Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum istorum, quos jam inaniter 546 gestare videor, A autem vivitis, si ordinem et propositum vestrum di

[blocks in formation]

ANSELMI AD EULALIAM ABBATISSAM.

Gratissimus habet antistæ filiarumque preces. Et ut
obedientes et in minimis fideles sint, adhortatur.
ANSELMUS archiepiscopus, reverendæ abbatissæ,
EULALIE et filiabus ejus, salutem.

B

Gratias ago religiosæ dilectioni vestræ quia pro me orastis quandiu extra Angliam fui in exsilio, desiderantes reditum meum; nunc autem desiderantius rogo ut oretis quatenus fructuosus sit reditus meus. Hoc volo ut sciatis, quia dilectio mea erga vos, ex quo vos cognovi et vivit, et perseverat, et quandiu vivam, Deo dante, perseverabit. Quapropter ipsa eadem dilectione manente, quamvis non egeatis, aliquid tamen vobis scribam unde me vos diligere et curam vestri habere cognoscatis. Vos, sorores dilectæ, et filiæ meæ, hortor et moneo quatenus matri vestræ subjectæ et obedientes sitis, non tantum ad humanum oculum, sed etiam ad oculum Dei, cui nihil est secretum. Tunc autem est vera C obedientia, quando voluntas subjecti obedit voluntati prælati ut ubicunque sit subjectus, hoc velit quod intelligit velle prælatum, quod non sit contra voluntatem Dei. Congregatio vestra templum Dei debet esse; et templum Dei sanctum est. Si ergo sancte vivitis, ut spero, templum Dei estis. Sancte

552

ligenter custoditis; diligenter vero hoc facitis, si minima non contemnitis. Vestrum enim propositum semper debet niti ad perfectum, et toto corde horrere defectum. Scriptum est enim: Qui modica despicit paulatim decidet (Eccli. xIx, 1). Qui autem decidit, non proficit. Proinde " si vultis proficere, et horretis deficere, nolite modica despicere: utique sicut verum est, qui modica despicit paulatim decidet, ita verum est quia qui modica non despicit, paulatim proficit. Nolite putare aliquod peccatum esse parvum ; quamvis aliud alio sit majus. Nihil enim quod fit per inobedientiam, quæ sola ejecit hominem de paradiso, parvum dici debet. Quod enim peccatum parvum erit, si testante Veritate, qui irascitur fratri suo reus erit judicio, et qui dixerit, raca, reus erit concilio; et qui dixerit, fatue, reus erit gehennæ ignis. Rogo igitur, filiæ charissimæ, ut nihil negligatis, sed opera vestra et corda vestra sicut in 553 conspectu Dei custodire semper

studeatis. Pacem inter vos habete, quia in pace faclus est locus Dei, et pax multa diligentibus legem Dei, et non est illis scandalum 554. Corde et ore vobis benedictionem et absolutionem Dei oro; et meam, si quid valet, quantum possum, do et mando. Valete.

EPISTOLA CXXVI 655.

ANSELMI AD HENRICUM ANGLORUM REGEM.

Quod translatio episcopi non debent fieri sine consensu archiepiscopi et episcoporum provinciæ, et cum magna consideratione et auctoritate apostolica.

Suo charissimo domino HENRICO, Dei gratia Anglorum regi et duci Northmanorum, ANSELMUS archiepiscopus, fidele servitium cum orationibus.

Mandavit mihi dignatio vestra per electum episcopum Wintoniensem ut sibi scriberem utrum dominus (30) Hervæus episcopus Bancorensis possit VARIE LECTIONES.

551

"Quos humaniter ms. quos jam inaniter. 547Utile ms. videre. 648Tantorum ms. tantorumque. Christi sunt, quæram ms. Christi, quæram. 650 Cum eodem ms. collata. 661 Decidit. Proinde ms. decidit, non proficit. Proinde. 55 Deficit: ita ms. decidit: ita. 558 Vestra in ms. Vestra sicut in. Illi scandalum ms. illis scandalum. 555 Cum eodem ms. collata. JOANNIS PICARDI NOTE.

