Obrazy na stronie
PDF
ePub

qualiter habeamus nos in interioribus et exterioribus, et quidquid invenimus quod nobis si utile ad profectum, ad hoc firmissime laborare proponamus, et defectus quoscunque rejicere studeamus. Non autem terreat nos si forte nonnunquam aliqua die contra propositum faciamus, qua non minus proponamus, quia longe facilius redit ad te, qui ex infirmitate facit contra propositum quam qui statum suum dissimulans se non proposuit emendare; imo quandoque major est ei pœna quam culpa, et bonitas tua malis nostris novit bene uti, sæpe faciens defectus nostros ad augmentum humilitatis prodesse, ut verum sit quod septies in die cadit justus, et fortior resurgit (Prov. xxiv, 16). Septimo, pusillanimes nos facit, quod tuam non perpendimus bonitatem. Cum enim tibi orando loquimur, non deberemus te cogitare quasi durum ad exaudiendum, sed patrem benignissimum, qui etiam antequam oramus scis quid sit necesse nobis, et ex naturali bɔnitate tua in infinitum pronior es ad exaudiendum, quantum in te est, quam nos avidi ad rogandum. Da, dulcissime Domine, ut non simus pusillanimes, sed magnamini in infirmitatibus nostris; nos dejicere contendentibus medicinam tuarum gratiarum apponentes, non pusillanimes, sed magnamini te sequi firmiter proponamus, maxime si non est in nobis tanta fortitudo quod post te gigantem, qui exsultasti ad currendam viam. (Psal. xvIII, 6), currere possumus; hoc tamen remedium habemus, quod post te clamare possumus: Trahe nos post te (Cant. 1, 3), et clamorem nostrum audiat et exaudiat auris

amandi et laudandi. Notandum vero quod principa- A deputemus aliquam horam diei ad examinandum nos liter tria damna sunt in peccatis, scilicet quod in eis meremur poenam æternam, demeremur æternam beatitudinem, tempus (quod pessimum est) sine amore et laude nostri Creatoris expendimus. Prima duo pertinent ad hominem; tertium vero ad tuum damnum pertinere videtur, Deus meus. Cum ergo ex indebita et nimia misericordia tua jam morti nos deputatos revocare digneris ad vitam tuam, tam fideliter at te deberemus converti ut damna nostra dissimularemus, et modis omnibus instare, ut laudem tuam, quam negleximus, saltem in aliquo residuo nostri temporis suppleremus. Quantum est, Domine, dissimulare timorem pœnæ propter amorem tuum? At cur propter desiderium beatitudinis nostræ minueremus famam laudis tuæ, g cum cam pati æternaliter meruissemus, etiam propter furorem tuum? Primum quæremus te laudare, qui es regnum Dei, ut dicis in Evangelio: Regnum Dei intra vos est (Luc. xvII, 21); et Hoc adjicietur vobis ex superabundanti (Luc. XII, 31). Da nobis, Domine, charitatem non quærentem quæ sua sunt (I Cor. x, 5), sed quæ tua sunt, ut non cogat timor pœnæ tibi servire pro peccatis, vel amor nostræ beatitudinis pro mercede, quia tempus et vires non sufficiunt nobis ad laudandum te, cujus bonitas exsuperat omnem sensum et sic pusillanimitatem timor non incutiet peccatorum. Terret etiam nos quandoque nostrorum parvitas meritorum, ne ad perfectionem vitæ tendere audeamus, quia ad eam promerendum non sufficiunt. Sed huic objicitur quia C tu, Domine, jussisti nos emere, et adjunxisti quia gratis emere debemus. Dixisti enim : Sitientes, venite ad aquas (Isai. Lv, 1). Quid est, Domine, quo vinum fervoris in laude tua et lac mundæ conscientiæ absque ulla commutatione debemus emere, nisi quod tibi sufficit, quantumcunque parum sit, quod habemus tibi dare; imo et hoc ipsum quod damus tuum est? Inducit etiam pusillanimitatem quod indignos nos videmus, eo quod petimus: quod utrique verum est; quia si homo mille annis serviret Deo etiam ferventissime, non mereretur ex condigno dimidiam diem esse in regno cœlorum. Sed, Domine, non debemus considerare tantum nostram utilitatem, sed tuam laudem, cujus bonitas exsuperat omnem intellectum. Pusillanimes etiam facit nos quia nimia impedimenta nostra videmus. Sed, Domine, si audacter te sequi proponimus, pro certo habere debemus quod aufers quidquid nos retardat a laude tua. Quidquid enim non aufers secundum tuam voluntatem, libenter portare debemus. Stultitia enim nostra sæpe putat ea esse impedimenta quæ tua occulta sapientia ad nostrum ordinavit profectum. Quinto, terret quod non statim sentimus nos proficere, sed Domine, sæpe differs quod petitur, ut excites magis appetitum ; non differs quod nolis dare, sed ut aucto desiderio abundantins possis dare. Sextum, quod retrahit nos, sunt quotidiani nostri delectus. Sed contra hoc est remedium, ut semper

