Obrazy na stronie
PDF

porrexit, et ibidem monachali habitu decoratus, et A nativitas, sic fuit necessaria ejus conceptio ; jussu

post tempus exiguum meritis beatæ Mariæ semper virginis, quæ quidem diligentes se decorat semper et beatificat, Aquileiæ episcopus patriarcha factus festum conceptionis B. Virginis die præfato, quandiu vixit, annuatim eum propriis octavis diligenter celebravit, et ubique celebrandum prædicavit. Aliud etiam miraculum hujus festivitatis alibi divina inspirante gratia, a nobis declaratur. In pelago Gallico canonicus quidam, ordine sacerdos, solitus B. Mariae Virginis horas canonicas decantare, a villa quadam, ubi cum uxore alterius fornicatus fuerat, rediens, ad oppidum in quo morabatur tendere curans, et pelagus Sequanæ transmeare cupiens, solus mavem ingressus Dominicæ Matris horas navigando canere cœpit. Cumque invitatorium, Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, diceret, et jam in medio fluminis esset, ecce turba magna dæmonum in profundo pelagi, una cum ejus navicula eum praecipitavit, et ejus animam rapuit ad tormenta. Die autem tertia loeum quo duemones eum tormentis afiiciebant, venit Mater Jesu cum magna angelorum societate, dicens eis: Ut quid animam famuli nostri ita injusto afligitis ? Nos, inquiunt, eam debemus habere, et merito, quoniam in nostris operibus eapta

[ocr errors]

est. Quibus Mater Jesu : Si illius debet esse cujus ,

opera faciebat, ergo nostra debet esse, quoniam matutinas nostras, dum vos eum peremistis, decantabat; unde magis rei estis, qui iniqua contra me egistis. His dictis dæmones huc illucque dispersi fugerunt, et beata Maria animam reduxit ad corpus, et hominem ab utroque funere suscitatum per braclium arripiens, aquam a dextris et a sinistris quasi murum stare jubens, de profundo pelagi ad portum incolumem reduxit. At ille gaudens pedibus B. Virginis prostratus ait : Charissima, domina mea, el virgo speciosa Christo gratissima, quid tibi tribuam pro tantis beneficiis quæ mihi fecisti ? liberasti me de ore leonis, et de tormentis inferni gravissimis animam meam. Cui Mater Jesu ait : Precor te, ne de caetero in adulterii peccatum cadas, ne fiat tibi novissimus error pejor priore. Precor te iterum ut de caetero festum conceptionis meæ devote celebres annuatim vi Idus Decembris, et ubique celebrandum praedices. Mox ut id dixit B. Virgo Maria, eo cernente cœlos ascendit, et ipse eremiticam vitam ducens, quod sibi acciderat, cunctis audire volentibus narravit, et postea quamdiu vixit, illud festum conceptionis solemniter et devote celebravit, et celebrandum prædicavit. Et nos, fratres charissimi, nostra archiepiscopali auctoritate corroboramus atque praecipimus ut nullus nostrum ita sit rebus temporalibus aut propriis delictis desperatus, quin B. Mariæ Virginis conceptionem celebret annuatim. Sicut enim in sancta Ecclesia ejus extollitur mativitas, ita debet ejus extolli conceptio ; nisi enim conciperetur, nunquam nasceretur. Sicut enim ad salvandum genus humanum olim fuitnecessaria ejus

[ocr errors]

