Obrazy na stronie
PDF
ePub

occupaverant Ecclesiæ, vocari fecit. Ego vero, sub- A melior abbas. Ab Agapito papa factus fuit sacerdos. dit Flodoardus, fractus ætate, et attritus infirmitate, ministerio me abdicavi prælaturæ coram eodem præsule quique me hoc absolvens jugo, imposuit illud per electionem fratrum meorum nepoti meo Flodoardo septuagesimo ætatis meæ anno. » Hactenus Flodoardus de seipso.

Ex ejus Historia multa nova scies, et in illa totam antiquitatem hauries. » Belle omnino, sed tamen verbum aubé, quod in sexto versu legitur, non id significare puto, quod Flodoardus sacerdos factus sit ab Agapito, qui anno 946 sedere cœpit. Nam ante annum 940 Flodoardus ecclesiæ Culmisciacensis rector erat, ex dictis num 9, ac proinde sacerdos. Aubé sine dubio idem est ac Latine albatus. Quid autem vocabulum istud hoc loco significet non capio. Quidquid sit, ex his versibus, qui non longe ab illis temporibus scripti sunt, elicitur, Flodoardum, Historie Remensis scriptorem, monachum fuisse et abbatem. Id quod non solum Sigebertus, sed etiam Adelgagi epistola contestatur, quæ mox B integra referenda est.

Quænam sit illa prælatura, quam abdicavit, valde.
obscurum est. Hoc nomine sine dubio intelligitur,
non simplex canonici titulus, sed vel præpositura
ecclesiæ Remensis (nam et præpositos, saltem
monasterium, aliquando prælatos appellatos legere
memini), vel dignitas abbatialis. Abbatem quippe,
imo et monachum fuisse Flodoardum probant argu-
menta et indicia non pauca. Primo id præcise tradit
epistola Adelagi seu Adelgagi Bremensis archiepisco-
pi et apostolicæ sedis legati ad Flodoardum, qua ipsum
consolatur, quod ad cathedram ecclesiæ Noviomen-
sis electus, Fulcherio cedere coactus sit. Inscriptio
epistolæ sic habet; Frodoardo Patri Remensi, ver-
bum pacis. Fortasse legendum, presbytero Remensi.
In hac autem epistola quæ omnino sincera et ge-
nuina videtur, Flodoardum, beneficio deposito,
in solitudinem et monasterii latebram » secessisse
testatur Adelgagus, qui hanc epistolàm scripsit
anno 951, prid. Kalend. Octobris. An tunc pastore
destituta fuerit ecclesia Novomensis, non satis con-
stat ex Flodoardi Chronico, in quo Rodulfi episcopi
ordinatio ponitur anno 950, et deinde, nulla ejus
obitus mentione facta, «< Fulcarius deoanus mona-C
sterii sancti Medardi Noviomensinm episcopus
Remis ordinatus » dicitur anno 954. Si mendo caret
in prædicta epistola anni designatio, dicendum est,
Rodulfum anno ab ejus ordinatione proximo 951
obiisse, deinde in eligendo successore divisa fuisse
suffragia, aliis Flodoardo faventibus, aliis Fulcario
seu Fulcherio, qui tandem superior exstiterit. Nec
aliquis dicat, alium esse hunc, de quo agitur in
epistola prædicta, Flodoardum: cum tempus, locus,
cæteraque omnia conveniant. Certe apud Sigeber-
tum, autorem ejus supparem, in cap. 131 de scrip-
toribus ecclesiasticis, Flawaldus Remensis, qui gesta
pontificum Remensium scripsit, monachus appellatur.
Et in vetusto epitaphio Gallicis rhythmis scripto,
quod a Bulæo relatum est, idem asseritur, uti et
Flodoardi patria et dignitas abbatialis. En epita-
phium:

Si ti veu de Rein savoir li Eveque,
Lye le temporaire de Fladoon le saige.
Y les mor du tam d'Odalry Eveque,
Et fut d'Eparnay né pár parentaige.

Vequit caste Clerc, bon Moine, meilleu Abbé.
Et d'Agapit ly Romain fut aubé.

Par sen histoire maintes novelles sauras,
Et enille toutes antiquité auras.

