Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

10

Cum te, charissime domine, in omni veritatis cognitione scientissimum esse sciam, mirum valde quod in hac sola re sic omnimoda veri cognoscendi scientia aufugerit, ut quod Deo placitum sit in eo, quod communis de te sanctæ ecclesiæ sententia tulit, ignorare possis. Aut si animus tuus in hanc potissimum sententiam vergit, ut quod generalis electio, vel ornnium, vel certe quam multo maxime plurium, et eorum sapientissimorum, Deo placere clamat, solus tu displicere contendas, verendum, pretiosissime domine, ne præ omnibus hominibus melior sanctiorque videri velle videaris, dum quod illi rectissime intelligunt, rectius quasi a te intellectum defendere

dicam Deo Verumtamen non sicut ego volvo, sed sicut A archiepiscopi ANSELMO, suus quod semper erat, et tu vis. Cum enim ex utraque parte Deum timeam; semper esse desiderat servus, et filius, frater OSBErnec aliquid nisi Deum, et homines propter Deum, NUS; ita rectis consiliis agi, ut Deum recta consilia utrinque, diligam, nihil mihi puto tutius in re tam dantem valeat promereri. periculosa quam ut, meum sensum et voluntatem postponens, me sensui et voluntati Dei penitus committam. Et quamvis in hac re mihi nimis sit grave dare et vobis accipere consilium quod contra meum 1o et vestrum affectum sit, tamen quia ego et vos magis sumus Dei quam ego vester, aut vos mei: sive enim vivimus sive morimur, Domini sumus (Rom. xiv, 8), non audeo in causa Dei, et in tanta necessitate mihi commissis ad consulendum, quidquid homines suspicentur, meum coram Deo subtrahere consilium. Consulo igitur dilectissimis dilectoribus meis ut nulla res faciat vos pertinaciter ordinationi Dei obviare, B quia quasi peccatum hariolandi est,nolle acquiescere (I Reg. xv, 23); et: Durum nimis est, contra Dei stimulum calcitrare (Act. ix, 5). Ad hoc enim res ista indubitabiliter judicio Dei perducitur, ut necesse sit me, si quid boni Deus dignatur per me operari, servire et prodesse vobis, et multis aliis; aut omnino nec mihi, nec vobis, nec aliis; non deficiente voluntate, sed potestate.

11

Quod si ob vestram pertinaciam contigerit, facietis senectutem meam in inconsolabili tristitia deduci et 363 deficere, propter magna et multimoda mala quæ inde sequentur, et mihi et vobis juste videbuntur imputari, etiam ab iis qui modo ea non prævident. Si enim sciretis ipsa sola dilatio quanta mala jam fecit corporibus et animabus, et quam exsecrabilis illa sit, et illi pariter per quos fit, melioribus et prudentioribus, ipsi quoque populo Angliæ, puto quia et vos (si inhumani non estis) eamdem dilationem exsecraremini. Mirum forsitan vobis videtur quod dico; et multi qui me intus non vident et præcipites sunt alienas conscientias, quas ignorant, judicare; de me perversum aliquid judicabunt, quia sic vobis de hac re loquor. Sed coram Deo loquor cui revelo viam meam, et spero in eo, ut ipse faciat (Psal. XXXVI, 5) quia non me accusat coram eo conscientia mea quod me concupiscentia terrenarum divitiarum, aut celsitudinis, ad hæc dicta trahat.

Si quis deinceps aliter de me senserit, puto quia adversus veritatem erit, et Deus mihi testis adversus illum erit. Valete; et Dominus, qui dirigit mansuetos in judicio, et docet non rigidos ", sed mites, vias suas (Psal. xxiv, 9), dirigat sensus vestros et voluntates in hujus negotii judicio.

EPISTOLA II.

OSBERNI AD ANSELMUM.

Ei consulit humiliter subire onus Cantuariensis

archiepiscopi..

C

D

coneris.

Ut enim in offenso dulcissimo mihi amore tuo loquar, aut cunctis, quod non credimus, meliorem te fateberis, quippe cui soli revelatum est quod universæ Anglorum Ecclesiæ fas non erat revelari; ant facias necesse est quod universalis Anglorum Ecclesia suadet, hoc est, ut pontificalis infulæ principatum inter beatos apostolos suscipere non

renuas.

