Obrazy na stronie
PDF
ePub

est [ misericordiam exhibendo, verax et justus A lit, « et dolores nostros ipse portavit,

est, debitam judicii sententiam inferendo]. Butyrum igitur et mel Christus comedet, ut sciat reprobare malum et eligere honum, id est, ut sciri faciat quia reprobat malum et eligit bonum, reddens unicuique juxta opera sua, bonos remunerans, et malos debita animadversionis ultione condemnans. De hoc sacramento Dominicæ Incarnationis videamus quæ in alio loco idem propheta dicit, et prophetiam summatim percurramus. « Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est : Et ascendit sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti, et non est species ei neque decor, et quasi absconditus vultus ejus, et despectus; unde nec reputavimus eum vere languores nostros ipse portavit, et dolores nostros ipse tulit. Ipse enim vul- B neratus est propter delicta nostra, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostræ super eum; cujus livore sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque nostrum in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem lomnium nostrum. Oblatus esi, quia ipse voluit, et non aperuit os suum. De angustia et de judicio suba tus est; generationem ejus quis enarrabit? Propterea dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Isai. Lin, 1-10). » Animos itaque vestros ad credendum obstinatos 14 vidit propheta, et ait Domine, quis credidit auditui nostro ? »> Et demonstrat quod audierat, «< et brachium Domini, cui revelatum est ?» De hoc brachio idem ipse alibi ait: « Paravit Dominus brachium suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri (Isai. LI, 10). » Hoc brachium Domini, hoc salutare Dei, de quo in psalmo dicitur. « Ponam in salutari, fiducialiter agam in eo (Psal. x1, 6). » Cui revelatum est ? Vos enim repulistis eum, qui ad vos missus venerat, sicut ipse conqueritur per eumdem Isaiam prophetam : « Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui, Israel me non cognovit, et populus meus non intellexit me (Isai. 1, 3). » Unde apertius in psalmo dicitur: « Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi ; filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. xvi, 46). » Idcirco eum repulistis, quia homo erat, quia puer natus erat. Unde sequitur: « Et ascendit super virgultum coram eo (Isai. Lu, 2). » De radice enim Jesse virga exiit; de virga virgultum ascendit. Virgultum ascendebat, quoniam « Jesus proficiebat ætate et gratia apud Deum et homines (Luc. 11, 52). » et quia vultus divinitatis ejus sub assumpti nube hominis absconditus erat et despectus; nec reputavimus eum. ⚫ Vere languores nostros ipse tulit, » hoc est abstu

113

[ocr errors]

"

"7 hoc est

asportavit. « Ipse enim vulneratus est propter delicta nostra, attritus est propter scelera nostra (Isai. LIII, 4, 5). Unde apostolus Paulus ait: Proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. viii, 32). » — « Disciplina pacis. nostræ super eum, cujus livore sanati sumus (Isai. LIII, 5). » Ipse enim est Agnus qui tollit peccata mundi, qui mediator Dei et hominum existens, morte sua nos Deo reconciliavit, quia mors ejus apud Deum hostia pro peccato originali atque propitiatio fuit. « Omnes nos quasi oves erravimus (Ibid., 6), » brachium Domini non cognoscendo, quod paravit Dominus in oculis omnium gentium, nec in homine Deum esse eum reputando. « Unusquisque nostrum in viam suam declinavit (Ibid.), » quoniam ab eo qui est via, veritas, et vita aberravit; « et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum (Ibid.) ; » quoniam pro iniquitate et peccato totius mundi mortem pertnlit. Factus enim pro nobis, sicut ait Apostolus, maledictum (Gal. n, 13),» hoc est, particeps mortis quam primo homini intulit illud indictum a Deo maledictum : « In quocunque die comederis, morte morieris (Gen. 1, 17), » mortem pro nobis pertulit, et morte sua maledictum illud et mortem evacuavit. Et quoniam universa hæc propria voluntate, non coactus, pertulit, idcirco addit : « Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum (Isai. LII, 7). Hæc quidem assumpti hominis esse videntur. Cætera, quæ sequuntur, hominem excedunt, et Dei solius existunt. Unde ipse in 12 Evangelio ait : C « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. xiv, 30). » Sed unde hæc in eo libertas? quia princeps mundi hujus nihil suum in eo invenit, quia de angustia et de judicio sublatus est (Isai LIII, 8), quia mortuus teneri ab ipsa morte non potuit. Resurrexit enim a mortuis, sicut Psalmus dicit: « Caro mea requiescet in spe ; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis semen tuum videre corrumptionem (Psal. xv, 9, 10). » Unde ergo hæc tanta in homine potestas? Quia plusquam homo erat; «Deus enim erat in Christo,», sicut ait apostolus Paulus, « mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19). cujus generatio est inenarrabilis (Isai. LIII, 8). Quomodo enim Deus ex se consubstantialem ante tempora et semper giguat Filium, quis enarrabit? [6 quomodo prædestinatis temporibus ex matre sine viri semine homo creatus sit, et eum Deus ipse assumpserit in unitate personæ, quis enarrabit ?] Nec illam igitur nec istam Christi generationem aliquis enarrabit. « Propter scelus, non quidem suum, sed populi mei, percussi eum (Isai. LII, 8). » Quid enim sceleris admisit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus? (Ibid., 9.) Si ergo verum est quod beatus Job testatur. [117 « Omnis homo mendax, » et alibi] : VARIE LECTIONES.

