Obrazy na stronie
PDF
ePub

44

B

dilexi Deo et vobis, et meipsum vobis, quam vos A obe lientia et charitate, quas propter te, quantum mihi sive prælationem, aut dominationem, aut possessionem terrenam, quas habebam pro vobis. Quamobrem plus me gravat vestra tristitia de qualícunque, si apud vos est, mei indigentia, quam me consoletur aliqua terrena celsitudo vel opulentia. Ecce nunc in hac ipsa locutione, qua vobis absens loquor dictando, testes mihi sunt lacrymæ, quas continere nequeunt oculi mei, et vim mihi facientes singultus gutturis mei inundantes a gemitu cordis mei, obturantes et interrumpendo tardantes scriptori verba oris mei. Quamvis sint quidam, ut audio, qui autem sint, Deus sit, qui aut fingunt malitia, aut suspicantor errore, aut coguntur dicere indiscreto dolore, quod magis trahar ad archiepiscopatum vitiosa cupidate, quam cogar religiosa necessitate. Quibus nescio quomodo possim persuadere quæ sit in hac re conscientia mea, si illis non satisfacit " vita et 366 conservatio mea. Sic enim vixi jam per triginta tres annos in habitu monachico 46, tribus scilicet sine prælatione, quindecim in prioratu, totidem in abbatia annis, ut omnes boni me deligerunt qui me noverunt, non mea industria, sed gratia Dei faciente, et magis illi qui me interius et familiarius noverunt; nec aliquis in me videret 47 aliquod opus, unde me prælatione delectari cognosceret. Quid ergo faciam? Quomodo propulsabo et exstinguam hanc falsam et odibilem suspicionem, ne animabus eorum noceat qui me propter Deum diligebant, charitatem illis minuendo; aut eorum quibus qualecunque consilium aut exemplum parvitatis prodesse poterat, me pejorem quam sim illis persuadendo; aut etiam horum et aliorum qui me non noverunt et hoc audient, malum illis exemplum" proponendo? Deus, tu qui omnia scis, non me justifico secundum examen districti judicij tui, quia ille magnus Apostolus tuus, qui dicere potuit : Nihil mihi conscius sum (I Cor. iv,4), cum hoc dixisset, subdidit: Sed non in hoc justificatus sum, qui autem judicat me Dominus est. Et vir ille simplex et rectus, timens Deum et recedens a malo, cui te ipso teste, non erat similis in terra, verebar omnia opera mea (Job. ix, 28): sed secundum quod anima mea comprehendit conscientiam suam, coram te dico eam, ut omnes qui hanc meam epistolam legent aut audient, sub tuo testimonio sciant et credant eam. Tu, Domine, vides, et tu esto testis meus, quia nescio, sicut mea mihi conscientia dicit, quid me rapiat" aut alliget ad consensum archiepiscopatus, ad quem subito raptus trahor, amor alicujus rei quam servus tuus contemptor mundi debeat contemnere; et quia, si mihi liceret servata