(30) Hervæus. Polydoro lib. x1 Histor. Angl. Henricus. Sed Malmesber., Honed., Matthæus Paris, mss. schedæ episcoporum Helyensium certiorem faciunt fidem, quæ eum Hervæum vocant. Primum D fuit Bancoriensis antistes, successor Davidis, illius scilicet egregii hyperaspista Henrici Quinti imperatoris, ob iniquam probrosamque Paschalis secundi papæ captivitatem. Erat autem Bancor (unde et Bancoriensis, Bangoriensis et Bancorensis formantur) tempore Britonis civitas, et Arturo rege sedes pontificia in Wallia, tertia parte insulæ Britannica ad umbilicum Galliæ (qui quidem locus in Arnonia Venedotarum terra), haud procul a trajectu in Monam insulam Britannico vocabulo fuit appellatus Banchor, nunc vero Bangora seu Bancora. Illic autem testimonio Bedæ lib. 11 Histor. eccles. Anglic., cap. 2, floruit coenobium duorum millium monachorum, qui eptarchia regebantur. Divus Bernardus in Vita S. Malachiæ copiosorem fuisse gregem insinuat, addens ob majorum primorumque incolarum sanctitatem fuisse illic conditum oratorium ab eodem Malachia, et inhabitatum. Henrico autem primo

rege cuni solo æquatum fuisset locus episcopatus ut nec esset in quo episcopus pedem figeret, petiit a rege sibi dari Lexoviensem ecclesiam; sic enim scribo, non Luxoviensem, ut epistol. 174, 178, 179, 181, Ivon, Carnotens. Alioquin nihil videas discriminis inter ecclesiam Lexoviensem pontificiam Lugdunensis secundæ in Neustria et Luxoviense coenobium, Columbano protocoenobiarcha illustre conditum in Burgundia, non in Germania, ut sensit Robertus Cænalis Abrincatum episcopus, lib. 11 De re Gallica, perioche nona. Burgundiam enim semper Gallici fuisse juris Guillel. Paradius ostendit cap. 10 sui libri De antiquo statu Burgundiæ: « Cum igitur ob causas ab Anselmo redditas (sic enim lego factitatum ab Ivone Carnotensi in transferendo Gualone ab Ecclesia Bellovaca, cui sacratus fuerat, ad Parisiensem, epist. 169, juxta finem et 171), Hervæus Lexoviensem nequiret obtinere sedem, Lincolniensisque dioecesis longius protenderetur, ad minuendam episcopi curam et laborem, concilio habito, novus episcopus positus est in Helyensi cœnobio, anno Christi 1109, Anselmi postremo

amare familiaritatem sæcularium, quia quanto magis illis eris propria voluntate familiaris, tanto minus eris Deo et familiaribus ejus angelis familiaris. Non sis sollicita notificari in sæculo, quia 559 tanto magis dicet tibi Deus: Nou novi te. Soli Deo desidera placere: solam Deum, et quæ 560 te ad hoc juvent, concupisce cognoscere. Illi te quotidie commenda. Illi te, quantum in me est, commendo. Ipse regat et dirigat et custodiat te semper. Amen.

constitui episcopus in Ecclesia Luxoviensi 56. Hoc A sæculi, inimicus Dei constituitur (Jac. v, 4). Noli utique facile fieri non intelligo. Sicut enim nullus episcopus sacrari debet alicui Ecclesiæ sine assensu et consilio archiepiscopi et aliorum episcoporum totius provinciæ, ita qui sacratus est episcopus non potest constitui in alia provincia episcopus canonice sine consilio et assensu archiepiscopi et episcoporum ejusdem provinciæ cum auctoritate apostolica, nec sine absolutione archiepiscopi et episcoporum provinciæ in qua sacratus est. Quæ absolutio fieri nequit sine magna et communi consideratione et consilio eorum sine quibus consecrari, ut dixi, non potuit; et quamvis episcopatus ejus ita videatur destructus, ut in eo manere non possit. Omnipotens Deus dirigat vos in hac et in aliis actionibus vestris. Amen.

[merged small][ocr errors]

ANSELMI AD MABILIAM SANCTIMONIALEM.

Ut Deo sacrata sæcularium abstineat conversatione.

ANSELMUS archiepiscopus, filiæ suæ charissimæ, sanctimoniali MABILIE, salutem et benedictionem Dei, et suam.

