Obrazy na stronie
PDF
ePub

Judaismum redire compelleret. Acquiescit ille, et A tum rei pro foribus præstolantem, invenit. In quem

suscepto pretio apostasiæ, jubet ex Judæis ipsis adduci ad se. Quid plura ? Plures ex illis minis et terroribus fractos, abnegato Christo, pristinum errorem suscipere fecit.

Erat præterea, illis diebus, adolescens quidam Judæus, cui uno dierum per viam forte eunti apparuit alter juvenis vultu ac veste decorus, qui interrogatus unde vel quis esset, dixit se, jam olim ex Judæo Christianum effectum, Stephanum protomartyrem esse. Sed ea, inquit, causa nunc de cœlo ad terras descendi ut tu, abjecta superstitione Judaica, Christianus efficiaris, et meo nomine, baptizatus in Christo, appelleris. » Dixit, et ab oculis ejus elapsus non comparuit. Adolescens autem timore correptus, illico presbyterum adiit, quid viderit, B quidve audierit clara voce innotuit, seque in Christum credere confessus, baptismi gratiam statim adeptus est. Quod factum cum pater ejus agnovisset, acri cordis dolore afficitur. Et æstuans quonam modo suis sacris filium posset restituere, didicit quemadmodum Willhelmus rex Anglorum nonnullos hujusmodi pecuniæ gratis nuper Jadaismo reddiderit. Ivit ergo ad illum, et qualiter perdidit filium suum querula voce deprompsit. Orat sibi misereri, et unici more a se dilectum paternis rogat legibus imperiali sanctione restitui. Tacet ille ad rogata, nondum audiens quamobrem tali negotio sese deberet medium facere. Advertit Judæus mysterium cur suis precibus non responderet, et e vestigio sexaginta marcas argenti se illi daturum, si judaismo restitueret filium suum, pollicetur. Jubente igitur rege, juvenis ipse in conspectum suum adducitur, et rex illum hac voce alloquitur: Queritur pater tuus de te quod præter licentiam suam Christianus effectus es; hoc si ita est, præcipio tibi quatenus voluntati ejus satisfaciens, omni ambage seclusa judaismo te sine mora restituas. » Cui juvenis respondens: « Domine rex, ait, ut puto, jocaris. » At ille indignatus, Tecum, inquit, jocarer, stercoris fili? Recede potius, et præceptum meum velocius imple, alioquin per vultum de Luca faciam tibi oculos erui. » Tunc adolescens animæ quior factus, voce constanti ita respondit: « Utique non faciam. Verum noveris quia, si bonus Christianus esses, nunquam de ore tuo talia protulisses. Christiani etenim est eos qui a Christo per incredulitatem separati sunt ei conjungere; non autem eos qui illi per fidem juncti sunt ab co separare. Confusus princeps in istis, contumeliis affectum juvenem cum dedecore jussit suis conspectibus eliminari. Qui expulsus patrem suum even

@

animatus, Fili, ait, mortis, et pabulum externæ perditionis, non sufficit tibi damnatio tua nisi et me tecum præcipites in cam? Ego vero cui jam Christus patefactus est, absit ut te unquam pro patre agnoscam quia pater tuus diabolus est! » Dum ista ita dicuntur, ad jussum regis introducitur ante eum Judæus, et ait illi rex: « Ecce feci quod rogasti, redde quod promisisti. » At illi« Filius meus jam nunc et in Christi confessione constantior, et mihi est solito factus infestior, et dicis: Feci quod petisti, redde quod promisisti? Imo quod cœpisti, primo perfice, et tunc demum de pollicitis age. Sic enim convenit inter nos. Feci, dixit, quantum potui, verum quamvis non profecerim, minime tamen feram me sine fructu laborasse. » Augustiatusque Judæus ex his vix obtinuit, ut data medietate promissæ pecuniæ, alia sibi medieras laxaretur.