tua.

CAPUT II.

De libertate, et ejus illicibus ad perfectionem; expositio particulæ vult, in proposita Christi sen

tentia.

Secundo innuis libertatem arbitrii sequi volentium in via perfectionis, cum dicis: Si quis vult; quia hoc relinquis hominum voluntati ; sed nunquid potestati ? Non. Sed potestatem tibi, Domine, reservasti, cum omnis potestas a Deo sit (Rom. x). Cur ergo causabitur homo contra te, si te sequi vult, et non potest? Certe ideo quod non te sequitur, quia licet non possit per se, tamen per te, qui non ideo reservasti tibi potestatem nostri profectus, ut non possimus, qui omnia opera nostra operaris, sed ut magis admiremur et laudemus abyssum bonitatis tuæ, quod eadem quæ tu facis in nobis, grata tibi sint et accepta, et judicas ea digna mercede, ita quod etiam calicem aquæ frigidæ non dimittis absque mercede (Matth. x, 42); et eo ipso nostram alicujus voluntatem, quam adeo liberam propter tui similitudinem fecisti, ut cogi non possit. Multis etiam aliis modis ad viam veritatis et perfectionis nos allicere studuisti. Unde hoc merebamur, Domine, ut ad nos descenderes, et humanitatem nostram tam mirabiliter unires, et in ea tam humiliter cum homine conversareris, nisi quod nos ad perfectionem tui amoris sic

provocare volebas, ut dum visibiliter Deum cogno- A ut reficiat ne deficiant. Tandem assumet ad requiem,

scimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.
Quis ergo homo dignus erat ut Filius Dei mortem
pro eo pateretur? Aut quis unquam meruit tuo cor-
pore et sanguine refici, nisi quod tu, Deus meus, in
hoc ostendisti aviditatem amoris tui circa nos, ut
saltem ex multitudine et magnitudine tam mirabi-
lium beneficiorum tuorum ad mutuam dilectionem
accenderes cor nostrum, et in captivitatem amoris
tui redigeres? Innumerabilia nimis sunt beneficia
tua, Domine, quibus voluntatem nostram excitas, ut
perfecte et ardenter te sequi velimus, maxime autem
quæ provocaret; imo, si sic dicere liceret, cogeret
voluntatem nostram tuæ consideratio bonitatis, ex
qua omnia bona creata procedunt. Quia autem pauca
expertus est, et nondum exercitatus de te, qui spiritus B
es, spiritualiter cogitare voluerit, sic meditari de te
poterit inchoare. Primo assumat in mentem suam
aliquam animam virtutibus perfectam, et de illa ita
specialiter cogitet, quasi nulli corpori sit conjuncta.
Imaginetur autem in illa omnem perfectionem virtu-
tum, quæ unquam de aliqua anima poterit cogitari,
scilicet quani bona, quam dulcis, quam patiens, quam
misericors, quam sapiens, quam charitativa, quam
fidelis, quam pia, quam justa, quam vera, quam hu-
milis, etc. Cum autem circa animam talia cogitave-
rit, cogitet quod hæc anima est similis creatori in
virtutibus qui eam in similitudinem suam fecit, et
postea transferat se ad Creatorem, ut omnia quæ
in anima profecta poterant inveniri, in Creatore in-
finita cogitet et immensa, et ea ipsa naturam suam
esse, et sic quodam modo invisibilia Dei per ea quæ
facta sunt, conspiciat intellecta (Rom. 1, 20). Hic est
quidem initialis modus cogitandi de te, Domine,
quem qui sollicite sequitur meditando te, intrabit
fontem vivum et dulcedinem tuæ naturæ, quæ quanto
major est omnibus beneficiis tuis, tanto magis affi-
cit nostram voluntatem, ut sequamur ardenter Jesum
filium tuum ad laudem bonitatis tuæ nos informan-
tem.

