Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA II.

ANSELMI AD PASCHALEM PAPAM.

Domino reverendo, et Patri diligendo, PASCHALI summo pontifici, ANSELMUS, servus Ecclesiæ Cantuariensis, debitam subjectionem, et orationum fidelitatem.

A præsumpsit. Qualis autem ante episcopatum vel post episcopatum in simonia et in aliis criminibus exstiterit, chartæ præsentis lator intimare poterit. Talis tamen pontifex, sicut ipse inordinate est, ubi non 428 debuit, consecratus, ita extra dioecesim suam ecclesias et personas sua sacratione contaminare non dubitavit. Hunc quando redii in Angliam, inveni captum a rege pro pecunia quam de ministeriis suis, velut publicanus, debeat male retenta, ut plena testatur regis curia, populo gaudente, velut de leone circumquaque vastante compresso. De quo, quando captus est, in audientia regia curiæ archiepiscopus ejus quia postea defunctus est, confessus est se illum non tenere pro fratre vel episcopo, et mentitum sibi esse omnia quæ consecrandus promiserat. Qui audiens reditum meum, auxilio meo sibi subveniri ut episcopo postulavit. Misi itaque ad eum quatuor episcopos cum præsentium portitore, dicens quia, si vellet se sic ad episcopatum accessisse ostendere ut tanquam episcopus tractari deberet, facerem ut libertatem hoc faciendi haberet; timebam tamen, fateor, maledictionibus populique lapidibus obrui, qui crudelitatem ejus cohibitam in libertatem inducerem. At episcopi in hoc, quia per eos quæsivi, eum sibi defecisse retulerunt. Qui postea clam de captione fugit in Northmanniam, ac inimicis regis domini sui sociatus, dominum piratarum, quos in mari misit, sicut pro certo dicitur, se constituit. De hoc quoniam Ecclesia sibi commissa, inter barbaros multis periculis exposita, diu pastore carere nequit, et de ecclesiis et personis quos consecravit consilii vestri jussionem postulamus. Mortuo archiepiscopo Eboracensi postquam reversus sum, electus est in ejus locum episcopus Refordensis, vir admodum litteratus, et in ecclesiasticis disciplinis eruditus. In hac electione nos episcopi clero et populo ejusdem Ecclesiæ assensum præbuimus. Quem valde desiderantem se vestro præsentare conspectui, ut pallii largitatione a vestra benignitate pro consuetudine honoraretur, rex pro quibusdam causis consilio principum suorum retinuit; atque ut illi pallium mittatis, celsitudinem vestram postulando impetrare desiderat. Cujus petitioni largitatem vestram favere, si preces nostras placet admittere, suppliciter flagitamus.

