Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA LXXVIII.

ANSELMI AD ELFERUM PRIOREM ET MONACHOS

S. EDMUNDI.

ANSELMUS archiepiscopus, dilectis filiis et fratribus. ELFERO priori, et aliis in cœnobio Sancti Edmundi Deo famulantibus, salutem et benedictionem Dei et suam.

A direximus ad terras illas filios nostros, vestros vero servos et fideles amicos, pro monasterii nostri communi negotio. Quos vestræ sanctitati commendantes volumus ut quod in regionibus illis acturi sunt, vestro exsequantur consilio, vestroque inuniantur auxilie. De causa filii nostri domini Theardi, præcipue petimus ut quia dominus papa de ministerio ejus omnem in vestro arbitrio posuit dispositionem, vosque ei dum adhuc esset in clericali habitu sicut ad ipso didicimus, concessistis totius ministerii sui facultatem, nunc nobis cum Deo miserante ad principalem reductus estis dignitatem, per litteras scribere quidquid ei mandaturi sumus non dedignemini. Gaudeat per longum sanctitas vestra memor nostri.

Quod hactenus me substraxi a communione domini Roberti, feci propter præceptum et obedientiam domini papæ. Nunc autem jubente eodem domino papa, ea ratione qua ipse mihi præcedit, eum in pacem et communionem suscepi, et vobis mando atque præcipio ut ipsi deinceps in omnibus obedientes sitis, et ei confessionem et alia quæ debent monachi abbati, faciatis, nec ab eis desistatis, nisi ego in futuro inde aliud præcipiam. Rego B autem vos, et, modis quibus possum, hortor et moneo quatenus solliciti sitis circa observantiam ordinis vestri, ut nihil de vobis audiatur nisi quod decet audiri de bonis monachis et veris servis Dei. Amen.

EPISTOLA LXXIX.

HUGONIS CLUNIACENSIS ABBATIS AD ANSELMUM.

Reverendissimo Patri, et dulcissimo amico AxSELMO Cantuariensi archiepiscopo, suisque omnibus, frater HUGO peccator, Cluniacensis abbas, salutem et sine fine gaudium.

Quoniam noveramus quanta inter vos et dominum Hugonem Lugdunensem archiepiscopum, Deo volente, exstiterat familiaritas, dignum duximus vobis significare ejusdem obitum, nobis et omnibus bonis viris gravem et irrecuperabiliter dolendum, quatenus et per vos et per vestros, veram quam vivens exhibuit dilectionem, nunc ei defuncto repensare satagatis. Obiit enim in pace Nonis Octobris apud Scusiam, dum iret ad apostolicæ vocationis concilium, sepultusque est ibidem satis honeste in abbatia Sancti Justi. Vestram autem reverentiam plenius noscere desideramus, vestræque prosperitatis nuntio abundantius lætificari, cum sese tempus locusque opportunus extulerit. Christus Jesus, Pontifex summus, in omnibus operetur vobiscum.

EPISTOLA LXXX.

HUGONIS AD EUMDEM.

Amantissimo atque glorioso Patri, domino ANSELMO, venerabili Cantuariensium archiepiscopo, D frater HUGO peccator, Cluniacensis abbas, salutem mentis et corporis in Christo, et sine fine gaudium.

Postquam a nobis discessistis, vir Deo dilecte, nequivimus percipere quid acciderit sanctitati vestræ; hoc tamen de Dei misericordia speramus, quia ubicunque vestra religio fuerit, divinum auxilium præsto habuerit. Quis enim unquam tan inhumanus fuerit, qui postquam expertus fuerit dulcedinem vestri colloquii, vos non recipiat et veneretur quasi augelum Dei? Unde nos, licet satis indigni, divinam imploramus clementiam, ut qui vobis tantam gratiam contulit in terris, ipse vobis concedere dignetur æternam gloriam in cœlis. Et nunc, Pater,

C

EPISTOLA LXXXI.