Quod ita reddidit Bulæus : « Si vis nosse Remenses
archiepiscopos, lege Chronicon Flodoardi docti. Is
fato functus est tempore Odalrici præsulis, oriundus
ex Sparnaco. Vixit castus clericus, bonus monachus,

D

Unum contra hanc epistolam opponi potest, nempe quod in ea legitur, Flodoardum jam ante annum 951 deposuisse beneficium; cum ex Chronici postremo loco superius relato constet, eum non nisi anno 964 prælaturam abdicasse. Sed reponi potest, beneficii nomine ab Adelgago intelligi curam ecclesiæ Culmisciacensis, et titulum quem in ecclesia Remensi possidebat at prælaturæ vocabulo significari abbatialem dignitatem quam Odalricns. « per electionem fratrum, » id est monachorum, Flodoardi nepoti cognomini imposuerit.

:

Cujus ergo, inquis, monasterii, si usquam monachus et abbas fuit ? Marlotus ex communi senten

tia scribit, eum monasticen induisse apud sanctum Remigium, Colvenerius ibidem etiam abbatem fuisse. Quod utrumque vereor ut verum sit. Nam in accurato quem habemus indice tum abbatum illustris istius cœnobii, tum monachorum, qui sub unoquoque abbate devixerunt, nullus reperitur Flodoardus, Et quidem a restitutione disciplinæ regularis ibidem facta, primus abbas fuit Hincmarus ab anno 945 in annos xxII: quo ex calculo excluditur Flodoardus. Alii secessum ei tribuunt in monasterium sancti Basoli, ubi abbas postea creatus sit. Favet quod ibi duos habuerit consanguineos, avunculi sui filios, ut ipse ait in lib u, cap. 3. Verum illud obstat quod anno 952, ex Chronico, Artoldus archiepiscopus » in monasterio sancti Basoli monachos restituit, expulsis clericis qui serviebant ibi, committens illud Hincmaro et Rotmaro abbatibus. Atqui ante annum 951 Flodoardus jam monachus erat, ex Adelgagi litteris (si tamen vitium in numeros non irrepsit). Non ergo apud S. Basolum, sed potius apud Altivillarenses, ubi Rotmarus abbas erat Inter monachos ejus temporis Altivillarenses unum invenio Flodoldum. An hic Flodoardus ? Sane id unum nobis conjiciendum restat, quando quidem serius apud sanctum Theodericum monachi restitud sunt, ut inferius videbimus. Poro in Altivarensi monasterio abbatem fuisse. Rotmarum, cui cum Hincmaro commissa est cura restitu tendæ apud sanctum Basolum disciplinæ monasticæ, evincit prædictus index Altivillarensium monachorum, quem

[ocr errors]

nabemus ex pervetusto codice Remigiano, in quo A manis edimus. In his libris integra sunt acta sancti

Rotmarus et Rodulfus abbates recensentur. Unde conjicere licet, Rotmarum coenobii sancti Basoli curam, favente Hincmaro abbate, imposuisse Flodoardo monacho suo. Sed hæc longius nos ferunt. Flodoardi obitum anno 966 contigisse docet Appendix ad ejus Chronicon his verbis : « Ipso anno, videlicet 966, vir vitæ venerabilis et Remensis ecclesiæ presbyter, nomine Flodoardus, honore sanctitatis venerandus, castitatis splendore angelicus, fulgore sapientiæ cœlicus, cæterarumque virtutum insignibus abundanter oppletus præcedentis libelli, aliorumque dictator egregius, quinta Kalendas Apriles terrenæ peregrinationis relinquens exsilia, civica, ut credimus, adeptus est jura. » Flodoardus ipsa die laudatur in Necrologio ecclesiæ Remensis, teste Sirmundo, sed sine tituli gradusve adjectione. Alius itaque censendus est Flodoardus presbyter et canonicus, qui in Necrologiis ecclesiæ Remensis et Remigiano notatur xvi Kal Junii. In ms. codice PP. Carmelitarum Excalceatorum apud Parisios hoc ejus epitaphium quatuordecim libris carminum ab eodem scriptis subjunctum est, ipso Flodoardo, ut videtur, auctore :

Hic jacet indignus Flodoardus honore sacerdos,
Arbiter exspectans cœlicus ut redeat.
Hoc sibi confisus veniam miserante ferendam,
Sitl icet admissis obsitus innumeris.
Quisque legis titulum, sortis memor ipse iuturæ,
Expete sic Dominum propter humi positum,
Christe tuo servo Flodoardo parce benigno,
Et pro judicio da veniam famulo.

