Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dei concipitur et nascitur. Inde si divina ratio perspiciatur, spiritualis conceptionis ejus dies major fore approbatur quam ejus nativitatis.

perrexit, et ibidem monachali habitu decoratus, et A nativitas, sic fuit necessaria ejus conceptio; jussu post tempus exiguum meritis beatæ Mariæ semper Virginis, quæ quidem diligentes se decorat semper et beatificat, Aquileia episcopus patriarcha factus festum conceptionis B. Virginis die præfato, quandiu vixit, annuatim cum propriis octavis diligenter celebravit, et ubique celebrandum prædicavit.

Res enim major exstitit, Adam a Deo creari quam filios Adæ de matre nasci ; non est mirum si homo a Deo de matre nascitur. Erubescant igitur omnino insensati, qui tanta sacramenta, tantaque mysteria tenebris ignorantiæ excæcati ideo respuunt celebrare quod viri ac mulieris copulatio in conceptione Virginis exstitit; si enim ejus conceptionem, idcirco quod carnalis exstitit, stultis non placet hodie celebrare, tamen diem et noctem illam dignam, quamvis multis sit iocognita, et tempus et horam spiritualis conceptionis ejus hodie celebrare delectet,

Aliud etiam miraculum hujus festivitatis alibi divina inspirante gratia, a nobis declaratur. In pelago Gallico canonicus quidam, ordine sacerdos, solitus B. Mariæ Virginis horas canonicas decantare, a villa quadam, ubi cum uxore alterius fornicatus fuerat, rediens, ad oppidum in quo morabatur tendere curans, et pelagus Sequanæ transmeare cupiens, solus navem ingressus Dominica Matris horas navigando canere cœpit. Cumque invitatorium, Ave, Maria, B qua ipse animarum Creator animam suæ matris gratia plena, Dominus tecum, diceret, et jam in medio fluminis esset, ecce turba magna dæmonum in profundo pelagi, una cum ejus navicula eum præcipitavit, et ejus animam rapuit ad tormenta. Die autem tertia locum quo dæmones eum tormentis afficiebant, venit Mater Jesu cum magna angelorum societate, dicens eis: Ut quid animam famuli nostri ita injuste affligitis? Nos, inquiunt, eam debemus habere, et merito, quoniam in nostris operibus capta est. Quibus Mater Jesu: Si illius debet esse cujus opera facicbat, ergo nostra debet esse, quoniam matutinas nostras, dum vos eum peremistis, decantabat; unde magis rei estis, qui iniqua contra me egistis. His dictis dæmones huc illucque dispersi fugerunt, et beata Maria animam reduxit ad corpus, C et hominem ab utroque funere suscitatum per brachium arripiens, aquam a dextris et a sinistris quasi murum stare jubens, de profundo pelagi ad portum incolumem reduxit. At ille gaudens pedibus B. Virginis prostratus ait : Charissima, domina mea, et Virgo speciosa Christo gratissima, quid tibi tribuam pro tantis beneficiis quæ mihi fecisti? liberasti me de ore leonis, et de tormentis inferni gravissimis animam meam. Cui Mater Jesu ait: Precor te, ne de cætero in adulterii peccatum cadas, ne fiat tibi novissimus error pejor priore. Precor te iterum ut de cætero festum conceptionis meæ devote celebres annuatim vi Idus Decembris, et ubique celebrandum prædices. Mox ut id dixit B. Virgo Maria, co cernente cœlos ascendit, et ipse eremiticam vitam ducens, D quod sibi acciderat, cunctis audire volentibus narravit, et postea quandiu vixit, illud festum conceptionis solemniter et devote celebravit, et celebrandum prædicavit. Et nos, fratres charissimi, nostra archiepiscopali auctoritate corroboramus atque præcipimus ut nullus nostrum ita sit rebus temporalibus aut propriis delictis desperatus, quin B. Mariæ Virginis conceptionem celebret annuatim. Sicut enim in sancta Ecclesia ejus extollitur nativitas, ita debet ejus extolli conceptio; nisi enim conciperetur, nunquam nasceretur. Sicut enim ad salvandum genus humanum olim fuit necessaria ejus