558

Diligo te, et eo modo quo diligo animam meam, diligo etiam tuam. Meam autem diligo, ut in hac vita mereatur frui Deo et in futura vita fruatur; hoc amo, et desidero de te. Quapropter hortor et moneo te, sicut filiam charissimam, ut non delecteris sæcularibus, quia nemo potest diligere simul et cularia et æterna bona. Nolo te amare sæcularium conversationem, sed claustralem. Nihil tibi et huic mundo. Si vis esse monacha et sponsa Dei, dic cum beato Paulo apostolo: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. vi, 14); reputa omnia hujus mundi transitoria tanquam stercora, cum eodem Apostolo. Filia mea, in quo indiges visitare aliquos propinquos tuos? Cum ipsi nullo modo egeant consilio et auxilio tuo, nec tu aliquod consilium aut auxilium accipies ab illis ad propositum et professionem tuara, quod non invenias in claustro Divisum est propositum vitæ tuæ a conversatione illorum. Nec illi fient propter te monachi, nec tu redibis propter eos ad sæcularem vitam. Quid ergo, dilecta mea, in Deo tibi et illis; si nec tu prodes illis ad vitam quam sequuntur, nec illi tibi ad hoc quod maxime debes diligere? Si ipsi volunt te videre aut egent aliquo modo consilio tuo aut auxilio, veniant ad te, quia illis licet vagari et discurrere per diversa, tu noli ire ad eos, quia tibi non licet exire de claustro, nisi ea necessitate quam Deus testetur. Noli, filia mea, noli amare sæculum, quia amicus hujus

413 EPISTOLA CXXVIII 561

ANSELMI AD MATHILDAM REGINAM ANGLORUM.

De homine sibi ignoto testimonium perhibere recusat, licet a regina rogatus.

Dominæ et filiæ charissimæ MATHILDE, gratia Dei B gloriosæ regina Anglorum, ANSELMUS archiepiscopus cum fideli servitio, fideles orationes, et gratia Dei in hac vita et in futura semper gaudere.

Lator præsentium detulit mihi sigillum vestrum cum litteris ex vestra parte, quæ mihi significabant vos velle ut ejus infamia mearum litterarum testimonio propelleretur, propter quamdam purgationem quam fecerat, et ut mea intercessione a domino meo rege recuperaret quod ejus justitione perdiderat. Voluntatem quidem vestram nec debeo nec volo contemnere; sed certus sum de benignitate celsitudinis vestræ, quia vos non vultis me aliter quidquam quam oporteret facere. Scit utique prudentia vestra quia non pertinet ad me testimonium perhibere de his quæ nec vidi ncc audivi; sed ad eos qui viderunt: nec meum est pro eo cujus vitam et mores C ignoro, intercedere, ut ea quæ jussione regia perdiderat, recuperet. Precor itaque ut benignæ celsitudini vestræ non displiceat quia dubito facere quod intelligo ad me non pertinere ". Omnipotens Deus sua vos benedictione assidue protegat et dirigat. Amen.

D

EPISTOLA CXXIX.

ANSELMI AD HELGOTUM ABBATEM S. AUDOeni.

Quo pacto res sibi in Angliam reverso habeant exponit amico id sciendi cupidissimo. ANSELMUS, servus Eccclesiæ Cantuariensis, vere dilecto dilectori suo, venerando abbati cœnobii Sancti Audoeni, HELGOTO, quidquid melius amico desiderari potest.

Verus amicus semper sollicitus est de vero amico, sicut de se altero, ut sciat quæ erga illum sunt, quatenus aut congaudeat, aut compatiatur, secundum quod sunt. Et cum nullus amet dolorem, miro tamen modo si est unde condolendum sit, magis tamen desiderat hoc scire, ut condoleat, quam

VARIE LECTIONES.

559

55 Lexoviensi ms. Luxoviensi. 57 Collata cum eodem ms. "Diligere et ms. diligere silmul et. Notificari, quia ms. notificari in sæculo, quia. 660 Ei quæ ms. ea quæ'. 561 Collata cum eodem ms. 66*Ad me pertinere ms. ad me non pertinere.

JOANNIS

PICARDI NOTE.

Henrici regis IX. Est vero Helys (unde et Helyensi monasterio nomen) insula ad austrum Angliæ. dulcibus aquis circumfusa intra limites Cantabri

giensis comitatus, quem Hervæus impetravit ut sibi posterisque esset abunde quo viverent honeste pro dignitate.

EPISTOLA CXXXI.

PASCHALIS 11 PAPÆ AD GERARDUM EBORACENSEM EPI-
SCOPUM.

Ut fidelitatem pro antiqua consuetudine Anselmo
faciat.

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GERARDO, Eboracensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanquam prave adversum nos, etc. Vide in Paschali II, ad an. 1118.