[ocr errors]

B

C

Ad scripta ejus quod attinet, non satis laudari potest Remensis Historia, quatuor libris ab ipso eruta et contexta ex vetustis illius ecclesiæ archivis, conciliorum actis gestis martyrum aliorumque sanctorum, epistolis pontificum aliisque monumentis ; quam historiam R. præsuli, id est, ut Sirmundus interpretatur, Rodulfo Laudunensi nuncupavit. Ejusdem est sine dubio magni momenti Chronicon, sub ejus nomine primo'vulgatum a Pithæo, qui an idein esset auctor immerito dubitavit, ut ex mutua comparatione evidenter supra collegimus, de quo hæc leguntur in Chronico Andegavensi, tomo I Bibliothecæ Labbeanæ, pag. 285: Anno 917 initium Chronica Flodoardi ; et Anno 965 finis Chronica Flodoardi. Duobus annis mutilum est Chronicon in editis. Henricus Bunderius Dominicanus Gandensis, qui anno 1555 vixit, in suo indice iibro-D

rum

mss. Belgicorum alia enumerat Flodoardi opuscula his verbis: « Flodoardus presbyter scripsit de triumphis Italicis martyrum et confessorum metrice libros quindecim, manuscriptos Treveris in summo templo de triumphis Christi et sanctorum Palæstinæ metrice libros tres manuscriptos ibidem; tertio de triumphis Christi et Antiochiæ gestis metrice libros duos ms. ibidem. » Priores, non quindecim, sed tantum quatuordecim libri exstant in pervetusto, ut jam dixi, codice, qui modo est PP. Carmelitarum Excalceatorum quibus ex libris nonnulla de Pontificibus Ro(a) Benedictinæ professionis formula.

Patris nostri Benedicti et sancti Columbani aliorumque sanctorum!, quorum Gregorius Magnus et in Dialogis meminit. Columbani Vitam hanc metricam et carmen de S. Benedicto damus infra. Browerus in Annalibus Trevirensibus fragmentum de Pontifice Leone VII refert ex codice Trevirensi, idem mimirum quod superius exhibuimus. Denique Flodoardus versibus etiam cecinit miracula quædam beatæ Mariæ, de quibus agit in Historiæ suæ, lib. л, cap. 6 Ratherius Veronensis episcopus tanti eum fecit, ut opera sua ipsi emendanda traderet, teste Folcuino in Chronici Laubiensis, cap. 20, ubi epistolam Flodoardo Remensi a Ratherio scriptam in Laubiensis monasterii scriniis suo tempore asservalam dicit.

Superest ut Adelgagi epistolam eidem Flodoardo directam, quæ a Colvenerio primum, deide ab aliis, etiam a Binio in Bibliotheca Patrum vulgata est, hic repræsentemus. « Adelagus, miseratione divina Bremensis ecclesiæ servus, Flodoardo Patri Remensi, verbum pacis. Qui dudum deposuisti beneficium, ut tecum mundanæ gloriæ contemptorem animum in solitudinem et monasterii latebram deferres, ex voto non ante finem discessurus, quid jam doles tibi inde non licere egredi ad episcopium ascendendo, quod subripuit Fulcherius? Stas et non stas? Deo promisisti de stabilitate, ut si aliquando aliter feceris, ab eo te damnandum scires quem irriseris, et jam tamen vacillas? Esto firmus in via Dei, et a matutina usque ad noctem quæ sunt honoris et dignitatis obliviscere. Orasti: (a) Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam. Eloquium Dei est Omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Salvabuntur qui fugerint ab eis, et erunt in montibus sicut columbæ convallium. Vidit Deus boni operis in te affectum, exercendi, præstitit facultatem, exaudivit preces: ne dubita, consummandi afferret auxilium. Sed dicis: Negotiari volenti commodat Deus talentum, lucrantes beat. An nescis quanto quis altius evectus est, tanto propius esse ne cadat ? Ignoras honoris gradum superbiæ esse irritamentum, esse inanis gtoriæ materiam ? Cave ne tibi blandiaris, ne justitiam tuam facere desideres coram hominibus, ut videaris ab eis. Fac te aptum regno Dei, negotiare, lucrare super destinato bravio tuæ vocationis in Christo Jesu. Qui te aptum dicunt dignitati majori, ipsi te, frater, decipiunt, et viam gressuum tuorum consultore diabolo conantur dissipare. Fateor enim qui prodesse non præesse, qui contradictiones non honores, qui labores non delicias, qui opus non opes episcopus desiderat, bonum opus desiderare: sed in omnibus interiorem discute animum, et disce Christum non semetipsum clarificasse ut pontifex fieret. Officium quidem episcopale suscepimus; sed opus officii non implemus. In affectata præeminentia latet periculum. Horrec