Præter hæc quoque, per id temporis ferebatur eum in tantam mentis elationem corruisse ut nequaquam patienter audire valeret, si quivis ullum negotium quod vel a se, vel ex suo præcepto foret agendum, poneret sub conditione voluntatis Dei fleri. Sed quæque acta simul et agenda suæ soli industriæ ac fortitudini volebat ascribi. Quæ mentis elatio ita excrevit in eo ut, quemadmodum dicebatur, crederet et publica voce assereret nullum sanctorum cuiquam apud Deum posse prodesse, et ideo nec se velle, nec aliquem sapientem debere beatum Petrum, seu quemlibet alium quo se juvaret interpellare. Hac fide in ipso proficiente, ad hoc quoque lapsus est ut Dei judicio incredulus fieret, injustitæque illud arguens, Deum aut facta hominum ignorare, aut æquitatis ea lance nolle pensare astrueret. Exempli causa, quinquaginta circiter viri, quibus adhuc illis diebus, ex antiqua Anglorum ingenuitate, divitiaruum quædam vestigia arridere videbantur, capti sunt, et calumniati (20) quod cervos regis ceperint (a), mactaverint, manducaverint. Negant illi; unde statim ad judicium rapti judicantur injectam calumniam (21) examine igniti (b) ferri a se propulsare debere. Statuto itaque die, præfixi pœnæ judicii pariter subacti sunt remota pietate et misericordia. Erat ergo miseriam videre. Verum omnipotens Deus, cui misericordiam et judicium canit Davidicus psalmus, innocentia eorum, servatis misericordater ab exustione manibus omnium, cunctis ostendit, et malitia hominum eos impie destruere cupientium quam injusta fuerit, justo judicio declaravit. Igitur cum principi esset relatum condamnatos illos tertio judicii die simul omnes inustis maniHENSCHENII NOTE.

(a) Venationes, inquit Malmesburiensis, quas primo indulserat, adeo prohibuit, ut capitale esset supplicium, prendidisse cervum quam insaniam, perdentis hominem pro bestiola, egregie perstringit Joannes Sarisburiensis lib. 1 de hugis curialium, cap. 4.

(b) Similis examinis exemplum jam vidimus dei præcedenti in Vita B. Hildegundis. Seldenus autem

D

[merged small][merged small][ocr errors]

bus apparuisse, stomachatus taliter fertur respondis- A horum, altero inviolato, posse servare (quandoquise Quid est hoc? Deus est justus judex? Pereat, qui deinceps hoc crediderit. Quare per hoc et hoc meo (a) judicio amodo respondebitur. Non Dei quod pro voto cujusque hinc inde plicatur. » Hæc et hujusmodi plura his atrociora quæ a diversis non ignobilis famæ hominibus de Willhelmo illo tunc temporis nuntiabantur, magno, ut diximus, Anselmum accendebant pontificatui Angliæ abrenuntiare, scientem videlicet mores suos moribus ipsius nulla posse ratione amplius concordare.

Postulaturus igitur a summo pontifice ipsius vinculi quo se nimis astringi gemebat relaxationem, eum adiit, et sui cordis anxietatem innotuit, misereri sibi poposcit, id est ut ab onere curæ pastoralis, quod importabile sibi quia infructuosum videbat, se B relevaret, obnixe rogavit. Audit papa quod ille postulat, et illico miratus exclamat : « O episcopum ! O pastorem! Nondum cædes, nondum vulnera perpessus es, et jam Dominici curam ovilis subterfugere quæris? Christus in cura ovium suarum probat Petri amorem erga se, et Anselmus, Anselmus, inquam, ille sanctus, ille talis ac tantus vir, solummodo quiescere volens, oves Christi et ante pugnam luporum morsibus dilaniandas non veretur exponere? Ah! quid dicam ? Quo amore sperat Domino copulari qui hoc fugit quo ipse Dominus se teste probatur amari? Absint hæc a te, absint a tua religione, dilectissime frater Anselme ! Potiusne me in istis ulterius inquietes, scias quod non solum non concedo tibi facere quod petis, imo ex parte Dei omnipotentis vice beatissimi Petri apostolorum principis tibi per sanctam obedientiam præcipio quatenus curam Anglici regni tibi commendatam, quandiu retinere ut hactenus poteris, non abjicias. Quod si propter tyrannidem principis, qui nunc ibi dominatur, in terram illam redire non permitteris, jure tamen Christianitatis semper illius archiepiscopus esto, potestatem ligandi atque solvendi super eam, dum vixeris, obtineris et insignibus pontificalibus more summi pontificis utens ubicunque fueris. » Ad hæc ille « Obedientiam, Pater, non abjicio, sed si non displicet, quid animo geram paucis suggeram. Credat, si placet, excellentia vestra quoniam si cædes, si vulnera, si mors ipsa mihi pro tutela et defensione ovium Christi intenderetur, spero, non aufugerem,si me conscientia mea non fallit. At tunc ut de rege ipso, qui me, sicut notum est, de regno suo expulit, taceam, ipsi quos oves, et episcopi quos adjutores habere debebam, et qui mihi obedientiam professi sunt, omnes in commune ad hoc me ducere conabantur, quatenus sub obtentu justitiæ contra justitiam facerem, id est obedientiæ beati Petri abrenuntiarem, ne fidem quam debebam regi terreno violarem. Quibus dum niterer persuadere me utrumque

