Obrazy na stronie
PDF
ePub

gratiose suscipiam, eique pace ac securitate potitus A auctoritatem : unde cum omnes silentio pressi con

"

sicut domino et regi meo fideliter et opportune deserviam. Si hoc non vult, scitis quod in hunc diem couvenit inter nos. Det scilicet mihi couductum donec ad mare perveniam, et postmodum quod intelligam me facere debere faciam. Nihil ne nobis, inquiunt, aliud dices?» Refert : « Hinc nihil, dominus papa Urbanus, aiunt, rogatu domini nostri regis stolam illi archiepiscopatus per episcopum qui de Roma venit, direxit. Tuum igitur erit considerare quid tanto beneficio dignum regi rependas. Quod enim sine multis periculis magnoque labore atque constamine (a) obtinere non posses, ecce nullo interveniente gravamine, si in te non ramanserit, habes. » Sensit in his Anselmus, nimis implicitum negotium actitatum contra se, et anxiatus spiritu dixit. « O beneficium! cujus æstimatio quænam sit apud me, novit Dominus inspector conscientiæ meæ. Dixerunt: « Quomodocunque facti hujus exsecutio sedeat animo tuo, laudamus et consulimus ut saltem quod in via expenderes, si pro hoc Romam ires, regides, ne, si nihil feceris, injurius judiceris. Nec hoc quidem, ait, nec omnino hujus rei gratia quidquam illi dabo vel faciam. Ad nihilum tenditur, sinite.» Præterea quæ quantave super istis facta sunt, enarrare piget. Post quæ omnia rex, ut diximus, principum suorum consilio usus, posthabita omnis præteriti discidii causa, Anselmo gratiam suam gratis reddidit, et quemadmodum patrem regni spiritualem et episcopum Cantuariensem, quod sui officii foret illum quaque per Angliam exercere concessit. Quod cum Pater gratio us accepisset, et donatis hinc inde retroactis querelis, curiae illius apud Windlesoram se præsentasset, ac familiari alloquio in conspectu procerum et coadunatæ multitudinis ipsum detinuisset, ecce Walterus ille Romanus advenit. Ingressusque: En, inquit alludens, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. cxxxII, 1). Et sedens de pace quædam ex Dominicis verbis protulit, laudans eam inter illos revexisse, quam verecundabatur sua industria satam in eis non fuisse.

ticuissent, statutum est ut a quo pallium in Anglia delatum est, ab eodem Cantuariam super altare Salvatoris deferretur, et inde ab Anselmo quasi de manu beati Petri pro summi, quo fungebatur, pontificatus honore, sumeretur. Acquievit istis multitudo omnis; et in quo ita fieret, præfixus est dies.

Post hæc Anselmum a curia discedentem secuti sunt episcopi duo Robertus Herefordiensis (b), et Osmondus (c) Serberiensis, pœnitentiam apud illum agentes pro culpa suæ abnegationis, quam cum aliis coepiscopis suis fecerant apud Rochingheham. Qui misertus eorum absolvit eos in quadam ecclesiola, quæ se nobis obtulit ambulantibus proposita via. Ibi etiam Vilfrido (d) episcopo Sancti David de Gualis, qui vulgo Dewi vocatur, ipsa hora reddidit episcopale officium, a quo, exigente culpa ejus, jam antea ipsemet illum suspenderat.