47

dedisti, volo custodire, potius eligerem sub prælato, sicut monachus, servire et obedire, et ab illo consilium animæ meæ et necessaria corporis mei accipere, quam aliis hominibus dominari aut præesse, sive ad animarum gubernationem, sive ad corporalem sustentationem, aut terrenas divitias possidere. Tu vides, et tu esto testis meus, quia, sicut mea mihi conscientia dicit, nescio quomodo me sine peccato possim evolvere ab hac me eligentium intentione; et quia rimor tuus, et charitas, et obedientia, quas tibi et Ecclesiæ tuæ debeo, me cogunt, me ligant, ut non audeam religiosis precibus eorum, et magno sicut mihi ostendunt, desiderio pertinaciter contradicere. Domine, si fallit me conscientia mea, ostende mihi meipsum et corrige me, et dirige in conspectu tuo viam meam(Psal. v, 9). Et sive mihi placeat, ut quod inceptum est ab hominibus de hac $1 mea electione fiat, sive potius ut non fiat, Deduc me in via tua, et ingrediar in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Domine, tu vides, sicut dixi, conscientiam meam, tu esto mihi testis ad eos qui aliter de me suscipiantur; et ostende illis eam, ne lædant suas aut aliorum animas, male eam judicantes. Ecce, dilectissimi fratres mei, audistis vere conscientiam meam de archiepiscopatus desiderio, sive contemptu. Si enim Deo sciens mentior, nescio cui verum dicam. Si quis deinceps contra hoc, quod de hac re sub testimonii Dei invocatione dixi, me voluerit aperte vel callide male alicui comCmendare, puto quia Deus erit mecum adversus eum, et pro me respondebit ei; ego vero consolabor me sub testimonio Dei. Certus autem sum quia quidquid hæc falsa suspicio alicui animæ vel nocebit, peccatum hoc super se suscipient, si plures sunt, auctores ejus; et sive unus sive plus sint, maxime super eum erit qui maxime auctor ejus est. Ad ea vero quibus quidam vestrum putant me potuisse rationabiliter electioni prædictæ resistere, breviter respondeo. Dicunt enim : Quando coactus est ut noster abbas fieret, tradidit se nobis in servum in nomine Domini. Bene, quia hoc feci in nomine Domini. Quid hic intelligunt? An putant me jurasse vobis servitutem per nomen Domini? utique non hoc feci. An quod Dominus dicit: Si quid petieritis in nomine meo (Joan. xv1, 23) sic intelligendum est, ac si diceret: Si juraverit Patri, petendo aliquid per meum; aut quando dicimus: Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. cxxIII, 8), aut quoties facimus aliquid, sive dicimus 5 in nomine Domini, toties juramus per uomen Domini? Nequaquam quomodo autem illa intelligatur, nihil nunc VARIE LECTIONES.

48

D

nomen

53

62

"Quam cogorms. quam cogar. "Non satisfecit ms. non satisfacit. Habitu monachims. habitu monachico. Aliqui in me viderunt.. cognoscerent mss, aliquisin me videret.. cognosceret. "Aut aliorum mss. et aliorum. "Illud exemplum mss. illis exemplum. Quid me rapiat mss. quod me rapiat. Ab omnibus de hac

mss. ab homnibus de hac. "Me noluerit aperte vel callide male alicui etc. ms. 1 me voluerit aperte vel callide, male alicui et c. ms. 2 voluerit, aperte vel callide, male me alicui etc. "Quoties aliquid sive dicimus mss. quotiens facimus aliquid sive dicimus.

54

Beccensem. Sed hoc secundum affectum meæ voluntatis dicebam, et secundum hoc, quod in defensione et responsione mea, si ad aliam præationem vocarer, confidebam. Sed quid si Deus ordinat ut etiam aliis vivam et serviam? An debeo superbe resistere ? Et ego et vos plus sumus Dei quam ego vester, et vos mei. Princeps apostolorum dixit Domino: Non lavabis mihi pedes in æternum (Joan. xii, 8). Talis erat voluntas ejus. Sed quid Dominus? Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum (ibid.). Et Petrus quid? Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput (ibid., 9). Tamen non ideo illum Deus damnavit, quia sententiam suam pro divina mutavit, imo ad pedes ejus se humiliavit. Præsume