dignam, et sanctissimam corpori virginali ejus mi-
nistrantibus angelis copulavit; quam etiam diem
primam nostræ reparationis et salutis dispositor
nostræ salvationis inter cæteros dies fecit, præelegit,
et sanctificavit ; nam duæ sunt conceptiones hominis
(hoc omnibus peritis notum est), una qua carnalis
copula viri ac mulieris agitur, alia qua spiritualis
anima nova et pura Deo operante corpori divinitus
adjungitur. Si non placet illi celebrare Dominicæ Ma-
tris carnalem conceptionem, saltem placeat celebrare
ejus animæ spiritualem creationem corporisque cum
anima copulationem. O quanta est dies illa, qua no-
stræ reparatricis anima digna creatur, et sanctifica-
tur, et sanctissimo corpori unitur! non est enim verus
amator Virginis qui respuit colere diem ejus con-
ceptionis. Erubescant iterum insani qui hunc diem
colere non volunt idcirco quia aliorum sanctorum
conceptiones minime colere sancta consuevit Eccle-
sia. Maxima quippe rusticitas est eam aliis sanctis in
hoc comparare, in qua Deus carnem humanam as-
sumpsit, quam etiam super omnes angelos et archan-
gelos in cœlis sublimavit ; quamvis enim cæteris
sanctis dies conceptionis eorum non sit concessum ut
celebretur, illi tamen a Spiritu sancto concessum
est, quæ major et excellentior cunctis est. Pulchre
et digne dominationem super cæteros sanctos illa
debet habere, per quam omnes sancti sanctificantur;
dicitur enim Christus sanctorum Sanctus, et ipsa
sanctorum Sancta; et sicut sine more summus rerum
Dispositor super omnes sanctos et sanctas illam
dignitatem illi contulit, ut Verbum carnem factum
Virgo conciperet et pareret, et post partum Virgo
permaneret, sic ipse præ omnibus absque more hanc
dignitatem illi præbuit, ut conceptionis et nalivita-
tis ejus solemnia sacrosancta in sancta Ecclesia ce-
lebremus. Quid longius? Dominicæ Matris concep-
tionem colere, Christi generationem est commemo-
rare; nam ejus conceptio Christi generationis est
linea. Quapropter Evangelium Liber generationis
(Matth. 1, 1) ipsa die, sicut in Nativitate Domini,
ante matutinales laudes bono more decantamus, et
ad missam legimus. Merito ergo colitur et filii gene-

ratio, et matris conceptio, quoniam conceptio et A bus curis et a cunctis malis mereamur eripi, et ad nativitas matris generatio est filii. Celebremus igitur (dilectissimi) hodie dignis officiis utramque ejus conceptionem venerabilem, spiritualem videlicet et humanam, ut ipsius meritis et precibus, a sæculari

æterna gaudia perduci, præstante Domino nostro Jesu Christo Filio ejus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

MIRACULUM

DE CONCEPTIONE SANCTÆ MARIÆ

(Ex ms. Gem. Meticensi c. 40 298.)

igitur mortis contriti nimiumque perterriti, preces cum lacrymis Deo fundunt, et se graviter deliquisse miserabiliter gemunt. In tanto discrimine positis majora pericula occurrerunt, namque syrtes præ oculis aspiciunt, quas naucleri scamma dicunt. Tunc magis anxii et dubii velut in morte positi clamabant ad Deum fortius. O Deus clementissime, Pater misericordiæ, dignare nos respicere mersos pro nostro crimine. Respice, clementissime, de sede tuæ gloriæ, visita nos jam positos in extremo vitæ periculo. Assit nunc tua gratia! assit tua benignitas! assit maxima bonitas! assint bona gratuita dona ! Succurre nobis miseris, pietas ineffabilis, ne nos sorbeat infernus nunc pro nostris criminibus. Pie Deus, cognoscimus quod graviter deliquimus, pejora commeruimus, quia multum peccavimus. Benigna tua gratia fatentibus indulgeat, fatemur nostra crimina, tu dele tua gratia. Qui promisisti miseris qua hora ingemuerint et corda pænituerint salvos protinus fieri, parce nunc confitentibus, miserere gementibus, miserere nunc flentibus et vere pænitentibus. Maria, Mater Domini, ora pro nobis miseris, tuo Filio, o domina, commenda nostra flamina. Namque mari sunt tradita misera nostra corpora, tuus Filius animas in requiem suscipiat.