notare quod dixit sanctus, rescripsit sanctus : » A dinatus memoratur. Jacobus Vassor in historia NoNunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episcoporum. Hæc accipe ab eo qui tuus est, et jacta tuum in Domino cogitatum patientia tua non peribit in finem. Fient in desolationem, subito deficient, peribunt propter iniquitates suas qui te oderunt. Cognoscetur Dominus judicia faciens, et in operibus manuum suarum comprehendetur peccator. Ora pro me. Scriptum pridie Kal. Octob. anno 931..

Hactenus epistola, in qua Bulæus pro anno 951 annum 955 reponendum putat, nempe ut id quadret cum anno 954, quo Fulcarius apud Flodoardum or

་་

viomensis Ecclesiæ retinet annum priorem. Cæterum nemo, ut spero, moleste feret, quod de Flodoardi monachatu fuse disseruerim, non tam absolute de eo pronuntians, quam alii auctores, quorum nihil interest. Equidem Natalis Alexander, vir doctus, relata Adelgagi epistola (tom. XV, pag. 308). « Ex hac epistola, inquit, perspicum est Flodoardum monachum fuisse.» Itaque non immerito arguerer neglectæ ordinis nostri dignitatis, si saltem, quæ argumenta tantum virum nobis vindicare quoquo modo possunt, non afferrem in medium, relicto æquis lectoribus decretorio judicio.

NOTITIA ALTERA

Ex libris Historia Remensis Ecclesiæ et aliunde conscripta per Georgium Colvenerium. (Ex tomo XVII Bibliothecæ Patrum edit. Lugdun., pag. 500.)

Ut a nomine ordiamur, integrum auctoris nomen B Fuisse etiam aliquando rectorem seu pastorem Colfuit, ut arbitramur, Flodohardus, seu Flodoardus, ex quo per syncopem factum est Flohardus, et Floardus. Quod posterius in nostris fere exemplaribus reperitur, quomodo item legit Joannes Savaro in notis suis ad Sidonium Appolinarem. Sigebertus Flawaldum, Trithemius Flavaldum nominat. Petrus Pithoeus in duodecim auctoribus simul editis, Papirius Massonus, eosque secutus illustrissimus cardinalis Cæsar Baronius Frodoardum appellant. Sed pro littera l, non r, in prima syllaba facit, quod lib. 11 hujus Historiæ, cap. 3, meminerit Flawardi, sive, ut habet aliud exemplar, Flavardi avunculi matris suæ, et in Chronico suo, anno 953; nepotis sui Flodoardi, ut ibi legit correctius exemplar Divionense. Unde et prædictus Pithoeus in Glossario Capitularium Karoli Magni et Ludovici Pii, quod auctum posterius in lucem emisit, perpetuo Flodoardum nominat, uti et Josias Simlerus in præfatione seu epistola dedicatoria Cosmographiæ Ethici, quod et nos sequemur. Patria ei fuit Sparnacum oppidum non procul Remis dissitum. Vixit sub archiepiscopis Remensibus Hæriveo, Seulfo, Artoldo et Odalrico. Sub Artoldo eum hoc opus conscripsisse patet ex libro 1, cap. 6. Vixit sub regibus Francorum Carolo, Simplice, Ludovico Transmarino et Lothario ejusdem Ludovici filio, quem in regem Francorum consecravit Artoldus anno 954 Fuisse presbyterum et canonicum Ecclesiæ Remensis testantur codices Remensis et Igniacensis, qui illum his titulis ornant, imo omnia nostra exemplaria manu exarata, in quorum calce legitur: Explicit Floardus vel Flohardus presbyter et Remensis canonicus. Similiter dictus Josias presbyterum vocat, et Joannes Filesacus Parisiensis theologus in veteris Ecclesiæ Gallieanæ Querela canonicum Remensem, uti et Joannes Molanus in Nat. SS. Belgii die quinta Angusti.