CAPUT III.

De sequentibus particulis, venire post me. Tertio enim se dedit nostrum ductorem et instructorem, cum subdit: Venite post me. Quantumcunque curramus ferventer sequendo, nullus præcedit te, et nullus vadit juxta te Omnes nos oportet ire post te, quia tu es primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29). Primo dicis, Domine, discipulis: Venite, et videte (Joan. 1, 39). Postea dicis, Venite post me, ut quod in te viderunt imitentur, Deinde dicis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis,et ego reficiam vos (Matth. x1,28), etc., ut jugum tuum suave, et onus tuum leve (ibid., 30), quod qui susceperint hilariter possint portare ad gloriam Patris tui. Tandem dicis Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum (Matth. xxv, 34). Sic, Domine, iste est fidelissimus legatus tuus, qui primo ponit se nobis in exemplum, cum dicit: Venite et videte; et postea invitat ad veniendum post se. Venientes ad se vocat,

ubi tamen requiem non habebimus nocte ac die, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus, Sabaoth (Isai. vi, 3). Ibi absterges, Domine, omnem lacrymam ob oculis dilectorum tuorum, quoniam non erit amplius mors ultra, neque luctus (Apoc. xx1, 4). etc. Se d, Domine, quomodo istud possit esse, non bene potest comprehendere anima mea, quæ aliquo modo experta est quanta sit afflicto noscere te et non posse laudare te, cum et ipsa afflictionem generet propter gratitudinem, quod licet ei affligi, pro eo quod non potest laudare te, imo omnia quæ unquam að laudem tuam cogitare, loqui, vel agere potest, afflictionem ei generant, quia his indignam se putat, et quia tibi in nullo poterit respondere. Si ergo anima incarcerata, in umbris collocata, si insatiabiliter afligitur pro laude tua, quomodo satiabitur, cum in meridie apparuerit ei bonitas tua, cum utique videat ad plenum eam non posse laudari. Si forte dicis mihi, Domine, quod hoc erit maximum gaudium ejus, quod perfecte cognoscet bonitatem tuam, et illam tam immensam, quod eam non poterit aliqua creatura plene laudare. Verum credo quod de bonitatis tuæ immensitate gaudebit; tamen adhuc pœnitet eam perfecte non posse laudare, nisi aliquo modo vulnera ejus alligarentur, et percussuræ plagæ ejus sanarentur, quia tunc primum oleum additum esset camino. Unde si placet tibi, Domine, credo quod etiam pœna et afflictio laudis tuæ, quam habet hic anima, ibi satiabitur et alligabitur palo laudis, cum tu qui reples in bonis desiderium nostrum C (Psal. CI, 5), tantum dederis te laudare quantum desideramus, imo longe supra desideratum. Sic enim dixisti : Quia vos plorabitis et flebitis nunc, mundus autem gaudebit. Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. xvi, 20). Sanata autem poena, quarn hic habuit, et impleto quod hic desideravit, aliam poenam pro majori laudatione ibi, sicut nec hic, a se habere non potest. Tu etiam non dabis ei, qui omnia dispo nis in numero, pondere, et mensura (Sap. x1, 21), quia tunc non erit tempus flendi, sed ridendi, cum apparuerit nobis tuus unicus Filius, si volumus post ipsum venire.

D

CAPUT IV.

Quod non simus nostri, sed Dei; ad illud, abneget semetipsum.