414 EPISTOLA CXXXII 565.

ANSELMI AD ALEXANDRUM SCOTORUM REGEM.

ignorare, ut nihil doleat. Desiderat dilecta et dulcis A
mihi vestra dilectio scire statum meum, et quidquid
mihi sit, ut quemadmodum cor meum sese in me
habet, ita et cor vestrum pro me sese habeat. Gra-
tia Dei disponente, et vestris et aliorum servorum
Dei amicorum nostrorum orationibus suffraganti-
bus, in Angliam nuper reversus sum: cum magno
gaudio et honore, quantum in hominibus fuit, su-
sceptus sum a majoribus et minoribus, a prælatis
et subditis. Quod audistis quia dominus meus rex
mihi commendavit regnum suum, et omnia sua, ut
voluntas mea in omnibus quæ sua sunt, fieret, ve-
rum est. In quo benignitatem voluntatis suæ et
magnam dilectionem suam erga me monstravit. Sed
quoniam scriptum est: Omnia mihi licent, sed non
omnia expediunt (1 Cor. vi, 12); et alibi: Omnia B
mihi licent, sed non omnia ædificant (I Cor. x, 23),
non puto esse mihi consilium ut aliquid magnum
adhuc per me tentare incipiam, sed cum Deus sua
gratia regem nobis cum ea bona voluntate quam
intelligo, reduxerit, spero quia Deus sua gratia per
illum in nobis operabitur multa ad honorem suum,
unde gaudeamus. Secundum quod varietates hujus
sæculi permittunt, omnia mihi et in corpore et in aliis
rebus, Deo dante, prospera sunt, præter corporis
imbecillitatem quam quotidie mihi crescere sentio.
Omnes illæ benedictiones, quas mihi oratis in lit-
teris vestris, veniant etiam super caput vestrum.
Saluto fratres nostros, dilectissimos filios vestros, et
ut memores mei sint, oro.

EPISTOLA CXXX 563

ANSELMI AD P........., MONACHUM S. MARTINI SAGII.

Monachi Hierosolymam ire cogitantis desiderium improbat, juxta apostolici sententiam, quam ab eo ipse audierat.

ANSELMUS, servus Ecclesiæ Cantuariensis, dilecto fratri P., monacho coenobii Sancti Martini Sagii, salutem, et gratia Dei semper dirigi et consolari.

Audio, amice 564 mi charissime, quia desideras ira Hierosolymam. Unde in primis dico tibi quia non est hoc desiderium tuum ex bona parte, neque ad salutem animæ tuæ. Est enim contra professionem tuam, qua promisisti stabilitatem coram Deo in monasterio, in quo habitum monachi accepisti ; et est contra apostolici obedientiam, qui præcepit magna auctoritate sua ne monachi hanc viam arripere præsumerent, nisi aliqua persona religiosa, quæ utilis esset ad regendam Ecclesiam Dei et docendum populum, et hoc non n si consilio et obedientia prælati. Ego præsens adfui quando istam sententiam apostolicus promulgavit. Est etiam contra obedientiam abbatis tui, cujus voluntas hoc odit et exsecratur, sicut periculum animæ tuæ.

C

D

[blocks in formation]
[ocr errors]

567 ·

Gratias agimus Deo 566, et gaudemus ego et tota congregatio Ecclesiæ Christi Cantuariensis, quia Deus vos in regnum paternum hæreditario jure post fratrem vestrum sublimavit, et quia vos moribus dignis regno decoravit. Pro fratre vestro, qui sancle vivendo meruit ut de hac vita bono fine misericordia Dei transiret, sicut pro dilecto dilectore nostro, secundum petitionem vestram, oramus et orabimus ut Deus animæ illius gloriæ suæ cum electis suis gaudium æternum tribuat, et æternam beatitudinem concedat. Scio quia celsitudo vestra meum amat et desiderat consilium. In primis igitur oro Deum ut ipse vos sancti sui Spiritus gratia sic dirigat, et in omnibus actibus vestris consilium attribuat, ut ad regnum cæleste post hanc vitam vos perducat Nostrum autem consilium est ut timorem Dei et bonos ac religiosos mores, quos in adolescentia et ab infantia cœpistis habere 568, ipso adjuvante, a quo accepistis, studeatis tenere. Tunc enim bene reges regnant cum secundum voluntatem Dei vivunt, et serviunt et in timore; et cum super seipsos regnant, nec se vitiis subjiciunt, sed illorum importunitatem constanti fortitudine superant. Non enim repugnant in rege virtutum constantia et fortitudo regia. Quidam enim reges, sicut David, et sancte vixerunt, et populum sibi commissum cum rigore justitiæ et pictatis mansuetudine, secundum quod res exigit, rexerunt. Sic vos exhibete ut mali vos timeant et boni vos diligant, et ut vita vestra semper Deo placeat, semper mens vestra vindictam malorum et præmium bonorum post hanc vitam memoria retineat. Omnipotens Deus vos et omnes actiones vestras nulli alii quam suæ piæ dispositioni committat. De fratribus nostris quos in Scotiam secundum voluntatem fratris vestri, qui de labore hujus vitæ, sicut credimus, ad requiem transivit, misimus, benignitatem vestram rogare necesse non putavimus, quia bonam voluntatem vestram non ignoramus.