ANSELMI AD HUGONEM COMITEM.

ANSELMUS archiepiscopus, domino et amico charissimo HUGONI comiti, salutem et benedictionem Dei et suam.

Lator præsentium, monachus Cluniacensis, quæritur quod vos cepistis et in captione tenetis quemdam monachum Cluniacensem, et alium noviter monachum factum, atque defunctum, ad hominibus vestris sublatum, et ubi eis placuit esse sepultum. Hæc si ita se habent, multum doleo inde propter vos, quia valde aliter facta sunt quam vos deceat. Unde mando, precor, et consulo vobis, sicut amico, quatenus monachum quem tenetis, reddere non moremini; et quia eum cepistis, offeratis vos ad rectitudinem inde faciendam Honor enim vester est ut hoc faciatis. Postea vero si aliquid habetis super monachum istum, clamorem inde facite, et fiet vobis inde quod fieri juste debet. De mortuo quoque consulo ut similiter vos ad rectum offeratis, et sicubi justius esse debet. Familiariter autem dico vobis, sicut homini cujus honorem et utilitatem multum amo, quia si non feceritis quod dico, inde blasphemabimini; et ego etiam si non fecero quod ecclesiastica disciplina præcipit inde fieri, a multis blasphemabor. Saluto uxorem vestram filiam charissimam meam.

447 EPISTOLA LXXXII.

ANSELMI AD HENRICUM REGEM ANGLORUM.

HENRICO gratia Dei glorioso regi Anglorum et duci Northmannorum, ANSELMUS archiepiscopus, fidele servitium cum fidelibus orationibus, et semper ad majora et meliora crescere, et nunquam de

crescere.

Gaudeo et gratias ago, quanto effectu possum, Deo, a quo bona cuncta procedunt, pro vestra prosperitate et pro vestris successibus. Gaudeo etiam et gratias ago ex intimo corde, quia, cum prosperitate terrena, sic cor vestrum sua gratia illuminat, ut nihil in beneficiis ejus et profectu vestro, vobis aut humanis viribus, sed totum ejus misericordiæ imputetis, et quia pacem et libertatem Ecclesiæ, quantum in vobis est, promittitis, in quo multum precor et consulo, sicut fidelis vester, ut perseve

EPISTOLA LXXXVI.

GISLEBERTI LUNICENSIS AD ANSELMUM.

retis, quia in hoc erit robur sublimitatis vestræ. Oro A autem ore et corde, quantum valet mens mea, et per me et per alios Deum omnipotentem, quatenus in misericordia gratiæ suæ quam vobis cœpit impendere, indesinenter persistat, ut de terrena exaltatione post hanc vitam, ad cœleste regnum et gloriam æternam vos perducat. Amen.

EPISTOLA LXXXIII.

PASCHALIS II PAPE AD ANSELMUM.

PASCHALIS, servus servorum Dei, venerabili fratri ANSELMO Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Omnipotenti Deo gratias agimus quia tuis plurimis laboribus in Anglica Ecclesia fugatis tenebris antiquum lumen refulsit. Vigilandum tamen est ne in Dominico agro super bonum semen inimicus zizaniam projiciat, atque prava radix pravum virgultum producat. Audivimus denique quod quidam comes Robertus, qui ab Anglico rege in captione tenetur, sub prohibitione consanguinitatis uxorem duxerit, quam ejus propinqui præfato comiti remiserunt. Unde mandamus dilectioni tuæ, ut eumdem comitem convenias, et si hæc vera esse repereris, adhibitis idoneis testibus ita sapienter disponas, ut utrique a peccatis liberati, libere Deo famulari valeant. Oret pro nobis dilectio vestra.

EPISTOLA LXXXIV.

ANSELMI AD HENRICUM REGEM ANGLORUM.

HENRICO charissimo suo domino, Dei gratia regi Anglorum, ANSELMUS archiepiscopus, fidele servitium cum orationibus.