Quoniam de sedis apostolicæ auctoritate pendent filiorum Ecclesiæ directiones et consilia, idcirco ad vestræ paternitatis recurro præceptum et consilium. Cur autem tantum distuli vestræ celsitudini aliquid scribere, postquam redii in Angliam, per latorem præsentium, si placet, poterit agnoscere. Mortuo rege Guillelmo, cujus violentia per triennium exsulavi ab Anglia, cum magno desiderio sum a domino meo rege Henrico, et a principibus ejus et ab Ecclesia Anglorum revocatus, et cum magno gaudio susce- B ptus. Qui postquam intellexerunt institutionem, quam audivi fieri in Romano concilio a venerabilis memoriæ prædecessore vestro papa Urbano, ne scilicet aliquis susciperet investituram Ecclesiæ de manu laici, et ne episcopus vel abbas homo ejus fieret, sensi et audivi quia nullo modo eam rex et principes ejus vellent suscipere. Qua de re mihi necessarium vestræ celsitudinis consilium exspecto. Quando Romæ fui, ostendi præfato domino papæ de legatione Romana super regnum Angliæ, quam ipsius regni homines asseverant ab antiquis temporibus usque ad nostrum tempus Ecclesiam Cantuariensem tenuisse, quam necessarie ita esse oporteat, nec aliter nisi contra utilitatem Ecclesiæ Romanæ et Angliæ fieri possit. Rei autem hujus rationes præsenti nuntio ex qua- C dam parte ut vobis referat injunximus. Legationem vero, quam usque ad nostrum tempus, secundum prædictum testimonium, Ecclesia tenuerat, mihi domnus papa non abstulit. Audivi tamen quod, dum eram pro fidelitate sedis apostolicæ in exsilio, legationem ipsam archiepiscopo Viennensi vestra commendavit auctoritas. Quod quanta difficultate, imo impossibilitate plenum sit, intelligunt hi qui longum et periculosum intervallum maris et regnorum, Francia scilicet et Burgundiæ, inter Angliam et Viennam noverunt, u scilicet archiepiscopus Viennensis Angliam, aut Angli Viennam pro suis causis frequentent. Quapropter supplex oro, servus et filius paternitatis vestræ, ne meo tempore Ecclesia, quæ mihi compatiendo multa adversa pro fidelitate Romanæ ecclesiæ in paupertate me exsulante sustinuit, privetur ea dignitate quam ante me in antecessoribus meis se possedisse a vestra sede pronuntiat. Quando de Anglia exivi, erat ibi quidem professione sacerdos, non solum publicanus, sed etiam publicanorum princeps infamissimus, nomine Ranulphus, propter crudelitatem similem flammæ comburenti, pronomine Flambardus ; cujus flamma qualis sit, non in Anglia solum, sed in exteris regnis longe lateque innotuit. Hunc rex nuper defunctus contra voluntatem omnium religiosorum, contra omnem justitiam ad episcopatum sine omni ejus correctione sublimare me exsulante

D

EPISTOLA III.

VULSTANI EPISCOPI WIGORNIENSIS AD ANSELMUM (42). Reverendissimo ac beatissimo vitæ sanctitate, et summæ sedis dignitate prælato, AN SELMO archiepiscopo, VULSTANUS servorum Dei minimus, Wigorniensis Ecclesiæ episcopus merito indignus, orationis obsequia, fideliaque ex charitate servitia.

De his, unde nobis dignitas vestra scribere et nostræ parvitatis est dignata consilium quærere, quantum recordari possumus, dicere non omittimus. Hanc denique unde consuluit causam ventilari nunquam audivimus, quia nullus aliquando existit, qui hanc Cantuariensi archiepiscopo potestatem adimere vel

NOTE.

(42) Respondet Anselmi epist., quæ est 19 lib. 1. PATROL. CLIX.

7

et fideles orationes.

let, et ne dedicationem propriarum duntaxat eccle- A Anglorum, ANSELMUS archiepiscopus, fidele servitium siarum publice faceret, defenderet. Exstant quippe et in nostra diœcesi altaria, et quædam etiam ecclesiæ in iis scilicet villis, quas Stigandus vestræ excellentiæ prædecessor, haud tamen jure ecclesiasticæ hæreditatis, sed ex dono possederat sæcularis potestatis, nostris et antecessoris nostri temporibus, nobis inconsultis, nec antea nec postea quidquam inde calumniantibus, utpote hanc specialem potestatem ejusdem metropolitani episcopi esse scientibus. Judicium tamen hinc agitatum, aut hoc ex jure sibi vindicatum aliquando minime audivimus, sed quod in nostra diœcesi eum fecisse libere agnovimus, in aliorum etiam facere posse credimus. Ecce, quantum inde reminisci aut scire potuimus, prudentiæ vestræ intimavimus. Jam quid faciendum sit, ipsa consideret. Valeat paternitas vestra, et oret pro nobis.

EPISTOLA IV (43).

ANSELMI AD PASCHALEM PAPAM.

Domino reverendo, et Patri diligendo, PASCHALI summo pontifici, ANSELMUS servus Ecclesiæ Cantuariensis, debitam subjectionem, et orationum assiduitatem.