Quarto ergo ostendit nobis initium viæ, qua debemus post Christum venire, cum dicit: abneget semetipsum. Qui ergo in via perfectionis vult sequi Christum Jesum, laboret primo ut abneget semetipsum. Merito ergo debemus nos abnegare, cum nihil juris habeamus in nobis. Sunt autem septem causæ, quarum quælibet sufficeret hominem compellere ut fateatur in se nihil juris habere. Prima, quia tu, Domine, nos creasti; sicut ergo nihil in nobis bonis est, quod tu non creaveris, ita dignum est quod omnia bona nostra sint tua, quæ nullo modo licet auferri a te Sancto sanctorum, ne sacrilegium committamus. Cur ergo non abnegaremus nos, qui

rem se putat quam tu. Propter hujusmodi causam dicis: Si quis vult venire post me, abnegat semetipsum (Matth. xvi, 24) ! imo, Domine, jam cogor, dicere (salvo verbo tuo) quod nullus semetipsum valeat abnegare. Quomodo enim se abnegabit, qui nunquam aliquid juris in se habuit? Sed, Domine, in hoc verbo ostendis maximam gratitudinem tuam, ut hoc tanti æstimes ut quicunque in se sibi aliquid juris usurpaverat, ulterius se tibi rapere non attentet. Da mihi, Domine, ut me abnegam, imo ut reddam quod rapui violenter. Debemus autem secundum legem ablatum reddere in quadruplum (II Reg. xII, 6), ut non solum nos, sed et nostra reddamus, scilicet naturalia, fortuita et gratuita. Naturalia sunt, quæ communiter natura omnibus hominibus administrat; quædam in anima tantum, ut intellectus et affectus; quædam in corpore, mediante anima, ut quinque sensus interiores. Reddamus ergo intellectum, sed suum proprium relinquentes, qui nos multum a cognitione veritatis impendit. Quandiu enim homo sensu suo ita innititur ut ab eo recedere noluit, vix sensum alterius quantumcunque rationalem apprehendit. Faciendum igitur est secundum Apostolum: Quicunque inter vos sapiens esse vult, stultus, fiat, ut sapiens sit (I Cor. in, 18). Si enim humiliter se stultum reputaret ad tempus, tunc veram sapientiam a te, sive a tuis apprehendere te posset, quia ubi humilitas, ibi sapientia (Prov. xI, 2). Paulus enim creditur didicisse Evangelium illis tribus diebus, cum cæcus esset (Act. ix, 9). C Reddamus etiam affectum Deo, semper postponendo nostram voluntatem voluntati divinæ, et maxime in oratione nostra, quia in omni oratione nostræ utilitati suam debemus præponere voluntatem, imo sua voluntas, si ea recte utimur, semper est nostra utilitas. Sæpe autem venit de proprio sensu quia non credimus Domini voluntatem esse quidquid circa nos contingit, et ita abutimur ea, minus grate suscipiendo, sicut dicit Augustinus (I. x Confess. vi, 26):