Dei concipitur et nascitur. Inde si divina ratio perspiciatur, spiritualis conceptionis ejus dies major fore approbatur quam ejus nativitatis. Res enim major exstitit, Adam a Deo creari quam filios Adæ de matre nasci ; non est mirum si homo a Deo de matre nascitur. Erubescant igitur omnino insensati, qui tanta sacramenta, tantaque mysteria tenebris ignorantiæ excæcati ideo respuunt celebrare quod viri ac mulieris copulatio in conceptione Virginis exstitit ; si enim ejus conceptionem, idcirco quod carnalis exstitit, stultis non placet hodie celebrare, tamen diem et noctem illam dignam, quamvis multis sit iocognita, et tempus et horam spiritualis conceptionis ejus hodie celebrare delectet, qua ipse animarum Creator animam suæ matris dignam, et sanctissimam corpori virginali ejus ministrantibus angelis copulavit ; quam etiam diem primam nostræ reparationis et salutis dispositor nostræ salvationis inter caeteros dies fecit, præelegii, et sanctificavit ; nam duae sunt conceptiones hominis (hoc omnibus peritis notum est), una qua carnalis copula viri ac mulieris agitur, alia qua spiritualis anima nova et pura Deo operante corpori divinitus adjungitur. Si non placet illi celebrare DominicaeMatris carnalem conceptionem, saltem placeat celebrare ejus animae spiritualem creationem corporisque cum anima copulationem. 0 quanta est dies illa, qua nostræ repar atricis anima digna creatur, et sanctificatur, et sanctissimo corpori unitur ! non est enim verus amator Virginis qui respuit colere diem ejus conceptionis. Erubescant iterum insani qui hunc diem colere non volunt idcirco quia aliorum sanctorum conceptiones minime colere sancta consuevit Ecclesia. Maxima quippe rusticitas est eam aliis sanctis in hoc comparare, in qua Deus carnem humanam assumpsit, quam etiam super omnes angelos et archangelos in cœlis sublimavit ; quamvis enim caeteris sanctis dies conceptionis eorum non sit concessum ut celebretur, illi tamen a Spiritu sancto concessum est, quæ major et excellentior cunctis est. Pulchre et digne dominationem super cæteros sanctos illa debet habere, per quam omnes sancti sanctificantur; dicitur enim Christus sanctorum Sanctus, et ipsa sanctorum Sancta ; et sicut sine more summus rerum

D Dispositor super omnes sanctos et sanctas illam ratio, et matris conceptio, quoniam conceptio et A bus curis et a cunctis malis mereamur eripi, et ad

dignitatem illi contulit, ut Verbum carnem factum Virgo conciperet et pareret, et post partum Virgo permaneret, sic ipse præ omnibus absque more hanc dignitatem illi præbuit, ut conceptionis et nativitatis ejus solemnia sacrosancta in sancta Ecclesia celebremus. Quid longius ? Dominicæ Matris conceptionem colere, Christi generationem est commemorare ; nam ejus conceptio Christi generationis est linea. Quapropter Evangelium Liber generationis (Matth. 1, 1) ipsa die, sicut in Nativitate Domini, ante matutinales laudes bono more decantamus, et ad missam legimus, Merito ergo colitur et filii genenativitas matris generatio est filii. Celebremus igitur (dilectissimi) hodie dignis officiis utramque ejus conceptionem venerabilem, spiritualem videlicet et humanam, ut ipsius meritis et precibus, a sæculari

aeterna gaudia perduci, præstante Domino nostro Jesu Christo Filio ejus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

MIRACULUM

DE CONCEPTIONE SANCTÆ MARIÆ
(Ex ms. Gem. Meticensi c. 40 **'.)

Eo tempore quo Willelmus, Normannorum dux B nesque qui in navi erant formidine replevit. Timore p. » p.

potentissimus, prostrato Anglorum rege IIeraldo, ipsos Angelos bello strenue superando sibi subjecerat, quidam abbas, Elsinus nomine, in ecclesia apostolorum Petri et Pauli Sanctique Augustini, Anglorum apostoli residebat, in qua ecclesia ipsius Augustini cæterorumque archiepiscoporum corpora sibi succedentium requiescunt. Hic itaque Elsinus certis ex causis in Ramesiensem Ecclesiam promotus, Domino Jesu Christo devotissime, famulabatur, ejusque genitricem, servitium ejus faciendo devotissime, venerebatur. Contigit autem ut Danorum rex, audita Heraldi morte Anglorumque subjectione, venire in Angliam properaret et suo eam dominio subjugare, prostrato Guillelmo novo rege, ut ipse testabatur, ipsius terræ invasor, et eam in perpetum possideret. Quo audito, Guillelmus ad defendendum se præparavit, et ex circumjacentibus regionibus milites quamplurimos congregavit, et, ut erat callidus, urbes ac castella strenuissime munivit, et omnibus necessariis opulentissime replevit. Consilio itaque inito, Guillelmus rex cum optimatibus suis strenuissimum abbatem Elsinum, de quo supra retulimus, in Daciam misit, ut consilia ipsorum et acta diligenter inquireret, et eorum in Angliam adventum, prout posset, averteret. Ascensa igitur puppe, prospero vento flante, in Daciam venit, ipsiusque terræ se regi præsentavit, et salutes ac munera atque servitia ex Guillelmi regis parte obtulit. Deinde omnia, ut sibi jussum fuerat, inquisivit, quid dicerent et quomodo satagerent percunctari non des