14

Sed forte exspectas Deum majoribus, quod cœpit, indiciis probaturum : non ausim dicere, propterea quod te sapientissimum scio; sed timeo ne talia quærenti ex obliquo respondeatur: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. iv, 7). Quid namque insignius ad te eligendum ostenderet Deus, quam, ut tu promovereris, regem triumphis nobilem, severitate cunctis formidabilem, lecto decubuisse, ad mortem usque ægrotavisse; te autem provecto, statim eumdem respiravisse, convaluisse, atque ex fero et immani mitissimum pariter ac mansuetissimum redditum fuisse? Quid, inquam, aut effectum dulcius, aut ad innocentiam præstantius, quam te ante lectum ægrotantis violenter pertractum; dextram aliorum dextris impudenter de sinu extractam sinistram 15, ne sororem juvaret, fortiter retentam virgam, cæteris digitulis pertinaciter occlusis, pollici atque indici crudeliter impactam, post hæc toto corpore e terra te elevatum, episcopalibus brachiis ad ecclesiam deportatum, ibique, adhuc te reclamante, et importunis nimis obsistente, Te Deum laudamus esse can

tatum ?

Quid, inquam, vel ad divinas laudes magnificentius, vel ad humana spectacula gaudentius, quam quod in tua electione, exclusis omnibus transactæ tempestatis afflictionibus, omnia ad proprii juris possessionem veluti jubileo termino cucurrerunt 16, dum vincti ad expeditionem, carcerati ad lucem, caVARIE LECTIONES.

Domino sanctissimo, charissimo electo Anglorum

[ocr errors]

Utrumque ms. utrinque. Et accipere ms. et vobis accipere. Circa meum ms. contra meum. "Dignatur ms. Deus dignatur. "Execramini ns. execraremini. "Rigidas ms. rigidos. "Universalis Ecclesia ms. universalis Anglorum Ecclesia. Extractam, virgam ms. extractam; sinistram, ne sororem juvaret, fortiter retentam; virgam. Concurrerunt ms. cucurrerunt.

16

ptivi ad libertatem, oppressi dirissimis exactorum A ipsi flagitiosissimum corruptionis negotium meditati furoribus redierint ad erectionem.

17

Omnia hæc te loquuntur, tibi famulantur, tuis meritis ascribuntur. Quod si omnes hæc divinæ blanditiæ ad consentiendum te non excitaverint, profecto noveris districta animadversione æquissimum judicem tecum acturum, taliterque in die extremi judicii " adversum te propositurum : O homo meis uberibus nutrite, meis virtutibus ditate, meis doctrinis illuminate, meis honoribus sublimate, quam tibi molestiam ingessi, ut me præceptorem fugeris, monitorem contempseris, imponentis mei jugum erecta cervice abjeceris? Nonne satius erat nihil mihi de tuo contulisse, quam quæ mea fuere crudeliter abstulisse ? Annon constabat per tuam negligentiam ablatum, quod per tuam mihi diligentiam non est allatum? Cur B non cogitabas 18 infinita hominum millia te occidisse, dum paucorum volebas saluti consulere? Ecce etenim sponsa mea, sancta Cantuariensis Ecclesia, apostoli mei Petri benedictione a principio sanctificata, piissimo piissimi Gregorii studio nobiliter fundata, SS. Bonifacii, Honorati, Vitaliani, Agathonis", et cæterorum orthodoxorum Patrum singulari semper privilegio donata; ad quam, salva Romanæ et apostolicæ sedis auctoritate, omnium circa regionum Ecclesiæ in suis oppressionibus confugere, atque ab ea tuendæ libertatis præsidia expetere simul ac suscipere solebant; ecce illa talis omnium peripsema effecta, omnium pertranseuntium pedibus conculcata, non solum nulla perdita libertatis, jura" cæteris restituere, sed nec sua multo tempore valuit illibata custodire. Homines autem, quos ei ad custodiam castitatis deputavi, a quibus servandæ integritatis illius fidem accepi, non modo ipsi nihil defensionis adversus alios incæsti cupidos paravere, imo