Postquam revocatus ad episcopatum redii in Angliam, ostendi decreta apostolica quæ in Romano concilio præsens audivi, ne scilicet aliquis de manu regis aut alicujus laici ecclesiarum investituras acciperet, ut per hoc ejus homo fieret, nec aliquis hæc transgredientem consecrare præsumeret. Quod audientes rex et principes ejus, ipsi etiam episcopi et alii minoris ordinis, tam graviter acceperunt ut assererent se nullo modo huic rei assensum præbituros, et me de regno potius quam hoc servarent expulsuros, et a Romana Ecclesia se discessuros. Unde, reverende Pater, vestrum petii per epistolam nostram consilium, quam misi celsitudini vestræ per Guillelmum regis legatum. Sed quoniam responsi vestri litteras non accepi, adhuc per legatos nostros quos mitto cum charissimis fratribus et coepiscopis nostris, qui pro eadem re vestram sanctitatem adeunt, jam petitum iterum supplex per chartam sublimitatis vestræ certum peto consilium. Oramus Dominum nostrum Jesum Christum, ut vos conservet ad laudem et gloriam nominis sui et utilitatem Ecclesiæ suæ.

EPISTOLA V.

ANSELMI AD HENRICUM REGEM ANGLORUM.

B

[ocr errors]

D

Precor vos, mi charissime domine, ut dominum et regem et tutorem Ecclesiæ Dei vobis commissæ, ut audiatis intente planctum istius monachi de Micelei, et secundum quod intelligetis vos decere et Ecclesiæ expedire, sentiat regiam et paternam vestram subventionem et consolationem. Ego vero, fidelissimus animæ vestræ et corporis vestri, et veri honoris vestri, consulo vobis et obsecro ne, proponendo Ecclesiis Dei personas quales non debetis et aliter quam debetis, et consilio secundum quorum consilium non debetis, attrahatis, quod absit! iram Dei super vos. Certum enim est quia jam in aliquibus pravi et infideles, quantum ad animam vestram, consiliarii, aliter quam oporteret vobis consuluerunt. Omnipotens Deus sic vobis det regere quæ vobis commisit ut ipse vos regat et ab omni malo tueatur.

EPISTOLA VI.

ANSELMI AD PASCHALEM PAPAM.

Domino reverendo, et Patri diligendo, PASCHALI summo pontifici, ANSELMUS servus Ecclesiæ Cantuariensis, debitam subjectionem, et orationum assidui

tatem.

Quanto studio mens mea sedis apostolicæ reverentiam et obedientiam pro sua possibilitate amplectatur, testantur multæ ct gravissimæ tribulationes cordis mei soli Deo et mihi notæ, quas ab initio episcopatus 429 mei per quatuor annos in Anglia, et per biennium in exsilio passus sum, quia ejusdem sedis subjectionem abnegare nolui. A qua intentione spero in Deo quia nihil est quod me retrahere possit. Quapropter in quantum mihi possibile est, omnes actus meos ejusdem auctoritatis dispositioni dirigendos et ubi opus est corrigendos volo committere. Qualiter ergo sim ad præsens in Anglia, breviter scribo, quia latoribus præsentium plenius hoc viva voce significandum dimitto, postquam revocatus a rege Angliæ qui nunc est, ad episcopatum redii, offendi decreta apostolica quæ in Romano concilio præsens audivi, ne scilicet laicus investituras ecclesiarum daret, neque aliquis de manu ejus acciperet, aut pro hoc homo ejus fieret, nec aliquis hæc præsumentem consecraret; qui vero hæc transgrederetur, excommunicationi sancti concilii subjaceret. Quod audientes rex et principes ejus, ipsi etiam episcopi, quanta mala hinc processura, quid

Glorioso domino suo HENRICO, gratia Dei, regi potius se facturos quam hæc decreta suscepturos

NOTE.

