Obrazy na stronie
PDF
ePub

stitutis direxit; pauca de eo summatim attingentes, A cum esset Benjamini generis homo, episcopatum earumdem rerum ignaris insinuare curavimus.

33. In utroque hoc testimonio mentio fit de sanctorum actibus et passionibus seu agonibus, quos manu descriptos Ado Gallensibus monachis dono dedit: quibus verbis constat Martyrologium ab ipso Adone compositum. Id vero aperte declarat Notkeri testimonium, rationem reddentis cur Ado in Martyrologio suo non meminerit Desiderii Viennensis episcopi: de quo, inquit, venerabilis Pater Ado, ut pote in præsentia posito, et ob id suis cunctis notissimo, aliquid superfluum dicere judicavit: nam Desiderii mentionem in Martyrologii Adonis exemplaribus, tam editis quam manu exaratis, prætermissam esse superius observatum est.

34. Ad hæc idem sanctus pontifex libellum de Vita sancti Theuderii abbatis Viennensis litteris mandavit, ejusque cœnobii monachis nuncupavit hoc prologo: Ado Viennensis episcopus fratribus in cœnobio sancti Theuderii consistentibus in Do- B mino Jesu Christo æternam salutem. Patris vestri Vitam, id est beati Theuderii, idcirco vestræ sanctitati scriptis meis commendare disposui, ut vos suis exemplis ad amorem vitæ æternæ amplius invitarem, etc. Vita hæc edita est in appendice sæculi primi.

Adonem antequam missum faciamus, in seriem Viennensium epíscoporum, qui sæculo nono exstitere quædam observare juvat. Præter indicem utriusque Galliæ Christianæ, et tertium Joannis a Bosco, unum ex ms. Codice Viennensi acceptum mihi suppeditavit noster Claudius Stephanotius, qui index jussu Burnonis episcopi anno 1239 conscriptus est. Alium item indicem sæculi noni ac decimi episcoporum habes in tomo I Analectorum. Omnes hi indices cum Kalendario Viennensims. comparandi sunt. Burnonis Chronographus de Urso, a quo exordium duco, ejusque successoribus ita scribit :

S. Ursus vir bonus et simplex, senio gravatus coadjutorem sibi clegit, ut ejus vices ageret. Sepultus fuit in ecclesia S. Stephani x Kal. Maii.

S. Ultraja ex Judæo de tribu Benjamin Christianus, doctissimus, prædicti Ursi episcopi coadjutor et successor, Karolo Magno percharus, finem vitæ accepit Idibus Martii, et sepulturam cum suo prædecessore in ecclesia S. Stephani. Is in vulgatis indicibus, item in ms. Kalendario ecclesiæ Viennensis memoratur his verbis: Commemoratio Ultraja Viennensis episcopi, qui tempore imperatoris Karoli, cum adhuc senex Ursus superviveret, et

[ocr errors]

Viennensem suscepit: cujus tempore agente pio principe Carolo partem rerum suarum Viennensis ecclesia recepit. Rexit ecclesiam annis XI, et sepultus est in ecclesia B. Severi (7. Stephani), ubi`antecessor ipsius Ursus sepultus jacet. Burnonis Chronographus, Kalendarium ms. atque adeo Joannes a Boscó, Urso seu Ursioni, quem anno 794 concilio Francofurtensi interfuisse constat ex can. 8, præponunt Wolferium, eumque ab Ultraja distinguunt. Verum Ado noster, cui potior fides, Urso postponit Wiferium, natione Bajowarium, quem binominem fuisse, et Ultrejam patrio nomine appellatum dicit.

S. Barnardus sub annum 810 Ultraja seu Wolferio suffectus, anno 842 obiit, ut ad ejus vitam probatum est in tomo superiori. Hinc corrigendus Burnonis Chronographus, qui Barnardi ordinationem anno 817, mortem anno 862 reposuit.

S. Agilmarus a Lothario imperatore confirmationem fundationis Romanensis monasterii a S. Barnardo fundati impetravit, inquit Chronographus, et anno 860 ex dictis, non 800, ut fallit Chronographus, pridie Non. Julii animam efflavit, et solemniter ad pedes Naamatii in ecclesia S. Petri fuit tumulatus.

S. Ado hujus vitæ lumen amisit xvII Kal. Januarii anno 873, ex præmissis, non anno 876, ut in Analectis, aut anno 879, apud Chronographum.

