Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ecclesiæ Anglorum suscipere suasit atque persuasit. Ille igitur more et exemplo prædecessoris sui inductus, pro usu terræ homo regis factus est, et sicut Lanfrancus suo tempore fuerat, de toto archiepiscopatu saisiri jussus est.

num habere dominum et defensorem, ita et tu me A Dei profuturis promissionibus illectum, primatum spiritualem habeas patrem et animæ tuæ provisorem. De Romano quoque pontifice Urbano quem pro apostolico hucusque non recepisti, et ego jam recepi. atque recipio, eique debitam obedientiam et subjectionem exhibere volo, cautum te facio ne quod scandalum inde oriatur in futuro. De his, quæso, tuæ voluntatis sententiam edicito, ut ea cognita, certior fiam quo me vertam.» Rex itaque, vocato ad se Willhelmo (a) Dunelmensi episcopo, et Roberto comite de Mellento, jussit ut ei præsentibus, quæ dixerat, iteraret. Fecit imperata, et rex sibi per consilium ita respondit: Terras de quibus Ecclesia saisita (b) quidem fuerat sub Lanfranco omnes eo quo tunc erant tibi modo restituam, sed de illis quas sub ipso non habebat, præsenti nullam tecum conventionem instituo. Verumtamen, de his et aliis, credam tibi sicut debeo. » Finierat rex in istis et ab invicem discesserunt.

B

Venit posthæc Cantuariam vn Kalend. Octobris atque immensa monachorum, clericorum totiusque plebis alacritate susceptus ad regendam Ecclesiam Dei locum pontificis magno deductus honore conscendit. Eodem die venit Cantuariam a rege missus quidam nomine Ranulphus (d), regiæ voluntatis maximus exsecutor, qui spreta consideratione pietatis ac modestiæ, placitum contra eum ipsa die instituit; et ferus ac tumens, tantum Ecclesiæ gaudium conturbare non timuit. Quæ res cunctorum animos graviter vulneravit, conquerentium ac nimis indigne ferentium tanto viro tantam injuriam fieri, ut nec primum quidem sua dignitatis diem permitteretur in pace transigere. Quorum indignationi hoc quoque non parum doloris adjiciebat, quod negotium unde agebatur ad jura Ecclesiæ pertinebat, nec in aliquo regalis judicii definitionem respiciebat. Igitur eo tempore nimis atroci plaga percussi sunt homines ipsius Ecclesiæ. Unde Anselmus vehementissime dolens, sed regi contraire non valens, ex præsentibus futura conjecit; et quia multas in pontificatu angustias foret passurus, intellexit atque prædixit. Accedens itaque ad novum sibique insolitum genus serviendi Deo, juxta Salomonem, stabat in timore, et C præparabat animam suam ad tentationem, sciens omnes pie volentes in Christo vivere tribulationem necessario pati oportere.

Deinde, paucis diebus interpositis, rex ipse consensum quem a Northmannis super Anselmo, juxta quod præfati sumus, expetierat, per epistolas accepit. Et veniens in villam suam quæ Windlesora (c) vocatur, Anselmum per se suosque convenit, quatenus et secundum totius regni de eo factam electionem pontifex fieri ultra non negaret, et terras Ecclesiæ quas ipse rex, defuncto Lanfranco, suis dederat pro statuto servitio, illis ipsis hæreditario jure tenendas, causa sui amoris, condonaret. Sed Anselmus nolens Ecclesiam, quam necdum re aliqua investierat, exspoliare, terras, ut petebatur, nullo voluit pacto concedere, et ob hoc, orto inter eum et regem discidio, quod primum quoque de pontificatu ejus agebatur, indefinitum remansit. Unde Anselmus oppido lætatus est, sperans se hac occasione a prælationis onere per Dei gratiam exonerandum. Jam enim cum virga pastorali curam quam super Beccum abbas susceperat, pro descripta superius absolutione, ipsi Becco restituerat. Et nunc eo quod terras Ecclesiæ injuria dare nolebat, episcopalis officii onus sese lætus evasisse videbat. Verum cum decurso non exiguo tempore clamorem omnium, de Ecclesiarum destructione conquerentium, rex amplius ferre nequiret, virum ad se Wintoniæ, adunato ibi conventu nobilium, venire fecit; ac multis bonis et Ecclesiæ D