dem Dominus jubeat, quæ Cæsaris Cæsari, et quæ Dei sunt Deo reddi [Matth. xxn, 21]), objiciebat hoc apud se in usu non haberi, nec velle de domino suo hanc injuriam sustinere, ut aliquis in regno ejus cuilibet intenderet, nisi ei vel per eum. Et ego, Pater, inter tales quid facerem ?» Respondit : « Ratione duceris. Ego quoque ne de his atque aliis tibi non jure illatis videar non curare, eaque gladio sancti Petri nolle vindicare, moneo quatenus concilio quod apud Barum ante corpus beati Nicolai, Kalendis Octob. celebrare constitui, præsentiam tuam exhibeas, ut quod de ipso rege Anglico, suisque, ac sui similibus qui contra libertatem Ecclesiæ Dei se erexerunt, mediante æquitatis censura, me facturum disposui, auditu visuque percipias. >> Dehinc ad habitaculum suum Sclaviam Anselmus revertitur, quietem et paupertatem oblatis divitiis anteponens.

[ocr errors]

Instante autem termino concilii, ad apostolicum reversus est, et cum eo Barum usque profectus. In ipso vero concilio (b), dum plurima de fide catholica summus pontifex, facunda ratione rationabilique facundia disseruisset, mota est quædam quæstio ex parte Græcorum evangelica auctoritate probare volentium Spiritum sanctum processionem non habere nisi tantum a Patre. » Huic errori tum multis argumentis, tum plurimus rationibus papa contraire nisus, inter alia (22) quiddam de epistola sibi olim ab Anselmo de Incarnatione Verbi edita et directa, exempli gratia, intulit, quod suæ disputationi non C parum claritatis ac firmitudinis attulit. Verum cum nonnulla objicerentur, et redditæ rationes, quemadmodum instabilibus mos est,disquisitæ enucleatius exponi peterentur, imperatum silentium primus ipse pontifex rupit alta voce dicens : « Pater et magister Anselme, Anglorum archiepiscope, ubi es? » Sedebat enim idem Pater in ordine cæterorum inter primos concilii Patres, et ego ad pedes ejus. Ubi ergo se requiri audivit, surrexit continuo, et respondit « Domine Pater, quid præcipis? Ecce me. » At ille Quid, quæso, facis ? Cur in aliorum silentio degis? Veni, veni, obsecro; ascende usque ad nos et pugnans pro Maire tua et nostra, adjuva nos, cui suam integritatem vides Græcos istos conari adimere, et nos in idipsum nefas, si facultas eis triD buitur, præcipitare. Succurre igitur quasi vere pro hoc a Deo missus huc. » Videres itaque circa solium papæ quosque perstrepere, sedes mutare, locum sedendi viro parare, et sic demum honorifice levatum ad se prope papam collocare, concilio stupente ad hæc, et percunctante quis esset aut unde. Tum compresso tumultu, omnibus in commune viri sảnclitatem atque industriam papa exposuit, et quia propter justitiam multas persecutiones passus, atque HENSCHENII NOTÆ.