Post Adonem clerus et populus elegerunt Othtrannum archiepiscopum Viennensem: cujus consecrationi Bernerius Gratianopolitanus episcopus interfuit, ex Analectis: S. Othrannus, inquit Chronographus, jacet in æde S. Petri, defunctus 16 septem.,

anno 888.

Post hunc Othrannum electus et consecratus est Barnoinus, qui anno Dominica Incarnationis 899, indictione 11, obiit, ex Analectis: ubi mendum in annum Incarnationis, ut ex autographo postea deprehendi, irrepsit, uti et in sequentem.

Quippe eodem anno Incarnationis 899, indictione 11, v. Kal. Februar, die Dominica consecratus est archiepiscopus Raganfridus, cui consecrationi interfuit Isaac sanctæ Grationopolitanæ ecclesiæ episcopus, tempore Ludovici regis filii Bosonis. Hinc corrigendus iterum Chronographus, qui Barnoiniobitum locat anno 901, scribitque eum interfuisse concilio Viennæ celebrato a legato sedis apostolicæ anno 892. Hæc de Viennensibus episcopis, deque Adone dicta sint.

[blocks in formation]

I. Ab origine mundi usque ad diluvium.

[blocks in formation]

Ab Abraham ad David usque.
- IV. A Davidis regno ad transmigrationem Hebræorum in
Babyloniam. V. Ab eadem transmigratione ad Christum Servatorem nostrum. - VI. A
Christo ad mundi finem.

Ex Bibl. Patr. max., tom. XVI.)

ETAS PRIMA

AB ORIGINE MUNDI USQUE AD DILUVIUM

A

Breves temporum per generationes et regna, primus ex nostris Julius Africanus sub imperatore Marco Aurelio Antonino simplicis historia stylo elicuit. Deinde Eusebius Cæsariensis, atque sanctæ memoriæ Hieronymus presbyter, chronicorum Canonum multiplicum ediderunt historiam, regnis simul ac temporibus digestam. Post hos alii atque alii, inter quos præcipue Victor, Turonensis Ecclesiæ episcopus, recensitis prædictorum historiis, gesta sequentium ætatum usque ad consulatum Justini junioris explevit. Horum nos temporum summam, ab exordio mundi usque ad imperatoris Lotharii ac Ludovici fratris ejus, ac Ludovici et Caroli regum principatum, quanta potuimus brevitate notavimus, adjicentes e latere descendentem lincam temporum', cujus indicio summa præteriti sæculi cognos- B catur. Quædam etiam ex divinis libris ad eruditionem legentium, ubi opportunum duximus, subnotantes, ut ex brevi lector plura colligere possit.

Sex diebus rerum creaturam Deus formavit. Primo die condidit lucem. Secundo, firmamentum cœli medio libravit aquarum, ipsis aquis ac terra cum colo superiore ac virtutibus, quæ in ea Conditorem laudarent, ante horum sex dierum exordium creatis. Tertio, congregatis in suum locum aquis, quæ cuncta contexerant, aridam jussit apparere. Quarto, sidera in firmamento cœli posuit, qui nunc quantum conjunctura æquinoctii colligitur, xII Kalendarum Aprilium vocatur. Quinto, natatilia et volatilia animantia creavit. Sexto, animalia terrestria, et ipsum hominem Adam formavit: de cujus latere

[blocks in formation]

C

dormientis matrem omnium viventium Evam produxit qui nunc, quantum credibile videtur, decimus Kalendarum Aprilium dies appellatur. Unde merito creditur, si non verior sententia vicerit, eodem decimo Kalendarum Aprilium die, Dominum fuisse crucifixum. Dicebat enim una eademque non solum hebdomadis, sed et mensis die, secundum Adam pro generis humani salute vivifica morte sopitum, de productis e latere suo cœlestibus sacramentis sponsam sibi Ecclesiam sanctificare : quo videlicet die primum Adam humani generis patrem ipse creaverat; eique de latere costam tollens, mulierem ædificaverat, cujus adjutorio genus humanum propagaret.

[A. M. 130] Adam annorum centum triginta genuit Seth, cui supervixit annis octingentis. Verum Septuaginta Interpretes ante natum Seth posuerunt annos ducentos et triginta; postea, septingentos. Seth interpretatur resurrectio, quia in eo ressuscitatum est semen justum, quod est stirpis filiorum Dei, et quia significavit resurrectionem Christi a mortuis cujus mortem illatam a Judæis significavit Abel, qui dicitur luctus, a fratre Cain occisus.