sunt. Cumque illa, non immemor quam fuerit magno acquisita, quam legibus convincta", quam denique" muneribus dotata, reluctando succlamasset, illi, abreptis ornamentorum suorum vestibus, nudam, venalem et confusione plenam eamdem reliquerunt. Exclamat itaque multiplex filiorum caterva, quos in lavacro secundæ nativitatis ipsi mihi genuerat, et intra gremium sanctæ dilectionis tenerius nutrierat, maternæ cupiens verecundiæ mederi, ejusque nuditatem oppanso velamine tueri. Ecce qui matrem afflixerant, gravioribus in filios molestiis desæviunt, dum hunc ab uberibus raptum miseranda cæde discerpunt, illum ferrugiendo stridore premunt, alter cæca latibula inhabitat; alius longa exsilia deplorat. Quodque ad scelus præcipium fuerat, dum se adulteri homines scelerata calliditate innocentes prodere vellent, in tantum apud terrenas potestates odium matrem cum prole adduxerunt, ut quicunque eos interficeret, obsequium se præstare Deo arbitraretur. Ultimum vero et quasi palmare totius mali flagitium exstitit, cujus radix si in lucem solis hujus perlata fuisset, non solum hanc exhorreret Christianus, verum etiam omnis exsecraretur paganus, Judæus, atque hæreticus. Ego autem ultra non ferens tantam sponsæ meæ calamitatem ex tota hominem plenitudine te, Anselme, elegi, atque ad zelandum pro 364 me amicum sponsi exhibui, doctrinam contuli, virtutem largitus sum. Præmonstravi oraculis, comprobavi miraculis; verum tu mihi prætulisti Normanniæ comitem, Deo vermem, viventi mortalem, C latitudini Angelorum angustæ solitudinis nidum. Excessit ne animo Petrum apostolum Antiochiæ intronisatum nec tamen ullorum singultibus, ne Romanos experiretur (1) furores, præpeditum ? Cur te fugit. VARIE LECTIONES.

"Die judicii ms. die extremi judicii. Cogitabas ms. cogitabis. "SS. Bonif. Honor. Agathonis ms. SS. Bonifacii, Honorarii, Vitaliani, Agathonis. "Tenendæ ms. tuendæ. "Cura ms. jura. "Convincta ms. conjuncta. "Quamque denique ms. quam denique. "Ex toto ms. ex tota.

JOANNIS PICARDI

Ecclesiæ S. Victoris Parisiensis Augustiniani canonici

NOTE

(1) Romanos experiretur. D. Anselm. epist. 7, infra, aperte dicit D. Petrum Romam migrasse. Id tamen adhuc nescitur a nostris et Germanis et Anglis Gnosticis. Dolendum profecto homines, sibi Argo oculatiores, in hæc cæciores talpa, nondum vidisse apud Iren. lib. vIII, cap. 1 et 3. Tertull. lib. De bapt., De præscription.; Ignat. ad Mariam, Cassiod., Euseb. Cæsar. lib. 11, Hist. Eccles., Ruffino interprete, cap. 14, 15 et 25; Epiph. bæres. 27; Ambros. lib. i De Sac., cap. 1. Hieron. in Catal. ; Optat. Milevit lib. II; August. De hæres. ad Quodvultdeum hær. 1, Cont. lit. Petil. lib. 11, cap. 51, et alios quamplures, quos lubens sileo, ne manifestior fiat eorum cæcitas.

Quis igitur non faciat risum plusquam Democriticum de illa ridicula thesi agitata a Germanis, iisque Lutheranis anno 1520, An Petrus Romæ fuerit? ut notatum est in Schol. margin. ab abbatem Urlsperg. ubide Petro. Et ejus quidem positionis negantem partem propugnat impudenter et (de more) falso Joannes Baleus Anglus Sudolvogius, peregri

D

nusque apud Germanos (ut gloriatur, hancque ob causam Germanis theologastris a me conjunctus) pro Christi (sic Antichristum specioso Christi mentitur nomine) professione.