Instante vero tempore suæ consecrationis, venit ex more Thomas (e) archiepiscopus Eboracensis, et omnes episcopi Anglia, Cantuariam, eumque debita veneratione ibi pontificem consecravere pridie nonas Decembris. Duo tamen episcopi, Vigornensis (f) videli. cet et Exoniensis (g), infirmitati detenti, huic consecrationi interesse non valuerunt. Sed nuntiis apicibusque directis, absentiam suam coepiscoporum suorum præsentiæ hac in causa præsentem et consentaneam fore denuntiaverunt. Verum cum ante ordinandi pontificis examinationem Walchelinus (h) HENSCHENII NOTE.

(a) Hunc Guilielmum Dunelmensem Malmesburiensis depingit, ut foedum regis assentatorem, omniumque turbarum S. Anselmo suscitatarum signiferum, alias suo episcopatui utilem, quem tenuit varia fortuna usque ad an. 1097.

(b) Saisire in possessionem mittere, alias investire, cujus composita dissaisire, possessione exuere; et resaisire, in possessionem restituere. Vox origine Gallica, et apud Gallas nunc violentam occupationem significans.

(c) De Windlefora villa pluribus agetur XXIII Aprilis, in Analectis post Acta S. Georgii, cap. 11, tanquam de Garteriani ordinis natali loco.

(d) Ranulfum Dunelmensem coloribus suis descri

bit Malmesburiensis, tanquam consultorem et exsecutorem omnium de rebus sacris nundinationum per Angliam; qui Dunelmensem episcopatum oblato pretio emerit an. 1099, ac tenuerit an. 29.

(e) Thomas, hujus nominis primus archiepiscopus Eboracensis, institutus anno 1070, mortuus 1100, valde laudatur ascriptoribus.

(f) Wigorniensis episcopus erat S. Wulstanus, an. 1062 consecratus, mortuus an. 1095, 19 Januari, quando ejus Acta illustravimus.

(g) Osbernus Exoniensis episcopus, sedit ad an. 1074 ad 1103, ad quem est epistola infra I. III, n. 15.

(h) Creatus est Wintoniensis episcopus Walkelinus

Wentanus episcopus, rogatu Mauritii (a) episcopi Lun- A aliorum ductus terrore, ovans ad tuam benignita

tem recuperandam quingentis quas offert totidem libras adjiciet. » Siquidem hunc ipse rex morem erga cunctos quibus dominatur, habebat, ut cum quis eorum aliquid ei pecuniarum etiam solius gratiæ obtentu offerebat, oblatum, nisi quantitas rei voto illius concurreret, sperneret. Nec offerentem in suam ulterius amicitiam admittebat, si ad determinationem suam oblatum munus non augeret. Opinati sunt ergo illi maligni Anselmum quoque hoc more terrendum atque ad explendam regis voluntatem aucta pecunia illico promovendum. Verum mentita est iniquilas sibi (Psal. xxvı, 12). Itaque mandatur illi regem oblatam pecuniam refutare, et miratus est. Aditoque rege, sciscitatus est utrum ab eo tale

