Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deum (I Cor. 1, 19), tanto quisque amplius intus A vestris (Matth. XI, 28). Quid enim in hac vita labo

riosius quam terrenis desideriis æstuare? 589 aut quid hic quietius quam hujus sæculi nihil appetere? [Vet. XXVIII.] Hinc est quod Israeliticus populus custodiam Sabbati accepit in munere (Exod. xv1,29); hinc e contra est Ægyptus muscarum multitudine percussa(Exod. vIII,21). Populus namque qui Deum sequitur accipit sabbatum, id est requiem mentis, ut nullo in hac vita desideriorum carnalium appetitu fatigetur. Ægyptus vero quæ hujus mundi speciem tenet muscis percutitur, Musca enim nimis insolens et inquietum animal est. In qua quid aliud quam insolentes curæ desideriorum carnalium designantur? Unde alias dicitur; Musca morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccle. x, 1), quia cogitationes super

stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri. De hac abysso per Joannem dicitur: Vidi angelum descendentem de cœlo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua; et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus, et satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni (Apoc. xx, 1). Millenario etenim numero non quantitatem temporis, sed universitatem, qua regnat Ecclesia, designavit. Antiquus autem serpens ligatus catena in abyssum mittitur, quia religatus a bonorum cordibus, apud reproborum mentes reclusus, eis atrocius dominatur. Qui paulo post quoque de puteo abyssi educi describitur, quía de iniquorum cor- B fluæ, quæ assidue in animo carnalia cogitante et

1

dibus nunc occulte sævientibus, tunc accepta contra Ecclesiam potestate, in vim aperta persecutionis 2 erumpet. Hæc itaque abyssus, in qua nunc diabolus servatur occultus, non esse in se sapientiam dicit, quia alienam se a vera sapientia iniquis operibus ostendit. Dum enim malitiam quisque tegit in corde, ore autem blandimenta exhibet, dum cogitationes suas duplicitate obnubilat, dum puritatis verba quasi fatuitatem devitat, dum vias simplicis innocentiæ declinat, quasi habere se abyssus Dei sapientiam recusat. Et quia huic mundo mentes deditæ præsentis vitæ curis et sollicitudinibus perturbantur, et idcirco ejusdem sapientiæ tranquillitate perfrui nequaquam possunt, recte subjungitur:

3

CAPUT XLIII.

[ocr errors]

IBID. Et mare loquitur: Non est mecum. 68. Ea non fruuntur, qui terrenis distrahuntur curis. Quid enim maris nomine nisi sæcularium mentium amara inquietudo signatur? Quæ dum se vicissim inimicitiis impetunt, quasi adversantes se undæ collidunt. Recte etenim mare vita sæcularium dicitur, quia dum procellosis actionum motibus concitatur, ab internæ sapientiæ quiete atque stabilitate disjungitur. Quo contra bene per prophetam dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? A terrenis autem mentibus tanto longius spiritus fugit, quanto apud has quietem non invenit. Hinc est enim quod de quibusdam per D Psalmistam dicitur: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3). A qua nimirum contritione perturbationis nos Dominus revocat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus

[blocks in formation]

6

nascuntur et deficiunt, eam suavitatem 5 qua unus-quisque intrinsecus per spiritum unctus est perdunt, quoniam integritate ejus perfrui non permittunt. Ægyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui terrenam vitam diligunt, dum desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur, turbis cogitationum carnalium ad ima depressa sunt, ut ad quietis intimæ desiderium non leventur. Unde cum mira ope pietatis ad cor veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium æstus ejicit, et post in eo virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evangelii historia innuit, in qua dum ad resuscitandam filiam principis invitatus Dominus duceretur, protinus additur: Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella (Matth. 1x, 25). Foras ergo turba ejicitur, ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna sæcularium multitudo curarum, anima quæ intrinsecus jacet mortua non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit. In his itaque inquietudinum fluctibus habitare sapientiam non posse cognoscens, ait: El mare loquitur: Non est mecum. Nullus quippe eam plene recipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Unde et alias dicitur: Sapientia scribæ in tempore olii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam (Eccli. xxxvIII, 25). Et rursum Vacate et videte, 8 quoniam ego sum Deus (Psal. Lv, 11).