nu

Deinde Doroberniam properavimus, illic adventum Romani episcopi præstolaturi. Qui episcopus juxta condictum, die Dominica, quæ erat quarto Idus Junii venit, pallium in argentea capsula decentissime deferens. Itumque est obviam a monachis in ipsa metropoli sede Domino Christo famulantibus associato sibi fratrum conventu vicinæ beatorum apostolorum Petri et Pauli abbatiæ, cum merosa clericorum nec non immensa laicorum diversi sexus ætatis multitudine (e). Pater etiam ipse episcopis, qui ob hoc Cantuariam venerant, dextra lævaque stipatus ac sustentatus, sacro beati apoC stolorum principis muneri nudis pedibus, sed indutus sacris vestibus devotus occurrit. Tali devotionis cultu, pallium super altare delatum ab Anselmo assumptum est, atque ab omnibus pro reverentia sancti Petri suppliciter deosculatum. Indutus eo pontifex dehinc summus ad celebranda missarum solemnia, magno cum honore adductus, altario præsentatur. Ad quam missam recitata est pro officio ipsius diei illa Evangelii lectio, quam in consecratione ejusdem pontificis diximus super verticem ejus inventam, hoc est: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos, et misit servum suum hora cænæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Et cœperunt simul omnes excusare (Luc. xiv, 16), etc. Quod sic evenisse nonnullis admirationi fuit, præsertim cum hoc nullo præmeditante, nullo præordinante constiterit actum. AttaNOTE.

Cum autem de pallii susceptione ageretur, et quidam pro captanda regis gratia virum ad hoc ducere. molirentur, ut pro regiæ majestatis honorificentia, illud per manum regis susciperet; non acquievit, rationabiliter ostendens hoc donum non ad regiam D dignitatem, sed ad singularem beati Patri pertinere

HENSCHENII

(a) Teutonice kosten, Gallis coûter; barbare constare dicitur hinc constamen, expensæ et sumptus faciendi.

(b) S. Wulstano charissimus fuit hic Robertus Herifordiensis ab eoque, anno 1097 mortuo, etiam ipse admonitus de propinqua morte sua, hoc suo Japsu declaravit quam sit difficile non aliquando lædi eum qui pendet ab aula.

(c) Alias Sarisouriensis sive Sherbonensis : colitur autem Osmundus ut sanctus 1 Decembris. Cæteri autem novemdecim, qui sui archiepiscopi obedientiæ

renuntiaverant, ubi sunt? Hi scilicet duo viri sancti primum emendandæ noxa occasionem cupide amplexi sunt; ceteri quam parum curarent censuram commeritam, ipso absolutionis petendæ neglectu palam fecere.

(d) Hunc Wilfridum Menevensem in Wallorum Annalibus Guiffri appelatum scribit Godowinus De episcopis Angliæ: obiit anno 1115: de ejus absolutione quid censuerit Paschalis II indicatur infra lib. 111.

(e) Anno supra indicato 1095, littera Dominicali G.,

men quid quidam inde dixerint, quid præconati (a) A quatuor de suffraganeis suis, Thoma videlicet archifuerint dicere supersedemus. Verum ex his quæ episcopo Eboracensi, Mauritio episcopo Lundoniensi, Boberto Tydfordensi seu Norwicensi, et Gundulfo pro rerum gestarum veritate suo loco, adjuvante Roffensi. Deo, dicemus, palam erit videre ipsa verba Domini nec primo in consecratione ejus super eo casu occurrisse, nec secundo in confirmatione ipsius consecrationis coram populo incessum lecta fuisse.

Revocato post hæc prædicto Balduino in Angliam, et rebus aliquanta pace sopitis, venit ad Anselmum quidam monachus coenobii Sancti Albani, natione Hibernensis, nomine Samuel. Hic defuncto bonæ memoriæ Donato Dublina (b) civitatis episcopo, a rege Hiberniæ, Murierdach (c) nomine, necne a clero et populo in episcopatum ipsius civitatis electus est, atque ad Anselmum juxta morem B antiquum sacrandus cum communi decreto directus. Quorum electioni et petitioni Anselmus annuens, hominem aliquandiu secum honorifice detentum, necne qualiter in domo Dei conversari deberet diligenter instructum, sumpta ad eo de canonica subjectione sua ex antiquo more professione, promovit in episcopatus officium Wiptoniæ, octava die subsequentis Pascha (d), ministrantibus sibi in hoc officio quatuor episcopis suffraganeis suis. Qui novus pontifex tanti principis benedictione, ac litterarum præfato regi, clero quoque ac plebi Hiberniæ pro testimonio suæ consecrationis scriptarum astipulatione roboratus, in patriam suam cum gaudio revertitur, atque id sedem suam cum honore pro usu suscipitur terræ.