Porro ipsissima sunt ejus verba, centuria prima Script. Britann. pag. 16, edit. Basil. 1557: Petrus cum ex Christi Domini jussu ac præcepto circumcisions apostolus fuerit, Gal. 11, æquum profecto non erat ut, relicto Judæorum grege, 25 annis (ut somniant papistæ) apud gentes incircumcisas Romæ sede et, aut illis gentilium regum more imperaret. In Judæa ergo ac finitimis regionibus, Christi mandato obstrictus permansit, prædicans in maritimis urbibus Evangelium regni Dei, quod et ipsa testantur miracula quæ per illum Deus operabatur. Nam Lyddæ paralyticum Eneam sanitati restituit; Tabitham Joppe a mortuis excitavit. In Cæsarea Cornelium Centurionem baptizavit, atque alia plura fecit. Quæ omnia declarant illum nec sedisse, nec mortem obiisse Romæ. Unde Bapt. Mantuanus in ▼I Fast. libro.

25

Pauli caput Miletinorum atque Ephesiorum fletibus A ptione rudem, derelinquere tentaverit. Idem beatisirroratum; nec tamen asulcando æquore, quod eum ad exteras transmitteret nationes, prohibitum? Rogo, hominum sapientissime, si talibus te sententiis judex impeteret, nonne, rationum pondere pressus, Parce, judex, clamares ? Jam vero, si illam, cui tu noviter attitulatus es, Ecclesiam non tanti apud Deum meriti esse dixeris, grande ejus meritum licet agnoscas". Laurentium namque archiepiscopum multo verbere a præfato apostolo novimus flagellatum, propterea quod, paganorum metu conterritus, fugam inierit, et eamdem Ecclesiam adhuc in fidei perce

simo confessori Christi Dunstano 27 idem apostolus cum coapostolis Paulo et Andrea splendens apparuit, eique tradens gladium verbo Dei inscriptum, futurum illum, ut postea evenit, ejusdem Ecclesiæ pontificem præfiguravit. Quod si tanta Christi et apostolorum dignatio super eamdem Ecclesiam ab initio fuisse perhibetur, magno tibi providendum est opere, qui sanctissimam scientiam habes, ne hujus dignationis participium refugias, cum neque sis privata gratia exhibitus, neque mercenarius, neque Simonis discipulus, sed quem et divina vocavit electio, et apostoVARIE LECTIONES.

"Paria, judex, reclamares ms. parce judex, clamares. "Ignoscas ms. agnoscas. "Confessori Dunstano ms. Confessori Christi Dunstano.

JOANNIS PICARDI NOTE.

Urbibus Assyriis Christi post funera, postquam B
In cœlum reditus, bis septem dicitur annos
Impendisse, gravi vexans mala numina bello.
Mox maria ingressus, longaque ambage viarum
Circumlatus, iter vertit Bithynica versus
Littora, Cappadoces, Galatos, Pontumque pera-
\grans:

Quotquot erant illis Judæa ab origine regnis Edocuit Christum, veterique retraxit ab usu. Hieronymus etiam atque Lyranus super illa Christi verba: Ecce ego mitto ad vos prophetas ac sapientes, etc., asserunt Petrum fuisse a Judæis Hierosolymæ crucifixum, quod etillis verbis aptissime respondet. Sic quidem Baleus: sed utrum sic se habeant hæc, videamus. Imprimis Evangelium, Petro creditum, non sic conclusit Christus intra Ecclesiæ Judaicæ parietes, ut ad gentilium aures non pervenerit: Imo Act. x, per vas quadrangulum cœlitus allatum refertumque impuris animantibus, jussus est Petrus etiam ipsis gentibus evangelizare. Hinc postea illis audientibus professus est Deum non esse acceptorem personarum, sed cujuslibet gentis justum ei placere ut qui dominetur universis. Quamobrem ait Lucas ibidem, cap. x, sub finem. Obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus saucti effusa est. Mantuanus vero, a Baleo citatus, ne verbulum quidem habet de Petri morte ante papatu, tantum abest ut neget, præterquam quod nullam urbium a se recensitarum in Palæstina reperias, quod gravissimo est argumento Petrum reliquisse Judæam, ut incircumcisas doceret gentes, contra Balei mentem et judicium. Nam ut divino jussu aliquandiu Judæos, sic et eodem postea ethnicos docuit. Quod autem Mantuanus senserit et scripserit D. Petrum Romæ necatum fuisse, liquet ex lib. 1 De agone D. Dionysii Areopagitæ, quem multo labore Romam venisse describens magistri sui D. Pauli visendi ergo, ait:

