa illa, in cujus monasterio puella
illa fuerat nutrita, utrumne revera more sanctimo-
nialium, velo capiti imposito, benedictione episcopali
fuisset consecrata. Respondit abbatissa publice co- C
ram omnibus: « Revera pater ejus mihi eam com-
mendavit, non ut sanctimonialis fieret, sed solum-
modo ut in ecclesia nostra propter cautelam, cum
cæteris puellis nostris extraneis, nutriretur et litte-
ris erudiretur. Cum autem adolevisset, nuntiatum
est mihi quodam die, regem Guilielmum, domini
mei Henrici germanum, qui tunc vivebat, propter
eam videndam venisse; jamque cum militibus suis
ante januam ecclesiæ nostræ descendisse, utque'
januæ sibi orandi gratia aperirentur præcepisse. Hæc
audiens nimiumque perterrita, ne forte illa, ut ju-
venis, regi placeret; et rex indomitus, qui omne
quod sibi occurrisset illico facere volebat, visa pul-
chritudine puellæ aliquam ei illicitam violentiam fa-
ceret, qui tam improvisus et insperatus propter eam
videndam advenisset ; in secrutus cubiculum eam
introduxi: rem sicut erat et aperui, eaque volente
velum unum capiti ejus imposui, quatenus eo viso
rex ab illicito complexu revocaretur. Nec me fefellit D
spes mea. Rex siquidem, propter inspiciendas rosas
et alias florentes herbas, claustrum nostrum ingres-
sus; mox ut eam vidit, cum cæteris puellis nostris
velum capite gestantem, exivit, et ab ecclesia re-
cessit; aperte ostendens se non nisi propter eam
venisse. Cum autem pater puellæ infra eamdem
hebdomadam ad ecclesiam nostram venisset, velum-
que super caput filiæ suæ vidisset, iratus velum
conscidit, et ad terram projectum pedibus suis con-
culcavit, filiamque suam secum reduxit.» Inquisita
deinde abbatissa quod annorum tunc fuisset puella;
respondit duodenum esse potuisse. Tunc rege mo-
nente archiepiscopum ut juberet juxta hoc judicium
fieri, episcopi et abbates, consilio accepto lectisque
diversis capitulis canonum, in commune judicave-
runt pro hujusmodi facto non esse prohibendum
conjugium; cum quandiu infra legitimam ætatem
sub tutela patris fuerat, nil ei sine assensu ejus fa-
cere licuerat. Finito judicio rex interrogavit archie-

a

piscopum, si quid in eo vellet calumniari. Respondit D. Anselmus se non illud calumniaturum, cum revera secundum canonum decreta judicassent. Tunc rex, Quandoquidem, inquit, judicium laudaris, velo ut mihi puellam desponsetis. » Sed D. Anselmus: » Judicium, inquit, non reprehendo; sed si majestas vestra mihi credere vellet, ut eam non du ceretis consulerum: cum quomodocunque contigit, tamen velum super caput portavit; et sufficienter de filiabus regum aut comitum vobis invenire possetis.» Rege vero in eo quod conceperat perseverante, subjunxit ille vir sanctissimus : « Vos quidem, domine rex, consilio meo prætermisso, facietis quod vobis placuerit: sed qui diutius vixerit, puto quod videbit Angliam non diu gavisuram de prole quæ de ea nata erit.» Hæc ego adolescens eum dixisse audivi, nunc vero magna ex parte video jam contigisse. Rex itaque de ea duos filios et unam filiam genuit, ei quibus filii jam adolescentes, dum ex Northmannia in Angliam redirent, fracta nave cum aliis multis in mari perierunt; filiam vero cum multis opibus sibi a patre transmissam Henricus imperator conjugem duxit, nuptiasques Leodii cum magna gloria celebravit: sed uno filio ex ea genito, celeri morte præventus eam viduam reliquit, quæ viduata rursus comiti Andegavensi nupsit. Cum subito patre ejus in urbe Rothomagensi defuncto, Anglorum proceres Stephanum comitem Boloniensem, Theobaldi comitis Ĉampaniensis germanum, super se regem constituunt. Unde Robertus, Henrici regis ex concubina filius, graviter indiguatus, contra eum palam rebellavit eumque prælio captum in quodam castello, quod sibi pater suus dederat, vinctum reclusit; et sorori suæ, ut cum filio suo citius in Angliam transiret et regnum paternum susciperet, mandavit. Illa, putans se cuncta prospera reperturam, celeriter pertransivit sed secus quam crediderat, invenit : nam conjux Stephani, principibus sibi junctis, fortiter ei restitit. Ipse quoque Stephanus, post paucos dies quibusdam pactionibus Roberto reconciliatus et de vinculis eductus, rursus Anglorum regnum obtinuit: sicque filia regis Henrici vena spe se delusam fore ingemuit. Et futurorum quidem incerti sumus: hoc vero unum aperte videmus, secundum prophetiam D. Anselmi, non diu gavisam esse Angliam de prole illius reginæ, quæ post velum portatum Henrico nupserat: imo diutina seditione vastatam ac oppressam, de pristinis divitiis ad magnam paupertatem devenisse. Non ergo contemnenda, sed potius reverenda et timenda sunt verba sapientium et Ecclesiæ prælatorum; cum et supradictam prophetiam Leonis рарӕ de Balduino comite Flandrensi, qui consanguineam suam duxit, et sequentem D. Anselmi de rege Anglorum, veras fuisse manifestum est.» Hactenus Hermannus, utique ante annum 1153, quo Stephanus rex obiit: cujus verbis illustrandis immorari non vacat; unum dicimus ea habuisse non tran. scripta ex originali a Jesepho Ignatio de S. Antonio carmelita discalceato, in iisque corrigendum fuisse errorem, quo identidem pater puellæ vocabatur rex David, qui frater fuit; nec nisi anno ab obitu patris XXIV, ab hisce nuptiis xx, Christi vero 1121 regnum obtinuit, omnium filiorum Malcolmi natu minimus. (a) Anno 1101 Pascha celebratum fuit XX1 Aprilis.

« PoprzedniaDalej »