titit. Postquam autem omnia propter quæ illuc erat D

strenuissime complevit, proceresque terræ muneribus et promissis oneravit, in Angliam regredi voluit, sed rex Daciæ secum illum regredi permisit. Qui mox cum sociis navem conscendit. Naturæ igi. tur aplustria collegerunt, et in altum carbasa extenderunt, ac per frementia æquora itinera direxerunt. Dum itaque per alta maris pergerent, contrarius ventus eis surrexit, mare funditus commovit, om

igitur mortis contriti nimiumque perterriti, preces cum lacrymis Deo fundunt, et se graviter deliquisse miserabiliter gemunt. In tanto discrimine positis majora pericula occurrerunt, namque syrtes præ oculis aspiciunt, quas naucleri scamma dicunt. Tunc magis anxii et dubii velut in morte positi clamabant ad Deum fortius. O Deus clementissime, Pater misericordiæ, dignare nos respicere mersos pro nostro crimine. Respice, clementissime, de sede tuæ gloriæ, visita nos jam positos in extremo vitæ periculo. Assit nunc tua gratia! assit tua benignitas ! assit maxima bonitas ! assint bona gratuita dona ! Succurre nobis miseris, pietas ineffabilis, ne nos sorbeat infernus nunc pro nostris criminibus. Pie Deus, cognoscimus quod graviter deliquimus, pejora commeruimus, quia multum peccavimus. Benigna tua gratia fatentibus indulgeat, fatemur nostra crimina, tu dele tua gratia. Qui promisisti miseris qua hora ingemuerint et corda pænituerint salvos protinus fieri, parce nunc confitentibus, miserere gementibus, miserere nunc flentibus et vere pænitentibus. Maria, Mater Domini, ora pro nobis miseris, tuo Filio, o domina, commenda nostra flamina. Namque mari sunt tradita misera nostra corpora, tuus Filius animas in requiem suscipiat. Cum igitur desperati sic clamarent, quemdam

pontificalibus vestibus ornatum juxta navim assistere vident, qui Elsinum abbatem proprio nomine com— pellens, hoc ei retulit, inquiens : O tu, abba Elsine, veni surgens et mecum loquere. Dum autem, ad mirantibus omnibus quænam esset persona illa, abbas Elsinus surrexisset, præfata persona, ut credimus, angelica hæc ei infit : Si vis sanus effugere, si vis mortem evadere, si vis patriam cernere tuosque lares visere, promitte fidelissime Matri Christi piissimæ te facturum percelebrem conceptionis ipsius festum diem, in qua ipsa Virgo incomparabilis Dei futura Genitrix, in alvo malris concepta fuit, et doceto quoscunque potueris, ut percelebrem diem erat prudentissimus, hoc illi refert protinus : Quomodo faciam istud, qui diem quo istud faciamignoro penitus ? Dei nuntius respondit : In sexto Idus Decembris est dies celeberrimus hujus conceptionis ; hunc ut celebres moneo, et celebrandum dicito quibus dicere potueris et qui scire voluerint. Tunc abbas Elsinus : Et quali inquit, servitio jubes uti in hoc festo ? Cui divinus nuntius respondit hoc velocius : Omne servitium quod dieitur in ejus Nativitate, dicitur el in conceptione, sic ubi natalitium in Nativitate dicitur, Conceptio in hac celebritate dicitur.

VARIAE LECTIONES.