ANSELMO Dei gratia Anglorum archipræsuli, GISLEBERTUS Dei quoque misericordia Lunicensis episcopus, fidele servitium et orationes.

Audiens, Pater, certaminis vestri laborem, et laboris victoriam, subditas esse videlicet indomitas Northmannorum mentes regularibus sanctorum Patrum decretis, ut regulariter fiat abbatum et præsulum electio et consecratio, immensas divinæ clementiæ refero gratias, et quas possum Deo preces effundo, ut perseverantiam vobis et tanti laboris præmium largiatur. Munusculum paupertatis meæ et devotionis transmitto viginti quinque margaretulas inter optimas et viliores, et rogo ne sitis immemor mei in orationibus vestris in quibus post divinam B largitatem confido. Amen.

EPISTOLA LXXXVII.

ANSELMI AD JOTSERANNUM ARCHIEPISCOPUM LUGDU

NENSEM.

JOTSERANNO domino, atque cum dilectione reverendo, et cum reverentia diligendo archiepiscopo Lugdunensi, ANSELMUS Ecclesiæ Cantuariensis servus, salutem cum orationibus et servitio.

Quod vera charitas vestra congratulatur nobis, quia Deus qui non derelinquit sperantes in se, pro diebus quibus non humiliavit sua non consolatione lætificavit, gratias agimus, et quia vos congaudere sentimus, magis gaudemus. Quoniam autem multis et immensis tribulationibus, ab iis aquibus auxilium et consolationem in necessitatibus sperabatis vestra C pulsatur reverentia, compatimur et condolemus. Sed hoc consolatur nos quia confidimus in Deo quod nullo fluminum, nullo ventorum impulsu vestra concutietur constantia, et quia Deus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Peter.v.5), » superbiam malignantium franget, et auctoritatis vestræ perdibus substernet, et cum virtus vestra probata fuerit, accipiet coronam vitæ repromissam. Qualiter autem nostrum esse sit, quod vestra benignitas nosse desiderat, melius per legatos vestros, quam per epistolam poteritis cognoscere.

Gratias ago Deo pro bona voluntate, quam vobis dedit, et vobis qui eam servare studetis. Quærit consilium celsitudo vestra quid sibi faciendum sit de hoc quia pacta est filiam suam dare Guillelmo de Vuarenne; cum ipse et filia vestra ex una parte sint cognati in quarta generatione, et ex altera in sexta. Scitote absque dubio quia nullum pactum servari debet contra legem Christianitatis. Illi autem, si ita propinqui sunt, nullo modo legitime copulari possunt, neque sine damnatione animarum suarum, neque sine magno peccato eorum qui hoc ut fiat procurabunt. Precor igitur et consulo vobis ex parte Dei sicut charissimo domino, ut nullatenus vos huic peccato misceatis, neque filiam vestram eidem Guillelmo contra legem et voluntatem Dei tradatis. Omnipotens Deus dirigat vos et omnes actus vestros D in beneplacito suo.

EPISTOLA LXXXV.

MURIARDACHI REGIS HIBERNIE AD ANSELMUM.

MURIARDACHUS rex Hiberniæ, ANSELMO Anglorum archipræsuli, salutem, et fidele servitium.

Quam magnas vobis grates, domine, referre debeo quia sicut mihi relatum est, memoriam mei peccatoris in continuis vestris peragis orationibus, sed et genero meo Ernulfo auxilio et interventione, quantum fuerat dignitati vestræ fas, succurristi. Scias tu quoque me vobis in iis quæ mandaveris famulaturum. Vale.

448 EPISTOLA LXXXVIII. ANSELMI AD THOMAM EBORACENSEM ARCHIEPISCOPUM.

ANSELMUS archiepiscopus Cantuariensis, amico SUO THOME electo archiepiscopo Eboracensi, salu

tem.