60

ad me; quod vero ego tunc dixi in nomine Do- A et quia nunquam aliam prælationem haberem quam mini, intellexi et intelligo, in Domino, hoc est in Deo. Quæ in Deo fiunt, secundum Deum, id est, recte fiunt. Cum ergo tradidi me vobis in servum in nomine Domini, tradidi me vobis in servum, quantum potui, secundum Deum. Judicate nunc, si hoc modo abnegavi; aut si potui secundum Deum abnegare dispositionem Dei de me, cui vellem, nollem, recte subjacebam: aut obedientiam, cui me penitus tradideram. Cum enim professus sum monachum, abnegavi meipsum mihi, ut deinceps meus non essem, id est nou viverem secundum propriam voluntatem, sed secundum obedientiam: vera autem obedientia aut est Deo, aut Ecclesiæ Dei, et post Deum maxime prælatis. Hanc ergo non abjuravi, nec abnegavi; sed potius servavi, cum dixi, B bam 6o 367 de fortitudine et ingenio meo ad me In nomine Domini. Discite itaque quid vobis tunc dedi. Hoc utique, ut me vestro non possem subtrahere propria voluntate servitio; nec quærere ut subtraherer, nisi ea cogente dispositione et obedientia, quarum prius secundum Deum servus eram. Quod autem feci, si aliter fecissem quam dixi, certe vos monachi non essetis, si quod contra Deum vobis promisissem, exigeretis. Nunquam antequam concederetis me ad archiepiscopatum promoveri, hanc meam vobis factam deditionem alicui exposui, sed objiciebam eam quasi firmissimum obstaculum, ne promoverer; donec intellexi me volentes promovere in tanta suæ voluntatis persistere constantia, ut et ad hoc " nihil obesse intelligerent, et ab incepto se nullatenus", aut velle, aut debere desistere assererent. Dicunt etiam quidam quia et vobis secundum Deum datus eram; et quibus recte prælatus eram, non recte me posse auferri ab illis, nec me debere concedere "". Beatus Martinus secundum Deum abbas erat, et tamen monachis est ablatus, et clericis, et monachis et laicis viris, et mulieribus est prælatus. Petrus apostolus, puto quia secundum Deum Antiochiæ cathedram episcopalem tenebat; nec tamen dicit aliquis quia peccavit, cum deserendo eam, studio majoris fructus Romam migravit. An ideo dicendum est quia non diligebant priores discipulos suos, aut quia postea minus eos dilexerunt; aut quia Deus comtempsit et deseruit eos, quia isti eos corporaliter deseruerunt? utique non est dicendum, fratres. Non me comparo magnitudini eorum ; sed tamen non ideo sum damnandus, si de me facit Deus aliquid ad similitudinem eorum. Forsitan dicit aliquis: Non es homo, cui tanta res conveniat ". Hoc ipsum de me corde et ore judico. Sed dicuut mihi, qualiscunque sis, te volumus, te non dimittimus. Reminiscuntur quidam quia dicere solebam quod nollem vivere nisi vobis,

58

defendendum; sed fortior et ingeniosor me Deus fuit, et ideo præsumptio mea nihil fuit. Insipienter me locutum esse forsitan dicet aliquis, quasi me justificando et dignum archiepiscopatu probando; sed falsi calumniatores mei me coegerunt, ne vos aut aliquem alium veneno suæ falsitatis inficiant. Nec nitor me dignum archiepiscopatu probare, sed falsum crimen expurgare ". Sed de his, unde hactenus locutus sum, nunc ista sufficiant. De consolatione vero vestra pauca subjicio. Precor itaque vos, fratres mei dilectissimi, ut non contristemini ultra modum propter absentiam meam. Certe tristitia vestra mea est tristitia et consolatio vestra mea consolatio est. Non sit in homine spes vestra, sed in Deo; quia si quid vobis profui, non a me fuit, sed C ab eo. Multi propter me, et fere omnes, Beccum venistis, sed nullus propter me monachus factus est; nec propter spem retributionis meæ vos Deo vovistis; ab illo cui totum dedistis quod habuistis, ab illo exspectate totum quo indigetis. Jactate cogitatum vestrum in Domino, et ipse vos enutriet. Convertite totam curam ad illi serviendum; et ipse suscipiet totam curam vestram ad vos nutriendum. De me vos precor, ne minus me diligatis, si Deus de me facit voluntatem suam ; et ne propter hoc perdam, si aliquando voluit facere voluntatem vestram, quia non audeo, nec debeo, nec possum Deo resistere, nec adhuc video quomodo me possim Ecclesiæ Anglorum subtrahere, nisi Deo resistendo.

D

Appareat quia non me vobis solummodo dilexistis, sed et Deo, et mihi. Orate pro me, ut quidquid fiat de me, bono fine per gratiam Dei consummetur. Abbatem vestrum ex hac hora nolite me exspectare; sed dilectorem vestrum et sollicitum pro vobis, quandiu vivam, Deo servante voluntatem quam mihi de vobis dedit, scitote. Nunquam tamen dimittam potestatem ligandi et solvendi, et vobis consulendi,

VARIE LECTIONES.

"Quod vero tunc mss. quod vero ego tune. "Ut et hoc etc. ms. 1 ut ad hoc etc. "Incepto nullatenus mss. incepto se nullatenus. 57 Me concedere mss. me debere concedere. "Beatns Marcus mss. beatus Martinus. "Res conveniant mss. res conveniat. "Træsumam mss. præsumebam. "Expurgavi mss. expurgare.