*** In eodem ms. eodem charactere scripta leguntur plura alia miracula B. Mariæ precibus edita, quæ non majoris sunt fidei, inter hæc unum est ac abbatissa sanctimonialis quæ cum virginitatis et castitatis viólasset propositum et prægnans B. Mariæ suas preces funderet, ob ea obstetricantibus rebus angelis liberata est.

hujus agant solemnitatis. Tunc abbas Elsimus, ut A Prædictus abbas postquam talia audivit, Deo gra

tias reddidit, et devotissime vovit se servaturum quod audierat divinitus jussum. Statim ut hoc vovit, tempestas cecidit, et serenitas rediit. Vento igitur prospero redeunt, et in Angliam alacres veniunt. Statuit quoque in Ramesiasensi Ecclesia, cui ipse abbas praeerat, ut hoc festum omni anno solemniter sexto Idus Decembris celebretur, multosque ad celebrandum devotissime invitavit. Hujus solemnitatis celebratoribus detur a Filio ipsius Virginis Domino nostro Jesu Christo pax et longa vita, et post transitum hujus vitæ æterna requies concedatur. Amen. Explicit miraculum de conceptione sanctæ Mariae.

PASSIO SS. GUINERI, FINGARIS, PIALE, ET SOCIORUM "

Poscis fideliter satis, charissime, martyris sacri B quia vas plenum absinthio, nisi prius amaritudine

Guineri sociorumque ejus admirabilem vitam, quam prius brevibus notulis retinebas, victoriæque triumphum latiori tibi explicari sermone. Cupio sane devotioni tuæ parere devotus; et si non digne, ut gestorum fortium deposcunt magnalia, tamen pro ingenii facultate sanctorum laudibus occupabor intentus, quoniam laus militis gloria est imperatoris, et dum sanctorum virtutes narrantur, Christi gloria praedicatur. Spondet ergo devotio quod negat scientia, et sanctorum fides, quod non promittit facultas, totum eorum præsumam de meritis. Nec de eloquii paupertate confundar, quoniam pro certo non in nitore sermonis consistere regnum Dei monstravit, qui ad sui gloriam praedicandam idiotas et piscatores elegit. CAPUT I. Sancti Patricii praedicatio in Hibernia, et Fingaris pruncupas conversuo.

Gloriosus equidem et prædicandus ubique Domini confessor Patricius, cum in Cornubiae partibus sanctis actibus moraretur intentus, admonitus est voce angelicæ ut Hiberniæ insulam, fidem Christi in ea prædicaturus, adiret. Tunc fidelis servus et prudens, Domini visione comperta, sine mora surrexit, et locum sibi præsignatum a Deo, in nullo barbaræ et incredulæ gentis expavescens feritatem, expetiit. Cujus advenlu, fama vulgante, præcognito, septem nominatæ jam insulæ reges cum pontificibus idolorum, cum satrapis ejusdemque gentis non minima multitudine in sancti convenere occursum. Hos sanctus Domini fide integer et devotione plenus aggrediens, cœpit eis Evangelium Christi cum fiducia prædicare, et in Jesu evangelizare salutem. Verum

pulsa, alterius liquoris non admittit dulcedinem, illi adhuc pleni spiritu superbo doctrinam salutis recipere noluerunt. Sed cernentes humilitatem, et vili. tatem habitus attendentes, non thesaurum latentem interius, sanctum et vere apostolicum virum penitus contempserunt. Fuit inter jam dictos reges mobilior unus, ac potentior omnibus, nomine Clito. Huic erat filius adolescens bonæ indolis, vocabulo Fingar, electione divina præcognitus et sancti Spiritus jam gratia perfusus. Hic ex universis solus sancto assurgens Patricio, quo potuit honore, virum Dei suscipiens cessit, et in loco quo sederat ipse, eum sedere fecit. CAPUT II. Fingaris ac sociorum pro fide e.rsilium.

Iratus pater severus, et indignatione grandi succensus in filium, dicens quod deorum suorum intenderet evacuare culturam, et novam Christianorum per sanctum Patricium introducere legem, regno expulit, et solo fecit exhæredem paterno. Cui plures ex nobilibus Hiberniæ procreati adolescentes, dulcissimo amore conjuncti, pariter profecli coexsules, terra marique minorem in Britanniam pervenerunt. Quo audito, judex Britanniæ in terram suam novos accolas, adventasse, eos sibi exhiberi praecopit “, et diligenter inquirens qui essent, ad quid vel “ unde venissent, responderunt se de Hibernia pulsos ; serioque proscriptionis suæ ratione exposita, petierunt ut in provincia *" sua locum habitandi atque *" licentiam eis concederet pro sua clemen.