doniensis cujus hoc officium est, ecclesiastico more electionem scriptam legeret, mox in primo versu Thomas Eboracensis graviter offensus eam non jure factam conquestus est. Nam cum diceretur : Fratres et coepiscopi mei, vestræ fraternitati est cognitum quantum temporis est ex quo, accidentibus variis eventibus, hæc Dorobernensis Ecclesia totius Britanniæ metropolitana suo sit viduata pastore,» subintulit dicens: Totius Britanniæ metropolitana? Si totius Britanniæ metropolitana, Ecclesia Eboracensis quæ metropolitana esse scitur, metropolitana non est. Et quidem Ecclesiam Cantuariensem primatem totius Britanniæ esse scimus, non metropolitanam. » Quod auditum ratione subnixum esse, quod dicebat intellectum est. Tunc statim B mandatum processerit, annon. Audit vere processcriptura ipse mutata est, et pro totius Britanniæ metropolitana, totius Britanniæ primas scriptum est, et omnis controversia conquievit. Itaque sacravit eum ut totius Britanniæ primatem. Cum igitur inter sacrandum, pro ritu Ecclesiæ, textus Evangelii super eum ab episcopis apertus, tentus et peracta consecratione fuisset inspectus, hæc in summitate paginæ sententia reperta est : « Vocavit multos, et misit, servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia; et cœperunt simul omnes excusare. » Deinde jam consummato ordinationis suæ die octavo, Cantuariam egrediens ad curiam regis pro imminente Nativitate Domini vadit. Quo perveniens, hilariter a rege totaque regni nobilitate suscipitur.

Ea tempestate rex Northmanniam fratri suo Roberto toto conamine auferre laborans, multam et immensam undecunque collectam pecuniam in hoc expendebat, adeo ut nonnullas etiam difficultates pateretur, quas regiam pati excellentiam incedens videbatur. Suasus igitur ab amicis suis novus pontifex, quingentas argenti libras regi obtulit, sperans et pollicentibus credens sese pro hoc ejus deinceps gratiam firmiter adepturum, et quæ Dei sunt intendere volentem fautorem in cunctis habiturum, necne rebus ecclesiasticis intus et extra pacem tuitionemque illius contra omnes æmulos acquisiturum. Rex ergo tali oblatione audita, bene rem quidem laudando respondit; sed quidam malignæ mentis homines regem, ut fieri solet, ad hoc perduxerunt quatenus oblatam pecuniam spernendo recipere non acquiesceret.

Tu, inquiunt, eum præ cæteris Angliæ principibus honorasti, ditasti, exaltasti; et nunc cum tua necessitate considerata duo millia, vel certe, ut levissime dicatur, mille libras pro agendis munificentiæ tuæ gratiis tibi dare deberet, quingentas (proh pudor!) offert. Sed paululum sustine, faciemque tuam super eo commuta, et videbis quod consueto

C

D

HENSCHENII

an. 1070 ad 1097, laudatus præsul, nisi quod erga monachos iniquior fuerit: alibi Walchemus scribitur et forsitan melius.

(a) Mauritius Londiniensis institutus an. 1087, vi

sisse, et statim postulans ait : « Ne, mi domine, precor, hoc facias ut quod impræsentiarum offero suscipere abnuas. Licet enim primum sit, non tamen extremum archiepiscopi tui donum erit. Et fateor, utilius tibi est, et honestius a me pauca cum amica libertate, et sæpe suscipere, quam violenta exactione mihi multa simul sub servili conditione auferre. Amica nempe libertate me et omnia mea ad utilitatem tuam habere poteris, servili autem conditione nec me nec mea habebis. » Ad quæ, iratus rex « Sint, inquit, cum jurgio tua tibi, sufficient mea mihi. Vade. Surrexit ergo et exiit reputans apud se, forte non sine præmonitione, primo ad sedem suam introitus Dei evangelium lectum fuisse : Nemo potest duobus dominis servire (Matth. v1, 24). Et alacrior in ipsum reversus : « Benedictus sit, ait, omnipotens Deus, qui me sua misericordia immunem servavit ab omni infamia. Si enim hæc quæ obtuli rex gratiose suscepisset, profecto a malignis hominibus, qui exundant, jam ante pro episcopatu promissa, et nunc sub callida oblatione reddita fuisset putatum. Sed modo quid agam? Præsignatum utique munus pro redemptione animæ suæ pauperibus Christi dabo, non illi; et quo ei suam gratiam infundat, meque ab omni malo defendat, devotus orabo. » Quæsita dehinc per internuntios, sed quia pecuniam duplicare noluit, minime acquisita gratia ejus, a curia, festivitate finita, recessit sollicitus agens oblato munere, ut proposuerat, Christi pauperes recreare.