Eodem, hoc est tertio anno, pontificatus Anselmi. electus est Samson ad episcopatum Ecclesiæ Wigornensis, et Girardus cujus (e) supra meminimus, ad regimen Ecclesiæ Herefordensis. Qui cum in summun promovendi sacerdotium ad Anselmum pro more venissent, necdumque omnes inferiores ordines habuissent, ordinavit eos pro instanti necessitate, ad diaconatum et presbyteratum unum, et alium ad presbyteratum, in Sabbato jejunii quarti mensis, in villa Sancti Andræ de Rovecestra (f) quæ prope Lundoniam sita, Lambeta vocatur. In crastino autem sacravit eos Lundoniæ in sede episcopali ad pontificatus honorem, ministrantibus sibi in hoc.

Eo tempore Robertus comes Northmanniæ in expeditionem Jerosolymitanam proficisci disponens, fratri suo Willhelmo regi Angliæ, Northmanniam spatio trium annorum pecuniæ gratis in dominium tradidit. Quæ pecunia per Angliam partim data, partim exacta, totum regnum in immensum vastavit. Nihil ecclesiam ornamentis in hac parte indulsit dominandi cupiditas, nihil sacris altarium vasis, nihil reliquiarum capsis, nihil Evangeliorum libris auro vel argento paratis. Conventus est et Anselmus per id temporis, et ut ipse quoque manum auxilii sui in tam rationabili causa regi extenderet, a quibusdam suis est amicis admonitus. Intellexit ille et rationis esse et honestatis hoc facere, sed propriarum rerum tenuitate constrictus, unde expleret quod faciendum fore videbat, non habebat. Usus igitur consilio magnorum virorum Walchelmi videlicet Wentani pontificis, et Gundulphi Roffensis, necne aliorum, quorum in hujusce negotii consilio par credi judicabatur, de thesauro ecclesiæ Cantuariensis partim in auro, partim in argento, valens ducentas argenti marcas connivente majori parte conventus accepit, quod præfato regi cum illis quæ de suis habere poterat pro instanti necessitate ut rebus consuleret pariter contulit. Verum in hoc facto nullum successoribus suis quod imitarentur exemplum reliquere volens, mox dominicam villam suam, quæ Peccheham vocatur, spatio septem annorum ejusdem Ecclesiæ juri concessit, quatenus ex redditibus ipsius villæ, qui circiter triginta libræ denariorum illis diebus erant, illatum Ecclesiæ damnum restitueretur. Et quidem eodem spatio ipsa Ecclesia eadem villa potita est; et silva, et villæ, et toti redditus ejus id novo opere, quod a majori turre in Orientem tenditur, quoque ipse Pater Anselmus inchoasse dignoscitur, consumpta sunt. Hæc ex gestæ rei veritate proponimus, ut ora obloquentium qui usque hodie Anselmo deprædatæ Ecclesiæ crimen intentant, si fieri potest, obturemus, optantes quatenus tanto viro detrahere desiNOTE.

C

HENSCHENII

(a) Preconare, pro prædicare, sua præconia voce D edicere, dixere labenti Latinitate Hieronymus alii que: postea præconari invalui in eadem significatione: ac tandem hic eam vocem usurpatam invenis pro, præsagire.

(b) Donnato Dublinensi episcopo constituto postmodum scripsit epistolam 72, eumque reprehendit quod « libros et vestimenta et alia ornamenta ecclesiæ (quæ dominus Lanfrancus archiepiscopus dedit avunculo ejus, domino Donato episcopo, ad opus Ecclesiæ, cui tua fraternitas præsid et) tu pro voluntate tua exponis, et ea extraneis das. » Traditur Donatus anno 1085 a Lafranco ordinatus, obiisse anno 1095. Nepos autem ejus Samuel obiit, juxta Waræum, an. 1121.

(c) Huic regi Murierdach aliquot epistolas scripsit S. Anselmus; et inscribitt Muriardacho, glorioso regi Hiberniæ.