D

[ocr errors]

1a Ms. Rem. omit. uncis inclusa. Ms. Rem,, destinatos. M. S. Ger., unde in ipso. Ms. Rem., omit. uncis inclusa. Ms. S. Ger. omit. uncis inclusa.

«Non est homo qui non peccet (III Reg. vín, 46), A fundentur, sicut testatur Isaias propheta. Qui ergo

:

nec infans cujus vita est unius diei super terram. »
Si verum est quod et beatus David testatur
« Omnis homo mendax (Psal. cxv, 11), » et alibi:
«Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens
(Psal. CXLII, 2), » plusquam homo est qui peccatum
non facit; supra hominem prærogativa excellentiæ
ejus fuit, qui « verbo non offendit (Jac. 111, 2), nec
inventus dolus est in ore ejus (Petr. 1, 22). » De
Speciosus
eodem sacramento in psalmo dicitur: «
forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis
tuis propterea benedixit te Deus in æternum (Psal.
XLIV, 3). » Et continuatim eumdem alloquens, ita
subjungit: «Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi,
virga directionis, virga regni tui (Ibid., 7), » [ per-
curre psalmum, et vide ad unam eamdem personam
psalmum huc usque continuatum.] Deus itaque est,
cui dicitur: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi,
virga directionis, virga regni tui. » Cui vero dicitur:
«Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi,» nisi cui su-
perius dixerat: « Speciosus forma præ filiis homi-
num; diffusa est gratia in labiis tuis, propterea be-
nedixit te Deus in æternum? » Qnem speciosum
forma præ filiis hominum appellat, ab hominis na-
tura eum non separat, et hominem esse constat.
Eumdem igitur, quem speciosum forma præ filiis
hominum appellat, Deum in subsequenti versu aperte
nominat, dicens : « Sedes tua, Deus, in sæculum
sæculi. » Ex his ergo et aliis Scripturarum exemplis
119 credidimus, et credendum esse astruimus quia
Christus est Deus et homo, discreta omnino
utriusque naturæ essentia. Hunc jam venisse dici-
mus 121, quia signa, quæ de ejus adventu prædixe-
runt prophetæ, jam subsecuta esse videmus. Ut
enim de multis unum assumam, Jacob benedicens
Judam filium suum ait : « Non deficiet princeps de
Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui
mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium
(Gen. XLIX 10). » Quia ergo jam per millia anno-
rum defecit princeps ex Juda et dux de femoribus
ejus ac pene jam ipsum evanuit nomen Judæorum,
dicimus quia Christus jam venit exspectatio gen-
tium; et in psalmo dicitur: «Obscurentur oculi
eorum, ne videant ; et dorsum eorum semper in-
curva (Psal. LXVIII, 24). » Quia igitur jam per totum
orbem terrarum dorsum vestrum aliis gentibus est
incurvatum, jam defecit princeps ex Juda, et dux
de femoribus ejus, et idcirco dicimus quia Christus
jam venit exspectatio gentium. Item, quia adimple-
tum est « Reminiscentur, et convertentur ad Do-
minum universi fines terræ ; et adorabunt in con-
spectu ejus universæ familiæ gentium (Psal. xx1,
28), dicimus quia Christus jam venit exspectatio
gentium cui honor et imperium per æterna sæcula
sæculorum. Qui ergo crediderunt in eum, non con-

118 Ms. Rem., omit. uncis inclusa. credimus.

PATROL. CLIX.

120

B

C

non crediderint, audi de gentibus: Confundantur omnes, qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis (Psal. xcvI, 7). » Audi et de Judæis : « Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII, 29). »

JUDEUS.