(a) Per hoc et hoc, formula jurandi est, qua idem rex etiam infra utitur.

(b) Mense Octobri papa Urbanus universam synodum congregavit in civitate Bari, in qua fuerunt 183

episcopi. » Ita Lupus Protospata, sed perperam notato anno 1099, nisi more Græcorum annum auspicetur a Septembri,

sunt, dum illum et pro malo bonum reddere, et pro persequente se non ficta vident prece intercedere. Admirabilis itaque universis factus est.

Inter hæc ego Patri per omnia præsens aderam, paratus videlicet ad servitium ejus. Et quia mihi ab infautia hic mos erat, semper nova quæ forte, sed maxime in ecclesiasticis, occurrebant diligenti intentione considerare, ac memoriæ commendare, dispositum concilium, loca et ordines personarum, modos et examinationes causarum curiosa fortasse magis quam sagaci mente et oculo, hinc inde utpote qui nunquam prius talia videram, modesto intuitu con sideravi. Ecce autem, cum illis intenderem, occurrit, quem antea bene noveram, archiepiscopus Be

injuria de sua sit terra expulsus, reverenda voce A auditu edocti, nunc eum facto se experiri gavisi innotuit. Cum igitur ad imperium ejus Anselmus præsto esset motæ quæstioni mox respondere, visum nonnullis est melius fore in crastinum rem differri, quo liberioribus animis dicenda expeditius proponerentur. In crastino itaque maturius conventu disposito, Anselmus ex condicto debitum solvere postulatus est. Surrexit ergo et coram universis in edito stans, sic de negotio, regente cor et linguam ejus Spiritu sancto, tractavit, disseruit, absolvit, ut in ipso conventu nemo existeret qui non inde sibi satisfactum consentiret. Sed quibus hoc argumentis, quibus rationibus, quibusve divinæ Scripturæ auctoritatibus et exemplis egerit, scribere supersedemus eo quod ipsemet Anselmus postmodurn inde diligentius atque subtilius tractans, egregium opus (a) scri- B neventanus (b), cappa præ omnibus qui conventui psit, idque per multa terrarum loca, ubi ejusdem erroris fama pervenit, ab amicis suis rogatus direxit. Ergo ubi finem dicendi fecit, intendens in eum summus pontifex, ait : « Benedictum sit cor et sensus tuus, et os et sermo oris tui sit benedictus. » Hinc in laude viri demoratum est, et fides ejus atque prudentia divulgata ac magnificata, nec non eorum perfidia, si qui forent, qui ea quæ de proposita quæstione docuit suscipere et credere nollent, exprobrata ac perpetuo anathemate percussa atque prostrata.

Procedente deinceps ratione de rege Anglorum sermo conseritur, et sinistra quædam de ipso pu blice prædicantur, Anselmo inter illa demisso vultu sedente et loquentes nullo favore prosequente. Tandem de venditione et oppressione Ecclesiarum de quibus inter alia vituperabatur, necne de injuriis Anselmo illatis apostolicus acriter questus est.

[ocr errors]