VARIE LECTIONES.

363 Collata cum codem ms. 664 Audivi, amice ms. audio, amice. ms. agimus Deo. 67 Vitam perducat ms. vitam vos perducat.

565 Collata cum codem ms. 566 Ago Deo Cœpisti habere ms. cæpistis habere.

568

ANSELMI AD ROBERTUM ET SORORES ET FILIAS SUAS. Petitam mittit exhortationem, quæ eas ad bene vivendum accendat. Ut bonam in omnibus voluntatem habeant : ut importunas cogitationes et motus involuntarios contemnendo vincere studeant, ne illis perturbentur.

ANSELMUS, archiepiscopus, amico et filio charissimo ROBERTO, et sororibus et filiabus suis dilectissimis SEIT, EDIT et HYDIT, LUVERIM 57, VIRGIT, GODIT, salutem, et benedictionem Dei et suam, si quid valet.

EPISTOLA CXXXIII569.
A lium quod vobis do intelligite et tenete. Nolite liti-
gare cum perversis cogitationibus vel perversa vo-
luntate, sed cum vobis infestæ sunt, aliqua utili
cogitatione et voluntate mentem vestram, donec
evanescant, fortiter occupate. Nunquam enim ex-
pellitur de corde cogitatio vel voluntas, nisi alia co-
gitatione et alia voluntate quæ illis non concordat.
Sic igitur vos habete ad inutiles cogitationes et vo-
luntates, ut toto nisu intendendo ad utiles, mens
vestra dedignetur eas saltem recordari vel aspicere.
Cum autem vultis orare, aut aliquam bonam medi-
tationem intendere si vobis tunc importunæ sunt
cogitationes quas non debetis suscipere, nunquam
propter illarum importunitatem bonum quod incœ-
pistis, velitis dimittere, ne instigator illarum diabo-
lus gaudeat quia vos a bono incœpto facit deficere;
sed eo quem dixi modo illas contemnendo superate.
Neque doleatis, neque contristemini de illarum in-
festatione, quandiu illas, sicut dixi contemnendo,
nullum eis assensum præbetis, ne occasione tristitiæ
iterum redeant ad memoriam, et suam importunita-
tem resuscitent. Hanc enim mens hominis habet
consuetudinem, ut hoc unde delectatur aut contri-
statur, sæpius ad memoriam redeat, quam hoc quod
negligendum sentit aut cogitat. Similiter se debet
habere persona in sancto proposito studiosa, in quo-
libet motu indecente, in corpore, vel anima sicuti
est stimulus carnis, aut iræ, aut invidiæ, aut inanis
gloriæ. Tunc enim facillime exstinguuntur, cum et
illos velle sentire, aut de illis cogitare, aut aliquid
illorum suasione facere dedignamur. Neque timetis
C
quod hujusmodi motus vel cogitationes vobis ad
peccatum imputentur, si nullatenus voluntas vestra
illis se associat, quoniam nihil damnationis est in
his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum car-
nem ambulabunt. Secundum 415 carnem enim
ambulare, est carni voluntate concordare. Carnem
autem vocat Apostolus omnem vitiosum motum in
anima, vel corpore, cum dicit: Caro concupiscit
adversus spiritum, spiritus aulem adversus carnem.
Facile quidem hujusmodi suggestiones exstingui-
mus, si principium earum, secundum prædictum
consilium, conterimus; difficile vero, postquam ca-
put earum intra mentem admittimus. Tibi, amice
et fili charissime Roberte, gratias, quantum possum,
ago, pro cura et dilectione quas erga easdem an-
cillas Dei, propter Deum, habes; et precor toto affe-
ctum in hac sancta et pia voluntate perseveres. Certus
enim potes esse quia magna te pro hoc sancto stu-
dio apud Deum retributio exspectat. Omnipotens
Deus sit semper custos totius vitæ vestræ. Amen.
Absolutionem et remissionem omnium peccatorum
vestrorum tribuat vobis omnipotens et misericors
Dominus, et semper ad meliora cum humilitate
faciat vos proficere, et nunquam deficere. Amen 575.