in

nostri non sumus? Nam quandocunque aliquid a A quam te, tantum de se reservet tibi, quanto melionobis abnegamus; nec hoc abnegatum propter te conferimus, sed aliunde quantumlibet etiam modico temporis spatio donamus, mox alienum invadimus. Secunda causa est, quia nos æternæ morti deditos tua morte pretiosissima redemisti, pro omnibus mortuus es, ut qui vivunt jam sibi non vivanl, sed ei quipro omnibus mortuus est (II Cor. v, 15), ut dicit Vas tuum electum. Ergo sicut omnes et totos redemisti, sic et omnes et toti tui sint. Qui vult ergo salvus esse, restituat tibi illum pretiosissimum sanguinem quem pro eo fudisti. Tertia, quia nos ingratos omnibus bonis tuis et aversos a te propter peccata a diabolo defendisti, postquam a te nostro Domino recessimus turpiter et inique, sub tua protectione esse merito non deberemus. Sicque nos ho- B stis sine defensione captivos habens ad suam voluntatem, debuisset in æterna supplicia demersisse, nisi tu ex superabundanti bonitate nos defendisses ab eo, et ad pœnitentiam reservasses, et propter hanc causam proprie sumus tui servi, quasi ab hoste servati. Similiter tui sunt quicunque per tuam gratiam laqueos diaboli evitaverint, et ideo tibi nihil auferri debet ex eo quod vel te dante non cecidit, vel si ceciderat est erectum. Quarta causa est, quia cum æternam mortem peccatis nostris meruissemus, tu nos reduxisti ad vitam, eam dimittendo. Cur ergo tibi non vivemus nos penitus abnegando, a quo habemus quod æternaliter mortui non simus ? Quinta causa est, quod eadem bonitate qua nos creasti, etiam conservas, ne in nihilum redigamur. Quomodo enim aliquo subsistere valeamus, nisi te conservante? Si ergo tu es vita nostra, nulli alii vivere debemus, sicut nullo alio subsistere valemus. Sexta causa est securitas; qui enim se totum abnegat, ut Deum habeat, qui sibi periit ut tibi valeat, qui sibi nihil est ut tibi aliquid sit; si nihil in se habet, nihil sui amittere timet, sed semper securus est te quod tuum est conservare. Si minentur ei pœnæ inferni, vel ignis purgatorius, parum timore eorum afficitur, quia cantabit vacuus coram latrone viator : et se non timet perdere qui se abnegat. Si enim tu eum, qui tuus est, ad pœnas mittere velles, semper tamen de te in bonitate sentiret, paratus sustinere quod velles, nec diceret: Curita facis? Cui prædicta sententia non placet; at ei, Domine, se abnegare, ut intelligat. Septima vero causa deberet maxime nos urgere; scilicet ut tibi vices redderemus sive responderemus quia puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. 1x, 6); qui das quotidie te nobis in cibum, et tandem dabis te nobis in præmium, et in mercedem magnam nimis. Domine, quid dignum poterit esse tantis beneficiis tuis? Quid ad hoc dignum poterimus dare? An oportet aliquid præter id nos penitus abnegare et tibi dare, dulcissime, Domine? Si unus homo esset tanti quanti omnes creaturæ, quas unquam fecisti, quantus esset, si daret se totum tibi, qui dedisti te totum nobis, cujus bonitas in infinitum præponderat? qui se putat meliorem

D

[ocr errors]

Optimus ille tuus minister est qui non hoc a te audire desiderat quod ipse voluerit, sed hoc velle quod a te audiet. » Sed cum his duobus, scilicet intellectu et affectu, et quinque sensus exteriores reddamus, mortificando eos ab omnibus vanitatibus, et ad tuum obsequium convertendo, jam aliquantulum habemus de prima parte quam nobiscum abnegare debemus, scilicet de naturalibus bonis. Secunda pars sunt fortuita, quæ dicere possumus temporalia, et amicos. Hæc enim omnia calcanda sunt, ne impediant tuum amorem. « Minus enim amat te, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat, ut dicit Augustinus. » Valde deberet homo indignari, diligere modica quem tantæ dignitatis fecisti, ut ei liceat te amare. Occultius autem nocet nimius amor amicorum quam temporalium, quia tegit se velamine charitatis, ita quod sæpe putet homo charitatem esse quod dilectio est carnalis, quæ ita dulciter et suaviter mentem captivam tenet, quod ne

sciat homo quam duris vinculis fuerit ligatus, nisi A omnem excedis humilitatem, cui si velimus similari postquam fuerit absolutus. Sic totum cor nostrum tuo debemus amori, ut quidquid de co alteri damus, tibi subtrahamus? Necessarium ergo est ut omnia, quæ fortuna nobis offert diligenda, sive res temporales, sive amicos, propter te abnegemus. Tertia pars restitutionis sunt gratuita, scilicet virtutes, quas in fontem suum penitus refundere debemus, nihil ex his nobis ascribendo, sed tibi, a quo omne donum perfectum (Jac. 1, 17), pro eis grates referendo. Si omnia, quæ in his tribus; scilicet bonis naturalibus fortuitis et gratuitis, inveniuntur, abnegamus, 1.05 tibi quod fraudavimus in quadruplum restituimus, et hoc sit nobis initium vitæ perfectæ, sic nosmetipsos penitus abnegare.