Eo tempore quo Willelmus, Normannorum dux B nesque qui in navi erant formidine replevit. Timore potentissimus, prostrato Anglorum rege Heraldo, ipsos Angelos bello strenue superando sibi subjecerat, quidam abbas, Elsinus nomine, in ecclesia apostolorum Petri et Pauli Sanctique Augustini, Anglorum apostoli residebat, in qua ecclesia ipsius Augustini cæterorumque archiepiscoporum corpora sibi succedentium requiescunt. Hic itaque Elsinus certis ex causis in Ramesiensem Ecclesiam promotus, Domino Jesu Christo devotissime, famulabatur, ejusque genitricem, servitium ejus faciendo devotissime, venerebatur. Contigit autem ut Danorum rex, audita Heraldi morte Anglorumque subjectione, venire in Angliam properaret et suo eam dominio subjugare, prostrato Guillelmo novo rege, ut ipse testabatur, ipsius terræ invasor, et eam in perpe-C tum possideret. Quo audito, Guillelmus ad defendendum se præparavit, et ex circumjacentibus regionibus milites quamplurimos congregavit, et, ut erat callidus, urbes ac castella strenuissime munivit, et omnibus necessariis opulentissime replevit. Consilio itaque inito, Guillelmus rex cum optimatibus suis strenuissimum abbatem Elsinum, de quo su pra retulimus, in Daciam misit, ut consilia ipsorum et acta diligenter inquireret, et eorum in Angliam adventum, prout posset, averteret. Ascensa igitur puppe, prospero vento flante, in Daciam venit, ipsiusque terræ se regi præsentavit, et salutes ac munera atque servitia ex Guillelmi regis parte obtulit. Deinde omnia, ut sibi jussum fuerat, inquisivit, quid dicerent et quomodo satagerent percunctari non destitit. Postquam autem omnia propter quæ illuc erat strenuissime complevit, proceresque terræ muneribus et promissis oneravit, in Angliam regredi voluit, sed rex Daciæ secum illum regredi permisit. Qui mox cum sociis navem conscendit. Naturæ igi tur aplustria collegerunt, et in altum carbasa extenderunt, ac per frementia æquora itinera direxerunt.

D

Cum igitur desperati sic clamarent, quemdam pontificalibus vestibus ornatum juxta navim assistere vident, qui Elsinum abbatem proprio nomine compellens, hoc ei retulit, inquiens: O tu, abba Elsine, veni surgens et mecum loquere. Dum autem, ad mirantibus omnibus quænam esset persona illa, abbas Elsinus surrexisset, præfata persona, ut credimus, angelica hæc ei infit: Si vis sanus effugere, si vis mortem evadere, si vis patriam cernere tuosque lares visere, promitte fidelissime Matri Christi piissimæ te facturum percelebrem conceptionis ipsius festum diem, in qua ipsa Virgo incomparabilis Dei futura Genitrix, in alvo matris concepta fuit, et doceto quoscunque potueris, ut percelebrem diem VARIE LECTIONES.

Dum itaque per alta maris pergerent, contrarius ventus eis surrexit, mare funditus commovit, om

183 In eodem ms. eodem charactere scripta leguntur plura alia miracula B. Mariæ precibus edita, quæ non majoris sunt fidei, inter hæc unum est ac abbatissa sanctimonialis quæ cum virginitatis et castitatis violasset propositum et prægnans B. Mariæ suas preces funderet, ob ea obstetricantibus rebus angelis liberata est.

hujus agant solemnitatis. Tunc abbas Elsinus, ut A erat prudentissimus, hoc illi refert protinus: Quomodo faciam istud, qui diem quo istud faciam ignoro penitus? Dei nuntius respondit: In sexto Idus Decembris est dies celeberrimus hujus conceptionis ; hunc ut celebres moneo, et celebrandum dicito quibus dicere potueris et qui scire voluerint. Tunc abbas Elsinus: Et quali inquit, servitio jubes uti in hoc festo? Cui divinus nuntius respondit hoc velocius : Omne servitium quod dicitur in ejus Nativitate, dicitur et in conceptione, sic ubi natalitium in Nativitate dicitur, Conceptio in hac celebritate dicitur.