[Vet. XXIX.] 69. Nisi eis non terreno studio serviatur. Sed quid est quod plerosque antiquorum patrum novimus hanc sapientiam et intrinsecus vivaciter tenuisse, et curas mundi extrinsecus solemniter ministrasse (Genes. XLI, 43, etc.)? An percep tione hujus sapientiæ Joseph privatum dici mus, qui famis tempore totius Ægypti curas suscipiens, non

[blocks in formation]

officio; et hac sapientia non jam turbulenta atque confusa, sed tranquilla corda repleantur. Bene ergo. de ea dicitur quia Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ac si aperte diceretur : Perturbatæ mentes sæcularium eo ipso clamant, quoniam a vera sapientia longe divisæ sunt, quo quietæ non sunt. Quia vero hæc Dei sapientia manens cum Patre ante sæcula incarnanda erat in fine sæculorum, ut ad redimendum genus humanum non sanctos angelos, non justos homines mitteret, sed in manifestatione visionis per semetipsam veniret, recte subjungitur:

solum Ægyptiis alimenta præbuit, sed vitam quoque A ut aliud intrinsecus voto, aliud extrinsecus teneatur exterorum advenientium ministerii sui arte servavit? An ab hac sapientia Daniel alienus exstitit, qui a Chaldæorum rege in Babylonia princeps magistratuum effectus, tanto majoribus curis occupatus est, quanto et sublimiori dignitate omnibus prælatus (Dan. 11, 48)? Cum igitur constet plerumque etiam bonos non terreno studio terrenis curis implicari, patenter agnoscimus quia sic nonnunquam cives Jerusalem angarias solvunt Babyloniæ, sicut sæpe cives Babyloniæ impendunt angarias Jerusalem. Nam sunt nonnulli qui verbum vitæ pro sola sapientiæ ostentatione prædicant, eleemosynarum opem pro appetitu vanæ gloriæ subministrant. Et quidem Jerusalem videntur esse quæ agunt, sed 590 tamen Babyloniæ cives sunt.

70. Deo soli vacare cupiendum est, et curis externis ex Dei voluntate serviendum. Sic itaque aliquando contingit ut qui solam cœlestem patriam diligunt, terrenæ patriæ curis subjacere videantur. Quorum tamen ministerium a pravorum operibus plerumque in actu, nonnunquam vero ante supernum judicem in sola cogitatione discernitur. Pleni quippe superna sapientia discernunt qualiter debeant et ad aliud vacare intrinsecus, et ad aliud extrinsecus occupari ut si forte occulta Dei ordinatione aliquid eis non appetentibus de hujus sæculi curis imponitur, cedant Deo quem diligunt, et præ amore ejus intrinsecus solam illius desiderent visionem; præ timore vero ejus impositam sibi extrinsecus humiliter 2 expleant actionem, ut et vacare Deo appetant ex gratia dilectionis, et rursum curas superimpositas ex conditione expleant servitutis. Cumque occupationes extrinsecus perstrepunt, intrinsecus in amore pacatissima quies tenetur; 3 atque occupationum tumultus exterius perstrepentes dispensat interius præsidens judex ratio, et tranquillo moderamine ea quæ circa se minus sunt tranquilla disponit. Sicut enim vigor mentis frenandis præest motibus carnis, sic sæpe superimpositos tumultus occupationis bene regit amor quietis, quia exteriores curæ si perverso amore non appetuntur, non confuso, sed ordinato animo ministrari queunt. Sancti etenim viri nequaquam eas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt; et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant; sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, et exercent quod vitant. Intrant enim ad cor suum,et ibi consulunt quid velit occulta voluntas Dei; seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cervicem cordis jugo divinæ dispensationis. Quisquis vero talis est, quilibet tumultus versentur extrinsecus, nunquam ad ejus interiora perveniunt. Itaque agitur

B

C

VERS. 15.

CAPUT XLIV Rec. XXVI].

Non dabitur aurum obryzum pro ea. 71. Angeli ab omni labe mundi, non homines. Quid namque per aurum obryzum nisi sancti angeli designantur? Qui recte et aurum vocantur, et obryzum: aurum, quia fulgent claritate justitiæ; obryzum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpæ. Homines vero justi quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obryzum omnino non possunt, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15). 591 Nam quamvis in hac vita ex magna justitiæ claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum peccatorum sordibus carent; Joanne Apostolo attestante, qui dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8); et affirmante Jacobo, qui astruit, dicens: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Propheta etiam deprecante, qui ait: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. cXLII, 2). Aurum ego obryzum illi nuncupantur, qui in ea qua conditi sunt innocentia perdurantes, et fulgent claritate justitiæ, et nullis vel minimis maculantur sordibus culpæ.