་་

C

ipsi intererant pretiosiori decoratus. Papa enim non cappa, sed casula et pallio desuper redimitus concilio præsidebat. Ego igitur intuens cappam antistitis Beneventani, et eam, ut dixi cæteris præstare perspiciens, recordatus sum verborum quæ puer a senioribus Ecclesiæ nostræ, Edwio scilicet magnifico viro Blachemano, atque Farmanno aliisque nonnullis olim audieram. Solebant etenim iidem memorabiles viri sæpe narrare quod ipsis, adolescentiæ primordia agentibus. Imma (c) regina, cujus in capite hujus operis habita mentio est, inter multa bona quæ Ecclesiæ Christi Cantuariensi contulit, brachio beati apostoli Bartholomæi, ipsam Ecclesiam, disponente domino suo Cnudo rege Anglorum, sublimaverit. Quæ res qualiter acta fuerit, hoc modo (quod per excessum cœptæ narrationis dici patienter quæso accipiatur) uno sensu, pari ordine referebant. Tempore, aiunt, quo ipsa domina, sicut regina, in regno Anglorum magna et præpotens habebatur, pontifex Ecclesiæ Beneventanæ venit in Angliam, quem, sicut ipse ferebat, immanis fames certis præsagiis totam Apuliam afflictura illo deduxerat, cupiens aliquo modo, si non posset toti provinciæ, saltem suis civibus tantum ma'um propulsare. Is ter ingressus brachium beati Bartholomæi apostoli secum tulerat, spe sibi certa promittens se per illud multa lucraturum. Idem quippe brachium, ob hujusmodi necessitudinem contrahenda subsidia in ipsa ecclesia Beneventi a reliquo corpore servabatur remotum. Episcopus itaque, transita Italia, venit in Galliam, quæ sibi dabantur gratanter ubique bona suscipiens. Audita vero divitis fama regni Anglorum, ratus est sibi eo progrediendum, ex aliorum eventibus sperans se illic amplius cæteris regionibus acquisiturum. Præfata quoque regina magni nominis. et divulgatæ famæ habebatur; quam bonitas sua, et qua super Ecclesias respiciebat largitas ei pepererat. HENSCHENII NOTÆ.

Quem propterea, inquit, etiam regni sui fecit extorrem, quoniam a beati Petri fidelitate et obedientia nequivit separare. » Et adjecit : « Ecce vita illius tyranni qualis ad apostolicam sedem sæpe dilata est. Cui pro correctione sui plura multoties cohortatoria simul et castigatoria suasione verba mandavimus, sed afflictio atque depulsio tanti viri, quem coram videtis, satis innuit quantum proficimus. Ad hæc, fratres, quid sentitis? Quid decernitis? » Dixerunt : «Sententia plana est et judicium evidens. Si enim semel, si secundo, si tertio vocasti, et renuit audire, renuit disciplinam accipere, restat ut, glalio sancti Petri sub anathematis ictu percussus, quod meruit D sentiat, donec a sua pravitate discebat. » Respondit : « Ita est. » Audiens hæc Anselmus illico surrexit, et flexis genibus coram papa præfatum regem jam tunc excommunicare parato, vix obtinuit ne in regem faceret quod communis omnium sententia promulgavit. Qui ergo bonitatem viri solo prius fuerant

(a) Hoc est opusculum, cujus est mentio in Vita, num. 10, lib. 1, tanquam in Barensi concilio laudati. An illud cui titulus, Cur Deus homo? cujus in Campania elaborati mentio fit præcitato libro II, num. 43.

(b) Hic erat Roffridus, ex principibus Longobar

dorum, qui sedit ab anno 1076 usque ad annum 1107.

(c) Imma mater S. Edwardi, ad cujus Vitam 5 Januarii plurima, de eo et rege Cnud dicta, legi possunt. Cæterum Eadmerus principio libri i eum nominat duntaxat.

Pontifex igitur, Angliam veniens, ipsam reginam A cœpi de eadem cappa loqui, et unde illam haberet