[235] Seth annorum centum quinque genuit Enos; cui supervixit annis octingentis septem. Porro Septuaginta ante natum Enos annos ducentos quinque posuere, postea, septingentos septem. Enos interpretatur homo, de quo benedicitur. Iste cœpit invocare nomen Domini, quia hominum est proprium ut, suæ conditionis memores, invocent Conditoris auxilium, ut filii resurrectionis esse lætentur.

aliquo alio videtur adjunctum.

Dolendum est autem quod istud Chronicon multis mendis scateat, quæ defectu ms. codicum corrigi non potuerunt.

b Has temporum notas, inter uncos inclusas textui premisimus. Edit.

[blocks in formation]

vium factum est, atque ita fit ut nongentesimo sexagesimo nono vitæ suæ anno Mathusala mortuus sit, eo anno quo cœpit esse diluvium. Mathusala annorum centum octoginta septem genuit Lamech : hac generatione gigantes nati sunt, hacque ætate Jubal ex genere Cain artem musicam reperit, cujus etiam frater Tubalcain æris ferrique inventor fuit.

(1056) Lamech annorum centum octoginta duorum genuit Noe, cui supervixit annos septingentos quinque. Septuaginta ponunt annos ante natum Noe, centum octoginta novem. Et postea, quingentos sexaginta quinque. In hac sola generatione summa universitatis discrepat, quia triginta quatuor annis plus vixisse Lamech in Hebræis quam in Septuaginta translatorum codicibus invenitur :

(460) Malalcel anno sexagesimo quinto genuit Jared, cui supervixit annos octingentos triginta. Septuaginta ante natum Jared annos centum sexaginta quinque, postea posuere sexcentos triginta. Interpretatur autem descendens sive robo- B et quia hoc potuit accidere errore scriptoris, po

rans.

(622) Jared annorum centum sexaginta duorum genuit Enoc, cui supervixit annos octingentos. In hac generatione nusquam utrique codices discrepant. Enoch translatus est a Deo : quique etiam nonnulla scripsisse, Juda apostolo idipsum attestante, fertur. Sed ob antiquitatem suspectæ fidei, a Patribus refutata sunt, ut sunt illa quæ sub ejus nomine proferuntur de gigantibus fabulæ, quod non habuerint homines patres.

(684) Enoch annorum sexaginta quinque genuit Mathusalem, post cujus ortum ambulavit cum Deo trecentis annis. Septuaginta ante natum Mathusalem posuere centum quinquaginta quinque annos, postea ducentos Enoch, qui interpretatur dedicatio, C septima generatione translatus, civitatem electorum insinuat quæ in sexta hujus sæculi ætate pro Deo laborans, in septima sabbati futuri gloriam. dedicationis exspectat. At quia reprobi sola præ. senti sunt fidelitate contenti, Cain civitatem quam statuit non in septima generatione, sed in primogenito Enoch filio consecrat.

(874) Mathusalem annorum centum octoginta septem genuit Lamech, cui supervixit annos septingentos octoginta duos, id est usque ad diluvium. Septuaginta ante natum Lamech, centum sexaginta septem annos ponunt postea, octingentos duos, qui numerus, ut lector facillime videbit, juxta Hebraicam veritatem viginti annis, juxta vero Septuaginta auctoritatem, quatuordecim annis tempora diluvii transiit. Et quomodo verum est quod octo tantum animæ in arca salvæ factæ sunt? Sed in Hebræorum et in Samaritanorum libris ita scriptum reperitur Et vixit Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech; et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech septingentis octoginta duos annos, et genuit filios et filias. Et fuerunt omines dies Mathusalæ anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est. Et vixit Lamech centum octoginta duos annos, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Mathusalæ usque ad diem ortus Noe, sunt anni trecenti sexaginta novem. His adde sexcentos annos Noe quia in sexcentesimo vitæ ejus anno dilu

:

D

tius ei linguæ crediturjunde est in aliam per interpretes facta translatio.