Veniens autem in villam suam, quæ Herga [al. Berga] vocatur, dedicavit illic ecclesiam quam Lanfrancus quidem fabricaverat, sed morte præventus sacrare nequiverat. Inter quam dedicationem venerunt illuc duo canonici de Sancto Paulo ab episcopo Londoniæ missi, litteras ex parte episcopi deferentes, in quibus ut ipsam dedicationem, donec simul inde loquerentur, differret, deprecatus est. Dicebat NOTE.

ginti annis sedem tenuit, et ecclesiam S. Pauli exustam restaurans, fecit opus tota Anglia famosissimum, nupero incendio Londiniensi consumptum,

episcopi esse scientibus. Judicium tamen hinc agitatum, aut hoc ex jure sibi judicatum aliquando minime audivimus, sed quod in nostra dicesi eum fecisse libere agnovimus, in aliorum etiam facere posse credimus. Ecce quantum inde reminisci aut scire potuimus prudentiæ vestræ intimavimus, jam quid faciendum sit ipsa consideret. Valeat paternitas vestra, et oret pro nobis. »>

enim ipsam ecclesiam in sua parochia esse, et ob A hanc spiritualem potestatem ejusdem metropolitani hoc, licet in terra archiepiscopi fuerit, dedicationem illius ad se pertinere. Audiens hoc Anselmus et antecessorum suorum antiquam consuetudinem sciens, natus est ab ipso ministerio pro hominum precibus non cessandum, nec fecit. Si quidem mos et consuetudo archiepiscoporum Cantuariensium ab antiquo fuit et est, ut in terris suis ubicunque per Angliam sint, nullus episcoporum præter se jus aliquod habeat, sed humana simul et divina omnia velut in propria diœcesi in sua dispositione consistant. Anselmus tamen nulli quidquam injuriarum, quasi libera utens potestate, facere volens, diligenti postmodum inquisitione consuetudinis hujus certitudinem studuit investigare quatenus si eam ratam non fuisse constaret, amodo ab ea temperaret. Supererat B adhuc beatæ memoriæ Volstanus episcopus unus et solus de antiquis Anglorum Patribus, vir in omni religione conspicuus, et antiquarum Angliæ consuetudinum scientia apprime eruditus. Hunc Anselmus de negotio consuluit, et quo simplicem sibi veritatem innotesceret, postulavit. Quo ille suscepto, scripsit illi hæc :

« Reverendissimo ac beatissimo vitæ sanctitate et summæ sedis dignitate prælato, ANSELMO archiepiscopo WOLSOTANUS servorum Dei minimus, Wigorniensis Ecclesiæ episcopus merito indignus, orationum obsequia, fideliaque ex charitate servitia.

"Novit prudentia vestra quotidianos labores et oppressiones sanctæ Ecclesiæ, malignis eam opprimentibus et ipsis quos oportuerat eam tueri, auctoribus existentibus. Ad hos repellendos, et contra tales sanctam Ecclesiam defendere, sanctitas vestra locala est in summa arce. Ne igitur dubitet, non eam sæcularis potentiæ timor humiliet, non favor inclinet, sed fortiter incipiat, incepta cum Dei adjutorio perficiat; insurgentibus obsistat, opprimentes reprimat, sanctamque matrem nostram contra tales defendat. De his autem unde nobis dignitas vestra scribere et nostræ parvitatis consilium est dignata quærere, quantum recordari possumus, dicere non omittimus. Hanc denique unde consuluit causam ventilari nunquam audivimus, quia nullus aliquando exstitit qui hanc Cantuariensi archiepiscopo potestatem adimere vellet, et ne dedicationem propriarum duntaxat Ecclesiarum publice faceret, defenderet. Exstant quippe et in nostra diæcesi altaria, et quædam etiam Ecclesiæ in his scilicet villis quas Stigandus (a), vestræ excellentiæ prædecessor, haud tamen jure ecclesiasticæ hæreditatis, sed ex dono possederat sæcularis potestatis, ab ipso dedicata nostris et antecessoris nostri temporibus, nobis inconsultis, nec antea nec postea inde calumniantibus, utpote

C

Roboratus igitur Anselmus ex istis, atque ex multis aliorum, quos longum est enumerare, testimoniis, secure deinceps suorum morem antecessorum æmulabatur, non solum ecclesias inconsultis episcopis sacrans, sed et quæque divina officia in cunctis terris suis per se suosve dispensans.