Prædictus abbas postquam talia audivit, Deo gratias reddidit, et devotissime vovit se servaturum quod audierat divinitus jussum. Statim ut hoc vovit, tempestas cecidit, et serenitas rediit. Vento igitur prospero redeunt, et in Angliam alacres veniunt. Statuit quoque in Ramesiasensi Ecclesia, cui ipse abbas præerat, ut hoc festum omni anno solemniter sexto Idus Decembris celebretur, multosque ad celebrandum devotissime invitavit. Hujus solemnitatis celebratoribus detur a Filio ipsius Virginis Domino nostro Jesu Christo pax et longa vita, et post transitum hujus vitæ æterna requies concedatur. Amen. Explicit miraculum de conceptione sanctæ Mariæ.

PASSIO

SS. GUINERI, FINGARIS, PIALE, ET SOCIORUM

284

pulsa, alterius liquoris non admittit dulcedinem, illi adhuc pleni spiritu superbo doctrinam salutis recipere noluerunt. Sed cernentes humilitatem, et vilitatem habitus attendentes, non thesaurum latentem interius, sanctum et vere apostolicum virum penitus contempserunt. Fuit inter jam dictos reges nobilior unus, ac potentior omnibus, nomine Clito. Huic erat filius adolescens bonæ indolis, vocabulo Fingar, electione divina præcognitus et sancti Spiritus jam. gratia perfusus. Hic ex universis solus sancto assurgens Patricio, quo potuit honore, virum Dei suscipiens cessit, et in loco quo sederat ipse, eum sedere fecit.

Poscis fideliter satis, charissime, martyris sacri B quia vas plenum absinthio, nisi prius amaritudine Guineri sociorumque ejus admirabilem vitam, quam prius brevibus notulis retinebas, victoriæque triumphum latiori tibi explicari sermone. Cupio sane devotioni tuæ parere devotus; et si non digne, ut gestorum fortium deposcunt magnalia, tamen pro ingenii facultate sanctorum laudibus occupabor intentus, quoniam laus militis gloria est imperatoris, et dum sanctorum virtutes narrantur, Christi gloria pra dicatur. Spondet ergo devotio quod negat scientia, et sanctorum fides, quod non promittit facultas, totum eorum præsumam de meritis. Nec de eloquii paupertate confundar, quoniam pro certo non in nitore sermonis consistere regnum Dei monstravit, qui ad sui gloriam prædicandam idiotas et. piscatores elegit.

CAPUT I.

Sancti Patricii prædicatio in Hibernia, et Fingaris principis conversio.

C

CAPUT II.

Fingaris ac sociorum pro fide exsilium. Iratus pater severus, et indignatione grandi succensus in filium, dicens quod deorum suorum intenderet evacuare culturam, et novam Christianorum per sanctum Patricium introducere legem, regno expulit, et solo fecit exhæredem paterno. Cui plures ex nobilibus Hiberniæ procreati adolescentes, dulcissimo amore conjuncti, pariter profecti coexsules, terra marique minorem in Britanniam pervenerunt. Quo audito, judex Britanniæ in terram suam novos accolas, adventasse, eos sibi exhiberi præcepit 285, et diligenter inquirens qui essent, ad quid vel unde venissent, responderunt se de Hibernia pulsos; serioque proscriptionis suæ ratione exposita, petierunt ut in provincia sua locum habitandi atque 288 licentiam eis concederet pro sua clemen

Gloriosus equidem et prædicandus ubique Domini confessor Patricius, cum in Cornubiæ partibus sanctis actibus moraretur intentus, admonitus est voce angelicæ ut Hiberniæ insulam, fidem Christi in ea prædicaturus, adiret. Tunc fidelis servus et prudens, Domini visione comperta, sine mora surrexit, et locum sibi præsignatum a Deo, in nullo barbara et incredulæ gentis expavescens feritatem, expetiit. Cujus adventu, fama vulgante, præcognito, septem nominatæ jam insulæ reges cum pontificibus idolorum, cum satrapis ejusdemque gentis non minima multitudine in sancti convenere occursum. Hos sanctus Domini fide integer et devotione plenus aggre- D tia. Ingenuitate vero adolescentum comperta, simuldiens, cœpit eis Evangelium Christi cum fiducia prædicare, et in Jesu evangelizare salutem. Verum

284

286

286

287

que exsilii causam dux agnoscens, summa eorum petitioni liberalitate assentiens, tantum eis terræ ad

VARIE LECTIONES.