misciaci vici testatur ipse libro iv, cap. 28. At postmodum vitæ genus mutasse, et relicto canonicatu monasticæ regulæ sese subdidisse, et deinde abbatem factum esse, certa sunt documenta ex epistola Adelagi Bremeusis archiepiscopi, quam habes infra. Item ex eo quod de se scribit in Chronico anno 963, his verbis: Ego vero fractus ætate, et attritus infirmitate, et ministerio me abdicavi prælaturæ coram eodem præsule (scilicet Odalrico, Artoldi successore) quique me hoc absolvens jugo, imposuit illud per electionem fratrum meorum, nepoti meo Flodoardo, septuagesimo ætatis meæ anno. » Sic ibi. Idem confirmant versus Gallici, in codice perantiquo ms. reperti, a nobis in frontispicio positi, quoCrum hæc est interpretatio: » Si vis scire Remenses episcopos, lege Chronicon Flodoardi docti. Is mortuus est tempore Odalrici episcopi, oriundus ex Sparnaco. Vixit castus clericus, bonus monachus, melior abbas, ab Agapito papa fuit factus sacerdos. Ex ejus historia multa nova scies, et in illa totam antiquitatem hauries. » Idem denique probatur ex testimonio Dominici Grimani cardinalis, quod infraposuimus. Fuit autem monachus et abbas ordinis S. Benedicti Remis in monasterio sancti Remigii. Quare non fallitur, nec injuste illum suo ordini vindicat Trithemius Sigebertum secutus, libro 1 De Viris illustribus ordinis sancti Benedicti, cap. 68, et in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum, cum dicit eum fuisse monachum Remensem ordinis sancti Benedicti. Quos item sequitur Conradus Gesnerus in sua Bibliotheca, et Arnoldus Wion libro 11 Ligni Vitæ, capite 67: sed hic in ætate ejus fallitur centum prope annis, scribens eum floruisse anno 870. Fallitur quoque Antonius Possevinus in Apparatu sacro, in eo quod Flavaldum a Flodoardo et Frodoardo distinguat, tanquam diversos auctores >

Frodoardo solummodo tribuens Chronicon, de quo A tur dicto an. 845, recensens ibidem diploma Caroli

infra, Flodoardo autem hanc Remensium episcoporum Historiam: sed quæ in appendice nonnihil corrigit. Similiter dictus Wion in adjunctis ad Lignum Vitæ, pag. 909, Flodoardum a Flavaldo non recte distinguit. Præterea fallitur Papirius Massonus in Catalogo auctorum. quibus usus est in suis Annalibus, dum vocat eum Remensem pontificem. Quod secutus est Baronius anno 933, nisi in Baronio mendum sit, et pro Remensi archiepiscopo, legendum sit, Remensis archiepiscopus, ut ad Artaldum referatur. Nam anno 948 vocat eum Remensis Ecclesiæ presbyterum, sicut et ipse Papirius, lib. 11, in Carolo Simplice, ut per inadvertentiam pontificem vocasse videatur.