(43) Hanc epistolam cl. V. Henricus Warthon in Angliæ sacræ tomo II, pag. 178, dedit cum hac epigraphe: Epistola Anselmi vitiata in editione Operum Anselmi Parisiis anno 1675 a Gabriele Gerberonio adornata, ex codice ms. vetusto bibliothecæ Lamberthanæ restituta. Hanc inscriptionem ut legi, non potui non mirari summam viri eruditi oscitantiam (nam malam fidem suspicari prohibet vel ipse libri sui titulus quo, non obscure fatetur Angliam sacram exstitisse ad annum usque 1540, hoc est quandiu Romano pontifici tanquam vero ac legitimo capiti

adhæsit). Sane si non perfunctorie et forte præcipiti oculo Gerberonii editionem perlustrasset, illam ipsam epistolam quam restituere se arbitratus est puram putam, qualem ipse typis mandavit, reperisset, a Gerberonio editam lib. iv, epist. 4, pag. 428. Igitur duas Anselmus ad Paschalem ejusdem argumenti scripsit epistolas : unam quæ lib. 11 exstat. num. 47; alteram inter novas lib. iv, epist. 4, quam si legisset Whartonus, procul dubio non recudisset, multo minus malæ fidei Gerberonium insimulasset. MAR

TENE.

acclameverunt, gravor dicere; dicant legati præsen. A satione et benevolentia confido, quoniam religioso

tes qui audierunt. Tandem in me conversi uno sensu
pariter omnes affirmaverunt me posse exstinguere
omne malum, quod ex his decretis processerit ; asse-
verant, si precibus episcoporum meas vellem asso-
ciare, quatenus celsitudini vestræ placeret prædi-
ctam sententiam mitigare. Quod si facere recusa-
rem, omne malum quod inde eveniret, mihi impu-
tandum sine ulla mea excusatione judicarent. Ne
igitur aliquid videar contemnere, aut meo solo
sensu vel propria voluntate quidquam facere, nec
illos audeo non audire, nec de vestræ sanctitatis
dispositione aliquatenus volo exire. Servata igitur
apud me reverentia et obedientia sedis apostolicæ,
precor ut, quantum dignitas vestra secundum Deum

permittit, petitioni prædictæ, quam vobis legati ex- B
ponent, juxta sapientiam vestram, condescendatis;
et quid me jubeatis in hac re facere, quidquid fu-
turum sit, per legatos præsentes certum me facia-
tis. Oramus omnipotentem Deum ut paternitatem
diu incolumen in integra prosperitate ad Ecclesiæ
suæ robur et consolationem conservet.

EPISTOLA VII.

ANSELMI AD GUILLELMUM WINTONIÆ ELECTUM EP1

SCOPUM.

ANSELMUS archiepiscopus, dilecto dilectori suo GUILLELMO electo episcopo Wintoniæ, salutem.

Mandate mihi si in proximis Quatuor temporibus venturi estis ad me pro sacerdotio, et si in sequenti die post acceptionem sacerdotii vultis consecrationem episcopalem accipere. Oportet enim me hoc C præscire, quia si tunc consecrationem episcopi suscepturi estis veniam tunc Cantuariam, et invitabo episcopos qui mecum sint, ad tale opus, ut decet, faciendum. Si autem sacerdotium tantum prædicto tempore vultis accipere, non veniam tunc Cantuariam, quia ubicunque fuero illud facere potero. Ubi autem tunc ero, prius charitati vestræ notificabo.

EPISTOLA VIII

ANSELMI AD JOANNEM PRIOREM.

ANSELMUS servus Ecclesiæ Cantuariensis, amico suo JOANNI, priori canonicorum de monte S. Eligii, et congregationi sub illo Deo servienti, salu

tem.