66

episcopis et abbatibus, de quibus me magis gravat si de me aliquid suspicando perversum, falluntur. Nolo enim dilectionem eorum ullatenus perdere, sed semper, eos venerando et diligendo, illam mereri et custodire.

EPISTOLA VIII 66.

ANSELMI AD MONACHOS BECCENSES.

Ut Guillelmum qui apud Pexeium prior fuit in abbatem eligant; et ut hanc curam suscipiat, ei præcipit; Baldrico autem ne prioratum dimittat, ipse inhibet.

Dulcissimis et dilectissimis suis, domo priori BALDRICO, et aliis monachis Beccensibus, frater ANSELMUS, qui hactenus eis sub abbatis nomine servivit 67, a Deo semper custodiri et protegi.

quam habui in vobis, quandiu abbas, qui post me A meis, qui me propter Deum sua gratia dilexerunt, erit, et vos, qui sub illo eritis, hoc mihi concedetis: fiendo et vix dico. Domino nostro Jesu Christo, et piæ genitrici ejus Mariæ, et Beato Petro, cui ipse. commendavit oves suas, et beato Benedicto (secundum cujus regulam obedientiam professi " estis) et aliis sanctis Dei vos commendo, dilectissimi fratres mei, et eorum meritis et intercessionibus ipse qui vos redemit sit vester abbas, sit vester custos, ipse faciat vos post hanc vitam beate vivere in regno suo. Ibi sua pietate tribuat mihi vos videre, et vobiscum sine fine gaudere, qui est Deus benedictus in sæcula. Amen. Mirantur multi ex vobis, quos tam dulci et familiari dilectione amplectebar, ut unicuique videri posset me nullum alium pariter dilexisse, cur non illis singulis aliquam nostræ dilectionis B commemorationem scribo. Sed sciant quia non hoc facit oblivio mea, sed multitudo eorum. Et forsitan faciam, cum magis opportunum erit ; et si non omnibus, saltem aliquibus. Hoc tantum ad præsens illis dico, ut reminiscantur quia non ob aliud eos sic dilexi, nisi ut ipsi Deum et animas suas diligerent. Ipsi sunt mihi testes, hoc de illi semper et de omnibus vobis desidero, hoc precor, hoc moneo, hoc consulo hoc faciant, et sic semper dilectionem meam inviolabilem erga se servabunt. Abbatem vobis sustinere festinate, expedit enim vobis. Valete. Hanc epistolam nostram, quibuscunque polestis, pro excusatione falsæ de me suspicionis ostendite; et maxime reverendis dominis et Patribus

:

Deo, de me quod vult, ut de creatura sua, velim, nolim, disponente, et reverendo domino nostro principe Northmannorum Roberto concedente; et archiepiscopo nostro Guillelmo præcipiente, et vobis a Deo coactis, faventibus, a vestra cura sum absolutus, et majori involutus. Si Deus vobis dederit eam gratiam prædicti domini nostri principis, ut de Ecclesia nostra vobis velit dare abbatem, et nostrum inde dignetur audire consilium, illi et vobis dico quia (2) de nullo mihi melius videtur quam de domno Guillelmo, qui prior fuit apud Pexeium. Et si jussio gloriosi domini nostri principis in hoc fuerit, quod utinam ita fiat, ego quoque tibi, frater Guillelme, in nomine Domini per sanctam obedientiam VARIE LECTIONES

64

Regulam professi ms. 1 Regulam obedientiam professi. Ipse qui vos redemit sanguine suo, eorum meritis et intercessionibus sic vester ms. et eorum meritis et intercessionibus, ipse qui vos redemit, sit vester. "Falsæ suspicionis mmss. falsa de me suspicionis. Suspicandum mss. suspicando. Cum eis

dem mss. collata. Hatenus sub Abbatis nomine serviunt mss. hactenus eis sub Abbatis nomine servivit.