Evolutis dehinc aliquantis diebus, ex præcepto regis omnes fere episcopi, una cum principibus Angliæ ad Hastinges (b) convenerunt, ipsum regem in Northmanniam transfretaturum sua benedictione et concursu prosecuti. Venit et Pater Anselmus, suis quam maxime orationibus per marina pericula regem protegendo ducturus. Morali vero sunt ibi rex et principes plus uno mense, vento transitum regi prohibente. In qua mora Anselmus sacravit, in ecclesia sanctæ Dei genitricis Mariæ quæ est in ipso castello, Robertum (c) ad regimen Ecclesiæ Lincolniensis, ministrantibus sibi in hoc officio septem de suffraganeis episcopis suis (d). De qua tamen consecratione quidam de episcopis atque principibus conati sunt contra Anselmum scandalum movere, intendentes ad hoc ut eumdem episcopum absolute absque debita professione consecraret. Quod nullo jure fulti ea solummodo re sunt aggressi, quia putabant se animo regis aliquid ex conturbatione Anselmi unde lætaretur inferre, scientes eum pro suprascripta causa adversus ipsum non parum esse turbatum. Sed Anselmus ex his nihil rancoris mente concipiens, placito vultu nulla ratione assensum eis præbere, nec episcopum, nisi primo suscepta professione ab eo de subjectione et obedientia sua, sacrare voluit. Rex quoque, ubi quid episcopi moliebantur audivit, asseruit se nullo pacto consensurum ut pro inimicitia quam contra archiepiscopum habebat, matri suæ Ecclesiæ Cantuariensi de sua dignitate quid quivis detraheret.

HENSCHENII

(a) Stigandus sedem Cantuariensem invasitan.1032, et ab ea depositus, mortuus est sub finem anni 1070. (b) Ferrarius ex Cambdeno putat haud longe Camæloduno fuisse Harlinges, in Essexia, ubi Idumani fluvii amplissimum æstuarium commodam quantæ

Eo tempore curialis juventus ferme tota crines suos juvencularum more nutricbat; et quotidie pexa, ac irreligiosis nutibus circumspectans, delicatis vestigiis, tenero incessu, obambulare solita erat. De quibus cum in capite jejunii sermonem in populo ad missam suam et ad cineres confluente idem Pater habuisset, copiosam turbam ex illis in poenitentiam egit, et attonsis crinibus, in virilem formam redegit. Illos autem quos ab hac ignominia revocare nequivit, NOTÆ.

vis classi præbet stationem.

(c) Tenuit Robertus episcopatum Lincolniensem ad an. 1122.

(d) Cantuariensis Ecclesiæ suffraganeæ sedes numerantur universim 11.

e cinerum susceptione, et a suæ absolutionis benedi- A suum rex cohibere, sed oppide turbatus, cum ira

ctione suspendit. Erat autem in his et hujusmodi prudenter ac libere agens. Necne solius justitiæ respectum præ oculis in omnibus habens, qualiter ad Dei servitium justitiamque colendam regem provocaret studiosius intendit.

Die igitur quadam ad eum ex more ivit, et juxta illum sedens, eum his verbis alloqui cœpit : « Mare te, domine mi rex, transiturum et Northmanniam tuæ ditioni subjugaturum disposuisti. Verum quo hæc et alia quæ desideras tibi prospere cedant; obsecro primum fer opem et consilium qualiter in hoc regno tuo Christianitas, quæ jam fere tota, in multis periit, in statum suum redigi possit. » Respondit : « Quam opem, quod consilium? Jube, ait, si placet, concilia ex antiquo usu renovari, quæ perpe- B ram acta sunt in medium revocari, revocata examinari, examinata redargui, redarguta sedari. Generale nempe concilium episcoporum, ex quo rex factus fuisti, non fuit in Anglia celebratum, nec retroactis pluribus annis (a). Quapropter multa crimina erupuerunt, et nullo qui ea recideret existente in nimium robur per pravam consuetudinem excreverunt. At ille Cum, inquit, mihi visum fuerit de his agam, non ad tuam sed ad meam voluntatem. Sed in hoc aliud tempus expendetur. Et adjecit subsannans « Tu vero in concilio unde loqueris? » Tunc ille Nefandissimum Sodoma scelus, ut illicita consanguineorum connubia, et alia multa rerum detestandarum facinorosa negotia taceam,