[Vet. XXX.] 72. Nullus tamen angelorum ad redimendum hominem missus est, aut sufficit. Sed quia pro hac sapientia nullus angelorum redemptor humani generis mittendus fuit, ne quis spem in his, quos in adjutorium hominum sæpe apparuisse didicimus, angelis poneret, dictum est; Non dabitur auD rum obryzum pro ea. Ac si aperte diceretur: Per semetipsam sapientia manifestabitur, ut humanum genus a culpa redimatur. Nullus vice ejus angelus mittitur, quia per creatorem necesse est ut creatura liberetur. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. vIII, 36). Sed vir sanctus, spiritu ejusdem sapientiæ repletus, quosdam in Judæa prævidit non esse defuturos qui spem in legislatore ponerent, et suæ salutis auctorem

Turon. et Norm., et aliud extrinsecus operari, et perstrepentes. In Editis legitur: atque occupationem

ad aliud vacare intrinsecus: ut si, etc.

2 Duo Ebroic. et Prat., exhibeant.

Ita legimus in Mss. Turon., Bellov., Laud., Vind., Norm., etc., Germ. habet atque occupatione

tumultus exterius perstrepentis.

Vindoc., visitationis.

2 Laud., sed vir spiritu. Gemet, ac alii pro reple. tus habent plenus; deest sanctus.

[ocr errors]

2

Moysen putarent, sicut et cuidam sanato maledi- ▲ sermonis philosophuæ. centes dicunt Tu discipulus sis ejus, nos enim Moysi discipuli sumus (Joan. ix, 28). Unde adhuc congrue subinfertur:

CAPUT XLV.

[ocr errors]

IB.-Nec appendetur argentum in commutatione ejus. 73. Eorum qui Moysen aut quempiam sanctorum, suæ salutis auctorem putant, insania. Quia enim argento sæpe eloquia divina designantur possunt argenti vocabulo etiam ejusdem eloquii scriptores intelligi, quorum vita inter turbas hominum resplenduit luce virtutum. Sed quia lex peccata indicare potuit, non auferre, non quisquam veterum patrum, non legislator Moyses humani generis redemptor exstitit. Argentum ergo in commutatione hujus sapientiæ non appenditur, quia quilibet sancti esse B potuerunt, in comparatione unigeniti Filii Dei nullins meriti fuisse pensantur, qui nisi hujus sapientiæ servos se esse cognoscerent, sancti nullatenus fuissent. Ad hoc quippe illi missi sunt, ut in cordibus hominum viam huic sapientiæ prædicando præpararent, neque ut pro ea, sed per eam subjectos populos regerent. Quia enim certum erat quod per accessum temporum deficientis sæculi languores excrescerent, actum est ut æterna Dei sapientia in fine sæculorum per semetipsam veniret ad grandem hunc et nimiæ infirmitatis ægrotum, id est per totum mundum jacens languidum genus humanum, ut transmissis prius prædicatoribus, quasi quibusdam visitatoribus, tanto postmodum 3 major veniret potentia medici, quanto magis morbus crevisset ægroti. Quia vero C nullus vice ejus ad salvandos nos mittitur, dicatur recte: Nec appendetur argentum in commutatione ejus, quoniam vita justorum prædicantium quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernæ 592 sapientiæ per suam præsentiam non commutat. Sed fuere multi gentilium qui, mundi hujus sapientum disciplinis dediti, ea quæ sunt inter homines honesta servarent, et salvandos servata honestate se crederent, nec jam mediatorem Dei et hominum quærerent, cum quasi sufficientem sibi philosophorum doctrinam tenerent. In quorum despectu mox subditur:

CAPUT XLVI [Rec. XXVII].

VERS. 16.-Non conferetur tinctis Indio coloribus. 74. Quantum præstet Dei sapientia, fucata nitore

1 Deest sanato in Prat., Becc., Utic. In 2 Laud. voci sanato appositum est, explicationis gratia,

ccco.