Sed fuit eventu clausus labor ille sinistro,

Nam licuit paucis, heu ! præceptore, diebus Et sancto sermone frui, quia fata repente Demersere novi duo maxima lumina mundi, Vidit ab excelso Petrum suprema trahentem (Heu facinus visu horrendum !) suspiria ligno. Rursusque in x Fastorum de eodem Dionysio sic canit.

Per freta devenit Romam post funera Petri, Post obitum Pauli, qua tempestate tenebat Naviculum Petri Clemens Romanus, etc. Sed Baleum suis conficiamus armis ; nam vi Fastcrum citato (vide hominem ipso mendacio mendaciorem) ait Mantuanus de Petro loquens :

C

D

Multa mari et terris discrimina passus ad urbem Romuleam, mundi dominam rerumque potentem, Venit, ubi æterni jaceret primordia régni. Hieronymi locus indicatus, et a me integre religioseque exscriptus, iterum traducet Baleum ipsis etiam Cretensibus mendaciorem. Hieronym. lib. IV Comment. in Matth. ad caput XXIII, explanans evangelistæ verba El ex illis occidetis, et crucifigetis et flagellabitis, subjungit varia esse dona discipulorum Christi.« Alios, inquit, prophetas, qui ventura prædicant; alios sapientes, qui noverunt quomodo debeant proferre sermonem ; alios Scribas in lege doctissimos ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, crucifixus Petrus, flagellati in Actibus apostolorum discipuli, et persecuti eos sunt de civitate in civitatem expellentes de Judæa ut ad gentium populum transmigrarent. » Sic Hieronym. qui ne apicem quidem de Petro in Judæa crucifixo scripsit; quin potius, si ejus verba ad unguem exploremus, Petrum a Judæa expulsum, sicque ad ethnicos emigrasse habemus. Quod si quis Balei nomine perfractius inficietur, jure efficiam et D. Paulum in Judæa peremptum fuisse interea reclamantibus antiquissimis probatisque Historiographis. Stephanum autem saxorum grandine obrutum narrat Act. apòstol. lib. Verum nec mihi nec Baleo, sed ipsimet Hieronymo (qui litem videtur excitasse) judicium deferatur: In Scriptoribus ecclesiasticis ait: Simon Petrus et princeps apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesiæ, et 11 Claudii anno, ad expugnandum Simonem Magum Romanı pergit, ibique XXV annis cathedram sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis. Rursum ad Damasum papam. Mihi cathedram Petri, et fidem apostolico ore laudatam, censui consulendam. » Et post pauca: « Cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuæ, id est cathedræ Petri, communione consocior super illam petram ædificatam Ecclesiam scio. » In Comment. in Epist. ad Galat. in illud ipsum caput ex quo Baleus perpetuam in Judæa mansionem constituit, D. Petro, observans D. Hieronym. pleraque desiderari in historia Actuum apostolorum addit illud postremum inquiens: Denique primum episcopum Antiochenæ Ecclesiæ Petrum fuisse accepimus,et Romam exinde translatum ; quod Lucas penitus omisit. Expedit mihi ex catalogo scriptor. Ecclesiat. testimonium haud aspernandum, quo Hieronym. ait: Clemens, etc., quartus post Petrum Romæ episcop., etc. Lyranum, quia eadem cum Hieronymo dicit, prætereo, contentus detexisse impudentem Balei malitiam.

[ocr errors]

EPISTOLA IV.

ANSELMI AD MONACHOS BECCENSES.

Ut ipsi Anselmo et regi scribant se ultro consentire electioni illius in archiepiscopum Cantuariensem.