JOANNIS PICARDI NOTE

(2) De nullo mihi melius videtur quam de domino C illam converteret. Quid plura? Annuit petitioni et Guillelmo, etc. Hinc certo certius est Anselmum intus et in cute hunc nosse Willelmum, cum speciale non tantum de eo in sui locum legendo det consilium, sed et votum faciat; quæ quidem certissino sunt argumento probitatis et sanctimoniæ Guillelmi. Agedum, videamus illum pusionem, sensimque adolescentem, videamus tironem, cum hic videamus futurum non dico veteranum militem sed ducem. Anonymus Beccens, in prologo Historiæ ejusdem pollicetur se ejus successorisque Vitam posteris relicturum : unde est quod certius ei credamus narrationem hoc verborum stamine ordienti.

« Venerabilis Abbas Becci Guillelmus, nobili Northmannorum prosapia originem trahens, in veteri castro super Rullam, quod dicitur Monsfortis, claris parentibus est exortus. Pater ejus Turstinus, mater Albereta dicebatur, Rogerii de Bellomonte, Patris Roberti comitis ex sorore neptis. Qui puer dum adhuc in cunis jaceret, gravi molestia tactus pene D visum amisit. Territa mater pro filio lugens cucurrit ad quamdam ecclesiam S. Germani in eodem castro sitam, et obtulit illum super altare ejusdem ecclesiæ, vovens Deo, et beatissimæ Dei genitrici Mariæ, sanctoque Germano, quod si puer illam incommoditatem oculorum, eorum auxilio evaderet, illum servitio Dei nutriret, litterisque imbuendum traderet simulque rogavit Deum, ut si aliter puerum sanare nollet, in se, id est in matrem infirmitatem

voto bonæ matris gratia Salvatoris nostri, pietasque ejus sanctissimæ Genitricis, nec non et beatissimi confessoris Germani, et infans integræ restitutus est sospitati; matrem vero infirmitas corripuit, nec inulto post exstinxit. Crevit puer, et cum ad congruam pervenisset ætatem, traditus est litterarum studiis imbuendus. Coepit itaque bona indolis esse, amore Dei fervere, cum honestis incedere, ab inhonestis animum revocare. Jam mundi luxum spernebat, jam sermone, actus et habitu talem se exhibebat ut jam tunc quasi monachus ab omnibus haberetur, quantum ad vitæ morumque spectabat informationem. Si quando a cognatis et amicis ad scholas aliquid pecuniæ sibi mitteretur, quasi rem malam vitabat suscipere; sicut condi-cipuli ejus soliti erant referre, ita avaritiam perhorrebat. Cumque vicesimum quintum ageret ætatis annum, desiderans vocem Domini implere dicentis: Qui non renuntiat omnibus quæ possidet,non potest meus esse discipulus: et si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, renuntians mundo, Becci factus est monachus sub sanctissimo abbate Anselmo. Ingressus monasterium intentissime religioni monasticæ operam dabat lectioni et silentio assiduus vitam suam honeste custodire admodum studebat. Ita Deo placere cupiens, hominibus charus, in castris Domini Sabaoth, ejus signa sequens, per quindecim annos

præcipio, ut hanc curam in spe auxilii Dei, tuam A tuæ dilectionis in Deo, ut nec putem me indigere postponens requiem, pro fratrum tuorum utilitate bumiliter suscipias. Istas litteras congruo tempore, et domino nostro, et congregationi, et quibus oportebit, volo præsentari. Tibi quoque, Baldrice prior, per sanctam obedientiam præcipio, ut quicunque sit abbas, prioratum non deseras, nisi ejus et meo consensu, dum vivo. Valete.

EPISTOLA IX ".

ANSELMI AD ROGERUM ABBATEM.
Commendatio Beccensium.

precibus, ut ipsa semper in nobis, quandiu vivetis, vivat; nec vos indigere, persuasionibus, quia, Deo annuente, quandiu vivam, in me non deficiet. De Ecclesia Becci (quia nihil" in hoc mundo purius dilexi, nec diligo), si vestra Sanctitas supplicationibus indigeret, utique corde et litteris, quia verbis præsens nequeo, quantum possem supplicarem, quatenus illi vestra consolatio, et vestrum consilium et auxilium non deesset, et ut filios ejus, velut primogenitus et major frater eorum, paterna sollicitudine et materna dulcedine foveretis. Sed quoniam vestra prudentia, et vestræ charitatis sinceritas hoc vobis persuadere sine mea exhortatione sufficiunt, et ego propter cordis abundantiam omVARIE LECTIONES.