D tia. Ingenuitate vero adolescentum comperta, simul.

que exsilii causam dux agnoscens, summa eorum petitioni liberalitate assentiens, tantum eis terræ ad

VARIÆ LECTIONES.

“Collata est cum ms. Victorin. M M M. 18 in quQ ngn est distinctio capitulorum. “Exhiberi percepit ms. exhiberi præcepit. “Ad quod vel ms. ad qui vel, "Ut si provincia ms. ut in provincia, “Sua 'locum; habitandum concessit, quantum unus equitando A decessisset ab eis, ad eum iterum inquirendum se

atque ms. sua locum habitandi atque.

posset currere per diem ; præcepitque veneralioni habendos, et maxime Fingarem censuit excolenlum. Domini igitur gratiam in omnibus consecuti diliguntur ab omnibus, ab omnibus honorantur, et cum indigonis de cætero novi hospites familiariter habitare eœperunt. CAPUT III. Occasio secessus Fingaris a sa'culo.

sed eum jam providentia summi Dei tironem suum Fiugarem suis arctius vellet applicare obsequiis, tali cum arto liserevit. Die quadam cum suis consortihus al venandum egressus, repertum canes cœperunt agere cervum, qui cum camibus importune imfestantibus ea qua illud amimal solet fieri velocitate aufugeret, solus Fingar cum canibus, relictis sociis, prosecutus est fugientem. Quid plura ? cervum, retimuit, occidit ; et detracta pelle frustatim *" concidoms per artus equo imposuit, quasi reversurus ad socios, qui eum nebula obducente perdiderant. Sed cum respersam sanguine vestem ac cruentatas mamus vellet abluere, huc illucque circumspiciens non inveniebat aquam, et labari cuspide in terra defixa, improvisi fontis gratissima manans vena defluxit. Laticis novi miratu fluenta, et illius virtuti factum deputavit, qui antiquum populum silice percusso potavit. Comparetur, si placet, factum antiquo *° S. Clementis miraculo, nisi quod ille “ pede agni fontis cognovit thesaurum, iste acumine teli bullientem venam invenit. Denique cum lavandus se ad fontem disponeret, inclinans se in aquam, per umbram formosi vultus sui pulchritudinem attendens, erat enim speciosus valde et decorus aspectu, coepit laudare Deum et benedicere, quitantam ei contulerat gratiam. Et ex illa hora se ei serviturum tota devoiione spondens, soluto de capite equi freno, liberum quo vellet ire permisit ; ipse vero inter saxa sub quodam specu latitans, quercuum glande aliquanto tempore vixit. Socii autem ejus per loca diffusi tota jntentione quaerebant eum, et cum non invenissent, anxii valde et dolentes reversi sunt ad habitaculum suum. Domiuus autem Britanniæ cum audisset illum deesse, evocatis ad se sociis ejus, requirebat ab eis ns quo devenisset, vel qnid de eo factum fuisset, et alligatos in custodia tradens comminabatur jurans se occisurum omnes, nisi et veritatem indicarent : arbitrans ab eis in contentione vel litigio interruplum. sed cur hominem occidissent, pro cujus amore matale solum reliquerant, laboresque sustinuerant infinitos, terræ margisque discrimina toleraverant multa ? Denique tristitia, qua afficiebantur pro eo, non homicidas, sed veros monstrabat amicos, et tales quibus credi non de odio, sed de amicitia debuisset. Exposito tamen qualiter inventione cervi

offerunt, loca se monstraturos ubi socium perdidissent, si viros, qui eum sagacius scirent inquirere, destimaret. Itum est, et multo labore inventus ad præsentiam ducis cum honore adducitur*'; et cum dux, de ejus inventione lætus, facti benigne causam inquireret, respondit se omnino divinis mancipatum obsequiis, nec ulla unquam ratione ad saeculi deinceps posse redire officia ; si tamen ei locum in quo constructo oratorio Deo quietius posset servire, pro sua vellet benignitate concedere, libenter susciperet. Dux vero benignus ejus voluntati favere consentiens, locum assignavit, et totam insuper terram, quam ei et sociis ejus prius ad habitandum concesserat, liberam ab omni tributo perpetuam delegavit in

B dotem. Ingreditur igitur electus Domini Fingar lo

cum ducis clementia consignatum, praediis ac possessionibus dotatum amplissime atque ditatum, ac mente tota ac devotione in cœlestis solii habitatio. nem intentus habitaculum sanctificationis, in quo Deus perpetuo laudaretur, instituit. Accingit se deinceps servus Dei fortius ad opera fortiora, carnem domat, roborat spiritum, et prosequendo sepsum, seipsum perficiebat in Domino.