2 Plerique Norm., nos autem.

3 In Mss. Bellov., Corb. Germ., Laud., Norm., etc., necnon in vet. Ed., ita legitur. In Germ. et in posterioribus ed., fieret, sed mendose. Sane medici Dei fieri non potuit major potentia, quæ cum infinita sit, non capit majus aut minus.

4 Germ. et Gemet., non confertur.

Turon., fuscantur. 2 Laud. habet fuscantur et fucantur. Germ., fuscantur, fuscatio; hic et pluries infra.

6 Turon., et puritate conspicua.

7 Norm., fuscare.

D

Quid enim per Indiam quæ nigrum populum mittit, nisi hic mundus accipitur, in quo vita hominum per culpam obscura generatur. Tincti autem colores Indiæ, sunt hujus mundi sapientes; qui quamvis per infidelitatem et plerumque per actionem fœdi sint, ante humanos tamen oculos superductæ honestatis colore fucantur. Sed coæterna Dei sapientia tinctis Indiæ coloribus non confertur, quia quisquis hanc veraciter intelligit, ab his hominibus quos mundus sapientes coluit quam longe distet agnoscit. Ipsaque ejus mandatorum verba ab hujus mundi sapientibus differunt, qui dum intendunt eloquentiæ, eorum dicta quasi pulchra apparent specie, et fucatione tincturæ ; et cum virtute rerum careant, aliud se esse quam sunt verborum compositionibus, quasi superductis coloribus, mentiuntur. At contra,doctrina sapientiæ et prædicatione pulchra est,

6

et pura veritate conspicua; nec aliud se per fallaciam prætendit exterius, et aliud reservat interius; neque in dictis suis pulchra videri appetit nitore sermonis, sed integritate veritatis. In mandatis igitur suis Dei sapientia non confertur tinctis Indiæ coloribus, quia dum fucata eloquentiæ ornamenta non habet, quasi vestis sine tinctura placet. Quam fucationem tincturæ bene Paulus despexerat,cum dicebat: Quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina spiritus (I Cor. 11, 13). Malebat quippe hanc sapientiam sola puritate veritatis. ostendere, non autem eloquii tinctione fucare. Sequitur:

CAPUT XLVII.

7

IBID. Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.

8

75. Christo nullus aut hominum aut angelorum comparandus.- Sardonychum, vel sapphirum, lapides pretiosos non esse quis nesciat? Et dum multi alii pretiosi sint lapides, qui longe istos æstimatione magnitudinis antecellant, cur sapphirus vel sardonychus potissimum pretiosus nominatus est, cum uterque lapis iste aliorum lapidum comparatione vilissimus sit? nisi ut eos lapides qui pretiosi describuntur, dum pretiosos non esse cognoscimus, in eorum intelligentia aliud exquiramus. Sardonychus quippe terræ rubræ similitudinem tenet, sapphirus vero aeream habet speciem. Possunt ergo in sardonycho per terram rubram homines, 10 in sapphiro au

9

8 Addimus non, ex Mss. Germ., Corb. Germ.,Norm., Laud., etc., adjiciendam quoque negationem probat integer contextus, in quo scopus sancti Gregorii est ostendere sardonychum et sapphirum non esse pretiosos lapides, sed, ut ipse ait, vilissimos, si cum aliis lapillis pretiosis conferantur; mentem clare aderit his verbis: dum pretiosos esse cognoscimus,sardonychum videlicet et sapphirum. Deest tamen negatio in omnibus Ed. præterquam in edit. Paris. 1495, et aliis fortasse antiquioribus.

9 In 2 Laud., Germ., Corb. Germ. et aliis, vulgo aeriam; et ita deinceps.

10 Turon., in sapphiro vero qui aeris tenet speciem, visionem angeli designari.

tem per aeream visionem angeli designari. Nam cum A est ut extrinsecus visum, pura intrinsecus perspicuitate

rubræ terræ speciem lapis sardonychus habeat, non immerito hominem designat,quia et Adam,qui primus est conditus, Latino sermone terra rubra nominatur. Quid est ergo quod dicitur, quia hæc sapientia lapidi sardonycho, 593 vel sapphiro non confertur, nisi quod is qui est Dei virtus, et Dei sapientia, mediator scilicet Dei et hominum, homo Christus Jesus, tanta magnitudine excellat omnia, ut ei nec in terra primi homines, nec in cœlo angeli comparentur ? Unde et per Psalmistam, dicitur : Quis in nubibus æquabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7)?