Ex hac ergo tua illatione colligi potest. Confundantur et Christiani, quia et Christiani adorant sculptilia, et gloriantur in simulacris suis; ipsum etenim Deum effigiatis aliquando miserum pendentem in patibulo cruci clavis affixum, quod ipso etiam visu horrendum est, idque adoratis, et circa crucem effigiatis semipuerum solem nescio unde exterritum

et fugientera lunam semipuellam lugubrem, semum que lucis suæ cornu occultantem; aliquando autem Deum effigiatis sublimi solio sedentem, manuque porrecta signantem; et circa eum quasi magno diguitatis præstigio, aquilam, et hominem vitulum et leonem. Has effigies Christiani exsculpunt, fabricant et depingunt unde possunt; et ubi possunt, adorant et colunt : quod lex a Deo data omnino fieri vetat. Nam in Exodo ita scriptum est: « Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in coelo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum que sunt in aquis; non adorabis ea, neque coles (Exod. xx, 4). » Lex igitur eradicat omne sculptile; et eum, qui fecerit, horrenda judicat condemnatione.

CHRISTIANUS.

Si unquam lex omne ita damnat sculptile, et nullo modo rei alicujus licet fieri similitudo, peccavit Moyses, qui rerum similitudines effigiavit, et exsculpsit; imo peccavit Dominus, qui eas elligiari et exsculpi mandavit. Nam in Exodo Dominus ita præcepit « Facies mihi sanctuarium, juxta omnem similitudinem tabernaculi, quod ostendam tibi, et omnium vasorum, in cultum ejus (Exod. xxv, 8, 9). » Item post pauca: « Facies et laminam ex auro purissimo, in qua sculpes opere calatoris sanctum Domino (Exod. xxvIII, 36). >> Item: « Sumes duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel, opere sculptoris, et cælatura gemmarum (Ibid., 0-11). » Ecce rerum similitudines effigiantur D et effigiari a Domiuo præcipiuntur. Ecce sculpturæ fiunt Domino in lapidibus onychinis et auro. In libro vero Regum legitur, ubi templum Domino ædificatur: «Omnes parietes templi sculpsit per circuitum variis cælaturis, et torno, et fecit in eis cherubim, et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes (III Reg. VI, 29). Fecit quoque et mare fusile decem cubitorum ; et stabat super duodecim boves (III Reg. vu, 23-25). » Idem post pauca Fecit in oraculo de lignis olivarum duo VARIE LECTIONES. 119 Ms. Rem., locis.

120 Ms. S. Ger., namque.

121 Ms. S. Ger.,

33

B

David, et in multis vestrarum Scripturarum locis
legimus quod homo hominem adoravit, quamvis in
lege scriptum sit : «Dominum Deum tuum adorabis
(Deut. vi, 13; x, 20; Matth. iv, 10; Luc. iv, 8). »
Cum igitur Christianus crucem adorat, divino re-
ligionis cultu adorat in cruce passionem Christi,
propter hominis, a Deo assumpti in unitatem per-
sonæ, passionem, ac debito venerationis cultu adorat
crucis effigiem, ipsius Dominicæ passionis exscul-
plam similitudinem. Ut ego paucis et breviter con-
193 nullam omnino Christianus divino cultu
cludam,
rei alicujus adorat effigiem, debito tamen honoris
cultu sacratas sacrarum rerum colit et honorat effi-
gies et picturas. Recita ergo Scripturas, legem sci-
licet et prophetas, videbis ea omnia, quæ dixi,
scripta esse in lege aut prophetis, aut eadem verba,
aut eumdem omnino sensum habentia. Cogita, in-
quam, et recogita quid exspectatis, et quousque
exspectatis, et quo signo exspectata 124, cum aderunt,
dignoscetis. Nam qui promittebatur mittendus,
venit jam missus, sicut attestantur signa quibus
prænuntiabatur Jesus Christus, exspectatio gentium,
cui honor et imperium per omnia sæcula sæculo,
rum. Amen.

cherubim decem cubitorum altitudinis (III Reg. vi, A libro Regum legimus quod Bersabee adoravit regem
23). » Idem ; « Induxerunt sacerdotes arcam fœderis
Domini in locum suum, in oraculum templi in San-
ctum sanctorum, subter alas cherubim (III Reg.
VI, 6). » Ecce aperte nominat picturas et sculptilia,
non improbando, sed approbando ea quæ in templo
Domini facta existunt sculptilia. Nam Deus ipse
omnia quæ facta sunt approbando se insinuavit ac-
cepisse. « Et non poterant, inquit, sacerdotes stare
et ministrare, propter nebulam impleverat enim.
gloria Domini domum Domini (ibid., 11). >> Isaias
propheta dixit : « In anno quo mortuus est rex
Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excel-
sum et elevatum. Seraphim stabant super illud; sex
alæ uni, et sex alæ alteri (Isa. vi, 2). » De illis
quatuor animalium speciebus, quas derisione in-
justa notasti, Ezechiel propheta ita loquitur : « Si-
militudo vultus quatuor animalium, facies hominis,
et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, [122 facies
vero vituli a sinistris ipsorum quatuor, et facies
aquila desuper ipsorum quatuor (Ezech. 1, 10.] »
Quod ergo Isaias vidit, dixit et scripsit, quod Eze-
chiel vidit, dixit et scripsit, licet post eos scribi, et
dici et picturæ aliqua nota signari. Sicut enim lit-
teræ quodammodo fiunt verborum figuræ et notæ,
ita et picturæ scripturarum rerum existunt simili-
tudines et notæ. Quid plura? sermonem colligamus,
et ad propositæ questionis finem accedamus. Pro-
hibuit Deus ne fiant sculptilia, et tamen, sicut legi-
mus, a Deo jussa sunt fieri sculptilia. Competenter
igitur mandatum legis accipiendum est, imo sicut
ipse legislator declarat intelligendum est. « Non, Chonore præditus, mitto vobis disputatiunculam par-