CAPUT IV. Regressus Fingaris in patriam, et regni recusatio. Post tempus aliquod ad locum nativitatis admonitus hortatu angelico redire jubetur. Quo cum Domini in omnibus præsidio fultus rediisset, Hiberniam Christi legibus subditam, in confessione

C Christiani nominis gloriantem, et totam lavacro

sancto perfusam invenit. Gaudent servi se dominum accepisse, Christiani fideles, consortem patronum ; rogant eum, Clitone patre defuncto, suscipere regnum, cupientes defensorem talem habere cujus providentia gubernaretur regnum et nova adhuc Christianitas tueretur. Tibi, inquiunt, excepto quod fidei Christianæ te cupimus habere fautorem, ex genere regius** honor debetur, ad te haereditas pertinet, tibi hæreditario jure cedit possessio. Tum ipse : Parcite, inquit, charissimi ; semel delicatus sum Christo, illi soli me serviturum devovi, ad officia saeculi deinceps reverti non possum, quoniam nemo mittens manum ad aratrum,et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. ix, 62). Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut placeat ei cui se devovit (II Tim. ii, 4). Et cum rogantes pia importunitate instarent : In vanum, ait, fratres, tantis precibus laboratis ; ego enim vobis cum diutius detineri non possum. Sed si vultis agere secundum meum consilium, eligite virum industrium ac fidelem, unum ex nobilibus patriæ, cujus providentia moderetur regnum, et Christianæ fidei tueatur religio ; et illi germanam meam Pialam,

[ocr errors]

*** Frustratim ins. frustatim.

“Cum antiquo ms. omit. cum. *'Nam qui ille ms. nisi quod ille.

**Requirebat eis ms. requirebat ab eis, “Ducis adducitur ms, Ducis cum honore adducitur, **Regis

[ocr errors]

in uxorem simul cum regno tradite. Fuerat autem A

clarissima virgo Piala, nobilissimi regis Clitonis filia, soror S. Guigneri, jam lavacro ** purificationis regenerata in Christo. Sancti igitur instruct; consilio virginem sacram alloquuntur de sponso. Quibus illa, tota in amore Christi fundata, respondit: Sponsus meus Christus est, qui me per suam gratiam regni sui elegit consortem. Huic fidem promisi quam violare non debeo ; et ideo alium sponsum, præter ipsum, non possum suscipere. Regni hujus gloriam contemno, quæ non debet dici gloria, quia non potest carere miseria ; et ad regnum, quod promittit Dominus Jesus Christus, suspiro, ubi non est dolor, vel tristitia, sed perpetua jucunditas, et lætitia sempiterna. Cernens autem

CAPUT VI.
Appulsus in Cornubiam.

Socii vero datis velis æquoreos fluctus secantes, prospero cursu r.pplicuere Cornubiam, ad portum qui vocatur Heul, ubi jam prævenerat eos sacra virgo Hya potentia Dei transvecta et descendentes de navi quoddam habitaculum non longe a littore invenerunt, in quo virgo quædam sancta manebat inclusa, et nolens sanctus Guignerus eam inquietare, salutata virgine, ad alium locum transiere pransuri, ubi cum aquam deesse cerneret sanctus, plena de Jesu Christo fiducia præsumens, oratione praemissa baculum in terra fixit, et confestim lim— pidissima aqua sanctorum prosilivit in haustum. Post cibum vero proficiscentes inde, ad villam

sanctus virginis intentionem in Christi solidatam B quamdam, quæ vocatur Conetconia, pervenerunt,

amore, ita ut nulla posset ratione ad consensum conjugii flecti, ait : Sinite eam, fratres, nolite contra Dei beneplacitum niti ; ipse sic voluit, et sic futurum providit. Regnum istud Dei providentiæ committamus ; ipse secundum suam voluntatem providebit tutorem ac defensorem. Et omnibus vale dicens parabat profectionem.