285

268

Collata est cum ms. Victorin. M M M. 18 in quo non est distinctio capitulorum. Exhiberi percepit ms. exhiberi præcepit. Ad quod vel ms. ad qui vel. "Ut si provincia ms. ut in provincia. Sua locum atque ms. sua locum habitandi atque.

habitandum concessit, quantum unus equitando A decessisset ab eis, ad eum iterum inquirendum se

posset currere per diem; præcepitque venerationi habendos, et maxime Fingarem censuit excolendum. Domini igitur gratiam in omnibus consecuti diliguntur ab omnibus, ab omnibus honorantur, et cum indigenis de cætero novi hospites familiariter habitare cœperunt.

CAPUT III.

Occasio secessus Fingaris a sæculo.

289

B

Sed cum jam providentia summi Dei tironem suum Fingarem suis arctius vellet applicare obsequiis, tali eum arte discrevit. Die quadam cum suis consortibus ad venandum egressus, repertum canes cœperunt agere cervum, qui cum canibus importune infestantibus ea qua illud animal solet fieri velocitate aufugeret, solus Fingar cum canibus, relictis sociis, prosecutus est fugientem. Quid plura ? cervum, retinuit, occidit; et detracta pelle frustatim concidens per artus equo imposuit, quasi reversurus ad socios, qui eum nebula obducente perdiderant. Sed cum respersam sanguine vestem ac cruentatas manus vellet abluere, huc illucque circumspiciens non inveniebat aquam, et labari cuspide in terra defixa, improvisi fontis gratissima manans vena defluxit. Laticis novi miratu fluenta, et illius virtuti factum deputavit, qui antiquum populum silice percusso potavit. Comparetur, si placet, factum antiquo 990 S. Clementis miraculo, nisi quod ille pede agni fontis cognovit thesaurum, iste acumine teli bullientem venam invenit. Denique cum lavandus se ad fontem disponeret, inclinans se in aquam, per um- C bram formosi vultus sui pulchritudinem attendens, erat enim speciosus valde et decorus aspectu, cœpit laudare Deum et benedicere, qui tantam ei contulerat gratiam. Et ex illa hora se ei serviturum tota devotione spondens, soluto de capite equi freno, liberum quo vellet ire permisit; ipse vero inter saxa sub quodam specu latitans, quercuum glande aliquanto tempore vixit. Socii autem ejus per loca diffusi tota intentione quærebant eum, et cum non invenissent, anxii valde et dolentes reversi sunt ad habitaculum suum. Domiuus autem Britanniæ cum audisset illum deesse, evocatis ad se sociis ejus, requirebat ab eis

992

291

quo devenisset, vel quid de eo factum fuisset, et alligatos in custodia tradens comminabatur jurans se occisurum omnes, nisi et veritatem indicarent: arbitrans ab eis in contentione vel litigio interruptum. Sed cur hominem occidissent, pro cujus amore natale solum reliquerant, laboresque sustinuerant infinitos, terræ margisque discrimina toleraverant multa? Denique tristitia, qua afficiebantur pro eo, non homicidas, sed veros monstrabat amicos, et tales quibus credi non de odio, sed de amicitia debuisset. Exposito tamen qualiter inventione cervi