CAPUT V.

B

necesse babemus humiliari. Item, quod adeo tam frigidi sumus ut nec amore, nec laude, nec in aliquo respondere tuæ bonitati possumus. Hæc et multa alia, quæ magis communia sunt, ad humilitatem nobis sufficiunt, imo superbiæ nullum locum relinquunt. Valde autem necessaria est nobis profunditas humilitatis ad tuam sublimitatem, quia quanto quis se reputat indigniorem, tanto magis gratus est beneficiis; et quanto gratior, tanto magis laudabilior; et qui maxime gratus est, maxime te laudabit. Da igitur nobis, Domine, veram humilitatem, id est, ita cruciari, quod in hoc vita non possumus ad plenum humiliari, ut sic habeamus crucis profundum. Sublimitas crucis est cruciari pro eo quod te ad plenum laudare non possumus et amare. Quod causa amoris tui habemus, quæ lingua dicere vel quibus intellectus sufficiat capere, nescio. Si aliquid gratis amare volumus, ubi melius quam in te amorem nostrum locabimus? Si pro muneribus, quanto plura dabis? Sed quanto plus promittis, tanto magis gratis amari, mereris. Si amare volumus eos qui nos amant, quanto æquius nos te amabimus? Et si exspectamus et desideramus ut quis extorqueat a nobis amari, nonne tu es Deus meus, qui tam crebro pulsas et mendicas ad ostium nostrum dicens : Præbe, fili, cor tuum mihi (Prov. xxın, 26), imo et sæpe repulsus, te iterum ingeris impudenter. Si vero aliquid volumus diligere, quia bonum, cur non potius te immensum bonum, qui totum nostrum tibi vindicas affectum, ut bonitatem tuam amemus et laudemus? Si vero aliquid dignum judicamus amore nostro quod tanta fecerit pro nobis, cur non judicamus similiter de te, qui tot et tanta fecisti pro nobis? Si vero consideramus passiones tuas, tu animam tuam pro nobis dignatissime posuisti, ut totam animam nostram possideres. Infinita sunt, Domine, quæ nos te amare compellunt, quia omnia quæ creasti, tuam prædicant bonitatem, quam qui in omnibus non intelligunt, non tibi, sed suæ imputent cæcitati. Sed quia probatio dilectionis, exhibitio est operis (GREgor.), » necesse habet anima sic se conformare ad dilectionem tuam, ut sicut te habes ad eam, sic semper se ad te habere nitatur. Maxime autem in istis. Primo, sicut tu amas semper, ita et ipsa semper amet, et hoc ostendere tibi nitatur, ut omnem affectum suum tuæ contemperet voluntati. Sunt autem quatuor affectiones, ad quas aliæ reduci possunt, scilicet gaudium, dolor, spes et timor. Primæ duæ sunt circa præsentia, vel præterita, et aliæ duæ sunt circa futura. Sic igitur tibi confirmare nostras affectiones debemus, ut de omnibus quæ tibi adversa sunt timeamus et doleamus; et quæ tibi honesta, de his speremus et gaudeamus, omnes alias affectiones de cordibus nostris effugantes. Quanta utilitas in hoc esset quod falsas et inutiles affectiones vitaremus? Utique si homo se vere secundum has quatuor affectiones examinaret, quando aliquos motus sentiret, quomodo tu cum