Domino Patri reverendo, abbati ROGERO, frater ANSELMUS, in hac vita prospere vivere in sanctitate, in futura feliciter in æternitate.

Sic nobis invicem conscii sumus ego et vos mu

"Cum duobus præfatis mss. collata. Quia nihil mss. qua nihil.

JOANNIS PICARDI NOTE.

eum

strenui militis officio functus, huic militiæ B. An- B vel vestitum pertinentes, ubicunque monachi esselmo duce militavit tam strenue ut omnes diligerent, et nullus de eo conquereretur, fama bonitatis ejus circumquaque bonum Christi odorem de eo ferebat. Igitur B. Anselmo in Angliam translato. et archiepiscopo facto, cujus fastigium virgæ prædictus Willelmus antea cum veneratus fuisset, postea suscipere meruit. » Huc usque Chronic. Beccense de Willelmi incunabulis, pueritia et monachismo; insequentia etenim, quoniam hinc in quartum Anselmi fuere traducta, elogium reticeo, interim mirabundus qui biographus iste præterierit quod Willelmus fuerit prior Brixiensis, ut Anselmus peculiariter designavit. Sed ut conjugam disjuncta, tandem universorum calculi in Willelmi electionem conglobati sunt. Post hæc, ait Chronic. « Vocatus venit, et in ordine suo sedit. Tunc prior dixit ei quod ad regimen Beccensis Ecclesiæ illum eligerent; et ut abbatis officium, curam animarum susciperet ex parte Dei, et sanctæ Mariæ, atque omnium san- C ctorum, nec non ex parte reverendissimi Paris Anselmi, præcepit. At ille, in terram prostratus, precor Domini, aut de hoc quod jubetis omnino absolutum dimittite me, aut quomodo id adimplere possim, docete. Prior ad hæc, ut dimittamini, ait, non est opus laborare, sed suscipite hanc curam in nomine Domini, et nos vobis ex animo obedientes erimus. Statim ipsa die abbas Rogerius (a) et prior, et quidam alii fratres cum eis assumpto electo suo ad curiam properarunt, et Roberto Northmanuorum duci præsentarunt. Quem alacriter, et cum magno honore suscipiens, dedit ei abbatiam more antecessorum suorum. Aderant enim principes, Robertus comes Mellenti, et Robertus Anschitilli consobrini ejusdem Willelmi electi Becci, qui de ejus promotione valde sunt gratulati. Tunc comes Mellenti præcepit Roberto filio Anschitilli ut novum electum Becci ad monasterium conduceret, mandans omnibus ministris suis ne quis ipsi abbati vel homi- D nibus ejus in aliquo molestus esse præsumeret. Dedit tunc comes Mellenti Roberto, ut res quæ ad victum fratrum emebantur, quietæ essent ab omni consuetudine; quæ usque ad illud tempus de rebus ad cibum monachorum pertinentibus ubicunque emerentur, etiam in coquina Becci a ministris Briodum cas ri exigebantur. Procende tempore dedit idem comes Mellenti per totam terram suam, ubicnnque suum erat, hoc exigere, vel dimittere, ne omnino Dominicæ res monachorum Becci, ad victum

(a) Is ex monacho Beccens, factus fuerat abbas cœnobii.