Illud interim verum est, mortuo Rodolfo, ab utroque capitulo, Noviomeasi, et Tornacensi, die 20 Julii anno 950 electum fuisse in episcopum Noviomensem et Tornacensem. Non fuit tamen confirmatus, quia Ludovicus Transmarinus rex Francorum subdole, clam et via extraordinaria in sedem utriusque Ecclesiæ intrusit et introduxit impurum monachum et simoniacum clericum Fulcherum, sui archimagiri Kentii filium nothum. Quod resciens Adelagus, vel, ut vocat Albertus Krantzius in sua metropoli, Adaldagus Bremensis archiepiscopus, apostolicæ sedis legatus, in hæc verba prorupit : Cognoscetur Dominusjudicia faciens. Deinde consolatoriam epistolam eidem transmisit (vide supra in notitia ex Mabillonio.) Hæc ex mss. Quibus habent consona de Fulchero Jacobus Meyerus et Antonius Demochares in tabulis episcoporum Tornacensium his verbis: 44. Fulcharus sive Fulcherus monachus Suessionensis sancti Medardi, sepultus in templo sancti Elegii extra muros civitatis Noviomensis de quo scribit Meyerus anno 955. Fulcherus homo spurius, filius existimatus principis coquorum Ludovici regis, Noviomagensem malis artibus adeptus episcopatum, omnia fecit deteriora, administravitque menses omnino 18 morbo absumptus pediculari et phthiriasi, magnum exemplum puniti ambitus et simoniæ, si nos posteri timeremus Deum >>

:

Calvi, quo edicit ut Hincmaro restituantur omnia bona episcopatus Remensis, quod habetur lib. 1., c. 4. De quo non sine ratione ait Pithoeus in dicto Glossario, verbo Beneficiario jure: Nolim virum multæ lectionis ex interpretatione Gallica, alienis a sensu verbis, hoc idem diploma retulisse. Verum ab an. 865 incipit ipsa verba Latina Flodoardi allegare, sed ex unico exemplari, eoque sæpe incorrecto et depravato, ut eodem anno, item 871, 877, 892, 893, et alibi videre est. Cæterum non sine lande ipsius meminit, ut an. 933, vocans accuratum illius temporis scriptorem, cui tantam fidem tribuit, ut anno 954 ex eo alios omnes mendacii redarguat. Quantæ vero auctoritatis fuerit, ex eo discimus B quod ad legationes et publica negotia interdum adhibitus sit. Unde libro primo, capite 20, se scribit ab Artaldo episcopo missum propter res quasdam Remensis Ecclesiæ ab Otthonem regem et Conradum ducem.

C

Fuit porro Flodoardus vir litteris et moribus egregie exornatus, ut declarant testimonia, quæ infra subjungemus, et quod in historico præcipuum est, variæ lectionis, magnæ diligentiæ et indefessi labo-D ris. Hine ait in præfatione hujus Historiæ, « opus hoc undecunque collectume sse: videlicet ex scriptoribus sacris et profanis, gestis martyrum et Vitis aliorum sanctorum, actis conciliorum, et epistolis pontificum, præsertim Remensium, quas ex archivis Ecclesiæ suæ deprompsit. Sane a prædictis eum commendant nostri sæculi doctissimi Annalium scriptores Baronius et Papirius Massonus, qui suos Annales ex ipsius scriptis plurimum exornaverunt. Meminit ipsius frequentissime Baronius tom. X, ab anno 845 usque ad ann. 962. Sed quod dolendum, ea allegans quæ ex Gallico exemplari mutilo et imperfecto curavit in Latinum transferri, ut ipse fate