PATROL. CLIX.

(d) Anno scilicet 1096, die xx Aprilis.

(e) Additur in excuso, cujus supra meminimus: sed nulla uspiam mentio Giraldi tota historia præcedenti: ergo sic corrige, et Giraldus [nepos Walkelini Wentani episcopi] cujus supra meminimus. Hic anno 1101 promotus est ad archiepiscopatum Ebo

racensem.

(f) Lambeta notum adhuc nomem trans Tamesin, in Surreja Australi ripa, secundo ad urbe milliario. Alia plura dominia, ut Rochingeham, Ilingheham, Sæftesberia, quæ jam ante occurrerunt, et plura secutura, potuissent designato locorum situ explicari; si operæ pretium visum esst eorum causa totas Anglici regni tabulas perlustrare; et esset qui exoleta jam nomina, ubi requirenda sint, indicaret. Poterit postea curiosior aliquis hunc defectum supplere.

13

nant, ne quo se, quod sibi non prosit, peccati vul- A bonum in gradibus singulis (I Tim. 111, 2-7). Hunc nere lædant. Ipso quque tempore eamdem Ecclæsiam res suas in majori quam solebat libertatæ, sua sanctione deinceps possidere constituit, et alia quædam quæ antecessores ejus in dominio suo tenebant ipsi Ecclesiæ perpetuo jure possidenda concessit. His brevi per excessum, sed, ut reor, non superflue, dictis ad quod cœpimus revertamur. Igitur pacto inter fratres, regem videlicet Willhelmum et comitem Robertum, de præfato negotio facto, Willhelmus mare transiit, et traditam sibi a Roberto Northmanniam suæ ditioni subegit.

Quo cum demoraretur, rex Hiberniæ, Murchertachus nomine, et Dofnaldus (a) episcopus cum cæteris episcopis, et quique nobiles cum clero et populo ipsius insulæ miserunt nuntios ac litteras ad An- B selmum, innotescentes ei civitatem quamdam, Wataferdiam (b) nomine, in una suarum provinciarum esse; cui ob numerosam civium multitudinem expediret episcopum institui, simulque petentes ipse quatenus primatus quem super eos gerebat potestate, et qua fungebatur vicis apostolicæ auctoritate, sanctæ Christianitati ac necessaria plebium utilitati instituendo eis pontificem subveniret. Jam enim sæcula multa transierant, in quibus eadem civitas absque providentia et cura pontificali consistens, per diversa tentationum pericula jactabatur. Elegerant autem idem ipsi in hoc officium quemdam suæ gentis virum, vocabulo Malchum, eumque sacrandum cum communi decreto ad Anselmum transierunt. Decretum autem hoc est: C Anselmo, Dei gracia Anglorum archiepiscopo, clerus et populus oppidi Wataferdiæ, cum rege Merchertacho, et episcopo Dofnaldo, salutem in Domino.

[ocr errors]

« Pater sancte, cæcitas ignorantiæ nos diu detrimenta salutis nostræ sustinere coegit, quod magis eligimus serviliter Dominico jugo colla subtrahere quam liberaliter pastorali obedientiæ subesse. Nunc autem quantum proficiat pastorum causa agnovimus, cum aliarum rerum similitudines ad mentem revocamus, quia sine regimine, nec exercitus bellum, nec navis marinum audet attentare periculum. Navicula ergo nostra, mundanis dedita fluctibus, sine pastore contra callidum hostem qua ratione pugnabit? Propterea nos et rex noster Muchertachus, et episcopus Dofnaldus, et Dermeth dux noster frater regis, eligimus hunc presbyterum Malchum, Walkelini Wintonensis episcopi monachum nobis sufficientissime cognitum, natalibus et moribus nobilem, apostolica et ecclesiastica disciplina imbutum, fide catholica prudentem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, litteratum, hospitalem, suæ domui bene præpositum, non neophytum, habentem testimonium

nobis petimus a vestra paternitate ordinari pontificem, quatenus regulariter nobis præesse valeat et prodesse, et nos sub ejus regimine salubriter Domino militare possimus. Ut autem omnium nostrorum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic decreto canonico promptissima voluntate singuli manibus propriis roborantes subscripsimus. Ego Murchertachus rex Hiberniæ subscripsi. Ego Dermeth dux, frater regis, subscripsi. Ego Dofnaldus epicopus SS. Ego Idunan episcopus Midiæ SS. Ego Samuel Dunnelmensis episcopus SS. Ego Ferdumnachus Laginiensium episcopus SS. »