"

cundia dixit: « Quid ad te ? Nunquid abbatiæ non sunt meæ ? Hem, tu quod vis agis de villis tuis; et ego non agam quod volo de abbatiis meis? » Ait:

Tuæ quidem sunt ut illas quasi advocatus defendas atque custodias, non tuæ autem ut invadas aut devastes. Dei scimus eas esse, ut sui ministri inde vivant, non quo expeditiones et bella tua inde fiant. Denique villas et quamplures redditus habes, unde pleniter administrare tua potes. Ecclesiis, si placet, sua dimitte. Pro certo, in quit, noveris mihi valde contraria esse quæ dicis. Nec enim antecessor tuus auderet ullatenus patri meo talia dicere: et nihil faciam pro te. » Intellexit ergo Anselmus se verba in ventum proferre; et surgens abiit.

Reputans autem in hujusmodi responsis nonnihil pristinam iram operari, et considerans offenso principis animo nequaquam posse pacem rebus dari ; quo et rebus consuleret et liberius, favente sibi regali providentia, Deo fructificaret, humili per episcopos prece regem deprecatus est, ut in amicitiam sui sese gratis admitteret. « Quod si, ait, facere non vult, cur nolit edicat ; et si offendi, satisfacere paratus sum. Relata sunt ista ad regem, et respondit : « De nulla re illum inculpo, nec tamen ei gratiam meam, quia non audio quare, indulgere volo. Quod cum episcopi viro retulissent, percunctatus est quidnam illud esset quod, quia non audiebat, preces suas exaudire nolebat. « Mysterium hoc, inquiunt, planum est. Nam si pacem ejus vis habere, necessa

n

>

Jam nuper obtulisti ei quingentas libras; sed quoniam parum sibi visum est, noluit illas recipere. Nunc si vis nostro consilio credere, et quod in simili negotio facimus te quoque facere sua demus: ipsas ei quingentas libras ad præsens da, et tantumdem pecuniæ quam ab hominibus tuis accipies illi promitte; et confidimus quod et tibi amicitiam suam restituet, et tuam ut voles pacem habere permittet. Aliam qua exeas viam non videmus; nec nos pari angustia clausi aliam exeundi habemus. » At ille continuo intelligens qui consilii hujus effectus prætenderet, ait : « Absit hic exitus a me! Nam cum

scelus, inquam, Sodomæ noviter in hac terra divul- C rio te oportet ei de pecunia tua copiose præbere. gatum jam plurimum pullulavit, multosque sua immanitate fœdavit. Cui, fateor, nisi districtius a te prodiens sententia judicii, et ecclesiasticæ vigor disciplinæ celerius obviet, tota terra non multo post Sodoma fiet. Sed conemur una, quæso, tu regia potestate et ego pontificali auctoritate quatenus tale quid inde statuatur, quod cum per totum fuerit regnum divulgatum, solo etiam auditu quicunque illius fautor est, paveat et deprimatur. >> Non sederunt hæc animo principis, et paucis ita respondit : Et in hac re quid fieret pro te? Si non, inquit Anselmus, pro me, spero fieret pro Deo, et te. Sufficit, dixit, nolo inde ultra loquaris. » Tacuit ille, sed D ipse mihi juxta quod dicitis, nullam alicujus offensæ

mox verba sua vertit ad alia dicens: « Est et aliud cui tuam industriam intendere vellem, et intendendo consilii tui manum extendere. Abbatiæ quamplures sunt in hac terra suis pastoribus destituæ. Quamobrem monachi, relicto ordine suo, per luxus sæculi vadunt, et sine confessione de hac vita exeunt. Unde consulo, precor, moneɔ, quatenus tanta re diligenter inspecta secundum voluntatem Dei, abbates illis instituas, ne in destructione monasterium et perditione monachorum tibi, quod absit, damnationem acquiras. » Non potuit amplius spiritum