inquit, facies sculptile (Exod. xx, 4), » etc., cau-
samque demonstrat : «Non adorabis ea, neque coles
(ibid., 5). » Exclusa igitur perfidi caltus idololatria
facta sunt ab eis, et fieri possunt a nobis sculptilia.
Facimus Deo picturas, facimus Deo cælaturas, faci-
mus Deo et sculpturas; sed divino cultu nec colimus
eas, nec adoramus. Nam ipsam crucem, quam cru-
cem sanctam dicimus, utique lignum, non Deum,
esse dicimus, nullamque in se, aut ex se, virtutem
habere eam dicimus ; ac postquam benedictione
pontificali sanctificatur in memoriam Dominicæ
passionis, jam crucem non divino, sed debito vene-
rationis cultu attollimus, adoramus et colimus ;
sicut in psalmo dicitur: « Adorate scabellum pedum
ejus, quoniam sanctum est (Psal. xcvm, 5). » De- D
bito venerationis cultu idcirco dicimus, quia alio
modo dicimus: «Christianus colit Deum; » alio modo
dicimus colit rusticus agrum. » Item alio modo
dicimus « adorat homo Deum,» alio modo dicimus,
adorat homo aliquem alicujus dignitatis virum,
vel aliquod alicujus dignitatis signum. Nam in

་་

[ocr errors]

125 Reverendissimo ALEXANDRO, Dei gratia Lincolnensi episcopo, quidam fidei Christianæ propugnator et servus, in spiritu Dei recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere. Quam plurimum litteris istis instructus ait, non solum humanis, sed etiam divinis legibus eruditus, et personalis gratiæ

vam vestro examinandam judicio, quam nuper cum quodam Judæo confligens edidi. Quidam mihi cum cognitus esset Judæus cujusdam negotii causa, tandem cogente amore frequenter illi suadebam quatenus Judaismo relicto Christianus efficeretur; cui etiam multimodas erroris sui vias veritatis luce monstraveram, et quod dicebam sua legis et nostræ testimoniis approbabam; sed cum obdurato corde in sua infidelitate persisteret, atque errorem suum ineptis quæstionibus et argumentationibus tueretur, tandem amicabili conventione convenimus, et disputandi gratia resedimus. Igitur rogaverunt me auditores ut hoc pro utilitate fideis litteris traderem, quibus libenter obediens pro capacitate ingenioli mei sub persona Judæi et Christiani disputantis apicibus adnotavi. In quo si quid bene dictum, Dei gratiæ tribuatur; si quid otiosum et inutile, vestra prudentia noverit resecare, sive totum, sive partem, libentissime feram quidquid vobis placuerit facere. Ergo Judæus ille plurimum sua lege peritus, nostrarum etiam litterarum non inscius sic incœpit.

VARIE LECTIONES.

Ms. S. Germ., exspectato.

195 Hæc

123 Ms. Rem., excludam. 124 199 Ms. Rem. omit. uncis inclusa. epistola, ut liquet, est Gisleberti, et huic disputationi erat præmittenda; sicut in ms. Victor. ipsi prætigitur sub hoc titulo: Incipit altercatio cujusdam Christiani et Judæi de fide catholica.

[blocks in formation]

Adæ comitissæ, Cum vestra, lib. 1, ep. 91.
Adalæ comitissæ, Quamvis me, lib 1, ep 77.
Adelidi reginæ, De floribus psalmorum,lib. iv, ep. 121.
Adriano, Fratrem et filium, lib. 1, ep. 144.
Albani (S.) monachis, Gratias ago Deo, lib. m, ep.54.
Alberto medico, Affectum meæ dilectionis, lib. 1, ep.
28. Ilem, Non solum, lib. 1, ep. 36.

Alexandro regi Scotorum, Gratias agimus, lib. 11,
ep. 132.

Alfero priori et monachis S. Eadmundi Gratias ago,
lib. ш, ep. 118.

Anesgoto, In principio, lib. 1, ep. 16.

Anheli abatissæ, Qualiter et me, lib. 11, ep. 70.
Anheliti abbatissæ et sanctimonialibus, Si vos mul-
tum, lib iv, ep. 10.

Anselmo depoti, Quoniam singulariter, lib. iv, ep. 31.
Item, Non ego, lib. iv, p. 52. Item, Sollicitudinem
tristiam. lib. iv, ep. 114.

Anselmus (S.) De corpore et sanguine Domini, Nota
quia, lib. iv, ep. 106.

Antonio subpriori, Gaudeo et gratias ego, lib. II,
ep. 31.

Arnulfo, Quod vestra, lib. 1, ep. 30.

Arnulfo abbati Troarnensi, Litteræ quas, lib. II,
ep. 141.

Atsero archiepiscopo Lundensi, Quod me rogastis,
lib. iv, ep. 127.

B

Balderico priori Bec. et fratribus, Nondum vobis,
lib. 1, ep. 51. Item. Quamvis divina, lib. II, ep. 7.
Ilem, Deo de me, lib. 11, ep. 8. Item, Gratia Dei fa-
ciente, lib. 1, ep. 15. Item, Gratias ago, lib. m, ep. 27.
Balduino regi Jerusalem, Benedictus Deus, lib. iv,
ep. 9. Item, Quamvis Dei dona, lib. iv, ep. 36.

Balduino abbati, Quamvis de vestra, lib. 11, ep. 4.
Basileæ, Didici per legatos, lib. I, ep. 138.
Beccensibus monachis, Sciens et certe sciens, lib. II,
ep. 9. Item, Mittite nostras, lib. 11, ep. 14. Item, Mox
ut de mari, lib. 11, ep. 18. Item, Bene fecistis, lib. 11,
ep. 26. Item, Quæcumque scripta, lib. II, ep. 1. Item,
Quod humiliter, lib. m, ep. 4. Item, Quamvis nostrum,
lib. I, ep. 39.

Beccensibus juvenibus et adolescentibus, Legi in lit-
teris, lib. 11, ep. 17.

Beccenses monachi S. Anselmo, Audita concessione,
lib. 11, еp. 6.

Benedictus S. Anselmo, Amor scribere, lib. 11, ep. 46.
Bernardo monacho, Audivi a Domino, lib. m, ep.50.
Bernardo priori S. Albani et monachis, Fratres a ve-
stra, lib. iv, ep. 103.

Bozoni, Mirari potest, lib. 1, ep. 22. Item, Gratias
ago, lib. 1, ep. 25.

Burgondio et Richeræ. Sciatis quia, lib. 11, ep. 43.
Item, Qualiter me habeam, lib. 1, ep. 63. Item, Man
dasti mihi, lib. 1, еp. 66.

C

Cantuariensibus monachis, diploma, Ego Anselmus,
lib. m, ep. 71. Item, De reditu nostro, lib. 1, ep. 89.
Item, Scio desiderium vestrum, lib. 11, ep, 101. Item,
Quærit vestra Fraternitas, lib. iv, ep. 55.

Clementiæ comitissæ, Relatum mihi, lib. 11, ep. 59.
Clerus et populus oppidi Watatridiæ cum rege Mur-
chertacho, et episcopo Dofnaldo: S. Anselmo, Pater
sancte, lib. III, ep. 165.

Coepiscopis et amicis suis, Condoleo et mentem, lib.
III, ep. 122.

Connio, Exigit charitas vestra, lib. 1. ep. 75.
Cestrensibus monachis, Benedictus Deus in donis
sis, lib. 1, ep. 49.

[blocks in formation]

Ermengardæ, Quamvis vos, lib. 1, ep. 40.
Ernulfo abbati, D. Nicolaus frater, lib. 11, ep. 52.
Ernulfo priori, etc., Qualiter me.lib. 11, ep. 76. Item,
Gratia Dei, lib. 1, ep. 77. Item, De hoc, lib. I, ep. 80.
Item, De salute, lib. 1, ep. 82. Item, Quod vos, lib. 1, ep.
90. Item, Quod tamdiu, lib. I. ep. 110. Item, Intimo
cortis, lib. I, ep. 117. Item, Priores litteras, lib. iv, ep.
32. Item. Benefecistis, lib. iv,ep. 40. Item, Litteras ve-
stræ, lib. iv, ep. 41. Item, Miseriis et tribulationibus, lib.
IV, ep. 58. Item, Pro causa, lib. iv, ep. 65.

Eulalia abbatissæ,et filiabus suis, Gratias ago, lib. II,
ep. 125. Per quemdam servientem,lib. iv, ep. 128.
Quamvis vestrum, lib. iv, ep. 129.

-

Eustachio patri Gaufredi monachi Beccensis, Domnus
Gaufridus, lib. 11, ep. 85.

F

III,

Farmanno, Orduino, et Benjamin, Scio filii, lib.
ep. 108.
Folcerado, Cogitavi ipse, lib.1, ep. 46. Item,Si Domi-
nus abbas, lib. 1, ep. 21.

Frodelina, Pos'quam odorem, lib. 1, ep. 37.
Fudoni, Diu est quod, lib. II, ep. 14.
Fulconi, Cogit me dulcis, lib. 1, ep. 52.
Fulconi abbati, Filius vester, lib. 11, ep. 15.
Fulconi episcopo Belvacensi, Audio quod, lib. 11, ep.
41. Item, Scio, mi dulcis, lib. m, ep. 11.

F. abbatissæ, et illius congregationi, Quamvis ves-
tram, lib. iv, ep. 104.

G

G... episcopo, Gratias agimus vestræ sanctitati,lib.
IV, ep. 124.
Gaufrido, Juhel nepos, lib. m, ep. 150.
Gelduino abbati Aquicinensi Unde R. vestra, lib. III,
Gerardo monetario de Atrebato, Venerabilis archie-
piscopus, lib. 1, ep. 13.

ep. 63.

Gerardo Eboracensi archiepiscopo, Notum facio, lib.
III, ep. 52. Item, Quamvis me talem, lib. 1, ep. 60.
Item, Quamquam prava, lib. 1, ep. 131. Item, Sciat
charitas vestra, lib. v, cp. 15. Sedis apostolica,
lib. v, ep. 38. Item, Charitati vestræ, lib. vi, ep. 5.
Item, Lætor de vestro bono, lib. iv, ep. 65.

Gerardus Eboracensis archiepiscopus, Robertus Ce-
strensis, Heribertus Norwicensis, Rodulphus Cicestren-
sis, Samson Wigorniensis, et Willelmus Wintoniensis
electus, S. Anselmo, Sustinuimus, lib. 11, ep. 121.
Gerardo Morinorum episcopo, Multa propter, lib. 11,
Gerardus S. Anselmo, Mentem veritatis, lib. iv, ep.

ep. 49.

39.

Gerberto abbati, Sicut nobis, lib. 1, ep. 9.
Gerontoni abbati, Quidam monach. lib. 11, ep. 87.
Gervino Ambianorum episcopo, Frater ille, lib. III,
ep. 32.

Gisleberto, Dulcia mihi, lib. 1, ep. 75.

Gisleberto abbati Westmonasteriensi, Et si tarde,
lib. 1, ep. 16.

Gisleberto abbati, Si velim scribere, lib. 11, ep. 36.
Gisleberto abbati, et monachis Cadomiensibus, Post-
quam a vestra, lib. 1, ep. 44. Item, Si sane, si bene,
lib. 11, ep. 47.

Gisleberto Ebroicensi episcopo, In principio meæ,
lib. m, ep. 10.

Gisleberto Lunnicensi episcopo, Gratias ago R.
vestræ, lib. III, ep. 43.

Gislebertus Lunnicensis episcopus, S. Anselmo,
Audivi, Pater, lib. iv, ep. 86.

Goffrido episcopo Parisiensi, Quamvis divina, lib. III,
ep. 12.

Gondulfo, Cum tibi propono, lib. 1, ep. 4. Item,
Ideo tam amicus, lib. 1, ep. 7. Item, Instat et instat,
lib. 1, ep. 14. Item, Non est opus, lib. 1, ep. 20.
Item, Si nescirem, lib. 1, ep. 26. Item, Et meus
Gondulfus, lib. 1, ep. 33. Item, Omnes quotquot,
lib. 1, ep. 50. Item. Cum tu non, lib. 1, ep. 59. Item,
Antequam mihi, lib. 1, ep. 69. Item, Quanquam dignitas
episcopalis, lib. 11, ep. 3. Item, Si vestræ, lib. 1, ep. 46.
Item, Audivi quia, lib. 1, ep. 78. Item, Primum gratias
ago, lib. m. ep. 85. Item, Gratias ago vobis, lib. 11,
ep. 92. Item, Gondulfo ep Ernulpho, priori et archi-
diacono Cantuariens. Willelmo, Nuper relata, lib. 1,
ep. 112. Item, Notum sit, lib. iv, ep. 29. Item, De
salute, lib. iv, ep. 33. Item, Ubi et qualiter, lib. iv,
ep. 34. Item, Litteras Domini, lib. iv, ep. 35. Item,
Quamvis vestra, lib iv, ep. 44. Item, De his quæ erga
me, lib. iv, ep. 61. Item, Precatus sum, lib. iv, ep. 71.
Gregorius papa, S. Anselmo, Quonian fructum,
lib. 11, ep. 31.

Guarnerio, Pro dilectione, lib. n, ep. 113.

Gualterio abbati, Cum scriptum sit, lib. 1, ep. 53.
Gualtero, Si cor meum esset, lib. 1, ep. 76.
Gualtero priori et monachis S. Wandregisili, Dom-
uus Northmannus, lib. 11, ep. 43.

Gualtero, Domnus Robertus, lib. 11, ep. 48.
Gualtero legato cardinali, Quod manducat, lib. 11,
ep. 35. Item, Litteris a vestra, lib. 1, ep. 36.
Gualterus S. Anselmo, Hæret lingua, lib. 1, ep. 145.
Gualtero, Litteris religiosa, lib. 1, ep. 146.
Guidoni, Audio quod, lib. iv, ep. 72.
Guillelmo et Rogerio, Dominus et amicus, lib. 1, ep. 17.
Guillelmo, Litteræ dulcis, lib. 1, ep. 38.
Guillelmo abbati, Ex quo vestra, lib. 1, ep. 56.
Guillelmo, Tanta, mi dilecte, lib. 11, ep. 19.
Guillelmo, Quod prius, lib. u, ep. 25.
Guillelmo abbati et monachis Beccensibus, Gloria in
excelsis Deo et in Ecclesia Becc. lib. 1, ep. 16.
Item, Scio, dilectissimi, lib. 1, ep. 21. Item, Quo-
niam non novum, lib. in, ep. 26. Item, De voto mo-
nachi, lib. 1, ep. 154. Item, Si cor meum, lib. 11,
ep. 156. Item, Quando respondi, lib. 1, ep. 159.

Guillelmo monacho, Quamvis me talem, lib. 1, ep. 34.
Guillelmo archidiacono, Sententia capitulorum, lib. 11,
ep. 62 Item, Bona quæ, lib. iv, ep. 60.

Guillelmo archiepiscopo Rothomagensi, Clama imus
et iterum, lib. 1, ep. 68. Item, Clamo et queror,
lib. iv, ep. 20. Item, Pro injuria, lib. iv, ep. 22. Item,
Cum semper, lib. iv, ep. 25. Item, Quamvis Dominus,
lib. iv, ep. 25. Item, Mandatis mihi, lib. iv, ep. 89.
Guillelmo Cavello, Adhuc te saluto, lib. iv, ep. 50.
Guillelmus, S. Anselmo, Non est nostrum,
lib. IV,
ep. 68.
Guillelmo Wintoniensi episcopo, Nuntius vester,
lib. ut, ep. 98. Item, Quamvis per, lib. III, ep. 105.
Item, Mandate mihi, lib. iv, ep. 7.

Gunterio canonico S. Quintini, Sicut audio, lib. I,
ep. 106.

G. abbati, Dignatur vestra, lib. m, ep. 115.
G. abbati, De corpore et sanguine Domini, lib. iv,
ep. 105.

H

Haconí comiti Orcadensium, Audio quia, lib. iv,
ep. 92.
Haymoni et Raynaldo consanguineis, Cum audivi,
lib. 1, ep. 28.

Haymoni vice-comiti, Olim mandavi, lib. iv, ep. 57.
Helgoto, De abbas Rogerius, lib. 1, ep. 49.

Helgoto abbati S. Audoeni, Verus amicus, lib.
ep. 129.

Helinando, Benedictus Deus, lib. 11, ep. 12.
Henrico, Quanta, dilectissime, lib. 1, ep. 5. Item,
Qnoniam teste, lib. 1, ep. 15. Item, Credo quod, lib. 1,
ep 25. Item, Hoc pro certo, lib. 1, ep. 32. Item, Quan-
quam vera, lib. 1, ep. 42. Item, Licet charitatem, lib. 2,
ep. 5. Item, Benedictus Deus, lib. 11, ep. 29.

Henrico priori, Gratias vobis magnas, lib. 1, ep. 49.
Item, Si per vestrum, lib. 1, ep. 54. Item, Dilectus meus,
lib. 1, ep. 58. Item, Dominus abbas, lib. 1, ep. 64.

Henrico priori et monachis Cantuariens. Moyses
charissimus, lib. 11, ep. 45.

Henrico priori, Antonio subpriori, D. Ernulfo et D.
Osberno, Audio inter vos esse, lib. 1, ep. 29.

Henrico abbati, Lator præsentium, lib. 11, ep. 20.
Henricus rex Anglorum, S. Anselmo, Scias, Pater, lib.
, ep. 41. Item, Venerabilis Pater, lib.m, ep. 175. Item,
In die sancti, lib. 1, ep. 176. Item, De hoc quod, lib. 11,
ep. 178. Item, Paternitati et Sanctitati, lib. m, ep. 179.
Item, Mando vobis, lib. m, ep. 185. Item, Notum vobis
facio, lib. iv, ep. 63. Item, Mando vobis, lib. iv, ep. 64.
Item, Plurium relatione, lib. v, ep.67. Item, Sciat ve-
stra, lib. iv, ep. 75. Item, Noscat, reverende, lib. iv,
ep. 77. Item, Agnosce, Pater mi, lib. iv, ep. 92.

Henrico regi Angliæ, Gratias ago Deo, lib. in, ep. 79.
Item, Gratias magnas, lib. 1, ep. 86. Item, Quamvis
per Guillelmi, lib. 11, ep. 88. Item, In litteris vestræ,
lib. m, ep. 95. Item, Ad vos pertinet, líb. m, ep. 109.
Item, Quia vestra, lib. m, ep. 111. Item, Præcipit mihi,
lib. in, ep. 114. Item, Mandavit mihi, lib. 1. ep. 126.
Item, Quod vestra magnitudo, lib. ni, ep. 174. Item,
Gratias ago, lib. 1, ep. 177. Item, Precor vos, lib. iv,
ep. 5. Item, Gaudeo et gratias ago, lib. iv, ep. 82.
Item, Gratias ago pro Deo bona, lib. iv, ep. 84. Item,
Gratias ago Omnipotenti, lib. iv, ep. 93. Item, Audivi
quia vos, lib. iv, ep. 126.

Henrico, Cum Romam, lib. iv, ep. 123.

Herberto episcopo Thiofordensi, De presbyteris,
lib. iv, ep. 113.

Herluino, Incepisti, lib. 1, ep. 8. Item, Quamvis
nostram, lib. 1, ep 27.

Herluino, Gondulfo, Maurítio, Quoniam et unum,
lib. 1, ep. 43.

Hernesto Roveces trensi episcopo, Cum audio, lib. 1,
ep. 44.

Hernosto, Infirmitatis tuæ, lib. iv, ep. 120.
Hildebertus Cenomanorum episcopus, S. Anselmo,
Et dies lætus, lib. 1, ep. 53. Item, Familiare est,
lib. m, ep. 160. Item, Flabellum tibi misi. Ibidem.
Hildeberio Cenomanen, episc. Litteræ vestræ sancti-
tatis, lib. iv, ep. 11.

Hugoni monacho, Domino abbate referenle, lib. iv,
ep. 111.

Hugoni archidiacono, Fidetis Dei dilectio, lib. iv,
ep. 117.
Hugoni comiti, Lator præsentium, lib. iv, ep. 81.
Hugoni, Littera vestra, lib. 1, ep. 6.

Hugo Cluniacensis abbas, S. Anselmo, Quoniam vir,
lib. iv, ep. 17. Item, Quoniam noveramus, lib. iv,
ep. 79. Item, Postquam a nobis, lib. iv, ep. 80.

Hugoni Lugdunensi archiepiscopo, Si velim scribere,
lib. 11, ep. 11. Item, Pondus vestræ, lib. 11, ep. 17.
Item, Si omnia facienda, lib. 1, ep. 21. Item, Quid
fecerim, lib. 1, ep. 125. Item, Gaudendo gratias
aginus, lib. iv, ep. 18.

Hugo Lugdun. archiepisc., S. Anselmo, Sanctitati
vestræ, lib. 11, ep. 64. Item, Meminit Sanctitas
vestra, lib. 11, ep. 124.

Hugoni incluso, Duo viri, lib. 11, ep. 22.
llumfrido, Primum gratias ago, lib. i, ep. 72.

I

Idæ comitissæ, Ut taceam alia, lib. 1, ep. 73. Item,
Gratias agere, lib. 11, ep. 24. Item, Sicut verus amor,
ib. 11, ep. 37. Item, Scio et certus sum, lib. 11, ep. 18.
lItem, Charissima vos salulat, lib. m, ep. 56. Item,
Gratias ago, lib. 1, ep. 58.

J

Joanni priori canonicorum de Monte S. Eligii, Cle-
ricus iste, lib. iv, ep. 8.

Joanni episcopo Tusculanensi, et Joanni cardinali,
Dominum Balduinum, lib. iv, ep. 48.

Joanni, Ad litteras quas, lib. 11, ep. 35.

Joanni et Bozoni, Quamvis delectabiles, lib. 1, ep. 50.
Joanni priori et monachis congregat. Batensis,
Dominus Joannes, lib. 1, ep. 151.

« PoprzedniaDalej »