CAPUT V. Hursus Fingar solum patrium deserit cum insigni comitatu. Secuti sunt eum septingenti septuaginta viri, et septem episcopi, quos sanctus Patricius per aquam inccrruptionis Christo genuerat, pleni Deo, et divina

lege instructi, cupientes beatæ peregrinationis ejus C.

esse consortes in Domino, inter quos fuit supradicta vixg) Piala, soror beati Guigneri. Sancto igitur consortio omnes adunati in Domino, simul cum patrcnj ad littus usque procedunt, repertoque pro voto navigio, navem omnes una conscendunt. Paululu: , jam altius navigando a terra discesserant, cum 3cce virgo quædam, nomine Hya, nobili sanguine procreata, pervenit ad littus, felici sanctorum cupiens adunari collegio, cernensque procul a littore jam remotos, nimio anxiebatur dolore, et fixis in terra genibus, manus et oculos ad sublimia erigens, mente consilium e cœlo efflagitabat devota. Et modicum inferius relaxans obtutum, contemplatur super aquas folium parvum, et protensa virga, quam manu gestabat, tangens illud volebat probare an mergeretur ; et ecce sub oculis ejus cœpit crescere et dilatari, ita ut dubitare non posset a Deo sibi illud obsequium missum. Et fide fortis, folium audacter conscendens, mirabiliter Dei virtute perlata * alterum socios prævenit ad littus. Haesitandum non est de operibus Dei : nam qui transituro populo mare Rubrum potenter divisit, et Eliæ Jordanem aperuit, et Petrum supra aquas currere fecit, ipse quomodo voluit, virginem suam trans, Yexil.

ubi quaedam mulier fidelis et timens Dominum, nomine Coruria, non modicam eis exhibuit benignitatem. Nam cum omnes habitacula ejus capere non possent, nec habere stramen in quo omnes possent pausare, detectis domibus, culmum, quo operiebantur, in sanctorum accubitum commodavit, vaccam unam eis mulier charitate plena in cibum dedit ; qua occisa, et ejus carnibus, prout (oportuit, diligenter paratis, pariter comederunt. Denique, cœna in gratiarum actione completa, jubet sanctus Fingar nudata carnibus ossa omnia congregari in unum, et desuper ejusdem vaccæ pellem deponi. Tum confessores Christi omnes, qui cum eo erant, ad orationem invitat, dicens : Oremus, fratres, ut Deus pro cujus amore mulier officiosissime nobis istam servivit vaccam, ei restituat. Et oratione completa sub omnium oculis stans pulchrior quam ante fuerat, vacca apparuit. Deinde de lacte ejus sibi offerri mandavit ; quo hausto, simpliciter deprecatus est Deum ut vena lactis uberior quam in aliis vaccis triplicaretur in illa ; quod non solum in ea, sed in omnibus *", quæ ex ea processerunt, factum esse narratur. Mane autem facto, cum jam iter agere vellent, respicientes viderunt omnia habitacula retecta et reparata ita ac si nunquam discooperta fuissent. Tunc fideles, qui prævio S. Guignero Christi vestigia sequebantur, per singula Joca cernentes multiplicari mirabilia Dei, magis magisque confortabantur, et in fide et amore Christi confirmabantur. Et bene Christus debuit talibus consolationibus suos confirmare testes et consolari, quos per palmam martyrii in proximo disposuerat coronare. Mane autem facto, pergenles gradiebantur per loca quædam silvestria. CAPUT VII. Martyrium Fingaris et sociorum. Sonuerat jam, pervulgante fama, in auribus Theodorici regis Cornubiæ, in terra scilicet sua Christianam multitudinem advenisse ; et timens odibilis Deo tyrannus ne populum suum ad fidem

VARIAE LECTIONES.

*Lavacro ms. jam lavacro. *Prolata ms. perlata, *'Sed omnibus ms. sed in omnibus.

PATRoi.. CLIX.

« PoprzedniaDalej »