Clericus iste natione Anglus, nomine Northmannus de quadam ecclesia in qua noviter sunt congregati clerici qui regulariter vestro more vivere volunt, venit ad vos desiderans vobiscum aliquanto tempore, quanto vobis placuerit, conversari, quatenus vestro ordine et vestris consuetudinibus instrui possit in servitio Dei ad suam et aliorum utilitatem. Qui quoniam noster familiaris est, ne aliquis suspicetur eum alia causa peregrinari, rogat litterarum nostrarum testimonio notificari, et nostra notitia et prece apud vos ad hoc quod desiderat adjuvari. Quamvis ergo de vestra religione nihil nisi sola dilectione meruimus, tamen quia de vestra conver

rum est ad religionem volentes proficere libenter, cum opportunitas se exhibet, instruere, precor ut ei, quantum vobis opportunum erit, concedatis, sicut postulat, in vestro conversatione remanere.

EPISTOLA IX.

ANSELMI AD BALDUINUM REGEM HIERUSALEM.

BALDUINO, gratia Dei, regi Hierusalem, charissimo domino, ANSELMUS, servus Ecclesiæ Cantuariensis per regnum terrenum ad cœleste sublimari.

Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13), qui vos ad regis dignitatem sua gratia in illa terra exaltavit in ipsum principium Christianitati seminans, Ecclequa ipse Dominus noster Jesus Christus per se siam suam, ut inde per totum orbem propagaretur, novam plantavit, quam propter peccata hominum judicio Dei ab infidelibus diu ibidem opressam sua misericordia nostris temporibus mirabiliter resuscitavit. Ego itaque, memor magnæ dilectionis et beneficiorum quæ in patre et matre vestra et filiis eorum erga me suam expertus, exprimere scribendo nequeo quantum de gratia Dei quam in fratre vestro et vobis, eligendo vos ad illam dignitatem ostendit, gaudeo, et quanto affectu ut vos qui fratri successistis, non tam vobis quam Deo regnare studeatis, desidero. Unde, mi charissime domine, etiamsi mea exhortatione non egeatis tamen ex cordis abundantia, ut fidelissimus amicus precor vos, moneo, obsecro, et Deum oro quatenus sub lege Dei vivendo voluntatem vestram voluntati Dei per omnia subdatis. Tunc enim vere regnatis ad vestram utilitatem, si regnatis secundum Dei voluntatem. Ne putetis vobis, sicut multi mali reges faciunt, Ecclesiam Dei quasi domino ad serviendum esse datam, sed sicut advocato et defensori esse commendatam. Nihil magis diligit Deus in hoc mundo quam libertatem Ecclesiæ suæ. Qui ei volunt non tam prodesse quam dominari, procul dubio Deo probantur adversari. Liberam vult esse Deus sponsam suam, non ancillam. Qui eam sicut filii matrem tractant et honorant, vere se filios ejus et filios Dei esse probant. Qui vero illi quasi subditæ dominantur, non filios, sed alienos se faciunt, et ideo juste ab hæreditate et dote illi promissa exhæredantur. Qualem D illam constituetis in regno vestro, in hac nova resuscitatione talem illam diu 430 suscipient et servabunt in futura generatione. Quod autem ego vobis persuadere desidero, oro Deum omnipotentem ut ipse persuadeat et sic vos in via mandatorum suorum deducat, et ad gloriam regni cœlestis perducat. Amen. Remerium latorem præsentium, qui se de vestra nutritura esse cognoscit, celsitudini vestræ commendo. Et quia mecum diu conversatus de domo nostra, ubi se sua strenuitate et bonis moribus valde amabilem fecit, ad vos vadit; precor, ut Dominum dilectum, quatenus apud vos melius illi sit, propter amorem nostrum. Valde.

ANSELMI AD Anhelitem ABBATISSAM EJUSQUE SANCTI

MONIALES.

ANSELMUS archiepiscopus, filiæ charissimæ, domnæ abbatissæ ANHELITI et sanctimonialibus, sub ea Christo famulantibus, salutem et benedictionem.

208 EPISTOLA X. A tionem proficere quatenus per vos cor Domini nostri regis avertat a consiliis principium quæ reprobat, et consilio suo quod in æternum manet, adhærere faciat. Consolationem et exhortationem vestram gratanter sicut a domina et secundum Deum amica accipio, quia de Dei dilectione illam procedere intelligo. Si quid placet vestræ dilectioni mihi mandare, latori præsentium sicut mihi ipsi viva voce secure potestis intimare. Omnipotens Deus omnes actus vestros dirigat, et vos ab omni malo custodiat. EPISTOLA XIII.