Ut vero ad scripta ejus veniamus. Quatuor hujus operis libros esse demonstrat auctoris prologus, in quo vocat quadrifidum laboris sui opus. Quapropter male Trithemius, et qui eum sequuntur, tres solumnmodo numerant. Præter hos quatuor libros Historiæ Remensis Ecclesiæ, sive ut alii vocant, De Gestis Remensium pontificum, in quibus multa alia de sanctis et monasteriis ejusdem civitatis et diœcesis interserit. Scripsit etiam Chronicon ætatis suæ exactissimum ab anno Domini 919 usque ad 966, quod in lucem protulit Petrus Pithoeus inter duodecim scriptores coætaneos Annalium et historiæ Francorum. Excusum est opus in octavo Parisiis 1588, et Francofurti 1594. Tametsi in præfatione dubitet idem Pithoeus sitne ejusdem auctoris. Sic enim ait : « Jam de Frodoardi Chronico (sive is Flavaldus vel Floardus sit Remensis Ecclesiæ presbyter, qui archiepiscopornm sHorum Vitas a B. Remigio ad Artaldum, diverso plane stylo descripsit) et hoc monere visum est, ea quæ ad Virdunenses episcopos pertinent, sed et alia quædam virgulis inclusa, ex tribus unius esse quod Divionense appellavimus, quanquam Viriduni potius descriptum videatur. Quisquis ille fuit scriptor, multas profecto nobis sui sæculi historiæ tenebras discutiet, » etc. De hac re Pithoeum non abs re dubitasse ait in præfatione Sirmondus, adhibito etiam hoc argumento, quod in vetere Kalendario S. Mariæ Remensis adnotatus sit obitus his verbis: xvi Kalendas Junias Flodoardus presbyter et canonicus; cum auctorem Chronici Flodoardum v Kalendas Apriles vita functum esse Chronici appendix doceat. Verum scire oportet non iisdem diebus, quibus aliquis ex hac vita discedit, anniversariam commemorationem obitus ipsius celebrari in Ecclesiis, ut passim tertatur usus, idque ob varia impedimenta et potissimum circa tempus paschale, quo iste migravit e vita. Quapropter eumdem esse utriusque operis auctorem non solum fatetur Papirius, lib. Annalium Francorum in Carolo Simplice,

sed etiam apertissime convincitur ex iis quæ haben- A in ecclesia B. Mariæ ab Hincmaro ædificața, ut ipse tur in eodem Chronico anno 940, collatis cum iis quæ habentur lib. IV Historiæ Remensis. cap. 28. Utroque enim loco eamdem rem gestam narrat auctor de seipso, videlicet de sua detentione in custodia ab Heriberto comite et ablatione Ecclesiæ quam regebat in Colmisciaco. Neque sane id Pithæus unquam scripsisset, si hanc pariter historiam legisset, quæ non a B. Remigio, qui fuit decimus quintus Remensis sedis archiepiscopus, sed a B. Sixto, primo ejusdem sedis episcopo, primisque fidei Patribus et fundatoribus exorditur. Tantumque abest, ut stylus sit diversus, quod etiam ubi res eadem refertur, iisdem pene verbis utatur. Conferantur cum hoc Chronico ea quæ habentur lib. iv, cap. 15, usque ad 35. Utrum vero prius ab eo scriptum sit non certo constat. Chronicon ex eo videtur posterius, quia hæc historia desinit in actis Artoldi, pertingens ad annum usque 948 Chronicon ulterius progeditur usque ad 966. Quod ait Trithemius, præter gesta Remensium pontificum, eum Vitas quoque multorum sanctorum libro uno scripsisse, cum ejus operis nusquam meminerit, forte non aliud, sed hoc ipsum est, ut Sigebertus insinuat, in quo agit de Vita et miraculis multorum sanctorum. Porro non prosa tantum, sed et carmine valuit Flodoardus. Scripsit enim versibus miracula suo tempore facta

testis est lib. II, cap. 6. Plura eum scripsisse de Vitis sanctorum metrice testis est Joannes Bunderius Gandavensis ordinis Prædicatorum, qui vivebat ann. 1550 in indice mss. codicum in Belgio exstantium his verbis: « Flodoardus presbyter scripsit de triumphis Italicis martyrum et confessorum metrice lib. xv mss. Treveris in summo templo. De triumphis Christi et sanctorum Palæstinæ metrice, lib. 1 mss. ibidem. Tertio de triumphis Christi et Antiochiæ gestis, metrice libros duos mss. ibidem. » Quæ scripta si adhuc exstent, utinam Treverenses publico Ecclesiæ bono evulgent. De cæteris ipsius operibus compertum nihil habeo. Obiit autem plenus dierum, ætatis videlicet suæ anno 73, incarnationis Dominicæ 966, quinto Kalendas Aprilis, hoc est 28 die B Martii, non quinta die Aprilis, ut inadvertenter adnotavit Nicolaus Chesneau et Possevinus. Sic enim in supplemento chronici ipsius legimus: Ipso anno (videlicet 966) vir vitæ venerabilis et Remensis eccesiæ presbyter) nomine Flodoardus, honore sanctitatis venerandus, castitatis splendore angelicus, fulgore sapientiæ cœlicus, cæterarumque virtutum insignibus abundanter oppletus, præcedentis libelli aliorumque librorum dictator egregius, quinta Kalendas Apriles terrenæ peregrinationis relinquens exsilia, civica, ut credimus, adeptus est jura.