Mandastis mihi in litteris vestris quod termino a me vobis constituto, Deo auxiliante, Cantuariæ eritis si opportune poteritis, suscepturus et facturus quod debebitis : rogatis quoque ut si id efficere non veletis, concederem quatenus in mihi decem diebus ante renuntiare possetis. Sed Guillelmus clericus nuntius vester precatus est me ex vestra parte, quatenus ego ipsum terminum adventus vestri aliquantulum extenderem, ut ad nos opportunius possetis venire. Quod et ego causa vestri amoris et opportunitatis libenter facio. Ne itaque opus sit vos mihi quidquam ante de vestro adventu renuntiare, sub

moneo vos ut die Dominico, qui erit quinto Kalend. A queo invenire verba quibus affectum, quem servat

Octob. Cantuariæ sitis ad faciendum quod facere
debetis, et ad suscipiendam consecrationem vestram.
Præterea quod dicitis in litteris vestris, vos pecu-
niam quærere ut Romam mittatis pro pallio Eccle-
siæ vestræ, non concedo. Et puto quia id frustra
faceretis, quoniam nullus debet habere pallium
antequam sit consecratus. Litteras quas requiritis in
testimonium personæ et electionis vestræ, cum mihi
locutus fueritis, et ostenderitis cui eas dirigere de-
beo, libenter faciam pro vobis, sicut pro amico fa-
cere debeo.

EPISTOLA LXXXIX.
AMSELMI AD GUILLELMUM ROTHOMAGENSEM ARCHIEP1-

SCOPUM.

Domino et Patri reverendo archiepiscopo' Rothomagensi GUILLELMO, ANSELMUS, servus Ecclesiæ Cantuariensis, salutem, et fideles orationes cum servitio.

Mandastis mihi in litteris vestris quia Guillelmus camerarius et uxor ejus dicunt me sibi dixisse quod ipsi possent eleemosynis redimere peccatum suum, illud scilicet quia ipse Guillelmus in uxorem habet eam quæ fuit cognati sui. Quod sciat sanctitas vestra me nunquam eis dixisse, sed potius dico quia neuter illorum, si in hoc peccato mortuus fuerit, videbit gloriam Dei. Valete.

EPISTOLA XC.

ANSELMI AD ARCHIEPISCOPUM LINDONENSEM.

semper cor meum coram Deo de vobis, possim exprimere, nisi forte per hoc illum melius exprimo, quia me fateor exprimere non posse. Quippe cum mente peracto affectuosam dilectionem quam in vobis propter Deum erga me multis modis sum expertus, nihil in me possum cogitare quod ad ejus retributionem, aut gratiarum actionem secundum voluntatem meam possit sufficere. Quoniam ergo melius nec scio nec valeo, ad Deum me converto, et oro ut ipse dilectioni vestræ suam pro me dilectionem quæ superat omnia merita hominum retribuat. Hoc quotidie facio, hoc quandiu vivam Deo annuente facere non desistam. Nostis desiderium meum de vobis, quod utinam audiam antequam moriar per B gratiam Dei completum esse. Verum dico vobis quia lætior exiret anima de corpore. Nostrum esse quod scire desideratis, lator præsentium satis vobis poterit edicere. Spiritus sanctus sit semper custos et director cordis vestri et vitæ vestræ. Amen.

ANSELMUS archiepiscopus Cantuariæ, reverendo Lundouis (in Dania) Ecclesiæ archiepiscopo, at sero, C salutem et veram amicitiam in Christo.