HENSCHENII

(a) Spelmannus in Catalogo conciliorum, ultimum generale concilium statuit Enhamense, quod hortatu Elfeagi Dorobernensis et Wulstani Eboracensis ab

calumniam imponat, et tamen tantum iratus est mihi ut nonnisi mille libris argenti pacari queat : forte si nunc novus episcopus hac eum donatione parcarem, ex ipso usu alia vice similiter irasceretur, ut pari voto pacaretur. Amplius: Homines mei, post obitum venerabilis memoriæ Lanfranchi antecessoris mei, deprædati sunt et spoliati, et ego cum hucusque nihil cis unde revestiri possint contulerim, jam eos nudos spoliarem, imo spoliatos excoriarem? Absit! Nihilo quoque minus hoc absit a me, amorem domini mei facto ostendere venalem esse Fidem ei NOTÆ.

Ethelredo rege indictum fuit, anno 1009: sub novo autem Northmannorum dominatu mire collapsæ res ecclesiasticæ reformatione magna egebant. Infra

debeo et honorem, et ego illi hoc dedecus facerem, A Quo rex audito, dixit illum pro apostolico se nonscilicet gratiam suam quasi equum vel asinum vilibus nummulis emerem? Emptum denique amorem ejus utique tanti pendere postea quantum pretium pro eo datum æstimarem. Sed longe sit a me sublimitatem tantæ rei humili pretio comparare. Magis autem satagite, quo gratis et honeste me sicut archiepiscopum Cantuariensem et Patrem suum spiritualem diligat, et ego ex mea parte dabo operam ut me et mea ad servitium et voluntatem ejus juxta quod debebo exhibeam. » Dixerunt : « Scimus quod saltem oblatas ei quingentas libras non negabis. Respondit : « Nec ipsas utique illi amplius dabo, quia cum eas sibi offerrem suscipere noluit, et jam plurimam partem earum ut promisi pauperibus dedi. »> Nuntiata sunt ista regi, et jussit hæc ei contra referri : « Heri magno, et hodie illum majori odio habeo, et sciat revera quod cras et deinceps acriori et acerbiori odio semper habebo. Pro Patre vero vel archiepiscopo nequaquam illum ultra tenebo, sed benedictiones et orationes ejus exsecrans penitus respuo. Eat quo vult, nec me transfretaturum pro dando benedictione diutius exspectet. »> Festinantius igitur a curia discessimus, ei ipsum voluntati suæ reliquimus. Et ipse quidem in Northmanniam transiit, expensaque immensa pecunia eam sibi nullatenus subigere potuit. Infecto itaque negotio in Angliam reversus est.

C

Quem consistentem in quadam villa, quæ tribus milliaris a Sceftesberia distans Ilingheham vocatur, Anselmus adiit, eique suam voluntatem in hoc esse innotuit, ut Romanum pontificem pro pallii sui petitione adiret. Ad quod rex: « A quo, inquit, papa illud requirere cupis?» Erant quippe illo tempore duo (a), ut in Anglia ferebatur, qui dicebantur Romani pontifices a se invicem discordantes, et Ecclesiam Dei inter se divisam post se trahentes: Urbanus videlicet, qui primo vocatus Odo fuerat epicopus Ostiensis; et Cleniens, qui Wibertus appellatus fuerat, archiepiscopus Ravennas. Quæ res ut de aliis mundi partibus sileam, per plures annos Ecclesiam Angliæ in tantum occupavit, ut ex quo venerandæ memoriæ Gregorius, qui antea vocabatur Hildebrandus, defunctus fuit; nulli, loco papæ, usque ad hoc tempus subdi vel obedire voluit. Sed Urbano jamdudum pro vicario beati Petri ab Italia Galliaque recepto, Anselmus etiam utpote abbas de Northman- D nia eum pro papa receperat, et sicut vir nominatissimus, nec non auctoritate plenus ejus litteras susceperat, eique velut summo sanctæ Ecclesiæ pastori suas direxerat. Requisitus ergo a rege a quo papa usum pallii petere voluisset, respondit: Ab Urbano.