sent, ad quorum usus emebantur, sive in claustro. sive extra claustrum in negotiis monasterii quietæ forent ab omni consuetudine, quæ telonei vel transitus vel alio nomine nuncupatur. Hoc fecit pro amore Dei et Willelmi abbatis Becci cognati sui. Multa quoque alia beneficia Beccensi coenobio contulit dum vixit, causa ejusdem abbatis. Itaque novus electus accepto a duce Roberto, ut dictum est, abbatiæ dono, et a Willelmo Rothomagensi archiepiscopo animarum cura, cum gratia principis rediit a curia cum suis. Venit autem Beccum sero post completorium die ante festivitatem Dedicationis : quæ festivas est x Kalend. Novemb., et eo anno Dominica die evenit. Surgens ad matutinas venit novus electus in chorum, et stetit in loco juxta sedem abbatis, et totum officium festivitatis, nocturnum et diurnum decenter ut abbas complevit Acla sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis 1093. In ipsa die Willelmus electus, sedit primum ut abbas in capitulo, ab illo die disponens omnia intus et extra convenienter monasterii negotia, gaudentibus cunctis quod talem Deus Anselmo successorem, et sibi dederat pastorem. Tamen aute benedictionem nec in sedem abbatis intravit, nec virgam pastoralem portavit. Sed et de benedictione accelebranda, nullam, ut videbatur, curam habeat; quæ benedictio dilata est usque ad Augustum mensum anni insequentis. Verum Anselmus non oblitus quod incœperat, rogavit Willelmum Rothomagensem archiepiscop. de benedictione abbatis Becci, et hoc ipsum per litteras priori Baldrico, et conventui notificavit. Intrante Augusto mense Baldricus prior, et alii quidam fratres cum eo perrexerunt Rothomagum, cum archiepiscopo locuturi de benedictione abbatis. Qui diem benedictionis constituit in proxima festivitatis sancti Laurentii. Reversus prior dixit conventui quæ ab archiepiscopo acceperat. Die festivitatis sancti Laurentii, cum archiepiscopus ad altare staret infulatus, atque electus Becci esset vestibus sacris indutus, et instaret hora ut ad benedicendum præsentaretur, audivit a referentibus quod archiepiscopus non benediceret eum, nisi professionem faceret; sed respondit se nullo modo facturum. Tunc prior Becci Baldricus cum aliquantis mona. chis perrexit ad comitem Northmanniæ Robertum, intimans ei quod archiepiscopus exigeret ab abbate Becci professionem, quam antecessores ejus non fecerant. Illico dux misit Guillelmum de Britolio, et

nino tacere non valeam, hanc brevem commonitio- A dilectio eorum a quibus sine magna tristitia senem sufficere ex nostra parte existimo. Mementote Dominici verbi ad principem apostolorum, velut ad fratrum suorum primogenitum : Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. xx11). Salutate dominos et fratres nostros filios vestros; et eis precibus nostris et vestra commonitione persuadete, quatenus 368 sic non deficiat, sicut non deficit ille propter quem illam inceperant 7. De conscientia mea ad archiepiscopatum incunctanter credite, et secure aliis asserite quia nulla cupiditas (coram Deo loquor) quæ in corde servi Dei contemptoris mundi esse non debeat, me trahat aut alliget, sed timor, et charitas, et obedientia "1 Dei et Ecclesiæ ejus. Litteras istas, aut exemplum earum, Becci videri facite. Valete.

71

EPISTOLA X 7.

ANSELMI AD gislebertuM EBORACENSEM EPISCOPUM.

Se non honoris aut alicujus rei terrenæ cupiditate suscepisse onus archiepiscopi.

Suo dilectissimo Patri, reverendo domno Eboracensi episcopo GISLEBERTO, frater ANSELMUS, quod fidelis servus et filius.

B

parari non poteram, ut cum ordinationi Dei resistere pertinaciter non auderem, et grave pondus, et scissuram animæ meæ ab illorum animabus quos sicut me diligebam, et quibus solis vivere volebam, nimis horrerem ; quoniam in neutra parte " Deum volebam offendere, omnino dubium mihi esset quid magis deberem eligere, aut ad quid potius auxilium amicorum expetere. In qua re hoc unum et tutissimum, ut mihi visum est, elegi consilium, ut, sicut scriptum est: Jacta cogitatum tuum in Domino (Psal. LIX, 23), omnino me committerem divino moderamini, et consilio. Ita tamen ut facerem quidquid possem sine peccato, ut quod volebant de me facere qui me eligebant, non fieret, et nihil facerem quod sine peccato dimittere possem, ut fieret. Quod quo affectu, qua simplicitate facere volui, vel in quam partem cor meum magis pependit, coram Deo ipse novit, ad cujus regulam intentionem meam in hac re pro meo intellectu et possibilitate volui diligere. Veniam ad hoc quod mox non parum contristat, si verum est. Novit enim prudentia vestra, mi Pater charissime, quoniam quanto sincerius aliquis diligit et a dilecto diligitur, tanto molestius illi est si dilectionis ejus dilectio aliquo modo minuitur. Quod autem vestra Celsitudo parvitatem meam dilexerit sincere, dubitare non possum, quia hoc certissimis argumentis beneficiorum, que mihi et Ecclesiæ Beccensi, cui hactenus sub nomine abbatis præfui,

In principio meæ epistolæ apud reverendam mihi Paternitatem vestram me excusare desiderio, quia quod tarde illi scribo, postquam sors gravis mihi archiepiscopatus super me cecidit, non hoc fecit negligentia vel oblivio, sed magna valde perturbati cordis mei dubitatio. Sic enim intra me luctabantur timor Dei et timor oneris, quod subire cogebar, et C in dictis et factis et in multa benignitate et dulci

VARIE LECTIONES.