Quod me rogastis de domno Alberico cardinali Romanæ Ecclesiæ libenter feci, tum propter honorem Romanæ Ecclesiæ, tum propter vestrum, pro quo libenter facere volo, si quid quod placeat sanctitati vestræ intellexero. Gratias agimus Deo qui in regno Danorum vestram religiosam prudentiam, et prudentem religionem ad archiepiscopatum sublimavit. Confidimus enim quia, gratia Dei cooperante, ea quæ corrigenda sunt corrigetis, et quæ ædificanda ædificabitis, et quæ nutrienda nutrietis. Audivimus namque a præfato cardinali multa bona de vobis; unde istam habemus fiduciam, et oramus ut Deus, qui hoc incœpit in vobis, ad bonum effectum vestram semper perducat voluntatem. Rogo sanctifatem vestram quatenus regnum illud vestro sancto studio emundetis ab apostatis, ut nullus alienigena ibi recipiat aliquem ecclesiasticum ordinem, quia illi qui ab episcopis sui repelluntur, illuc pergunt et exitiabiliter ad diversos ordines sacrantur. Valete, et orate pro me.

EPISTOLA XCI.

ANSELMI AD ADAM COMITISSAM.

Dominæ et matri in Deo charissimæ ADÆ, venerabili comitissæ, ANSELMUS, servus Ecclesiæ Cantuariensis, quod melius, quod dulcius, quod affectuosius potest, secundum Deum.

Cum vestræ volo scribere celsitudini, utique ne

D

EPISTOLA XCII.

ANSELMI AD HACONEM COMITEM.

AMSELMUS gratia Dei, archiepiscopus Cantuariensis, HACONI Comiti Orcadensium, salutem et benediclionem Dei.

Audio quia propter indigentiam doctorum, minus quam expedit, populus qui sub vestra potestate est, cognoscat et colat Christianam religionem. Sed gaudeo quia referente episcopo quem nunc per gratiam Dei habetis, didici quia prudentia vestra libenter suscipit verbum Dei, et consilium quod pertinet ad salutem. Hac igitur fiducia mitto strenuitati vestræ litteras monitionis meæ, quatenus se studiose committat prædicationi et doctrinæ ejusdem episcopi ; et quantum in vobis est studeatis ut populus vester hoc ipsum faciat. Nihil enim facere potestis unde magis remissionem peccatorum, et vitæ æternæ gloriam adipisci valeatis quam si populum vestrum ad cultum Christianæ religionis monendo, et quibuscunque modis potestis vobis eum attrahitis. Quod efficaciter, Deo dante, implere poteritis, si, quemadmodum supra dixi vobis, vos devote et sancta humilitate et pura voluntate episcopo vestro subditis. Si vos consilio nostro et exhortationi, Deo inspirante, acquiescere volueritis, oro Deum omnipotentem ut ipsa vos et totum populum vestrum sua gratia dirigat et protegat, et suam benedictionem et absolutionem et orationes humilitatis meæ ex corde vobis mando.

Omnipotens Deus sic vos faciat vivere in hoc sæculo ut in futuro jungamini beato angelorum consortio. Amen.

449 EPISTOLA XCIII.

HENRICI ANGLORUM REGIS AD ANSELMUM.

HENRICUS, gratia Dei rex Anglorum, ANSELMO Cantuariensi archiepiscopo, charissimo Patri suo, salutem et dilectionem.

Agnosce, Pater mi, quia ego gratia Dei sanus sum et incolumis, et omnia mea salubria incedunt et prospere. Quod autem de te ac salute tua per Au

supplico, ut dignitatem Ecclesiæ Cantuariensis ab antecessoribus vestris servatam, quam Deus tuitioni vestræ commisit, et cujus honor vester est, minorari non permittatis. De me certe dico vobis quia potius paratus sum mori, ut ejus dignitas integra servetur, quam ut mea negligentia aliquatenus violetur. Omnipotens Deus vos et vestra semper dirigat et protegat. Amen.

EPISTOLA XCV.

ANSELMI AD PASCHALEM PAPAM.