adiit, et illius allocutione potitus, quid detulerit,
quam ob causam tam remotas orbis adierit partes
insinuavit. At illa, hominis charitativo labore ad
misericordiam flexa, de suis ei copiose largita est,
et illum patriam remeare, nec non eis quibus immi-
nens famis periculum formidabat, subvenire hortata
est. Sed ipse intelligens non sufficere sibi ad suum
negotium quæ habebat, eos quos magis familiares in
curia ipsi dominæ esse acceperat percunctatus est
utrum os quod attulerat, dato pretio, reginæ in jus
proprium transferre curæ esset. Quid multa? Investi-
gatur de re animus dominæ, et invenitur promptissi-
mus esse, certam se tantummodo episcopus faceret
psum os nominati apostoli revera fuisse, et taliter
ut ipsamet testaretur sibi, sublata omni ambiguitate, B
satisfactum. Ad quod ille : « Quo, inquit, modo ? »
« Super corpus, ait, Dominicum et super sancto-
rum reliquias quas ei proponam, jurejurando
reliquias de quibus agitur veraciter esse de cor-
pore beati apostoli Bartholomæi, et id remota
omni æquivocatione atque sophismate faciat.
Hoc, inquit episcopus, secure me facturum polli-
ceor. » Veniens itaque Cantuariam cum brachio ipso,
prout illi rex et regina dictaverant, decenter sus-
ceptus est. Astante igitur ipsa, monachorum quo-
que ac clericorum immenso agmine eam vallante,
inter quos etiam supra memorati viri a quibus hæc
accepimus se præsentes fuisse testati sunt, numero-
saque utriusque sexus et ætatis multidudine ob hoc
convolante et audiente, jurando super altare et cor-
pus Christi necne sanctorum reliquias quas beatum
Gregorium sancto Augustino, aliosque Romanos
pontifices aliis archiepiscopis destinasse scitur, as-
severavit ipsum os de quo sermo habebatur beati
Bartholomæi apostoli proprium fuisse, nec ipsi as-
sertioni suæ aliquid omnino sophismatis aut æquivo-
cationis inesse. Quo facto, memorabilis domina
quamplures argenti libras antistiti contulit, et osse
potita illud ecclesiæ Christi Cantuariensi solemni
donatione ex parte regis Cnudi suaque concessit.
Illis quippe diebus hic mos Anglis erat patrocinia
sanctorum omnibus sæculi rebus anteferre. Pontifex
quippe sedis ipsius, Egelnothus nomine, inter reli-
qua quæ homini dedit, cappam illi valde pretiosam
aurifrigio ex omni parte ornatam dedit, quæ et illius
Ecclesiæ decori, et Ecclesiæ Cantuariensis futuris D
temporibus tantæ rei existeret testimonio et proba-
tioni. Ego igitur cum, ut dixi, concilio præsens
antistitem Beneventanum cappa reliquis præstante
ornatum viderem, et eam ex his quæ olim audieram
optime nossem, non modice lætatus, et cappam
et verba mihi puero exinde dicta Patri Anselmo
ostendi. Mox celebrato concilio ubi Beneventanum
ipsum adii, et inter alia mutuæ dilectionis colloquia

quasi nescius interrogavi, summam rei exposuit, et eam ordine quo descripsi suam Ecclesiam ab Ecclesia Cantuariensi adeptam esse declaravit. Qua de re certior effectus, putavi aliquibus gratum hoc ipsum. huic opusculo indere, licet propositum narrationis tramitem me hoc agendo non nescirem excedere. Quo peracto, ad coeptum redeamus iter. Finito concilio a Baro discessimus, comitatum papæ Romam usque non deserentes.

Interea revertit nuntius quem a Roma ad regem Angliæ destinatum supradiximus, referens ipsum regem susceptis quidem quoquo modo litteris pap litteras Anselmi nullo voluisse pacto suscipere, imo cognito illum esse hominem ejus jurasse per vultum Die quia, si festine terram suam non exiret, sine retractatione oculos ei erui faceret.