Si vos multum non amarem, multum vos increparem, quia postquam vos ipsæ ad me nuntium vestrum misistis, et de illo mortuo quem quidam volunt pro sancto haberi quid vobis faciendum esset nostrum consilium requisistis, in consilio nostro non stetistis, sed insuper præcepto nostro inobedientes exstititis. Quapropter mandans præcipio vobis ut, si a divino officio suspendi non vultis, omnem amodo honorem cuivis sancto debitum illi mortuo auferatis, et ei nec oblationem faciatis, nec factam ad opus vestrum suscipiatis. Filium autem ejus qui ad tumbam ipsius decumbit et ibi moratur a villa depellite, nec ei amplius aliquam inibi facultatem manendi relinquite. Valete.

EPISTOLA XI.

ANSELMI AD HILDEBERTUM CENOMANENSEM EPISCO-
PUM (44).

ANSELMUS servus Ecclesiæ Cantuariensis, HiLdeBERTO domino, et reverendo coepiscopo Cenomanensi, salutem temporalem et æternam.

Litteræ vestræ sanctitatis valde me vobis debitorem reddunt, non quia me supra me extollunt, sed quoniam immensam dilectionis erga me sinceritatem ostendunt. Si enim propter Deum ut illi placeamus inimicos, multo magis ne illi displiceamus diligere debemus amicos. Quapropter si aut nullam aut minorem dilectionem vobis tribuo, injustum in mea conscientia me judico. Sicut igitur hanc volo vitare injustitiam, sic vestram amplecti desidero amicitiam. Fateor etiam quia si mihi esset possibile vos ad duplum quam me diligatis deberem diligere, quia vos me prævenistis amore quod probastis munere. Nam, quoniam immeritum dilexistis, non minus debeo rependere, et sicut datis exemplum tantumdem gratis debeo impendere. Quoniam, si significastis vobis placere hoc quod de opusculis nostris vidistis, præsuminus vobis mittere quædam, quæ, ut puto, nondum vidistis.

EPISTOLA XII.

ANSELMI аD MATHILDEM REGINAM ANGLORUM.

Dominæ et filiæ charissimæ MATHILDI reginæ Anglorum, ANSELMUS archiepiscopus Cantuariæ, fideles orationes, et fidele servitium, et benedictionem Dei et suam.

Gratias ago Deo et celsitudini vestræ pro bona voluntate, quam erga me habetis et erga Ecclesiam Dei, et oro Deum omnipotentem, ut in sua dilectione vestram augeat devotionem, et sic vos in hoc faciat perseverare ut æternam ab eo recipiatis retributionem. Oro etiam ut sic faciat vestram bonam inten

B

D

ANSELMI AD ROBERTUM COMITEM FLANDRIE.

Domino, et in Deo dilecto, ROBERTO Comiti Flandriæ, ANSELMUS, servus Ecclesiæ Cantuariensis fideles orationes cum servitio.