PASCHALI Summo pontifici, cum dilectione reverendo, et cum reverentia diligendo, ANSELMUS servus Ecclesiæ Cantuariensis, debitam subjectionem cum orationum assiduitate.

fridum clericum tuum et per alios accepi, nec non A rem vestrum auxilium et fortitudinem toto corde de iis quæ circa te geruntur felicitate salutis et prosperitatis agitari, scito me congratulari non minimum. Nec vero conscientiam benevolentiæ tuæ lateat, quomodo contigerit nobis de colloquio nostro inter me et Lodovicum Franciæ regem, scias quoniam ego cum pleraque copia militum meorum, et ipse cum fortitudine, sua undique collecta tenuimus colloquium. Ego autem studens rationi et æquitati cum moderata humilitate, observata tamen regia austeritate, tantum æquo et justo acquievi, donec ipse fastu præsumptuoso nimia ac superba mihi superquæsivit. Et, ita disponente Spiritus sancti gratia, collocutionem meam finivi, ut comitibus mihi existentibus ratione et justitia recesserim. Ita etiam ut ipsi quos ipse Lodovicus in conventione nostra B mihi hostagios ex parte sua posuit, parti causæ meæ assentiant, et causam meam tueantur, et causam Lodovici infirmant et reprobant. Propterea scias. quoniam negotium quod inter me et imperatorem Romanorum tractabatur, gratia Dei ad honorem Dei et nostrum, et sanctæ Ecclesiæ et Christiani populi ad finem perduximus. De cætero, de iis quæ in Anglia sunt, et quæ ibi tractantur, volo ut voluntati tuæ pareant et consilio tuo disponantur. Quod etiam ego justiciariis nostris feci cognitum. Filium meum et filiam tibi committo, ut paterna dilectione eos foveas, et de iis filiastino amore curam agas. Teste Ranulfo cancellario apud Rothomagum.

EPISTOLA XCIV.

ANSELMI AD HENRICUM REGEM ANGLORUM.

Domino suo charissimo HENRICO, gratia Dei glorioso regi Anglorum, ANSELMUS archiepiscopus Cantuariensis, fidele servitium cum orationibus, et benedictionem Dei et suam, quantum valet.

Gratias ago omnipotenti Deo ex intimo cordis affectu pro cunctis prosperitatibus et successibus quos Deus per suam gratiam erga vos benigne dignatur operari, et oro eum ut semper celsitudinem vestram ad majora et meliora faciat proficere, et per continuam terreni regni prosperitatem perducat ad cœlestis regni felicitatem. Gratias etiam ago dignationi vestræ, quæ mihi, sicut fideli et vere dilectori suo, amicabiliter quæ circa se sunt, litteris suis significavit, et cor meum de lætitia sua et prosperitate lætificavit. Quod autem meæ curæ atque dilectioni filium vestrum et filiam tam diligenter commendatis, et quod voluntati meæ regnum vestrum et negotia regni vestri committitis, quamvis in me non sit sapientia ad hoc sufficiens, tamen quia benevolentiam vestram immensam, et gratiam erga me intelligo, quantum in me est, gratanter suscipio, et quæ mihi committitis, Dei per quem cuncta bene disponuntur, commendo dispositioni et auxilio. De electo Eboracensis Ecclesiæ archiepiscopo, quemadmodum se res habet, per domnum Baldeuvinum fidelem et dilectorem vestrum sublimitati vestræ viva voce significo. Ad quam

C

D

Quamvis non ex meritis meis, tamen quidam quia vident me in causis meis benignitatem vestram semper habere præsentem, putant me apud celsitudinem vestram in iis quæ illam decent sicut fidelem servum aliquid posse. Quapropter aliorum precibus coactus majestati vestræ supplicare præsumo, ut latoris præsentium causam audire dignetur; et de ea quod sapientiæ suæ placebit, præcipere. Omnipotens Deus in diuturna prosperitate sanctitatem vestram nobis conservet. Amen.

EPISTOLA XCVI.

AMSELMI AD SAMSONEM WIGORNENSEM EPISCOPUM

ANSELMUS archiepiscopus Cantuariæ, SAMSONI episcopo Wigornensi, salutem.