Dominis, et fratribus, et filiis dilectissimis monachis Beccensibus, dilectissimus et abbas eorum, frater ANSELMUS continua Dei protectione, et consolatione gaudere.

lica informavit institutio. Præterea, quamvis moni- A
tore non egcas, pro affectu tamen monere te audebo,
ut nihil inconsulte agas, nec alieno multum a nobis
consilio, sive id consecratione tua sit, sive in rebus
Ecclesiæ dandis aut mutandis, ideo quod novimus
sanelissimum prædecessorem tuum multa primo
adventus sui tempore ordinasse, quæ omni tem-
pore postmodum sibi displicuere. Sunt enim
plures qui circa destructionem Ecclesiæ semper
laboraverunt, qui nunc putant quam maxime se
regnaturos, dicentes te cum Deo semper acturum,
res Ecclesiæ non curaturum, quasi res Ecclesiæ
curare non sit cum Deo agere. Sed, Deo auxiliante,
cum te cognoverint, quemadmodum ego, puto illos
secus dicturos ac sensuros. Jam nunc repeto omni-
bus medullis quod promisti salutando, orans Deum B
ita te rectis consiliis agi, ut Deum recta consilia dan-
tem valeas promereri, Domine sanctissime, sapien-
tissime, et super omnes animo dulcissime.

EPISTOLA III

GONDULFI EPISCOPI AD MONACHOS BECCENSES.

Ut non tristentur de erepto sibi abbate Anselmo.

GONDULFUS gratia Dei Roffensis episcopus, dominis et amicis suis charissimis, servis Dei, Becci consistentibus, salutem et fideles orationes.

Charissimi, vestræ dilectioni cognitum est quantum temporis sit ex quo Angelica Ecclesia proprio est obarta et destituta pastore, atque omni paterna desolata consolatione. Sed Deus ploratus orphano- C rum, gemitus et suspiria hactenus longissima viduarum, preces quoque fidelium suorum miseratus exaudiens, tandem sua gratia eam consolando visitare dignatus est. Ipsius namque inenarrabili potentia operante, dedit Dominus noster rex Anglorum consilio et rogatu principum suorum, cleri quoque et populi petitione et electione, domino abbati Anselmo Cantuariensis Ecclesiæ gubernationem. Quod quidem piissima Dei operatione et ordinatione factum esse non dubium est. Qua propter humiliter mandamus, et vehementer precamur, ut fratres charissimos, quatenus omnem tristitiam vel cordis indignationem, si qua est, deponentes, divinæ voluntati, operationi, et bonorum et virorum electioni nequaquam resistatis sed Deo gratias agentes, quod factum est, cum gaudio et bona voluntate concedatis. Est etiam aliud quod vos latere non debet. Impediri quidem res ista fortassis ad tempus potest, omnino autem remanere nullo modo potest. Verum enim dico vobis, notitia et consilium hujus rei multum processit, et sine dubio usque ad sedem apostolicam jam pervenit. Utimini igitur sapienti consilio, et per charitatem facite sine dilatione, quod quandoque facturi estis sine dubitatione. Valete.