Excutiuntur verba illa, tollat crucem suam. Quinto consideratum est quale medium perfectionis sit nobis propositum, ut ambulemus per ipsum, scilicet ut crucem nostram tollamus. Crux autem a cruciatu dicitur. Domine, si crucem nostram tuum servitium dicerem, secundum opinionem eorum hoc intelligerem qui nesciunt quoniam jugum tuum suave est, et onus tuum leve (Matth. XI, 30), nec sentiunt quam bonus et quam suavis tuus sit spiritus in nobis. Dico autem crucem esse cruciatum cordis, quem de hoc habere debemus quod non sumus ita fideles et ferventes in omni servitio tuo et laude tua ut debcremus. Hæc crux habet longitudinem, latitudinem, sublimitatem, atque profundum. Debemus ergo habere cruciatum, eo quod non tantum humiliamur ut deberemus, et hoc est profundum crucis. Non tantum amamus et laudamus, quantum bonitas tua exigit, et hac est sublimitas. Non sumus tam fideles ut deberemus, et hæc est latitudo. Quod non semper continuamus, nec laudem tuam copiose extollimus, nec ab infidelitate toto nisu desistimus; et hæc est longitudo. Ad profundum humilitatis cogit nos primo propria cognitio; satis enim est homini, ad humilitatem, cognoscere seipsum, maxime si recordamur iniquitatum nostrarum antiquarum, quia inique tu conspectu tuo egimus, Deus meus, quia revera tam fidelis nobis es quod etiam in peccatis nobis existentibus peccata dimittere, et gratiam tuam tam abundanter, sicut vellemus, largiri est paratus. Quanto majora quis de te præsumit, tanto magis necesse est eum humiliari, quia tanto nequius egit contra te D peccando, quanto tu interim largius ei benefacere cogitabas. Unde Bernardus : « Quanto benignius de illo, tanto indignius de me sentire cogor. » Item, defectus quotidiani humiliant, eo quod ita instabiles in laude tua sumus, imo nunquam in eodem statu permanemus. Quanto tu quotidie pronior es ad indulgendum, tanto plus humiliat contra tuam delinquere bonitatem. Item, pondus gratiæ humiliat et deprimit, cum consideramus quod ea indigni sumus, qui magis in inferno esse merueramus. Item, quod tu tantum humiliatus es pro nobis, Domine Deus meus. Item, quod in natura divinitatis tuæ PATROL. CLIX,

10

eriperes? Domine, solus nosti. Si enim originem A devote vel ad minus seriose, ut cum bene videamus motuum nostrorum diligenter adverteremus, sæpe inveniremus esse vitii, quod putavimus esse virtutis, et sæpe illo impedimur quo credimus promoveri. Secundo, sicut semper habes nos præ oculis tuis, ita etiam te semper debemus cogitare præsentem. Hoc cogit nos ab omnibus cogitationibus nostris, verbis, factis et moribus esse sub moderamine disciplinæ, quoniam non auderet sponsa inhoneste se habere sponso suo præsente, imo in omnibus intenderet sibi placere, et quærere ab eo consilium et auxilium, ut in omnibus secundum suam posset agere voluntatem. Cum autem in omnibus tibi placere intendimus, semper securam conscientiam habebimus, etiamsi se aliquid minus utile præter te intentioni nostræ ingesserit incidenter. Tertio, sicut B semper et continue servis nobis, omnia opera nostra operando vel sustinendo, ne esse desinamus, vel per alios, vel quocunque modo, ita nunquam particula diei bonæ debet nos præterire quin in tuo servitio expendamus. Quarto, sicut semper tueris nos, et custodis nos ab omnibus malis, sive per te, sive per tuos, ita diligenter debemus nos abstrahere ab omnibus quæ nos possent in tuo servitio impedire. Quinto, sicut largitas tua nunquam lassatur in dando, ita nunquam debemus voluntarie deficere in orando. Sexto, sicut semper es benignus in relaxando, ita nunquam debemus defectibus nostris terreri quin statim post culpam veniam postulemus. Quando enim cor hominis est distortum, et a te quodammodo alienum, multo est pronius ad levitates et ad quærendas exterius falsas consolationes quam fuerit dum apud te esset. Unde non et differenda acquisitio veniæ, ne diuturnior recessus difficiliorem redditum operetur. Taliter nos debemus ad te habere, et semper cruciari quod te tantum non amamus ut debemus. Quomodo autem te laudare debeamus, et de quibus gratias agere debeamus, est in principio supra dictum. Da nobis, Domine, toto desiderio ad amandum et laudandum te aspirare, et pro eo quod digne non possumus, cruciari, et hoc nobis tollendæ crucis sit altitudo. Latitudo autem crucis et fidelitas semper spiritum crucians et dilalans, ut omnem hominem subjiciat tuæ laudi ac servituti. Hac maxime facit hominem in oratione communem cogens ut quidquid sibi vel aliquibus