[Vet. XXXI.] 76. Quantum apostoli cælibes antecellant veteris testamenti patres conjugatos. Possunt autem per sardonychum lapidem patres testamenti B veteris, per sapphirum vero prædicatores exprimi testamenti novi. Illi quippe quamvis magnam justitiæ vitam tenerent, carnali tamen propagationi serviebant. Quia igitur constat quod quædam terrena agerent, non immerito per sardonychum lapidem,qui,ut prædiximus, terræ rubræ tenet speciem, designantur. Per sapphirum vero, qui ætherei est coloris, testamenti novi congrue prædicatores accepimus, qui carnalis propaginis desideria postponentes, cœlestia sola sectati sunt. Unde et propheta, conspiciens cuncta carnis desideria sanctos apostolos spiritali ardore transcendere, admiratus ait : Qui sunt hi qui ut nubes volant (Isai. LX, 8)? Ac si aperte dicat: Nos per terram gradimur, qui adhuc conjugiis implica. mur,et propagandæ soboli opera carnis impendimus; isti vero in terra non ambulant, sed ut nubes volant, qui dum coelestia appetunt, de terrenis desideriis nihil tangunt. Ait ergo quia Dei sapientia sardonycho, vel sapphiro lapidi non confertur, ac si patenter insinuet, dicens: Ei qui homo inter homines cernitur, nec in antiquis quisquam, nec in novis patribus æquatur, quia ex Deitate habet quod in humanitate quemquam similem non habet. Unde adhuc subditur :

CAPUT XLVIII.

Vers. 17. Non adæquabitur ei aurum vel vitrum. 77. Beati fulgebunt in cælo tanquam aurum,translucebunt ut vitrum. Quis hoc sanum sapiens juxta litteram sentire dignetur? Vitrum quippe, ut superius diximus, auro longe est vilius; et postquam dictum est quod aurum huic sapientiæ non adæquatur, adhuc quasi crescendo subjungitur quod ei quoque nec vitrum possit æquari. Sed ipsa nos littera ab historico intellectu deficiens, ad indagandum allegoriæ mysterium mittit.Auri namque metallum novimus potiori metallis omnibus claritate fulgere.1 Vitri vero naturæ

1 Ita restituimus ex duob. Laud., Germ., Norm., etc. Prius legebatur, vitri vero natura est, ut extrinsecus visu pura,intrinsecus perspicuitate perluceat.

2 Ita Ed. rec., Germ. vero, Gemet., Prat., 2 Land. et alii passim. Mss., auro mundo simili, etc. Corb. Germ., aurum mundum similes, etc. Editi, vet., auro mundo similis, etc.

C

D

luceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor qualis continetur interius, talis exterius demonstratur, atque, ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid ergo aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et claritate fulgent, et puritate translucent ? Quam Joannes in Apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas 2 aurum mundum, similis vitro mundo (Apoc. XXI, 18). Quia enim sancti omnes summa in ea beatitudinis claritate fulgebunt, instructa auro dicitur.

5

[ocr errors]

78. In eorum vultu intimi animi sensus conspiciuntur. Et quoniam ipsa eorum claritas vicissim sibi in alternis cordibus patet, et cum uniuscujusque vultus attenditur, simul et conscientia penetratur, 594 hoc ipsum aurum vitro mundo simile esse memora tur. Ibi quippe uniuscujusque mentem ab alterius oculis, membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam. corporis harmonia, sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilis sibi. [Vet. XXXII.] Nunc autem corda nostra quandiu in hac vita sumus, quia ab altero in alterum videri non possunt, non intra vitrea, sed intra lutea vascula concluduntur, cui scilicet luto per passionem mentis inhærere Propheta formidabat, cum diceret: Eripe me de luto, ut non inhæream (Psal. LXVIII, 15). Quod nimirum habitaculum corporum Paulus domum terrestrem nominat, dicens: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam æternam in cælis (II Cor. v, 1). In hac itaque terrestri domo quousque vivimus, ipsum, ut ita dicam, corruptionis nostræ parietem mentis oculis nullatenus penetramus, et vicissim in aliis videre occulta non possumus. Unde sancta Ecclesia sponsi sui speciem videre in divinitate desiderans, nec tamen valens, quia æternitatis illius formam quam intueri concupiverat ab ejus oculis assumpta humanitas abscondebat, in Canticis canticorum morens dicit: En ipse stat post parietem nostrum (Cant. 11, 9). Ac si aperte dicat Ego hunc in divinitatis suæ jam specie videre desidero, sed adhuc a visione illius per assumptæ carnis parietem excludor. Quousque itaque in hac corruptibili carne vivimus, cogitationes nostras in alterutrum non videmus. Unde rursum per eumdem Paulum dicitur: Quis scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. 11, 14)? Et rursum Nolite judicare ante tempus, donec veniat