NOTITIA BIBLIOGRAPHICA

(Apud Fabric. Biblioth. med. et inf. Lat.)

Flodoardus, sive Frodoardus Sigeberto et Trithe- Claus Chesnau, sive Querculus, decanus Remensis, mio Flauvaldus, ordinis Benedicti Culminiacensis, (Cormicy) presbyter et canonicus sancti Remigii Remensis, obiit an. 966, 28 Martii, ætatis 73. Ejus scripta sunt:

Annales, seu Chronicon ætatis suæ ab anno 919 ad 966. in P. Pithoei XII scriptoribus coætaneis, Parisiis 1588, et Francofurti 1594, 8o, pag. 109, 198. cum brevi appendice usque ad annum 978, pag. 198. 201; et continuatione ab anno 977 ad 990, ex Chronicis Wilhelmi Nangii, monachi sancti Dionysii, pag. 207, 214 Hoc Chronicon licet Frodoardo non audet certo tribuere Pithæus, tamen egregiam lucem præferre illis temporibus non diffitetur, et sub Flodoardi nomine recusum est et ex Codice Thuano emendatius in Andreæ du Chesne, sive Quercetani, scriptoribus rerum Francorum, tomo II, p, 590. Novam editionem hujus Chronici et omnium Flodoardi operum meliorem jampridem parari a D. de Targny, Noviodumensi. thesaurario Ecclesiæ Remensis et

bibliothecario regio testatus est Jacobus le Long in

bibliotheca Historicorum Galliæ, n. 3746, et 6870. Conferendus codex integrior Cottonianus ab Octaviano imperatore, cum continuatione Reginaldi, archidiaconi Andegavensis, usque ad annum 1277. Vide catalogum ms. bibl. Cotton., n. 69.

Historia Ecclesiæ Remensis, sive, ut Sigebertus, cap. 132, vocat, Gesta pontificum Remensium, libris quatuor usque ad annum 948, quorum versionem Gallicam sed pluribus passim omissis ediderat Nico

D

Remis 1580, 4 integros Latine primus vulgavit Jacobus Sirmondus, Parisiis 1611, 8o, cum appendice Anonymi, canonici Remensis circa annum 1140, qui Flodoardum breviaverat, aliisque opusculis ad eamdem Ecclesiam spectantibus. Post Sirmondum, Georgius Colvenerius, qui codice Latino, ex quo Chesnæus Gallicam versionem suam adornaverat, contulisse se testatur, ac præter scholia et vocum obscurarum explicationem addidit appendicem Sonacii de statutis synodalibus Ecclesiæ Remensis, et catalogum archiepiscoporum Remensium. Duaci 1617, 8°. Colvenerii editionem expresserunt Bibliothecæ Patrum, Paris. 1639, et novissima Lugdunensis, tom. XV, p. 500 De Romanis pontificibus a beato Petro ad Leonem VII, poemate heroico libris 15, quod Anastasiani operis de vitis Pontificum paraphrasim esse notat Papebrochius in Actis sanctorum, tom. VII, Maii, pag. 773, nisi quod variorum sanctorum elogia passim interspersa habet. Insignem partem hujus operis a Gregorio II, an 715, ad Leonem

VII, an. 935, ex codice Carmelitarum excalceatorum San-Germanensi vulgavit Mabillonius, sec. Benedict. III, parte 11, pag. 596. Etiam ex sanctorum interspersis elogiis non pauca edidit idem Mabillonius, ut a præstantissimo Caveo jam notatum, S. Colum bani abbatis, sec 11, pag. 30, S. Attale, pag, 127 ; S. Bertulfi abbatis Bobiensis; et ex libro vini carmen octavum de S. Benedicto ejusque miraculis, in supplemento ad sæc. 1, ad calcem sæculi 11, pag.

« PoprzedniaDalej »