D

30

Quod humiliter per dominum Balduinum et dominum Tesonem petivistis, et si præsens essem, supplici devotione per vas petivissetis, paterno et pio affectu ** omnibus petentibus, ut filiis dilectissimis, concedo quod ex me est, et oro Deum ut ipse misericorditer concedat quod ex ipso est. Cum de sorte archiepiscopatus, quæ super me divina cecidit dispositione, loquor vobiscum, valde alienum et a me et a vobis videtur, si consideretur mutuus noster affectus "9, me vobis inde consulere, et vos mecum consilium accipere. Si quis consideret quia plus Deo quam nobismetipsis debemus, non ei mirum videbitur, si ego in causa Dei commissis mihi ad consulendum, quos nullo modo eisdem ipsi testibus, a recto volo deviare, consulo contra meum et illorum affectum, secundum voluntatem Dei. Benefecistis, quia concessionem vestram mihi per domn. Tesonem mandastis, quandoquidem res nec per me vos mutari potest; sed melius facietis si per epistolas unam regi, alteram mihi mandabitis quia quod Deus dignabitur de me disponere, et idem rex et omnes qui Domini sunt Ecclesiæ nostræ ordinaverint secundum timorem Dei, et archiepiscopus noster religiosa et ecclesiastica ratione jusserit, et mihi videbitur, humili devotione propter timorem Dei conceditis, et me Deo et Ecclesiæ ejus committitis. Hoc retento, ut, in quantum possibile vobis erit, nostro semper fruamini, quamdiu vivam, consilio. Hoc consulo, hoc hortor, quia sic oportet fieri, ut et vos plus voluntati Dei quam vestræ subditos esse ostendatis ; et regis gratiam, quæ vobis necessaria est, sine omni proficuo, imo cum damno maximo non perdatis, et mentem meam multis, molestiis onustam, onustiorem dissensione vestra non faciatis. Comitissæ Lermendensi, quæ ad vos venit 3, ut audivi, larga et benigna voluntate honorifice omnibus modis, quibus potestis, secundum voluntatem ejus servite. Grandis enim vester honor est, et multum hoc nostræ profuturum est Ecclesiæ, sicut spero; illam ex nostra parte dulciter salutate". Valete.

365 EPISTOLA V.

OSBERNI AD ANSELMUM.

Ut acceleret suam inaugurationem. Domino sanctissimo, Patri dulcissimo, jam nunc, quod non sine desperatione dico, Anglorum archiepiscopo ANSELMO, servus et filius suus OSBERNUS : salutes luctu et lacrymis plenas.

VARIE LECTIONES.

"Et pro affectu ms. et pio affectu. "Vester affectus ms. noster affectus. "Circa meum ms. contra meum. 1Ad nos venit ms. ad vos venit. "Salutate ms. salutate. Valete.

[ocr errors]

Quousque, dulcissime domine, desideria nostra A bis expetebatur concessione ", omnes in unum suspendis? quousque animas nostras tollis ? Si tu es congregati sumus, unusquisque nostrum de sua senqui venturus es, veniendo ad nos, ostende; nec velis tentia ab eo qui præsidebat nominatim est requisidiutius bonum differre, quod ab æterno consilio tus. Multa hinc et diversa nobis sensa et dicta sunt, profectum humano generi Christus dignatus es im- quæ modo replicanda at exponenda vobis minime *7 pertiri. Alioquin, mi dulcissime, commovisti terram sunt finem tantum ipsius rei propter quam conveet conturbasti eam; potiusque esset mortis non dis- nimus, breviter vobis intimabimus. Pars quædam pendia sustinuisse, quam super tuo nomine aliquid nostrum, quamvis pro dulci et unico pietatis erga unquam accepisse. Quid enim putas, qui luctus, quæ vos affectu valde dolens atque tristis, propter Dei lacrymæ adversum te hodic funduntur, quæ ante tamen metum, cujus id nutu atque consilio agi crehoc tempus in conspectu Dei profundebantur ? Quæ ditur, libenter ad honorem et commodum Ecclesiæ major potest esse miseria, quam homines, quibus Dei, secundum quod vos etiam consulitis, quod de quasi noxiis humoribus corpus Ecclesiæ gravabatur, vobis petitur concedit; pars vero nostrum altera, nuperrime vidisse exclusos; ei nunc eosdem non suo potius quam vestro utens atque fidens consilio modo exclusos, verum etiam videre corpori Ecclesiæ ardentiori; atque, ut sibi videbitur, rectiori ", amoris incorporatos? Puta, mi dulcissime omnium, adver- B vestri zelo, minime id concedit, nec ad concedensum te istas esse querelas. Hiccine est ille, de quo dum ulli majorum se sive minorum persuasionibus tantum gaudebamus, de quo tam magna audieba- aliquo modo acquiescit. Quæ autem pars alteram, mus? Ecce quomodo nos decepit, quomodo animas aut numero aut ratione præponderet, domnus nostras interfecit. Expectavimus 34 pacem, et non Lanfrancus, qui interfuit, et omnia hic apud " est bonum; tempus mede læ, et ecce clamor. Hiccine nos gesta sive dicta et vidit et audivit, plenissime est ille, quem Osbernus hos tredecim annos ad po- per seipsum et sufficienter vobis dicet. Nos enim ista pulum tantopere laudavit, quem in omni sermone succincte et celeriter multum dictamus, quia urget magistrum et sanctissimum et sapientissimum præ- nos" festinans lator præsentium, ut sic agamus. dicavit? Ecce quomodo fecit novissima nostra pejora Omnipotens Deus vitam vestram in beneplacito suo prioribus. Credas, nunquam hæc desinent dici, nisi recte disponat, et ad communem fidelium suorum desieris elongari. Veni ergo, tantummodo invocetur utilitatem et gaudium, diu eam in præsenti custonomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum ; diat. Amen. festinandum tibi 5 est, princeps esto noster. Erit hoc Deo ad laudem, tibi ad mercedem, nobis ad vitam. Recuperemus in te quod in mortuo sanctis- C simo Patre Lanfranco nos cum toto mundo perdidimus: quem mortuum semper dolebimus, quoad usque illum in te viderimus. Deus omnipotens, quicunque Anselmum ab incepto præpedierit, anathema in medio hominum sit. Credas me in maxima lacrymarum alluvione ista scripsisse et usque ad mortem sollicitum de te esse. Mater et omnes filii te salutant.