Vos scitis quid Ecclesia Eboracensis debeat Ecclesiæ Cantuariensi, et quomodo illi subjecta debeat esse. Postquam ergo Thomas electus est archiepiscopus Eboracensis, debuit requirere consecrationem suam, et profiteri obedientiam quam debet archiepiscopus Eboracæ archiepiscopo et Ecclesiæ Cantuariæ. Contempsit facere quod facere debuit. Ego tamen ex abundantia charitatis invitavi eum bis per clericos nostros, et tertio per duos episcopos, ut veniret ad matrem suam Cantuariensem Ecclesiam, et ad me cui ministerium ejus commissum est, et faceret et susciperet quod deberet. Qui quod debuit facere neglexit, et respondit se misisse nuntios suos Romam, et in Northmanniam; qui cum redirent, faceret quod consilio suorum acciperet. Quod responsum in hoc negotio intelligimus non esse susceptibile. Mando ergo vobis sicut amico et professo Ecclesiæ nostræ, ut contra hanc injuriam, quæ non est tantum super me, sed super omnes episcopos et ecclesias archiepiscopatus et primatus nostri, super regnum etiam Angliæ, sitis mihi in auxilium ad comprimendam tam intolerabilem præsumptionem. Certa utique sit vestra reverentia quia nihil quod facere possim, aut apud Deum aut apud homines dimittam, ut hæc ejus inordinata præsumptio annihiletur. Meminisse deberet quia ordines majores quos babet in archiepiscopatu meo, et sacerdotium mea jussione suscepit, et meo favore ejus electio facta fuit. Quapropter si recte consideraret, non se deberet tam inordinate contra me,

vivam vocem poteritis aperte cognoscere. Absolutionem nostram, quam per eumdem fratrem, sicut ipse mihi retulit, a me petitis, et corde, et ore, et scriptura dilectioni vestræ mitto, et quotidie pro vobis oro. Omnipotens Deus sanctum desiderium vestrum magis ac magis accendat, et ad beatum effectum perducat. Amen.

imo super me erigere; de hac re vestrum exigo A lius possum intelligere; quemadmodum per ejus consilium. Et quoniam duos episcopos Rofensem et Tedfordiensem consilio aliorum episcoporum, ad quos pertinet hæc injuria, mittam in proximo 450 ad dominum nostrum regem, ex mea parte et eorum, ejus postulare auxilium, ad faciendum quod de hac re canonice debeo et volo facere ; mandate eisdem episcopis, ut ex vestra parte sicut aliorum episcoporum legationem suam exsequantur. Valete.

EPISTOLA XCVII.

SAMSONIS WIGORINIENSIS ECCLESIE SACERDOTIS AD

ANSELMUM.

Domino suo et Patri charissimo ANSELMO, venerabili Cantuariensi archiepiscopo, SAMSON Wigorniensis Ecclesiæ sacerdos, salutem, et servitium, B et orationes fideles.

Mandastis mihi, domine, et sicut professum Ec. clesiæ vestræ et vestrum submonuistis, quatenus de negotio quod est inter vos et Thomam Eboracensis Ecclesiæ electum, in auxilio vobis et Ecclesiæ vestræ, scilicet Cantuariensi, existerem. Unde precor excellentiam vestram, ne de me dubitetis quod professionem, quam feci et adhuc facio, et per omnia retinere volo, in aliquo vel propter aliquem fraudare velim. Existimo enim quod nullum in causa vestra habebitis fideliorem, et pro posse meo plus devotum adjutorem. De consilio autem quod a me quæsistis, si scirem veraciter quid vobis et nobis magis expediret, dicere non differrem. Hoc tantum dico quia mihi videtur indignum esse pro hac causa vos nimis irasci. Cum enim tot episcopos, tot abbates, tot optimates viros habemus testes, facile mihi videtur tam parvæ vel nullius auctoritatis clericos posse refutari. Illorum enim est talis controversia, quorum, mihi videtur, non est grave præsumptivam annihilare audaciam. De ipso vero electo, ut credidi et credo, et sibi credi oportet, veraciter affirmo quia erga vos non habeat animum nisi bonum, et in quantum vixeritis, vobis et Ecclesiæ vestræ per omnia devotissime subjectum. Illud autem placet mihi quia fecistis quod facere debuistis, ex bona voluntate suadendo, et ex auctoritate debita præcipiendo, quia si in dilatione consecrationis est peccatum, alterius quam