Gaudeo et gratias ago Deo de sancto proposito et
sancta conversatione quam invicem habetis in dile-
ctione Dei et vitæ sanctitate, sicut didici per fra-
trem et filium nostrum Guillelmum. Poscit vestra
chara mihi dilectio, filiæ charissimæ, ut aliquam vo- B
bis scribam admonitionem quæ vos doceat et accen-
dat ad bene vivendum; quamvis vobiscum habeatis
dilectum filium nostrum Robertum, cui Deus inspi-
ravit ut vestri curam secundum Deum habeat, et
vos quotidie, qualiter vivere debeatis, verbo et
exemplo edoceat. Quoniam tamen sanctæ petitioni
vestræ, si quid possum, fovere debeo, pauca vobis
vestro competentia desiderio scribere tentabo. Filiæ
charissimæ, omnis actio laudabilis, sive reprehen-
sibilis, ex voluntate habet laudem vel reprehensio-
nem. Ex voluntate namque est radix et principium
actionum quæ sunt in nostra potestate; et si non
possumus quod volumus, judicatur tamen coram
Deo unusquisque de propria voluntate. Nolite igitur.
considerare tantum quid facitis, sed quid velitis;
non tantum quæ sunt opera vestra quantum quæ sit
voluntas vestra. Omnis enim actio quæ fit recta, id
est justa voluntate, recta est; et quæ
fit non
recta voluntate, non recta est; justa voluntate di-
citur homo justus, et injusta voluntate dicitur inju-
stus. Si ergo bene vultis vivere, voluntatem vestram
indesinenter custodite in magnis et in minimis.
In his quæ potestati vestræ subjacent, et in his quæ
non potestis, ne aliquatenus a rectitudine declinet.
Si autem vultis cognoscere quæ vestra voluntas sit
recta, illa pro certo est recta quæ subjacet voluntati
Dei. Cum ergo aliquid magnum facere vel disponitis
vel cogitatis, ita dicite in cordibus vestris : Vult
Deus hoc velim, an non? Si vobis respondet con-
scientia vestra, Vere vult Deus ut hoc velim, et

572

871

placet illi talis voluntas 7, tunc sive possitis sive non possitis quod vultis, voluntatem tamen amate. Si autem conscientia vestra vobis testatur quod Deus non vult vos illam habere voluntatem, tunc toto conatu 74 avertite ab illa cor vestrum ; et si bene illam a vobis vultis expellere, in quantum potestis, ejus cogitationem et memoriam a corde excludite. Quomodo autem pravam voluntatem aut cogitationem a vobis excludatis, hoc parvum consi

D

VARIE LECTIONES.

660 Collata cum eodem ms. 673Lunerim ms. Luverim. todire ms. custodite. 678 Tali voluntas ms. talis voluntas. Amen, ms. omit.

672

Cus575 Amen...

" Recta, et quæ ms. recta est, et quæ.
67 In toto nisu ms. ut toto nisu.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

B

EPISTOLA CXXXVIII $79

ANSELMI AD BASILIAM.

Mulieri huic piissimæ epistolam scribit admodum piam. Quod homo semper aut in cælum ascendat, aut in infernum descendat. Et quod hoc maxime attendere debeat.

ANSELMUS archiepiscopus BASILE amicæ, filiæ in Domino charissimæ, salutem, et benedictionem Dei, ac suam, si quid valet.