Audivi quia quosdam de vestris abbatibus concessistis regulari electione ordinari, ut investituram de manu vestra non acciperent. Unde gratias ago Deo cujus gratia cor vestrum ad hoc quod sibi placet direxerit, et gaudeo pro vobis quia ecclesiasticis institutis ad Christianæ religionis profectum valentibus sine contradictione favelis. Cum enim hoc facitis, non homini, sed Deo obeditis, et vos verum et fidelem filium Ecclesiæ Dei et verum Christianum ostenditis et vos esse de ovibus beato Petro apostolo commendatis, cui Deus claves dedit regni cœlorum monstratis. Certum quippe est quoniam qui non obedit Romani pontificis ordinationibus, quæ fiunt propter religionis Christianæ custodiam, inobediens est apostolo Petro cujus vicarius est, nec est de grege illo qui ei a Deo commissus est. Quærat igitur ille alias regni coelorum portas, quia per illas non intrabit quarum claves Petrus apostolus portat. Gaudens itaque gratias ago vobis, et oro ut Deus retribuat vobis, quia bonum exemplum aliis principibus datis, et omnes servos Dei hoc modo ut orent pro vobis invitatis et Deum ad amorem et auxilium vestrum in vestris negotiis invocatis. Precor, obsecro, moneo, consulo, ut fidelius animæ vestræ, mi domine, et ut in Deo vere dilecte, ut nunquam æstimetis vestræ celsitudinis minui dignitatem, si sponsæ Dei et matris vestræ Ecclesiæ amatis et defenditis libertatem; nec putetis vos humiliari, si eam exaltatis, nec credatis vos debilitari, si eam roboratis. Videte, circumspicite, exempla sunt in promptu ; considerate principes qui illam impugnant et conculcant, ad quid proficiunt, ad quid deveniunt? Satis patet, non eget dictu. Certe qui illam glorificant, cun illa et in illa glorificabuntur. Inter quos Deus vos et conjugem vestram et prolem vestram in præsenti et in futura vita annumeret. Amen.

431 EPISTOLA XIV. ANSELMI AD ROGERUM, ROBERTUM ALIOSQUE ABBATES.

ANSELMUS, gratia Dei, archiepiscopus Cantuariensis, ROGERO abbati, et ROBERTO filio comitis Hugonis et aliis monachis de monasterio Sancti Ebrulfi. NOTE.

(44) Responsio est ad Epistolam 161 lib. m et ad epistolam 162.

Nimis palam est, nec dissimulari ullatenus potest A vestro et aliorum episcoporum qui in concilio adfuequomodo ingressi estis cœnobium Sancti Edmundi,

et qua violentia extorquere conamini electionem fra tribus ejusdem Ecclesiæ et assensum vestræ inordinatæ voluntatis. Quod quam irreligiose, quam contra monachicum propositum, et contra regulam sancti Benedicti, quam professi estis, et contra sacram Scripturam quæ dicet: Nemo sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo (Hebr.v, 4), et contra ipsum Deum faciatis, videt ipse Deus qui discernit inter pastorem et lupum rapacem. Et quidem dominum meum regem prohibere nequeo quin vos constituat super terrena, sed super animas propter quas abbas et dicitur et constituitur, nemo potest quemquam constituere, nisi quibus Deus dedit potestatem ligandi atque solvendi. In meo primatu et archiepi- B scopatu est illa Ecclesia, et proprie pertinent ejus consecrationes ad archiepiscopum Cantuariæ, quem me esse non ignoratis. Nihil igitur eorum quæ ad me pertinent alicui vestrum unquam concessi aut concedo; imo oro Deum et conabor, quantum adjuvante Deo potero, ut Deus convertat cor domini mei regis ad hoc quod Deo magis placet,et animæ ejus expedit; et faciet eum corrigere secundum voluntatem suam, si quid contra eam facit. Christiani estis sub Christiana lege, et sud monastica professione vos vivere profitemini. Si contra hoc facitis, nec Christianos nec monachos vos esse aperte ipso opere fatemini. Certissimum autem est quia si in hoc perseveratis, contra prædictam professionem facitis. Moneo igitur vos, ut Christianos et monachos, quatenus vos plus Deus timere quam hominem ostendatis, et ab incœpta perversitate constanter desistatis. Quod si magis adversari Deo vultis quam hominibus, annuntio vobis quia Deus adversabitur animabus vestris. Deus cui dicitur: Tibi dereliclus est pauper; orphano tu cris adjutor (Psal. x, 14), ipse videat et intueatur, si quas tribulationes fratribus ejusdem Ecclesiæ deinceps feceritis.

EPISTOLA XV.

ANSELMI AD GERARDUM EBORACENSEM ARCHIEPISCOPUM.

runt approbentur judicio.

EPISTOLA XVI.

ANSELMI AD EUMDEM.