quid petendum sit a te, intente de corde nostro pelamus, non alienis, sed propriis verbis cordis vel oris, quia utraque æque intelligis et auscultas. Humiliter, ut non de nostro merito, sed tantum de tua gratia confidamus. Quamvis enim peccata dimiseris, et quandoque aliquid tibi servire concedas, semper tamen tales nos reputare debemus, quales nosipsos peccando fecimus, qui nihil nisi malum per nos facere possumus. Fideliter, ut in oratione offeramus nos ad carentiam omnis gaudii et patientiam omnis pœnæ quæ ad utilitatem nostram cedere valeat per tuum adjutorium, ut in exauditione desiderii nostri actio tuam laudem attolat. Sed, Domine, merebor sic offerendo me tibi, cum tamen, ut totus tuus, ad hoc teneat, etiam si nunquam volueris me exaudire. Perseveranter, ut nunquam cessare proponamus a desiderio omnium quæ tibi sunt laudabilia et honesta. Si qua vero in nobis vel in nostris supervenerit necessitas, quamvis pro hac semper cum intentione non possumus orare, tamen aliquoties, cum omni fidelitate qua possumus, pro ea orabimus, et deinceps voluntati nostrum desiderium committemus, semper primam fidelitatem, et si non in actu, tamen, in habitu retinentes. Confidenter, ut postulemus in fine nihil hæsitantes. Sunt autem septem causæ quæ cogunt nos tuæ confidere bonitati. Prima, quia justum omne desiderium tu das, et ad qaid dares, nisi etiam velles exaudire? Secunda, quia non ad nostram utilitatem, sed ad tuam gloriam volumus exaudiri. Tertia, quia majora, quæ pro C nobis fecisti, animant nos ut etiam de minoribus confidamus. Omnia enim quæ petere possumus tam minora sunt quam quod dignanter pro nobis es incarnatus et passus. Quarta, quia tam facile est apud te in maximis, quam in minimis exaudire. Quinta, quia nos ad hoc provocat tuæ consideratio bonitatis. Sexta, quia intercessorem te, Jesu Christe, habemus, et omnes sanctos. Septima, quia infinitam ad nos habes bonitatem. Si enim modica dilectio quam ad te habemus ad hoc nos cogit, ut in omnibus tuæ voluntati libenter parere velimus, cur idem de inestimabili dilectione tua non præsumeremus? Alioquin fideliores vellemus apparere quam tu, si tales nos tibi exhiberemus, qualem te nobis econverso non crederemus? Sic, Domine, orabimus,

specialiter suis desiderat quia eos humiles quodam- D et propter hoc in oratione confidentiam habebi

modo videt, nihil tamen hominum, sed totum ad laudem tuæ desideret bonitatis. Unde cum fidelitas maxime in oratione consistat, considerandum est qualiter debeat orare qui voluerit exaudiri. Debet enim orare sapienter, ardenter, humiliter, fideliter, perseveranter et confidenter. Sapienter, ut oret quæ tuæ laudi sunt expedientia et proximorum saluti. Si vero in quibusdam dubitamus utrum expediant, sicut salus corporis, et similia quæ quandoque nocere, quandoque prodesse possunt, pro his semper sub conditione est orandum, scilicet si tibi sit placitum et honestum. Ardenter, scilicet

mus; nihilominus tamen cruciabimur, quod hoc digne exsequendo omnem hominem ad tuam laudem per effectum trahere non possumus et amplecti; et hæc spiritualis nostræ crucis est latitudo.

CAPUT VI.

De perseverantia in cruce: ad illud, quotidie. Longito autem crucis tuæ toti vitæ nostræ debet commensurari, ut quamvis consideremus tecum esse jucundum, et te in domo tua laudare, et in abysso tuæ dulcedinis absorberi, tamen non tædeat nos portare crucem tuam, cruciari scilicet in

« PoprzedniaDalej »