EPISTOLA VI.

MONACHORUM BECCENSIUM AD ANSELMUM.

Beccenses Anselmum concedunt Ecclesiæ Cantuariensi.

Dulcissimo domino, et Patri suo, divinitus sibi olim dato, abbati ANSELMO, humiles Beccensis Ecclesiæ servi, et filii sui continua Dei in omnibus viis suis protectione dirigi semper et muniri.

Audita concessione domini nostri Northmanniæ principis, et archiepiscopi nostri Rothomagensis, quam de vobis ad petitionem regis Anglorum et omnium fere ejusdem gentis principum fecerunt, ut ad culmen, scilicet, promoveamini archiepiscopatus, pro ea etiam quæ ad nos de vobis pertinebat, et a no

EPISTOLA VII 41.

ANSELMI AD MONACHOS BECCENSES.

Egerrime fert se a Beccensibus esse distractum, nec juxta quorumdam malevolorum calumnias ficla militate recusasse archiepiscopatum.

Suis dilectissimis domino priori BALDRICO, et alis servis Dei in Beccensi cœnobio commanentibus; servus et conservus eorum frater ANSELMUS divino semper regi consilio, et protegi auxilio.

Quamvis divina dispositio me a vobis corporaliter non sine gravi pioque cordis mei dolore separet, oro tamen Deum, ut dilectio, qua ipso dante " anima mea vos in utero suo complectitur, indissolubiliter perseveret : per quam, Deo propitiante, semper vester ero servus; quia semper, quantum Deus mihi dabit, ero vestris utilitatibus" intentus. Nam etsi tauta sit ipsa dilectio, ut sæpe cum intente D cogito amicos vestros de tam inseparata et contra voluntatem nostram separatione, statim sua quadam tempestate, velut mare ventis, intumescat et conturbetur cor meum, et pluant oculi mei, dulcius tamen mihi est hoc ab illa me tolerare, quam illam a me separare. Novit enim Deus, ante cujus conspectum secundum conscientiam meam loquor, quia plus vos

VARIE LECTIONES.

"Funduntur? Quæ major ms. funduntur, quæ ante hoc tempus in conspectu Dei præfundebantur ? Quæ major. "Expectamus ms. expectavimus. "Festinandum tibi ms. vestimentum tibi. "Expectabatur confessione ms. expetebatur concessione. "Exponenda minime ms. exponenda vobis minime Rectioris ms. rectiori. "Hic apud ms. hic apud Urgebat nos ms. urget nos. "Collata cum duobus Exemplaribus in uno Codicems. Vict. Ef. 20. "Ipso dante ms. 1 ipso donante. "Prospiciente... voluntatibus ms. propitiante... utilitatibus.

« PoprzedniaDalej »