ANSELMUS, servus Ecclesiæ Cantuariensis, reve rendo archiepiscopo GERARDO Eboracensi, salutem. Lætor de vestro bono et religiose studio circa cle ricorum vestrorum integritatem. Ad ea vero de quibus vestra prudentia nostrum petit consilium, respondeo quia de iis quæ in concilio nostro et coepiscoporum nostrorum communi consensu statuta sunt, nihil relaxandum consulo. De iis autem de quibus in eodem concilio non tractavimus, non enim simul omnia necessaria potuimus, ut de ablatione præbendarum ante idem concilium venditarum, et de similibus, quoniam non solum ad meam et vestram personam, et ecclesias nostras pertinent, sed etiam ad multas ecclesias et personas, et in iis multi dissentiunt, conveniens mihi videtur ut in proxima Nativitate Domini nostro et coepiscoporum nostrorum communi consilio Deo dictante sententiam certam statuamus.

EPISTOLA XVII.

HUGONIS ABBATIS CLUNIACENSIS AD ANSELMUM. Dulcissimo ac venerabili, merito amando venerandoque Patri domino ANSELMO, sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ summo pontifici, frater HuGo abbas Cluniacensis, cum suo pusillo grege, quod præpa ravit Deus diligentibus se in veritate.

Quoniam, vir sanctissime, difficile est optata nos C ad invicem satiari præsentia, vel mutua et frequenti collatione corda nostra delectari, bonum arbitramur, si saltem litterali visitatione animos nostros pro tempore pascamus. Quis enim tam gloriosum tamque spiritualem habens in Christo amicum, qualem vos divina nobis concessit gratia,non omnimodis optet saluberrima illius recordatione recreari et relevari sancta renuntiatione. Prius quidem quam faciem vestram videremus, ille suavissimus odor bonæ famæ, aures nostras reverberans, jam dulcedine sua nostrum interiorem hominem impinguabat. At postquam vestram hilarem præsentiam cernere Deo volente meruimus, non est facile dictu qualiter totus vobis adhæsimus, vestroque cordi quasi partem nostri univimus. Verum non hæc nostra sunt, sed illius qui spirat ubi vult (Joan. 11, 8). Ipsi gratias agimus, ipsum exoramus ut quos ita junxit in hac vita, non permittat separari in cœlesti gloria. Perpendimus satis vos multas et graves postquam a nobis discessistis pertulisse anxietates. Et si voluntas esset summi dispositoris, scimus vos desiderasse multo magis cum Maria sedere ad pedes Domini (Luc. x, 39) ejusque vultum contemplari, quam laborare ministrando cum Martha (ibid., 40). Verumtamen quia potestas hominis non est in manu ipsius, date manum voluntati illius, cui est cura de vobis, quique luce clarius novit quid sit vobis salubrius. In eo totam spem vestram reponite, ab ipso virtutem et perseverantiam quærite quantum fieri potest,

ANSELMUS, Ecclesiæ Cantuariensis servus, reverendo archiepiscopo GERARDO Eboracensi, salutem. Sciat charitas vestra quia litteras illas quas queritur legi et transcribi, nec ego alicui ostendi, nec dedi vel misi, nec aliquis per me, nec scio quomodo D factum sit quod aliquis eas ut transcriberentur habuit; et cum hoc legi in litteris vestris factum esse, mihi displicuit. Et quamvis vestra prudentia nihil suspicetur de me quod dedeceat,meum tamen est confiteri et asserere, quia non amo contumeliam vestram, aut alicujus coepiscoporum meorum, nec quoquo modo res se habeat de litteris illis, mendacit vos arguendos existimo. Cum autem loquar vobis, cum si quid rescribo non sufficit, viva voce spero me satisfacturum esse, quia nec ego in hac re culpabilis sum, nec a legatis nostris aliqua immissa est falsitas. Capitula concilii solummodo mitto, quia sententiarum eorum expositiones nulli volo transcribere, donec

« PoprzedniaDalej »