dum accepisse, nec suæ vel paternæ consuetudinis eatenus exstitisse, ut præter suam licentiam aut electionem aliquis in regno Angliæ papam nominaret, et quicunque sibi hujus dignitatis potestatem vellet præripere, unum foret ac si coronam suam sibi conaretur auferre. Ad quæ Anselmus admirans in medium protulit quod supra retulimus, se videlicet antequam episcopus fieri consentiret, ei apud Rovecestram dixisse quod ipse abbas Beccensis existens Urbanum pro papa susceperit, nec ab illius obedientia et subjectione quoque modo discedere voluerit. Quibus ille auditis, iræ stimulis exagitatus protestatus est illum nequaquam fidem quam sibi debebat simul et apostolicæ sedis obedientiam, contra suam voluntatem, posse servare. Anselmus igitur, salva ratione sua, quam de subjectione et obedientia Romanæ Ecclesiæ in medium tulerat, petivit inducias ad istius rei examinationem; quatenus episcopis, abbatibus, cunctisque regni principibus una coeuntibus communi assensu definiretur utrum, salva reverentia et obedientia sedis apostolicæ, posset fidem terreno regi servare, annon. Quod si probatum, inquit, fuerit utrumque fieri minime posse, fateor, malo terram tuam, donec apostolicum suscipias, exeundo devitare, quam beati Petri ejusque vicarii obedientiam vel ad horam abnegare. Dantur ergo induciæ, atque ex regia sanctione ferme totius regni nobilitas quinto Idus Martii pro ventilatione istius causæ in unum apud Rochingheham coit.

Fit itaque conventus omnium Dominico die (b) in ecclesia quæ est in ipso castro sita ab hora prima, rege et suis secretius in Anselmun consilia sua studiose texentibus. Anselmus autem episcopis, abbatibus et principibus ad se a regio secreto vocatis, eos et assistentem monachorum, clericorum, laicorum numerosam multitudinem hac voce alloquitur Fratres mei, filii Ecclesiæ Dei, omnes dico qui hic congregati estis in nomine Domini, precor, intendite, et causæ propter quam ventilandam adunati estis, pro viribus opem vestri consilii ferte. Quæ autem ipsa causa sit, brevi qui nondum pleniter audistis, si placet, audite. Verba quænam orta sunt inter dominum nostrum regem et me, quæ quamdam videntur dissensionem generarc. Nam, cum nuper licentiam adeundi Urbanum sedis apostolicæ psæsulem juxta morem antecessorum meorum pro pallii mei adeptione ab eo postulassem, dixit se Urbanum ipsum pro papa necdum suscepisse, et ideo nolle me ad eum illius rei gratia properare. Quinetiam ait, si eumdem Urbanum aut HIENSCHENII NOTÆ.

famen libro, num. 6, videtur indicari aliquod generale concilium sub Lanfranco.

(a) Coperat illud schisma sub S. Gregorio VII, uti dicetur ad ejus diem natalem xxv Maii, contra quem era Wibertus archiepiscopus Ravennas, agente Henrico imperatore anno 1083 creatus, et Clemens dictus. At mortuo S. Gregorio successit ei Desiderius abbas Casinensis, an. 1086 et Victor III dictus; cui

successit ann 1088 Odo episcopus Ostiensis, Urbanus II appellatus.

(b) Dominica v Quadragesimæ, quæ vulgo Dominica Passionis dicitur, incidit anno 1095 in diem v Idus Martii citatum, id est mensis prædicti diem xi ac dein Pascha fuit celebratum xxv ejusdem Martii, littera Dominicali G.

« PoprzedniaDalej »