strum.

EPISTOLA XCVIII.

ve

ANSELMI AD ELIAM COMITEM. ANSELMUS servus Ecclesiæ Cantuariensis, domino et amico, et in Deo dilectissimo ELIE comiti, salutem, et gratia Dei semper dirigi et protegi.

Gaudeo et gratias ago Deo omnipotenti a quo est omne bonum, qui cor vestrum bona voluntate et sancta intentione ita implevit ut studiosissime quæratis consilium, quia via et qua vita securius et efficacius possitis pervenire ad regnum coelorum et ad beatam societatem angelorum. Quod quoniam a me quæritis, mando illud vobis per dilectum fratrem Hardum amicum et familiarem vestrum, sicut me

EPISTOLA XCIX.

ANSELMI AD ROBERTUM COMITEM.

ANSELMUS archiepiscopus Cantuariæ, domino et amico suo charissimo ROBERTO Comiti de Mellento, salutem et benedictionem Dei et suam, quantum potest.

Eboracensem, mando vobis et precor, sicut verum De causa quæ est inter me et Thomam electum amicum et filium matris Ecclesiæ Cantuariensis, et consulo, sicut fideli Christiano, et fideliter amanti honorem et dignitatem regis et totius regni Angliæ, quatenus diligentissime et studiosissime consideretis pondus tanti mali quod ipse Thomas facere conatur, et omnibus viribus sicut injuriam et ignominiam, et regis et totius regui Angliæ, et matris vestræ Ecclesiæ, et archiepiscoporum Cantuariæ, intentionem ejus reprimatis. De me utique in spe auxilii Dei affirmo, quia nunquam per me erit, et si scirem me cras moriturum antequam ista ejus calumnia exstincta esset, ponerem super eum sententiam quanto graviorem me posse intelligerem. De hoc autem certa sit vestra dilectio quia nullus Chanc ejus præsumptionem ullo modo manu tenere potest, sine suo magno peccato et sine ira Dei. Spiritus sanctus dirigat cor vestrum in veritate. Amen.

EPISTOLA C.

ANSELMI AD RODULFUM CICESTRENSEM EPISCOPUM.

ANSELMUS, archiepiscopus Cantuariæ. RODULFO episcopo Cicestrensi, salutem.

nes

Audivi quod archidiaconus vester accepit homimeos quasi pro forisfactura fractæ festivitatis, et de iis plegios accepit, nec ante eos voluit dimittere quam plegios haberet ; quod nec sibi nec alicui personæ licet super homines meos. Unde mando vobis ut idem plegii vocentur quieti, et de archidiacono mihi justitiam facite, quia talia præD sumpsit super homines meos. Quod autem mihi mandastis ut castigarem homines nostros, ne alii accipiant malum exemplum ab eis, grates refero, et quod inde facere debuero. Deo annuente faciam. Valete.

EPISTOLA CI.

ANSELMI AD R. EPISCOPUM.

ANSELMUS, archiepiscopus Cantuariensis, dilecto. amico suo reverendo episcopo R., salutem.

Mando et præcipio vobis per sanctam obedientiam quam Ecclesiæ Cantuariensi et mihi debetis, ut scilicet quod in subjectis litteris quas Thomæ electo Ecclesiæ Eboracensi destinari scri

« PoprzedniaDalej »