(1556) Noe, divino oraculo jubente, anno ætatis suæ quingentesimo, arcam ædificare cœpit. His temporibus, ut refert Josephus (Antiq. lib. I), scientes illi homines quod aut aquis aut igne perire poterant, in duabus columnis, ex latere et lapide factis, studia sua conscripserunt, ne delerentur memoria quæ sapienter invenerant. Quarum lapidea columna fertur in diluvio durasse, et hactenus in Syria permanere. Noe anno sexcentesimo venit diluvium, mense secundo, decima septima die mensis. Cujus arcam Josephus sedisse refert in montibus Armeniæ, qui vocantur Ararat. Hæc prima ætas Sæculi, secundum Hebraicam translationem, continet annos mille sexcentos quinquaginta sex. Secundum septuaginta editionem, bis mille ducentos quadraginta duos.

(OROS. 1. I, c. 3.) In hac prima ætate, sacræ litteræ continent præter veritatem historicam et omnis creaturæ conditionem, quod virtute Spiritus sancti creatura, per inobedientiam peccati labe fœdata, sanctificatis aquis esset ad perpetuam gratiam abluenda; sicque lux pietatis a nocte impietatis, misericordi justaque divisione, esset dirimenda. Et in formatione Adam, et, de costa lateris ejus, mulieris Evæ, sacramentum Christi et Ecclesiæ. Et in contempto mandato omnibus transgressoribus præceptorum Dei perpetuam mortem justo judicio inferri. Et in serpentem diabolum prolatam sententiam in eis manere qui ejus fecerint voluntatem; et in maledicto mulieris, originale peccatum sequi; ot transgressorum filios sub peccato nasci; et prædictam pœnam peccati in labore sudoris et doloris, quam radix humani generis Adam per propagationem in ramos ex radice damnata venientes infudit.

In Cain et Abel duorum populorum figuram, Judæorum et Christianorum, ubi sacrificium majoris respuitur, et minoris placitum assumitur; electorum multitudinem, ad veram et æternam dedicationem transferendam, et homicidæ filios, viæ suæ ordinem corrumpentes, et justo et manifesto judicio omnipotentis Dei intercipiendos.

a De scriptis Enoch, vide Sixti Senens. Biblioth. lib. 1.

ETAS SECUNDA

A DILUVIO AD ABRAHAMI NATIVITATEM.

(1657) Secunda sæculi ætate, prima hujus diei, A sicuti cum una lingua sit Latina, sub una lingua

quæ est vicesima septima mensis secundi, egressus est Noe de arca, in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. Quod commemorans in Epistola sua beatus Petrus apostolus statim exponere curavit : Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio per Deum : per resurrectionem Jesu Christi, qui est in dextera Dei, in aqua diluvii baptismum : in arca et his quæ continebat Ecclesiam et fldeles ejus; in octonario animarum numero, mysterium Dominicæ resurrectionis, in cujus fide baptizamur, docens esse figurata.

Fuerunt autem Noe filii tres, Sem, Cham et Japhet, ex quibus suptuaginta duæ linguæ sunt, id est de Sem viginti octo; de Cham, triginta; de Japhet, B quindecim.

(1658) Sem centesimo anno genuit Arphaxad, biennio post diluvium, a quo Chaldæi. Supervixit autem Sem nato Arphaxad quingentis annis, id est usque ad quinquagesimum annum nativitatis Jacob.

(1694) Arphaxad anno centesimo'trigesimo quinto genuit Sale. Hic Septuaginta interpretes unam generationem plus quam Hebraica veritas posuerunt, dicentes quod Arphaxad, cum esset annis centum triginta quinque genuit Cainan, qui cum centum triginta annorum fuerit, ipse genuit Sale. Quorum translationem evangelista Lucas hoc loco videtur esse secutus. Vixit autem Arphaxad post natum Sale quadringentis tribus annis, cui tamen Septuaginta C post natum Cainam ascribunt annos quadringentos triginta, et Cainam post natum Sale, trecentos triginta octo. Ab Arphaxad Samaritæ vel Indi.

(1724) Sale annorum triginta genuit Heber, cui supervixit annis quadringentis tribus. Ante natum Heber, Septuaginta posuerunt annos centum triginta, postea, trecentos triginta. Ab hoc Heber Hebræorum nomen et genus oritur.