Subscripserunt his multo plures, quos nos brevitati studentes notare non necessarium duximus.

Igitur Anselmus considerans et intelligens eos justo et utilia petere, petitioni eorum libens annuit. Electum ergo pontificem diligenter in his quæ sacra jubet auctoritas examinatum, ac multorum cum vitæ suæ testimonio, dignum episcopatu comprobatum, sumpta ab eo ex more de subjectionis suæ obedientia professione, sacravit eum Cantuariæ quinto Kl. Januarii, assistentibus et cooperantibus sibi in hoc ministerio suo duobus episcopis suis, Radulfo scilicet Cicestrensi et Gundulfo fensi.

Rof

Post hos dies rex, Northmannia sibi ad votum subacta atque disposita, Angliam redit, ac interposito parvi temporis spatio, super Walenses, qui contra eum surrexerant, exercitum ducit, eosque post modicum in deditionem suscipit, et pace undique potitus est. Sed quid? Cum jam multi sperarent quod hæc pax servitio Dei deberet militare, et attenti exspectarent aliquid magni pro emendatione Christianitatis, ex regis assensu, arhiepiscopum promulgare, ecce spei hujus et exspectationis turbatorias litteras rex, a Gualis reversus, archiepiscopo destinat mandans in illis se pro militibus quos in expeditionem suam miserat nullas ei nisi malas gratias habere, eo quod nec convenienter, sicut aiebat, instructi, nec ad bella fuerant pro negotii qualitate idonei. Præcepitque ut paratus esset de his, juxta judicium curiæ suæ, sibimet rectitudinem faceret, quandocunque sibi placeret inde eum appellare. Ad quæ Anselmus: « Exspectavimus, inquit, pacem, et non est bonum; tempus D curationis, et ecce turbatio. » Licet enim jam olim sciverit se eodem rege superstite, in Anglia Christo non adeo fructificaturum, tamen quod rogatus de subventione Christianitatis nonnunquam solebat respondere se propter hostes quos infestos circumquaque habebat eo intendere non valere, jam tunc illum pace potitum cogitaverat super hac re convenire, et saltem ad consensum alicujus boni fructus exsequendi quibus modis posset attrahendo delinire. NOTE.

HENSCHENII

(a)Imo Domnaldus, episcopus Ardmachanus et Hiberniæ primas, ad anno 1091 ab an. 1105, quo obiit juxta Colganum in indice Chronolog. ad Triadem

sanctorum.

(b) Rectius Waterfodia, sub Casseliensi archiepiscopo urbs episcopalis in Momonia, propter portus commoditatem hodie post Dublinium fere prima Hiberniæ, ad Siurii fluminis ostium.

ea

Insequenti autem mense Augusto cum de statu regni acturus rex episcopos, abbates, et quosque regni proceres in unum præcepti sui sanctione egisset, et, dispositis his quæ adunationis illorum causæ fuerant, dum quisque in sua repedare sategisset, Anselmus, cœptæ petitionis suæ non immemor, rogavit regem quatenus quæsitam jam olim licentiam vel tunc repetitis precibus non negaret. Sed secundo negat, sicut primo negarat. Postea conventu soluto, in mense Octobri Wintoniæ ad regem ex condicto venimus. Instantius itaque tam per se quam per alios regem pontifex orat, quatenus bono animo sibi concedat quod se jam tertio postulare necessitas sua cogebat. Hinc ille tædio affectus, itaque permotus ait: « Conturbat me, et intelligentem non concedendum fore quod postulat, sua graviter imporВ tunitate fatigat. Quapropter jubeo ut amplius ab hujusmodi precibus cesset, et qui me jam sæpe vexavit, prout judicabitur mihi emendet, Ad hæc ille: " Paratum