Verum post dies aliquot, ex quo Romam reversi fuimus, venit missus a rege Willhelmus, cujus in exitu Angliæ mentionem fecimus, domino papæ ad litteras quas pro Anselmo miserat responsurus. Dicebat ergo pontifici : « Mandat tibi dominus meus rex sibi non parvæ admirationi esse quod vel in mentem tibi cadere potuit ut eum, pro restitutione rerum Anselmi, interpellares. » Et subdidit : « Si causam quæris, hæc est: Quando de terra sua discedere voluit, aperte minatus est se illo discedente tolum archiepiscopatum in dominium suum accepturum. Quoniam igitur nec his minis constrictus quin exiret omittere noluit, juste se putat fecisse quod fecit, et injuria reprehendi. » Ad hæc papa : « AccuC sat eum, inquit, aliunde ? » Respondit: Non papæ ! ait, quis unquam audivit talia? Pro hoc solo primatem regni suis omnibus spoliavit, quia ne sanctam matrem Ecclesiam ommium Romanam visitaret, omittere noluit? Vere et sine omni ambiguitate dicere possumus a sæculo tale quid non esse auditum. Et pro tali responso, mirabilis homo, huc te fatigasti? Redi, quantocius redi, et præcipe illi ex parte beati Petri quatenus remota omni contradictione illum suis omnibus integre revestiat, si excommunicari recusat. Itaque fac ut quid hinc velit scire me faciat ante concilium, quod tertia hebdomada Paschæ (a) in hac urbe sum celebraturus, alioqui certissime noveris se in eodem concilio damnationis sententia puniri quam promeruit.» At ille: Priusquam abeam, tecum secretius agam. » Mansit ergo ibi per dies plurimos idem Willhelmus, prudenter operam dando hos et illos suæ causæ fautores efficere, ac ut domini sui voluntati satisfaceret, munera quibus ea cordi esse animadvertebat dispertiendo, et pollicendo parvi habere. Deductus orgo a sententia Romanus pontifex est, ac pro voto Willhelmi inducias usque ad festum sancti Michaelis dedit regi. Acta sunt (b) hæc in ipsis solemniis Nativitatis Christi.

HENSCHENII NOTÆ.

(a) Anno ergo 1099, quando Pascha fuit celebratum x Aprilis et littera Dominicalis B Dominica III in XXIV ejusdem mensis cadebat.

(b) Male ergo hic inducitur a quibusdam concilium

aliquod Romanum anno 1098 celebratum, in quo induciæ hæ concessæ fuerint: necque post concilium Barense aliud concilium videtur habitum coram Urbano fuisse, quam id in quo, post Pascha sequentis

Quod videntes, vane nos ibi consilium nihil A hunc sedem referuntur, consilia et auxilia, sicut a auxilium operiri intelleximus, petitaque licentia Lugdunum remeare decrivimus. Quam licentiam cum nullatenus impetrare, potuissemus, remansimus Romæ usque ad præfinitum tempus consilii, continue circa papam degentes et quasi in commune viventes. Nec enim duæ, sed una videbatur amborum curia esse. Unde et ipse papa frequenter ad Anselmum veniebat, læte cum eo sese agendo, et curiam faciendo ei; dedit quoque illi hospitium in quo conservabamur eo jure ut, si aliquando Romam rediret, contra omnes homines illud sibi vindicaret. Ipse in conventu nobilium, in processionibus, in stationibus, semper et ubique a papa secundus erat, præ cunctis honoratus, cunctis acceptus, et ipse cunctis simplici humilitate submissus.

Cum vero ad consilium ventum esset, et episcopis qui de Italia et Gallia venerant suas sedes et consuetudine vendicantibus, nemo existeret qui se vel audisse vel vidisse archiepiscopum Cantuariensem Romano concilio ante hæc interfuisse diceret, vel scire quo tunc in loco sedere deberet, ex præcepto papæ in corona (23) sedes illi posita est (a), qui locus non obscuri honoris in tali conventu solet haberi. Igitur dum in ipso concilio multa tractarentur, multa disponerentur, multa observari decernerentur, nec tamen ab omnibus partim propter conventus immensitatem, partim propter intrantium et exeuntium a corpore B. Petri strepitum et concrepationem, clare intelligerentur, præcepit ipse pontificum summus Lucensi episcopo, Reingero (b) nomine, quatenus in medio cæteris eminenttor staret, ac sonora qua pollebat voce quæ statuta erant cunctorum auribus expresse deponeret. Pater ipse præsidentis imperio, verum nonnullis ab eo capitulis in audientia omnium diserte expositis, subito admirantibus cunctis, vultu, voce, ac gestu corporis in alium habitum demutatus est, unde suorum luminum acie in circumsedentes directa, vulneratæ mentis dolorem ultra dissimulare non potuit. Rupta igitur decretorum serie, quæ exponenda susceperat, intulit, dicens: Sed videlicet quid faciamus? Præceptis subditos oneramus, et iniquis tyrannorum sævitiis non obviamus. Oppressiones namque quas ipsi sua tyrannide Ecclesiis inferunt, et exspoliationes personarum quæ tuendis illis institutæ sunt quotidie ad