D

293

offerunt, loca se monstraturos ubi socium perdidissent, si viros, qui eum sagacius scirent inquirere, destinaret. Itum est, et multo labore inventus ad præsentiam ducis cum honore adducitur ; et cum dux, de ejus inventione lætus, facti benigne causam inquireret, respondit se omnino divinis mancipatum obsequiis, nec ulla unquam ratione ad sæculi deinceps posse redire officia; si tamen ei locum in quo constructo oratorio Deo quietius posset servire, pro sua vellet benignitate concedere, libenter susciperet. Dux vero benignus ejus voluntati favere consentiens, locum assignavit, et totam insuper terram, quam ei et sociis ejus prius ad habitandum concesserat, liberam ab omni tributo perpetuam delegavit in dotem. Ingreditur igitur clectus Domini Fingar locum ducis clementia consignatum, prædiis ac possessionibus dotatum amplissime atque ditatum, ac mente tota ac devotione in cœlestis solii habitationem intentus habitaculum sanctificationis, in quo Deus perpetuo laudaretur, instituit. Accingit se deinceps servus Dei fortius ad opera fortiora, carnem domat, roborat spiritum, et prosequendo sepsum, seipsum perficiebat in Domino.

CAPUT IV.

Regressus Fingaris in patriam, et regni recusatio.

294

Post tempus aliquod ad locum nativitatis admonitus hortatu angelico redire jubetur. Quo cum Domini in omnibus præsidio fultus rediisset, Hiberniam Christi legibus subditam, in confessione Christiani nominis gloriantem, et totam lavacro sancto perfusam invenit. Gaudent servi se dominum accepisse, Christiani fideles, consortem patronum; rogant eum, Clitone patre defuncto, suseipere regnum, cupientes defensorem talem habere cujus providentia gubernaretur regnum et nova adhuc Christianitas tueretur. Tibi, inquiunt, excepto quod fidei Christianæ te cupimus habere fautorem, ex genere regius honor debetur, ad te hæreditas pertinet, tibi hæreditario jure cedit possessio. Tum ipse Parcite, inquit, charissimi; semel dedicatus sum Christo, illi soli me serviturum devovi, ad officia sæculi deinceps reverti non possum, quoniam nemo mittens manum ad aratrum,et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. 1x, 62). Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus,ut placeat ei cui se devovit (II Tim. 11, 4). Et cum rogantes pia importunitate instarent: In vanum, ait, fratres, tantis precibus laboratis; ego enim vobis cum diutius detineri non possum. Sed si vultis agere secundum meum consilium, eligite virum industrium ac fidelem, unum ex nobilibus patriæ, cujus providentia moderetur regnum, et Christianæ fidei tueatur religio; et illi germanam meam Pialam,

VARIE LECTIONES.

28 Frustratim ms. frustatim. Cum antiquo ms. omit. cum. Nam qui ille ms. nisi quod ille. **Requirebat eis ms. requirebat ab eis. "Ducis adducitur ms. Ducis cum honore adducitur. "Regis ms. Regius.

295

CAPUT VI.

Appulsus in Cornubiam.

Socii vero datis velis æquoreos fluctus secantes, prospero cursu applicuere Cornubiam, ad portum qui vocatur Heul, ubi jam prævenerat eos sacra virgo Hya potentia Dei transvecta et descendentes de navi quoddam habitaculum non longe a littore invenerunt, in quo virgo quædam sancta manebat inclusa, et nolens sanctus Guignerus eam inquietare, salutata virgine, ad alium locum transiere pransuri, ubi cum aquam deesse cerneret sanctus, plena de Jesu Christo fiducia præsumens, oratione præmissa baculum in terra fixit, et confestim limpidissima aqua sanctorum prosilivit in haustum. Post cibum vero proficiscentes inde, ad villam

in uxorem simul cum regno tradite. Fuerat autem A clarissima virgo Piala, nobilissimi regis Clitonis filia, soror S. Guigneri, jam lavacro purificationis regenerata in Christo. Sancti igitur instructi consilio virginem sacram alloquuntur de sponso. Quibus illa, tota in amore Christi fundata, respondit: Sponsus meus Christus est, qui me per suam gratiam regni sui elegit consortem. Huic fidem promisi quam violare non debeo; et ideo alium sponsum, præter ipsum, non possum suscipere. Regni hujus gloriam contemno, quæ non debet dici gloria, quia non potest carere miseria; et ad regnum, quod promittit Dominus Jesus Christus, suspiro, ubi non est dolor, vel tristitia, sed perpetua jucunditas, et lætitia sempiterna. Cernens autem sanctus virginis intentionem in Christi solidatam B quamdam, quæ vocatur Conetconia, pervenerunt, amore, ita ut nulla posset ratione ad consensum conjugii flecti, ait: Sinite eam, fratres, nolite contra Dei beneplacitum niti; ipse sic voluit, et sic futurum providit. Regnum istud Dei providentia committamus; ipse secundum suam voluntatem providebit tutorem ac defensorem. Et omnibus vale dicens parabat profectionem.