Sed ne cordis ejus affectus perveniret ad effectum, A
orta est instinctu maligni, quam dixi, causa discidii,
utique non ex rei veritate producta, sed ad omnem
pro Deo loquendi aditum Anselmo intercludendum
malitiose composita. Quod ille dignoscens, et insuper
cuncta regalis curiæ judicia pendere ad nutum
regis, nihilque in ipsis nisi solum velle illius consi-
derari certissime sciens, indecens æstimavit pro
verbi calumnia placitantium more contendere, et
veritatis suæ causam curiali judicio quod nulla lex,
nulla æquitas, nulla ratio muniebat, examinandam
introducere. Tacuit ergo nec quidquam nuntio
respondit, reputans hoc genus mandati ad
perturbationum genera pertinere quæ jam olim
sæpe sibi recordabatur illata, et ideo hoc solum ut
Deus talia sedaret supplici corde precabatur. B
Præterea videns ecclesias et monasteria solito
intus et extra suis rebus spoliari, omnem in eis
religionem exterminari, quosque secularium tam
majores quam minores corruptæ vitæ semitas
tenere multas, mala ubique fieri, et ista de die in
diem, cessante disciplina, multiplicari roborarique,
verebatur ne hæc Dei judicio sibi damno fierent, si
quibus modis posset eis obviare non intenderet.
Sed obviare sibi impossibile videbat, quod totius
regni principem aut ea facere, aut eis favere per-
spicuum erat. Visum itaque sibi est auctoritatem et
sententiam apostolicæ sedis super his oportere inquiri.

me potius sciat ratione ostendere quod justa peto, et quod ipse mihi in his non debeat juste contradicere. » Respondit: « Rationes suas non admitto; sed si iverit, pro certo noverit quod totum archiepiscopatum in dominium meum redigam nec illum pro archiepiscopo ultra recipiam. » Orta est igitur ex his quædam magna tempestas diversis diversæ parti acclamantibus. Quamobrem quidam permoti suaserunt in crastinam rem differi, sperantes eam alio modo sedari. Assensum est utrinque in istis, et divisi hospitium inimus. Mane autem regressis cum in loco apto sedissemus, ecce qui

Cum igitur in Pentecoste (a), festivitatis gratia regiæ curiæ se præsentasset, et modo, inter prandendum, modo alias, quemadmodum opportunitas se offerebat, statum animi regalis quis erga colendam C dam episcopi cum nonnullis principibus ad Ansel

æquitatem esset studiose perquisisset, eumque qui olim fuerat omnimodo reperisset, nihil spei de futura ipsius emendatione in eo ultra remansit. Peractis igitur festivioribus diebus, diversorum negotiorum causæ in medium duci ex more cœperunt. Quærebatur etiam quo ingenio prælibata causa contra Anselmun sic ageretur, ut culpæ addictus aut ingentem regi pecuniam penderet, aut ad implorandam misericordiam ejus caput amplius non levaturus, se totum impenderet. Interea Anselmus, accersitis ad se quos volebat de principibus regis, mandavit per eos regi se summa necessitate constrictum velle per licentiam ipsius Romam ire. Ad quod ille stupefactus,