Benedictus Deus in donis suis et sanctus in omnibus operibus suis, qui cor vestrum convertit a vanitate ad veritatem. Vanitatem enim sequuntur omnes qui altitudines et honores atque divitias hujus sæculi concupiscunt 578, quia nullatenus Didici per legatos vestros quia vehementer desipossunt satiare mentem, sicut promittunt ; sed quanderatis litteras nostras; in quo recognosco vestram to plus abundant, tanto magis animam esurientem bonam voluntatem et Christianam intentionem. faciunt, nec ad ullum bonum finem perducunt. Nihil enim video cur illas desideretis, nisi ex illis Veritatem autem tenent, qui terrena et transitoria aliquod consilium animæ vestræ salubre inde accitoto corde contemnunt, et ad veram humilitatem piatis. Quamvis ergo tota sacra Scriptura vos doceat toto conatu ascendunt. Namque nequaquam viden- qualiter vivere debeatis, si eam vobis exponi facitis, tur spiritualibus oculis, qui se humiliant, descen- non tamen debeo esse avarus neque inexorabilis dere; sed ad montem altissimum, de quo ad regnum religiosæ petitioni vestræ. Dicam igitur vobis, filia cœlorum ascenditur, conscendere. In viam paradisi charissima, aliquid quod si frequenter tota intenvos direxit divina clementia, imo in quemdam pa- tione mente pertractaveritis, multum cor vestrum radisum hujus vitæ vos introduxit, cum vos in clau- Cad timorem Dei et ad amorem bene vivendi accenstralem conversationem monachici propositi intro- dere poteritis. Semper sit ante oculos mentis vestræ VARIE LECTIONES.

676 Collata cum eodem ms. 577 Amico Turoldo ms. amico charissimo Turoldo. 7 Concupiscunt sicut ms. concupiscunt, quæ nullatenus possunt satiare mentem, sicut. 579 Collata cum eodem ms.

JOANNIS PICARDI NOTE.

(31) Turoldo. In Chronic. Beccensi habetur prolixa mentio de eo. Quam idcirco sic perstringemus, ut nihil quod ad historiam spectet, excidat. Turoldus igitur, Hogonis Euremondensis germanus, vir non postremæ nobilitatis et potentiæ, cum ad Ecclesiæ Bajocensis regimen fuisset evectus, paulo post divino sic exarsit amore, ut universam sæculi honestatem pro stercore habuerit, et Becci monachum induerit. Nec sine magna fruge. Nam eo tandem ascendit submissionnis, modestiæ, gravitatis, prudentiæ observantiæque monasticæ, ut admirationi foret ipsis optimatibus Beccensibus. At vero, ut magis magisque splendesceret, visum est divinæ sapientiæ eum diutius excoquere in fornace doloris (quem rupturam dicimus) sic eum excruciantis, ut non parva intestinorum portio in scrotum descendens pene hominem exanimaret, et denuo conscendens, quidquid cruciatus de descensu videbatur defuisse, fenorum fenoribus repeteret. Interea Dei servus fortiter cum interno luctans hoste, semper ejus furorem celabat, sperans divino tandem reprimendum auxilio, sicque nemini (quod clam esse peroptabat) detegere cogeretur, et quidem virginei pudoris studio. Cessit tamen, cum semel intestina sic relaxata el inflata sunt, ut de interiori eorum regressu desperans, abbatem Willelmum accersierit,

PATROL. CLIX.

D

qui haud mora cum fratribus advolavit. Conspicatus Turoldum morbo pene enectum, cœlestis medici manum implorat. Ipse quoque ægrotus, animo sanus, plurimumque vividus, ad divæ Fidis virginis opem celeriter confugit. Nec frusta. Coepit enim meliuscule esse et dormire. Inter somnum vero audivit vocem hujuscemodi : « Surge sanus, et intellige precibus beata Fidis integræ te redditum sospitati ; et ad te accersito hoc ipsum indicabis abbati. Orabis etiam ipsum quatenus fratrem Girardum cognomento Giffardum, Longevillam dirigat, qui salvatori tuo gratias pro salute tibi concessa referat, ac candelas super ecclesiæ altare reverentissime offerat. » Ipsissima sunt Chronici Beccensis verba. Turoldus, somno excitus, pudentis admovet manum, deprehendit tactu veritatem coelestis admonitionis restitutionemque iam insperatæ sanitatis. Unde in doxologias gratiasque supremo pharmacopæo nec non ejus ancillæ sanctissimæ Fidi habendas effunditur. Abbas, hoc audiens, incredibili exsultavit gaudio, Turoldumque una cum Giffardo Longevillam misit reddendi voti ergo. Porro hanc sanctam Fidem, cujus obsecrationibns convaluit Turoldus, videtur esse illa ipsa de qua Martyrolog. prid. Non. Octob.

6

« PoprzedniaDalej »