(1785) Heber annis triginta quatuor genuit Phalec, cui supervixit quadringentis triginta annis. Septuaginta ante natum Phalec posuere ann. centum triginta quatuor, postea, ducentos septuaginta. Phalec interpretatur divisio; cui propterea tale nomen parentes imposuerunt, quia tempore nativitatis ipsius terra per linguarum confusionem divisa est. Cujus D divisionis Arnobius rhetor ita meminit (ARNOBIUS in Psal. crv): Sem, primogenito Noe, pars facta est a Persida et Bactris usque in Indiam longe, et usque Rhinocoruras: quæ spatia terrarum habent linguas, sermone barbarico, viginti septem a. In quibus linguis gentes sunt patriarum quadringinta sex, non diversarum linguarum, sed diversarum patriarum :

diversæ sunt patriæ, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum, Calabrorum, Picentum, Tuscorum, et si dicamus his atque hujusmodi similia. Cham vero, secundus filius Noe, a Rhinocoruris usque Gaddila, habens linguas sermone Punico a parte Garamantum; Latino, a parte bore; barbarico, a parte meridiani, Æthiopum, Ægyptiorum, et barbaris interioribus, vario sermone, viginti duabus linguis, in patriis trecentis nonaginta quatuor. Japhet autem, tertius, a Media usque ad Gaddila ad boream. Habet autem Japhet flumen Tigridem, quod dividit Mediam et Babyloniam, in patriis ducentis, sermone vario in linguis viginti quatuor. Fiunt ergo omnes simul linguæ septuaginta duæ ; patriæ autem generationum mille, quæ in tripartito orbe Asia, Africa, Europa sitæ sunt: habetque, ut diximus,Japhet flumen Tigridem, quod dividit Mediam et Babyloniam ; Sem autem Euphratem ; Cham vero Geon, qui vocatur Nilus.

Phalec annorum triginta genuit Ragau, cui supervixit annis ducentis novem. Septuaginta ante natum Ragau centum triginta annos ponunt, postea, ducentos octo. Tempore Phalec turris ædificata est factaque linguarum divisio. Hujus turris altitudo quinquies mille centum septuaginta quatuor dicitur tenere passuum, paulatim altioribus in angustias coarctatis, ut pondus imminens facilius sustentaret. Describunt ibi templa marmorea, lapidibus pretiosis auroque distincta, et multa alia quæ videntur incredibilia. Auctor hujus turris Nemrod gigas exstitit. Qui post confusionem linguarum migravit inde ad Persas, eosque ignem colere docuit. Abhinc errores gentium creverunt, templa constructa, et quidam gentium principes tanquam dii sunt adorati.

(1820) Ragau annorum triginta duo genuit Seruth, cui supervixit annis ducentis septem. Septuaginta ante natum Seruth, centum triginta duos annos ponunt, postea ducentos octo. Scytharum regnum exortum est, ubi primus regnavit Tanaus.

(1858) Seruth annorum triginta genuit Nachor, cui supervixit annos ducentos. Septuaginta natum Nachor ponunt annos centum triginta, postea, ducentos. Ægyptiorum regnum sumit principium, ubi primus regnavit Zoes.

(1878) Nachor annorum viginti octo genuit Thare, cui supervixit annos centum et novemdecim. Septuaginta ante natum Thare ponunt septuaginta novem, postea, centum triginta novem. Assyriorum regnum et Sicyoniorum nascitur; sed primus in Assyriis regnavit Belus, quem quidam Saturnum existimant in Sicyonia Ægialeus, a quo Ægyalea nun

a Philastrius, Hæreseon cap. 106; pluribus linguis homines ante Babel asserit usos.

cupata est, quæ hactenus Peloponnesus vocatur. Ninus, rex Assyriorum primus, propagandæ dominationis libidine, arma foras extulit, cruentamque vitam magnis per totam Asiam bellis egit.

(1948) Thare annorum septuaginta genuit Abraham, cui supervixit annos centum triginta quinque. Sub quo Zoroastres, magicæ inventor, a Nino rege occiditur: qui Ninus ipse, dum deficientem a se oppugnat urbem, sagitta ictus interiit, murique Babyloniæ a Semiramide regina Assyriorum ædificantur (BEROS. 1. v.). Hactenus secunda sæculi ætas protenditur, fiuntque anni a diluvio usque ad Abraham, mille septuaginta duo, secundum vulgatam editionem, id est Septuaginta interpretum secundum vero Hebræorum codices, longe pauciores inveniuntur, id est ducentis nonaginta duobus.