[ocr errors]

mum venientes sciscitati sunt quid secum ab heri de causa tractaverit. Dixit: « Non ea re concessi causam de qua agitis hesterno induciari, quasi ignoraverim quid hodie inde responsurus fuerim, sed ne viderer tantum meo sensui credere, ut nec una nocte ad sui discussionem dignarer aliorum consilio cedere. Nunc ergo sciatur quod in sententia, qua fui, sum, et ideo precor Dominum meum quatenus bona mente et alacri vultu, ut eum decet, mihi licentiam quam postulo det, indubitanter sciens quod causa meæ salutis, et causa sanctæ Christianitatis, et vere causa sui honoris ac profectus, si credere velit, ire dispono. » Dixerunt: « Si alia quæ dicas habes, profer. De licentia nempe supervacue loqueris. Non dabit. » « Si dare, ait, non vult, ego utique illam super me accipiam quod scriptum est: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. v, 29). Ad hæc Walchelinus Wentanus episcopus aspiciens in eum dixit: « Et quidem dominus meus rex et proceres sui credunt te esse hujusmodi moris ut non facile ab iis quæ certo incœperis movearis. Verum in hoc scilicet ut, spreto tanti pontificatus honore simul et utilitate, Romam petas, non leve est credere quod stabilis maneas. >> At ille sciens animum viri, vivido vultu, intentis in eum oculis, respondit: « Vere. » Quo HENSCHENII NOTÆ.

Nequaquam, ait. Nec enim illum alicui tali peccato obnoxium credimus, ut necesse habeat inde singu- D larem apostolici absolutionem petere, nec ita cujuslibet consilii expertem ut non magis illum sciamus apostolico quam apostolicum sibi in dando consilio posse succurrere. » Relata sunt Anselmo hæc, et respondit : «Potestas in manu sua est, dicit quod sibi placet. At si modo non vult concedere, concedet forsitan alia vice. Ergo preces multiplicabo. » His pro licentia dictis, statim omnis commentatio implacitandi Anselmun compressa omissa est, et nos immunes ab illa querela curia discessimus.

(a) Anno 1097, ut infra indicatur.

dicto, ad regem reversi quæ audierant retulerunt. A tuum reconciliari sapienter peteres, et adjutus me

B

Rege igitur consilia sua protelante, et summo pontifice cum suis sedente, occurrit animo episcopos æquius esse debere in suo quod erat Dei quam in consilio regis terreni. Mittens ergo præcepit eos venire ad se. Erant autem hi Walchelinus episcopus Wintoniensis, Robertus Lincoliensis, Osmundus Serberiensis, Joannes Bathoniensis (a). Qui cum lævaque dextra illius jussi consedissent, ait illis: « Fratres, ideo feci vos venire ad me quod vestri officii est ea quæ Dei sunt præ cæteris tractare, disponere, servare. Episcopi enim estis ; prælati in Ecclesia Dei estis. Si ergo ita fideliter et districte vultis in mea parte considerare atque tueri rectitudinem, et justitiam Dei sicut in parte alterius perpenditis atque tuemini jura et usus mortalis hominis, hocque mihi promittitis, exponam vobis sicut fidelibus et filiis Dei quo tendat hæc mei præsentis consilii summa, et audiam sequarque consilium quod mihi inde vestra fida Deo industria dabit. » Dixere: Loquemur, si placet adinvicem, et communem consensum referemus ad te. >> Surgentes itaque in partem sese tulerunt, et habitis inter se nonnullis verbis miserunt Wentanum pontificem et episcopum Lincolinum ad regem percunctari de negotio voluntatem ac jussum illius. Edocti ergo propter quæ missi erant, ad socios reversi docuerunt eos quæ didicerant. Quid plura? Placuit eis in commune sequi voluntatem hominis terreni, illicoque reversi una ad Anselmum dixerunt ei: «< Domine Pater, scimus le virum religiosum esse ac sanctum, et in cœlis conversationem tuam. Nos autem impediti consanguineis nostris, C quos sustentamus, et multiplicibus sæculi rebus, quas amamus, fatemur, ad sublimitatem vitæ tuæ surgere nequimus, nec huic mundo tecum illudere. Sed si volueris ad nos usque descendere, et qua incedimus via nobiscum pergere, nos tibi sicut nobis ipsis consulemus, et negotiis tuis quæcunque fuerint, ubi opus fuerit, sicut nostris, opem feremus. Si vero te ad Deum soluminodo quemadmodum cœpisti tenere delegeris solus, quantum nostra interest in hoc ut hactenus fuisti et amodo eris, nos fidelitatem quam regi debemus non excedemus. » At ille ait : "Bene dixistis. Ite ergo ad dominum vestrum, ego me tenebo ad Deum. » Fecerunt ut dixerat, et remansis Anselmus quasi solus. Facta deinde aliquantula mora, et unoquoque nostrum qui admodum D pauci cum eo remansimus ad imperium illius singulatim sedente et Deum pro digestione ipsius negotii interpellante, veniunt prædicti episcopi cum aliquibus baronibus regni, inferentes viro hæc : « Mandat tibi rex quod sæpe diversis eum querelis exagitasti, exacerbasti, cruciasti. Verum cum tandem post placitum quod totius regni adunatione contra te apud Rochingeham habitum est, eum tibi sicut dominum