capite omnium, requiruntur. Sed quo terminentur effectu, heu totus mundus novit et inde conqueritur! De cujus mundi remotissimis partibus unus ecce inter nos modesta taciturnitate quiescens mitis residet, cujus silentium clamor magnus est, cujus humilitas et patientia quo declivior atque mansuetior, eo sublimior est ante Deum et in nos ferventior, iste unus, unus, inquam, iste, quam crudelissime afflictus quam injustissime suis omnibus exspoliatus venit huc judicium et æquitatem apostolicæ sedis de negotio suo efflagitans. Jam annus secundus est (c) quo huc venit, sed vel quid hucusque subventionis invenit? Si de quo dico non omnes agnoscitis, ipse est Anselmus archiepiscopus anglicæ regionis. B His dictis virgam pastoralem, quam manu tenebat, tertio pavimento illisit, indignationem spiritus sui, compressis exploso murmure labiis et dentibus, palam cunctis ostendens. Ad hæc papa ei innuens, ait « Frater Reingere, sufficit, sufficit. De hac re bonum consilium erit.» At ille, producto in eum spiritu, inquit: « Et equidem expedit. Nam aliter eum qui justa judicat, non transibit. » Deinde ad perdicenda concilii decreta monitus, verba resumpsit ac in fine dicendi, ne parvi penderetur injuria Anselmo illata, repetit, monuit, et sessum ivit. Hæc omnia, cum Pater Anselmus audisset et tandem circa finem verborum de se dicta intellexisset, oppido miratus est, sciens se nec homini de re locutum fuisse, nec a se vel ullo suorum, ut talia diceret, processisse. Sedebat ergo uti solebat, silenter auscultans.

C

D

HENSCHENII

anni 1099 celebrando, sententiam excommunicationis se laturum minabatur pontifex; ultra quod nihilominus inducias concessit usque ad festum S. Michaelis; an primum, VIII Maii recurrens? an vero solemnius alterum, XXIX Septembris? Existimo secundum quia licet prior terminus sufficiebat ut nihil a concilio timeri deberet, infra tamen de morte Urbani agens auctor, eumque dicens prius obitum quam responsum ex Anglia exspectatum veniret, satis indicat, se bis posteriorem terminum intelligere; quandoquidem ille obierit duobus mensibus post primum, scilicet 29 Julii.

(a) Quæ picturæ Tridentinam aut similes synodos exhibent, repræsentant sedilia sic disposita, ut in

:

Inter ultima vero synodi, jam recisis quæ recidenda et statutis quæ visa fuerunt constituenda in adversarios sanctæ Ecclesiæ excommunicationis sententiam cum toto concilio papa intorsit quia sententia omnes quoque laico investituras Ecclesiarum dantes, et omnes easdem investituras de manibus illarum accipientes, necne omnes in officium sic dati honoris hujusmodi consecrantes, pari modo involvit. Eos nihilominus sub ipsius anathematis vinculo colligavit qui pro ecclesiasticis honoribus laicorum hominum homines fiunt dicens nimis exsecrabile videri manus quæ in tantam eminentiam excreverint, ut, quod nulli Anglorum concessum est, Deum cuncta creantem suo ministeNOTE.

capite sedeat pontifex cum suis aut legati pontificii : ex utroque autem latere producta scamna demum in hemicyclum coeant; qui hemicyclus videtur hic corona appellari, atque adeo plane ex opposito papæ sedisse Anselmus: de quo scribit Gervasius Dorobernensis in ms. apud Seldenum, Alterius orbis papam vocatum ab Urbano.

(b) Reingerus, aliis Ringerius et Rangerius, vixit usque ad annum 1112. Exstant Mathildis reginæ ad eum epistolæ.

(c) Secundus annus ab adventu S. Anselmi Romam, non finitus, sed inchoatus duntaxat, hic intelligi debet; uti ex dictis apparet.

« PoprzedniaDalej »