CAPUT V.

Rursus Fingar solum patrium deserit cum insigni comitatu.

Secuti sunt eum septingenti septuaginta viri, et septem episcopi, quos sanctus Patricius per aquam incorruptionis Christo genuerat, pleni Deo, et divina lege instructi, cupientes beatæ peregrinationis ejus esse consortes in Domino, inter quos fuit supradicta virgo Piala, soror beati Guigneri. Sancto igitur consortio omnes adunati in Domino, simul cum patrono ad littus usque procedunt, repertoque pro voto navigio, navem omnes una conscendunt. Paululu jam altius navigando a terra discesserant, cum ecce virgo quædam, nomine Hya, nobili sanguine procreata, pervenit ad littus, felici sanctorum cupiens adunari collegio, cernensque procul a littore jam remotos, nimio anxiebatur dolore, et fixis in terra genibus, manus et oculos ad sublimia erigens, mente consilium e cœlo efflagitabat devota. Et modicum inferius relaxans obtutum, contemplatur super aquas folium parvum, et protensa virga, quam manu gestabat, tangens illud volebat probare an mergeretur; et ecce sub oculis ejus cœpit crescere et dilatari, ita ut dubitare non posset a Deo sibi illud obsequium missum. Et fide fortis, folium audacter conscendens, mirabiliter Dei virtute perlata "alterum socios prævenit ad littus. Hæsitandum non est de operibus Dei: nam qui transituro populo mare Rubrum potenter divisit, et Eliæ Jordanem aperuit, et Petrum supra aquas currere fecit, ipse quomodo voluit, virginem suam transvexit.

[blocks in formation]

ubi quædam mulier fidelis et timens Dominum,
nomine Coruria, non modicam eis exhibuit benigni-
tatem. Nam cum omnes habitacula ejus capere
non possent, nec habere stramen in quo omnes pos-
sent pausare, detectis domibus, culmum, quo
operiebantur, in sanctorum accubitum commodavit,
vaccam unam eis mulier charitate plena in cibum
dedit; qua occisa, et ejus carnibus, prout (oportuit,
diligenter paratis, pariter comederunt. Denique,
cœna in gratiarum actione completa, jubet sanctus
Fingar nudata carnibus ossa omnia congregari in
unum, et desuper ejusdem vaccæ pellem deponi.
Tum confessores Christi omnes, qui cum eo erant,
ad orationem invitat, dicens: Oremus, fratres, ut
Deus pro cujus amore mulier officiosissime nobis
C
istam servivit vaccam, ei restituat. Et oratione
completa sub omnium oculis stans pulchrior quam
ante fuerat, vacca apparuit. Deinde de lacte ejus
sibi offerri mandavit ; quo hausto, simpliciter de-
precatus est Deum ut vena lactis uberior quam in
aliis vaccis triplicaretur in illa; quod non solum in
ea, sed in omnibus 297
, quæ ex ea processerunt,
factum esse narratur. Mane autem facto, cum jam
iter agere vellent, respicientes viderunt omnia ha-
bitacula retecta et reparata ita ac si nunquam
discooperta fuissent. Tunc fideles, qui prævio S.
Guignero Christi vestigia sequebantur, per singula
loca cernentes multiplicari mirabilia Dei, magis
magisque confortabantur, et in fide et amore
Christi confirmabantur. Et bene Christus debuit
D
talibus consolationibus suos confirmare testes et
consolari, quos per palmam martyrii in proximo
disposuerat coronare. Mane autem facto, pergentes
gradiebantur per loca quædam silvestria.
CAPUT VII.

Martyrium Fingaris et sociorum.
Sonuerat jam, pervulgante fama, in auribus
Theodorici regis Cornubiæ, in terra scilicet sua
Christianam multitudinem advenisse ; et timens
odibilis Deo tyrannus ne populum suum ad fidem
VARIE LECTIONES.

[ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »