Obrazy na stronie
PDF
ePub

451

S. ADONIS ARCHIEP. VIEN. DE MIR. S. BARNARDI.

nongentesimo quarto decimo, detectum est sanctum A corpus ejus, et a tellure levatum summa cum lætitia. Sed cum a tumulo membra beati pontificis levarentur, visum est senioribus vino bablui, ex quo multa sunt officia languentibus præstita. Vidimus energumenos, atque lunaticos hujus liquoris unda

a Sic annum signat Breviarium Romanense, apud Bollandum anno 844 et sane rectius, nam eo anno Pascha incidebat in Aprilis diem 14, feria tertia infra albas (quo die facta translatio) in ejusdem mensis diem nonum Kalendas Maii seu 25 Aprilis.

452

potatos, viribus convaluisse, sedata impulsione dæmoniaca. Sed post quam feretro impositæ fuissent beatæ reliquiæ, fit clamor sanctorum, gaudentium; atque ad sinistram altaris apostolorum, quod ipse vivens sacraverat, locantur e summa cum lætitia populorum.

b Hunc morem in translationibus sanctorum observari solitum alias notavi.

e Sancti Barnardi reliquiæ in eo loco non amplius comparent, ut putavit Lievræus, sed a Calvinistis combustæ creduntur.

MIRACULA EJUSDEM

Actore anonymo Viennensi episcopo, ex num. 7, qui sæculo x vixit.

(Apud Mabill., ibid.)

1 Quamvis imperitia mea in posterum velut inscia B pro beati adventu Barnardi, ivit statim, et visum litterarum calumniabitur, tamen vis amoris domini recepit. antistitis alitorisque a mei Barnardi compellit me scribere virtutes nuper gestas. Cum igitur Aquitanici populi cum pontificibus concilium apud civitatem, quæ dicitur Vetula, in pago Vallavorum, celebrarent, adfuit et Romanensium congregatio, corpus prælibati pontificis deferens. Si quis ergo voluerit scire virtutum illic gestarum copiam, vera inde excipere poterit indicia, quod area, qua sacratissimum ejus corpus continetur, auro argentoque decenter ornata, ex oblationum abundantia, quas illi fidelium detulit manus devota, fabrili opere hactenus contexta cernitur: quod et aureæ testantnr cruces, necnon candelabra auro argentoque decora.

2 Subsequenti autem tempore erat Romanis quædam sanctimonialis femina officio, linguæ privata, quæ in ecclesia permanens, rogabat Deum intimá cordis compunctione. Die ergo natalis apostolorum C Petri et Pauli, cum jam vespertinis hymnis ex more dictis pueri Benedicamus Domino decantarent, ipsa cum reliquo populi Deo gratias proclamavit.

3 Sub eodem itaque tempore fuit ad Viventiacum quidam coriarius. Hic cum die Dominica non servato honore dici, artis suæ exerceret opus: manubrium ferramenti tam valide adhæsit manui, ut evelli non posset: lumine oculorum insuper obcæcatus, temeritatem suam omnibus fatebatur: cui per visum quidam apparuit, et ut Romanis sancti Barnardi auxilium flagitaret, monuit. Romanis perrexit, sanitatemque recepit.

4 Quid etiam in Valle aurea, quæ in pago Viennensi sita est, gestum sit, non tacebo. Concilium ibi per singulos annos Viennensium cives decreverant celebrare. Advenerat ibi quidam cæcus beati Barnardi præstolans adventum in gradibus capellulæ, quæ ligneis contexta stipitibus constructa fuerat : cui cum dicerent adesse turbam laudantium Deum D a Ne quis putet hæc verba esse hominis, qui Barnardi fuerit æqualis, sciendum est hunc esse morem, ut sanctorum in aliqua dignitate successores eos alitores et nutritores suos vocent. Anastasius vulgatus in Leone Papa III: Fecit in basilica beati Petri apostoli nutritoris sui, etc.

bId est conventum fidelium indictnm religionis causa: quo sensu etiam hæc vox sumitur infra num, 4 Vetula civitas, ubi supplicatio indicta, non alia videtur esse nonnullis, quam Anicium aut Podium civitas, caput gentis Vellavorum, du Velay. Franco

5. Illis testantibus veritatem cognovi, qui ad festivitatem Ramis Palmarum Romanis advenerant, de cujusdam cæci illuminatione. Mos apud incolas inolevit ut ea die ad processionem cum frondibus membra sacratissimi præsulis secum vehant. Verum cum ad tantam lætitiam populus conveniret, adfuit et cædus quidam magnis vocibus inquiens, se clare meruisse videre: ad cujus voces cunctus commotus populus concinendo personuit, Te Deum laudamus. 6 Beate testante Luca didicimus Salvatorem nostrum apostolos extra Jerusalem die ascensionis suæ eduxisse, et alta cœlorum penetrasse: cujus memor processionis Romanensium congregatio, cum hanc uno annorum componerent, herbæ, vulgo dictæ gladioles, flores unus adolescentium capsæ memorati pontificis lætabundus imposuit. Die vero al tera collectos quos posuerat flores servare studuit; ex quibus multa beneficia languentibus beatus postmodum præstitit antistes Barnardus.

7 lud ergo miraculum placet modo inserere, quod palam monstratum assidue, postquam regendam, cui Deo auctor deservio, hanc Viennensem suscepi Ecclesiam. Juvenem quemdam sui parentes intulerunt Romanis, qui numquam ambulaverat : quem cum ante beati Barnardi sepulcrum posuissent, basibus consolidatis et plant is surrexit incolumis. Hic denique miraculum suum quolibet anno circumfert et licet hic beatissimus impar sit apostolis, tamen quod ad portam templi Speciosam Petrus quondam egit cum Joanne, huic simile esse cognoscitur: illum Petrus præcepit surgere, istum divina virtus meritis pontificis voluit erigere. Sufficiat ergo quærentibus virtutes beati pontificis, hoc tantum de ejus scriptum miraculis: sed volo eos scire, multa fuisse, et jugitur esse, et tanta quæ etiam modum scribentis videantur excedere.

monachus in Chronico Trenorciensi superius relatus ait, Erveum abbatem magna ecclesiæ suæ in comitalu Vellaico prædia conquisivisse, cum ecclesia sancti Georgii in Vetulæ præastio civitatis, nempe in suburbio Anicii seu Podi Vellavorum, uti explicat Petrus Franciscus Chiffletius in historia Trenorciensi. Et quidem hanc sententiam secutus sum in superioribus, ubi actum de translatione S. Filiberti. At Vetulé civitatis nomine significari oppidum S. Pauliani, certis postea deprehendi argumentis, quæ in hujusce tomi Appendice adducam.

USUARDUS

MONACHUS SANGERMANENSIS.

USUARDI MARTYROLOGIUM

Ad excusa exemplaria quatuordecim, ad codices mss. integros decem et septem, atque ad alios ferme quinquaginta collatum, ab additamentis expurgatum, castigatum, et quotidianis observationibus illustratum.

OPERA ET STUDIO

Joannis Baptistæ Sollerii

SOCIETATIS JESU THEOLOGI.

SERENISSIMO AC POTENTISSIMO DOMINO,

D. J. WILHELMO

Comiti Palatino Rheni, sacri Romani imperii Archidapifero et Electori, Bavaria, Julice, Cliviæ ac Montium duci, principi Marsiæ. comiti Veldentiæ, Soonhemii, Marchiæ, Ravensburgi, Domino in Ravenstein, etc.

Tuam hic in fronte Bensbergam exhibeo (a), orbi universo spectandam, tuamque in illa magnificentiam contemplandam, Elector serenissime; Bensbergam non ita pridem ædificari cœptam, regio splendore exstructam, architectonicæ artis compendium, dignum tua animi celsitudine diversorium. Ita loquuntur subjectus tibi Rhenus et Dussela, ita circumsonant ditiones tuæ, ita pradicat Agrippina Colonia, in arcis tuae conspectu posita, ita concordi Voce testantur, quicunque vel minus Bensbergam oculis lustravere. Sed pace quod tua dixerim, Princeps serenissime, arcem ego illam quantumvis augustam, dum pridem contemplarer attentius, non tam magnificenuæ tuæ, quam munificentiæ spectaculum esse existimavi. Arcem illam, bonarum artium habitaculum, amoenissimo collium jugo impositam non ut de bicipiti monte fabulantur poetæ, sed ut illustrem herois vere Christiani palæstram, in qua libei ales artes, scientiæ ac disciplinæ, imo in qua virtutes omnes Christianæ commorarentur, mihi repræsentavi. Hæc mea tum cogitatio; cum summo favore, ac digna te principe benevolentia susceptus, nec minori comitate ad visendam Bensbergam invitatus, oculis ipse meis omnia propius circumspicere potui, omnia rimari attentius, omnia otiosius contemplari. Hæc, inquam, tunc animum subiit cogitatio, splendidissimam illam arcem Athenæum videri, in quo aut vere reposita essent, aut arte cælata, aut saltem collocari possent, quæ alibi copiosissime occurrerant, excelsi animi tui et ad omnes artes nati, egregia plane specimina. Mentem exprimamus apertius. Que in prospectu est, augusto frontispicio, superba ædificii moles, amplissimis discreta conclavibus, illam ego artis pictoriæ delicii tui, atrium fingebam, in quod collecta ex universa Europa tuis studiis, tuis sumptibus artificiosissimorum peniciliorum elegantissima opera, de artis præmio decertarent. Cernebam animo Michaels Angelos, Raphaeles, Paulos, Tintorettos, Rubenios, Dyckios (et quid ego omnes enumerem?) ordine dispositos, in Apellis contubernium confluentes, eo ornatu et copia ut, quod absque invidia dictum sit, vix ullum toto orbe principem esse existimem, qui tantos hujus artis thesauros tanto sibi pretio compararit. Videbar_sane in una tua arce picturas eas omnes intueri, quas olim alibi per Germaniam, Italiam, Franciam, Belgium dispersas repereram. Dexterain alam apud me ornabat aliud non curiosi solum, sed industrii, docti, litteratique principis decus, librorum undique a te emptorum, a (a) Editio Veneta anni 1745 in fronte paginæ ædes ducales Bensbergæ exbibebat. EDIT.

te selectorum instructissima bibliotheca, ibique eruditissimorum virorum lucubrationes recensebam, de quavis facultate, scientia, et arte scribentium, disserentium, disputantium; in quibus omnibus te solertissimum esse, jam ab annis ferme quadraginta, in principe adolescente, suspicere debuerunt, Belgium, Gallia, Anglia, Italia, Germania, quas omnes regiones biennali peregrinatione, non tam serenissimorum tuorum natalium, quam virtutum tuarum insignisque doctrinæ radiis, transeuntis instar solis, illustrati. Cepit te, opinor, eo tempore inter eruditos reviviscens vetustatis eruderandæ studium per numismata et id genus alia priscorum sæculum cimelia, quibus alterum palatii tui latus destinavi. Hic ego totam illam tuam rarissimorum nummorum suppellectilem in series suas distribui, ducto a consularibus per Romanas familias principio; inde ad Cæsares auro, argento, varioque ære cusos digestosque; hic veneranda doctæ Græciæ, vel in ipso metallo augustum aliquid spirantia lineamenta; illic Asiaticæ opulentiæ erepta barbaris rudera; ibi Hebraica, Syriaca, Syro-Macedonica; hic omnium gentium historiæ certiora vestigia. Hæc quidem illustria sunt exercitati ingenii tui, sub cuique judicii documenta, sed quæ sterilia, solorumque oculorum illicia aut spectacula esse noluisti. Hinc illa tua in doctis viris seligendis perspicacia, quos munifica manu ad hasce aliasque artes oinnes excolendas excitasti; hinc in tua Dusseldorpiensi metropoli, præter solitas Musas, philosophicæ aliæque accersita disciplinæ, hinc restauratum dicam, an de negro erectum, quod Martis furiis collapsum et prope exstinctum erat, celebre olim in Palatinatu tuo Heydelbergense lyceum; hinc fundatæ ad artes omnes docendas ediscendasque tuo ære cathedræ : unde nimirum ad tuum Bensbergense athenæum viri undequaque doctissimi cultissimique confluerent. Taceo omnis generis peritissimos artifices, pictures, sculptores, cælatores, propositis præmiis, regiisque stipendiis dotatos, quos ad hanc tuam totius eruditionis artiumque omnium palæstram invitasti; verbo dicam, Musarum tum ameuiorum, tum severiorum, in una Bensberga receptaculum a te magnificentissime et munificentissime præparatum. Sic ergo, Princeps serenissime, arcem illam tuam jamn tum dispertitus sum, cum necdum ex omni parte perfecta esset; sic, inquam, ut cum hæc omnia tuo ingenio, tua animi celsitudine, tua eruditione dignissima censerem, alia profecto animo observarentur, quæ magis raperent in admirationem, quæque cæteris illis omne pretium, æstimationem omnem afferrent. Egregias illas interioris animi tui do es intelligo, Christianarum virtutum splendore collucentes; summam in Deum, fortemque illam, quæ cælera tua animat, charitatem, pietatem, fidem, ejusque propagandæ zelum, a Deo tot favoribus cumulatum, ut rem catholicam tuo ductu mirifice amplificatam subditi tui mirentur et gaudeant; frendeant porro acatholici, tum ditionum tuarum incolæ, tum vicini, remotioresque, qui licet querelis injuriisque te sæpe lacessiverint, at fervorem illum tuum, catholico principe dignissimum, frustra conati sunt impedire, frustra tentarunt intervertere. Narraverant mihi, quibus ad te liberior patet accessus, statam constantemque cum Deo agendi rationem, quotidianæ vitæ religiosam consuetudinem, animi per preces, orationes, sacrasque lectiones refectionem, perpetuoque succedentes, inter administrandarum ditionum curas, cum supremo numine occupationes, nunquam intermisso sacrosanctæ missæ sacrificio, coronatas. Laudaverant alii tuam in rebus tractandis prudentiam, in exsequendis fortitudinem, inviolatum justitiæ rigorem cum innata clementia, pietatem cum dignitate, cum religioue majestatem, amplitudinem summam cum morum innocentia, cum animi moderatione conjunctam. Quæ omnia, non supremum duntaxat aulæ tuæ principem, sed exemplar exhiberent ad omnem virtu em Christianæque sanctitatis consummationem subditos alliciens, alliciendo monens, monendo perducens. Noveram quanto ferreris studio in augendum Dei cultum, in ecclesiarum ornatum, quarum nonnullas aut splendide reparaveras, aut a fundamentis erexeras. Videram non uno ditionum tuarum loco egregia tuæ in sanctos venerationis monumenta, recurrebatque præcipue, non ita pridem restitutus in sancti Auberti honorem, quem tribus abhinc ferme sæculis Gerardus Juliacensis cœperat, equestris ordo, ut vel innocuam, opinor, venandi voluptatem in Dei sanctorumque gloriam transferres. Sciebam, quanta contulisses in sacrorum lipsanorum decorationem, quantumque meditareris, ut beatam indigenam Christianam Stumbelensem, seu Juliacensem celebriori cultu illustrissimam redderes. At præ his omnibus, volvebam animo singularissimam illam tuam erga eum sanctum venerationem, quem primo meo in Actis sanctorum illustrandis conatu exornaveram. Raymundum Lullum loquor, magnum divini, ac humani amoris specimen, magnum, tum immensis laboribus pro fide catholica susceptis, ac profuso sanguine sigillatis; tum libris scribendis, naturæ simul ac gratiæ prodigium. Recentissima erat eximia tua, hujus sancti occasione in me benevolentia, cujus memoriam, quam gratam servem, palam et ubique jucundissima animi recordatione profiteor. Sine me hic, Princeps serenissime, orbi universo propalare, quod universus obstupescat; susceptam a te, viri beati portentosique operum omnium, dignam te solo principe, post quatuor ferme sæcula editionem. Quid ego hic prædicem sollicitudinem tuam in operibus undecunque conquirendis, accersendis, colligendis? Quid missos quaquaversum eruditos viros, qui ea e bibliothecarum scriniis semisepulta eruerunt? Quid expensas in rem, nomini tuo gloriosissimam factas et porro faciendas, sub Dei ter optimo maximo ipsiusque beati martyris auspiciis? Audacter dicam, id in hac re, Princeps serenissime, a te præstitum fuisse, quod princeps nullus, non rex, non Cæsar, hactenus aggredi ausi fuerint; ut singulari providentia gloriæ tuæ, jam satis quaqua versum

diffusæ, cumulus hic amplissimus accederet. Hæc cum a te omnia, Princeps serenissime, sanctorum gloriæ promovendæ impensa probe nossem, idque potissimum, ut ad eorum exempla vitam tuam religiosissime conformares; dubitandum mihi prorsus non fuit, quin gratissimum serenitati tuæ foret munus hoc nostrum utcunque exiguum, quo non unius, sed multorum diebus singulis sanctorum exempla suppeditantur; ut sic quotidie, quemadmodum loquitur Augustinus, memorias martyrum religiosa solemnitate concelebres, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocieris, atque orationibus adjuveris. Securus itaque ad te accedit Usuardus meus, Elector serenissime; Usuardus tuus, tibi eodem ferme tempore destinatus, quo illustrari cœptus est. Qui heroas describent, avito Cæsarum regumque sanguine progenitos, habebunt, quod de inclytissima stirpe tua, tot imperatoribus, regibus, aliisque tota Europa principibus nobilitata, merito enarrent et celebrent, tuos, non te laudaturi; imo te in illis omnibus, cum tuam in illis redivivam effigiem sint exposituri. Sed toties decantata, tot panegyribus exornata pridem sunt avorum illa, abavorum, atavorumque decora, symbolis et emblematis orbi proposita, ut si iis denuo commemorandis insistam, aliorum dicta colligere, pronuntiatas pridemque vulgatas integris voluminibus orationes videar retexere. Qui e stemmate tuo bellatores, animi fortitudine gestisque pro patria et libertate famosos, stylo prosecuti fuerint, poterunt ipsi et illas in te dotes extollere, laudareque inviolatam fœderum observantiam, qua superioribus bellis, ditiones tuas, fortunasque hostium furori exponere teque ipsum periculis objectare maluisti, quam vel ad latum unguem a data Cæsari confœderatisque fide discedere. Vidit non eminus et obstupuit Belgium nostrum, dum sub postremi belli principium, imminentem tuæ metropoli, ferrumque et ignem minitantem hostem, infracto robore exciperes dicam, an rideres, subditosque aut formidolosos, aut fugitantes, intrepida animi constantia animares confirmaresque. Qui principem clementia, justitia, pacatioribusque artibus ornatum, laudandum susceperint, tui speciem in alio tibi adumbratam porrigent. Laudabunt illi ordinatissimum provinciarum tuarum, quantumvis inter se dissitarum, regimen, laudabunt urbanas artes, commerciaque restituta; laudabunt metropolim tuam Dusseldorpiensem, ita auctam, ita elegantioribus domibus ornatam, ut qui eam olim viderint, jam Dusseldorpium Dusseldorpii non agnoscant. Loquentur illi urbem illam novam tot amplissima ædificia, tum pauperum, tum senum, tum præsidii militaris usibus adornata, erectà templa, sacella, aliaque animis excolendis non minus, quam corporum sustentationi destinata. Excurrent denique in meritissimas illas laudes, quibus exsultantes subditi, æneam equestrem statuam tanquam Patri patriæ, in medio foro collocatam voluerunt; ego qui solas in arce tua Christiani principis, easque non in majoribus, sed in te virtutes potissimum considero, qui interiorem magis animum quam potentiæ magnificentiæque tu argumenta contemplor, Christiani roboris, constantiæ in fide, profusi pro Chris o sanguinis exempla propono, quæ tanquam, census, tanquam fasti, ut Tertulliani verbis utar, a perituris sæculi gaudiis, animum ad mansura transferant, eumque rerum æternarum cupiditate incendant, Hic Noster, nil nisi sanctitatem redolens, ad arcem tuam Bensbergicam conferendus ornatus; hæc Christiani herois insignia, principe loco appendenda, nimirum in sacra illa æde, reliquo palatio magnificentius exædificata, in qua decoramentorum nihil eluceat, quod non Dei gloriam spiret, sanctorumque venerationem. Hæc cum tibi luculenter exhibeat, hæc cum de te in illustrissimo illo sanctorum agmine manifestissime explicet Usuardus meus; veniam dabis, Princeps clementissime, si patenti præ palatii valvis area inter artium virtutumque descripta nuperrime conclavia, statuam tibi erigam, omni ære, omni metallo perenniorem, ut pote ea conflatam materia, quæ nulla aeris tempestate, nulla vetustatis ærugine, nulla temporis diuturnitate corrumpi, corrodi, aut everti unquam possit. Nec scalpro, nec arte fusili utar, nec malleo. Corpus ipsum totius machine, te principem serenissimum repræsentans, igne probe subactum, erit ipsa ferventissima, qua in Christum exarserunt innumeri martyres, Martyrologio nostro comprehensi, ferventissima, inquam, charitas, qua modo cum summo bono ardentissime copulati, eamdem tibi olim felicitatem æternam augurantur. Basim formabunt innixa implexaque dira illa carnificinæ instrumenta, quibus ipsi illi immaniter cruciati sunt, egregia nimirum incitamenta, quæ spectatorum segnitiem ad Christianum robur, martyrum illorum tuoque exemplo; omni lingua eloquentius, omni sermone potentius adhortentur. Stylobatarum vice machinam sustentabunt virtutes quatuor martyrum præcipuæ, viva fides, spes inconcussa, heroica fortitudo, invicta tolerantia. Ornabunt innumera alia decora, a sanctis accepta, iisque præsertim, qui licet magnis imperiis gubernandis regendisque distenti, vitatis perversi sæculi scopulis, immaculatum Creatori spiritum reddere. Sceptrum manui inseret magnus ille, tuos inter proavos Carolus, cujus vestigia premendo, te fidei catholicæ, Romanæque sedis protectorem agnoscit orbis catholicus. Coronam vertici imponet Henricus, qualem ipse sancti Petri cathedræ, Christiana pietate submisit. Balteum accingere poterit Ferdinandus Catholicus, Mahumetanorum sanguine purpuratum, quorum tot millia legiones tuæ, flosque patriæ nobilitatis, sub augustissimo piissimoque Leopoldo, in Hungaria militantes, immortali gloriæ tuæ incremento profligaverunt. Concurrent ex Anglia Eduardi, ex Gallia Ludovici, ex Hungaria Stephani, ex Dania Canuti, ex Suecia Erici, ex Bohemia Wenceslai, ex Polonia Casimiri, ex omni regno cœlites principes alii, tuam iconem, vivam, inquam, in te eorum imaginem debitis tropæis certatim exornaturi: nec reges solum et principes, sed tota illa in meo Usuardo expansa

PATROL. CXXIII.

15

longe lateque sanctorum acies, tuo, quod mihi benigne annuis, patrocinio gavisura, quos nempe in hoc Actorum nostrorum veluti compendio, sub tua hodie (si ita mihi loqui fas sit) sub tua clientela constituo. Hoc ego delubrum, Princeps clementissime, in area Bensbergica tibi dico, tibi consecro, tibi esse volo æternum meæ sociorumque meorum in te, serenissimamque familiam tuam, constantissime observantiæ monumentum, cui non quidem inepte inscribatur tua olim peregrinantis tessera, Dominus virtutum nobiscum; sed hæc dedicato tibi operi erectæque statuæ accommodatior epigraphe : LAUS EJUS IN ECCLESIA

SANCTORUM.

Serenissime et clementissime Princeps,

Serenitatis Tuæ electoralis,

Devotissimus cliens,

JOANNES BAPTISTA SOLLERIUS,
Societatis Jesu.

PROTESTATIO R. P. SOLLERII.

Quod ante tomos singulos de Actis Sanctorum A eo referendis Commentariis aliud pondus, quam est identidem protestati sunt magistri et college mei, se in toto de Actis sanctorum opere servatas velle Urbani papæ VIII Constitutiones, neque suis, aliorumve

Historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem ego ante hoc Usuardi Martyrologium a me recensitum et illustratum etiam protestor.

PRÆFATIO.

BREVIS TOTIUS OPERIS CONSPECTUS.

concessus non est.

1. Inter Martyrologos antiquos nullus Usuardo ce- B isti, seu vere, prætense antographo, hactenus lebrior, nullus in Ecclesia usitatior, nullustoties descriptus, nullus pluribus editionibus, Germanicis, Gallicis, Italicis, Belgicis per totam Europam catholicam dispersus, utpote qui centum circiter annorum decursu, ferme vigesies excusus fuerit, ut tertio hujus præfationis capite fusius deducemus. Desiit subinde Martyrologii istius excudendi ardor, postquam Ecclesia Romano-catholica Usuardum non qualemcunque, sed usibus suis aptatum, auctum, reformatum, in officio eanonico usurpandum præscripsit, quodque proinde, mutato Usuardi nomine, vere Romanum Martyrologium cœpit appellari. Sie quidem in choris, capitulis, aliisque religiosis societatibus Usuardini Martyrologii prælegendi cessavit usus, at perseveravit interim, et perseverat ha- D ctenus inter Hagiophilos et ecclesiasticorum monumentorum veterum studiosos ingens desiderium videndi aliquando ipsum illud Martyrologium nativæ suæ simplicitati, post tot alias necdum defæcatas editiones restitutum, omnibusque acces ionibus plane repurgatum. Id a RR. PP. Benedictinis Parisiensibus, qui auctoris ipsius, symmystæ olim sui, autographo gloriantur, diu postulatum, diu frustra exspectatum fuit: an quod ipsis provinciam illam, quasi a nobis pridem occupatam ultro cesserint, exploratum non habeo certe, quod orbis litterarius sæpe mirari debuit, tot inter analecta a viris illis eruditicsimis in publicum emissa, locus Usuardo

2. Quod hic occupatam a nobis evulgandi aliquando Usuardini Martyrologii provinciam insinuem, id velim intelligi de pollicita olim a Bollando editione, ut mox ex Præfatione ejus generali, cap. 5, $7, manifeste ostendam. Nec id solum meditabatur vastissimi nostri de Actis Sanctorum operis conditor, verum et alia cujusvis generis Martyrologia publici juris facere, ne quid in Actis occurreret quod eruditos lectores remorari posset. Juverit Bollandum ipsum loquentem audire citati capitis § 3, ubi, enumeratis suppetiis, fulcimentis, adminiculis undecunque collectis et acceptis, ad alia monumenta progressus, recenset Calendaria et Fastos variarum ecclesiarum, Breviaria et id genus instrumenta ex quibus indicatur præbeturque occasio in sanctorum Acta inquirendi. Pergit deinde in hunc modum : « Sed præ his quoque magno mihi subsidio Martyrologia fuere. Cogito, quæ habeo non pauca, saltem quæ maxime probata erunt, illa olim edere accurate recensita, collataque cum iis quæ interea suggerent amici. Quia tamen hic nonnulla cito quæ adhuc publici juris non sunt, ne quis eam ab causam forte hæsitet, paucula hic de iis a me pertractari, censui oportere. Hæc antesignanus noster, non Usuardi solum, sed et aliorum Martyrologiorum editionem animo designans, rectissime et sapientissime ipso magni operis principio censuit, et ante ipsum, pri

« PoprzedniaDalej »