Quem inceperam mss. quem illam inceperunt. Timor, aut charitas. aut obedientia ms. 1 timor et charitas et obedientia, Collata cum uno Exemplars ex prædictis duobus in eodem Codice ms. "Dilectio earum ms. dilectio eorum. "In mentis parte ms. in neatra parte.

JOANNIS, PICARDI NOTE.

Guillelmum filium Ricardi de Bardivilla cum Er nulpho cancellario suo, mandans et præcipiens Willelmo archiepiscopo ut abbatem Becci sine mora benediceret, nihilque ab eo exigeret, nisi quæ constaret a Beccensibus abbatibus antecessoribus ejus factum esse. Audiens hoc archiepiscopus iratus est valde; perfecit tamen quod incoeptum erat; et abbatem benedixit sine professione, quia præceptum principis illum cogebat. Postea abbas locutus est cum archiepiscopo, atque in tantam gratiam illum præsul accepit ut nullum in Northmannia abbatem chariorem vel familiariorem haberet. Postera die rediit ad monasterium; archiepiscopus vero præcepit Guillelmo Cormeliensi abbati ut simul cum eo pergeret, et in sedem abbatis vice sui introduceret. Venit autem cum majori, qua potuit, humilitate, nudis pedibus, et susceptus est a fratribus cum magno honore et gaudio in Ecclesiam ductus. Tunc abbas Cormeliensis, ut sibi jussum erat, eum in sedem misit, et incipiens Te Deum laudamus, osculatus est omnem conventum. » Huc usque Cod. Beccens. de Guillelmi electione. quem, ut posteri norint, dignissimum Anselmi successorem, dignumque patellam invenisse operculum citra pii lectoris, ut spero, fastidium. (Nam de probis habitus sermo etiam pullulantem suffocat nauseolam, tantum abest, ut excitet.) Subpingam breviora quædam et crassiora virtutum ejus lineamenta ex Beccens. eadem tabula: «Iste, inquit, vir bonus de quo loquimur, abbas scilicet Guillelmus magnæ sapientiæ,

D

bonis, morious, ornatus, magnorum virorum propinquus, regi et primoribus regni acceptus, ita se modeste, humiliter et mansuete habebat ut aliquando nescius et pene idiota videretur quibusdam ; verum, si propius accederes, et velut perscrutando ejus sensum de rebus dubiis interrogares, altam prudentiam, profundum consilium, et maximæ honestatis documentum invenires. Erat quoque Deo devotus, majoribus submissus, subditis benignus mansuetis bonus, servus indisciplinatis; supra mensuram suam nihil usurpabat, divinis rebus omem reverantiam exhibeat, Deum timebat, peccatum quasi virus mortale odio habens fugiebat. Si quis benedictionem ab eo posceret, verbo magis quam manu benedicebat, dicens non esse suum manu benedicere, sed episcoporum. Nullus abbas, qui majorem sollicitudinem gereret conventus sui,. talem illum fuisse sciunt qui illi familiarius adhæserunt. Quippe ita compositus homo ut nec turpiloquium ore proferret, scurrilitatis omne genus aborreret, immunditiam mentis et corporis, ut virgo ab utero matris, ignoraret, cibo potuque temperatus, honeste verecundus, indole religiosa decorus, bono ingenio sane intelligebat, blando sermone placebat, doctrina et exemplo utilis erat, »> etc. Prope mihi ceciderat locus Gemmet. lib. viu suæ historiæ, cap. 6, ubi Guillelmum nostrum agnominat Bellomontanum ex genere materno, ut videre est in exordio hujus narrationis.

« PoprzedniaDalej »