A resurrectionem suam Christus Spiritum sanctum credentibus misit. Quod autem ejus altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo, quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorumļætatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans legem non se venisse solvere, sed adimplere. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit corporis enim longitudo a vertice usque ad vestigium, sexies tantum habet, quantum latitudo, quæ est ab uno latere ad alterum latus, a dextera in sinistram, vel a sinistra in dexteram : et decies quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum, et quinquaginta in latituB dine, et triginta in altitudine.

In hac secunda ætate sacræ litteræ continent, præter veritatem historicam, fidem et sacramentis plenam Patrum obedientiam. In hac Noe mysticæ jussioniet fabricæ obediens, arcam figuratis numeris et mensuris fabricans, eamque mundis immundisque animalibus, ut ei præceptum fuerat implens, Ecclesiam sanctam nobis composuit, mirificis sacramentis redundantem, lignum passionis et crucis ferentem, morte Christi baptismi gratiam exhibentem, pretium nostrum tanquam per ostium lateris manantem:per quod columba eadem ipsa Ecclesia tanto munere dotata processit: et corvus hæreticus exiens, tantis sacramentis indignus, ab illa quæ texerat, nigredine peccati illectus, transvolans humani cadaveris cupiditate naufragus, reverti contemnit. Arca construitur a Noe de lignis non putrescentibus, Ec- C clesia construitur a Christo ex hominibus in sempiternum victuris, quæ nunc in fluctibus hujus mundi natat.

Quod autem de quadratis lignis fieri jubetur, stabilem vitam sanctorum significat, undique ad omne opus bonum paratam : quocunque enim verteris quadratum, firmiter stabit.

Quod bitumine glutinantur arcæ ligna intrinsecus et extrinsecus, ut in compage unitatis significetur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab his qui intus sunt, sive ab illis qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvat vincu lum pacis est enim bitumen ferventissimum et violentissimumgluten, significans dilectionis ardorem, magna fortitudine ad tenendam societatem spirita- D lem omnia tolerantem.

Quod trecentis cubitis arca longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex ætatibus omne hujus sæculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus nunquam destitit prædicari, sed in trecentis cubitis signum ligni passionis ostenditur: ipsius enim litteræ numerus crucis demonstrat signum, quo, socii Christi passionis effecti per baptismum, longitudinem vitæ æternæ adipiscimur. Quod vero cubitis quinquaginta latitudo ejus expanditur, insinuat quod corda credentium Spiritus sancti dono charitate dilatantur: unde quinquagesimo die post

Eadem arca collecta in unum cubitum, desuper consummatur: sic Ecclesia, corpus Christi, in unitate collecta sublimatur et perficitur. Quod autem aditus ei sit a latere, nemo quippe intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum redemptionis peccatorum, quod ex Christi latere aperto manavit.

Quod inferiora arcæ bicamerata et tricamerata construuntur, sic ex omnibus gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, propter circumcisionem et præputium, vel tripertitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Ideo arcæ inferiora dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium. In summa autem omnes in unum consummamur: et non est ibi varietas, quia omnia et in omnibus Christus.

Quod cuncta animalium includuntur genera in arca, quia ex omnibus gentibus et nationibus congregatio sit in Ecclesia: quod etiam Petro demonstratus discus ille significat, quod munda et immunda ibi sint animalia (Act. 1); sicut in Ecclesiæ sacramentis, et boni et mali versantur.

Quod septena sunt munda, et bina immunda, ideo quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis, sanctum autem Spiritum in divina Scriptura in septiformi operatione commendat, mali autem in binario numero schismata faciles et quodammodo divisibiles ostenduntur.

Quod ipse Noe cum suis octavus numeratur,quia in Christo spes resurrectionis nostræ apparuit, qui octava die, id est post Sabbati septimam, a mortuis resurrexit.

Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam factum est diluvium, quia in spem futuræ quietis, quæ septimo die significata est, baptizamur.

Quod præter arcam omnis caro quam terra sustentabat, diluvio consumpta est, quia præter Ecclesiæ societatem,aqua baptismi quamvis eadem sit,non solum non valet ad salutem, sed potius valet ad perniciem.

Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum in decem præceptis legis admittitur per universum orbem terrarum qui quatuor partibus continetur, sive ille

« PoprzedniaDalej »