ritis et precibus plurimorum pro te studiose intervenicntium petitioni tuæ effectum obtineres, pollicitus es ipsi te usus ac leges suas usquequaque deinceps servaturum, et eas sibi contra omnes homines fideliter defensurum. Quibus opem credulus factus, sperabat se de cætero quietum flore. Sed hanc pollicitationem, hanc fidem en tu patenter ipse egrederis, dum Romam non exspectata licentia ejus te iturum minaris. Inauditum quippe in regno suo est, et usibus ejus omnino contrarium quemlibet de suis principibus, et præcipue te quid tale præsumere. Ne igitur in hujuscemodi re ultra vel a te vel a quovis alio te forsan, cum in aliquo læsus fuerit, imitari volente fatigetur, vult et jubet quatenus aut jurejurando promittas quod nunquam amplius sedem sancti Petri vel ejus vicarium pro quavis, quæ tibi queat ingeri, causa appelles, aut sub omni celeritate de terra sua recedas. Et si mavis interposito hoc sacramento remanere quam recedere, tunc te ad judicium curiæ suæ præcepit sibi emendare quod de re in qua non eras certus te perseveraturum, ausus fuisti cum toties inquietare. » Dixerunt, et ad regem protinus reversi sunt. Tunc Anselmus cum suis pauca locutus surrexit, atque ad regem nobis eum prosequentibus ingressus, ad dextram illius ex more assedit. Deinde mandatis quæ a nuntiis acceperat in audientia ejus singulatim recapitulatis, percunctatus est utrumnam a facie ipsius eo quo sibi dicta fuerant modo vere processerint, et audita revera processisse, illico quid inde sentiret tali subintulit voce dicens : « Quod dicis me tibi promisisse usus et consuetudines tuas servaturum, et eas contra omnes homines tecum fideliter defensurum, fateor verum esse. Cognoscerem, si eo illas pacto distinguendo proferres quo tunc temporis, quando promissio ipsa de qua agis facta est, eas fuisse distinctas indubitanter recordor. Scio quippe me spopondisse consuetudines tuas, ipsas videlicet quas per rectitudinem et secundum Deum in regno tuo possides, me secundum Deum servaturum, el eas per justitiam contra omnes homines pro meo posse defensurum. » In his verbis cum rex et principes sui cæca mente objicerent, ac jurisjurandi interjectione firmarent, nec Dei nec rectitudinis in ipsa sponsione ullam mentionem factam fuisse, rupit voces eorum Anselmus, et ait: « Papæ ! si nec Dei nec rectitudinis mentio, ut dicitis, facta fuit cujus tunc ? Absit ab omni Christiano, absit, leges vel consuetudines tenere, aut tueri, quæ Deo et rectitudini contrariæ esse noscuntur! » Cum ad hæc illi submurmurantes contra virum capita moverent, nec tamen quid certi viva voce proferrent, ad ea quæ cœperat subinferens Pater ait: Sed quid asseris consuetudinis tuæ non esse ut ergo, causa salutis animæ meæ, causa regiminis Ecclesiæ Dei HENSCHENII NOTE.

(a) Joannes Bathoniensis ab anno 1088 ad 1122 sedit, et sedem episcopalem, ex Wellensi civitatem Bathoniam transtulit.

« PoprzedniaDalej »