6

3 Vindoc., constructa. 2 Laud., Gemet. et Edit. Barthol. an. 1494, instructura auro.

Turon., habitaculum corporeum.

5 Germ., quia si terrestris domus habitationis. 2 Laud., inhabitationis.

6 Vindoc. Unde et sponsa in divinitate Dominum videre desiderans.

[ocr errors]

Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et A
manifestabit consilia cordium (I Cor. Iv, 5). Illa itaque
civitas quæ sua vicissim singulis corda manifestat,
ex auro dicitur similis vitro mundo, ut designetur
auro clara, vitro perspicua.

79. Quomodo sancti Deo similes sint et dissimiles.
Sed quamvis in ea sancti omnes tanta claritate
fulgeant, tanta perspicuitate transluceant, ei ta-
men sapientiæ de cujus imagine habent omne quod
sunt, æquari non possunt. Bene ergo dicitur: Non
adæquabitur ei aurum vel vitrum. Ad hoc enim sancti
omnes ad illa gaudia æterna perveniunt, ut esse Deo
similes possint, sicut scriptum est: Cum apparuerit,
similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1
Joan. III, 2). Et tamen scriptum est: 2 Domine Deus
virtutum, quis similis tibi (Psal. LXXXVIII, 9)? Et ite- B
rum Aut quis erit similis Deo inter filios Dei?
Unde ergo similes,et unde non similes, nisi quia huic
sapientiæ et similes erunt ad imaginem et tamen non
erunt ad æqualitatem? Aspiciendo quippe æternitatem
Dei, fit eis ut æterni sint ; et dum visionis ejus do-
num percipiunt, ex perceptione beatitudinis imitan-
tur quod vident. Et similes ergo sunt, quia beati
fiunt; et tamen creatori similes non sunt,quia creatura
sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem,
quia non habent finem; et tamen incircumscripti
æqualitatem non habent, qui habent circumscriptio-
nem. Dicatur igitur recte: Non adæquabitur ei aurum
vel vitrum, 595 quia quantalibet sancti claritate et
perspicuitate fulgeant, aliud est homines esse sapien-
tes in Deo, atque aliud esse hominem sapientiam
Dei. Quam profecto sapientiam ille veraciter agnovit,
qui mediatori Dei et hominum aliquem comparare
sanctorum minime præsumpsit. Unde et subditur:
CAPUT XLIX [Vet. XXXIII].

IBID.

Nec commutabuntur pro ea vasa auri
excelsa et eminentia.

80. Sancti omnes pertranseundi,ut ad Christum Deum et hominem perveniatur.-Excelsum quippe vas auri Elias exstitit, excelsum vas auri Jeremias, excelsa atque eminentia auri vasa priores patres fuere. Sed hæc Dei sapientia, ut a carnali nos conversatione redimeret, apparuit in carne, et qui illam veraciter non agnovit, mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum unum esse ex prophetis putavit quem electorum oculi fide tenuerunt Deum, cum viderunt hominem. Unde ab eo sanctis discipulis dicitur :3Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI, 13) ? Cui cum protinus responderent: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam,alii vero Jeremiam,aut unum ex prophetis (Ibid., 14), de suo mox sensu requiruntur : Vos autem quem me esse dicitis (Ibid., 15) ? Cui protinus Petrus totius Ecclesiæ voce respondens, ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 10). Quia igitur juxta

[blocks in formation]

C

D

5

Pauli vocem Christum novimus Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. 1, 18, 24), Petrus pro hac sapientia. vasa auri excelsa et eminentia commutare noluit, quia de illa non aliud quam erat intellexit. Magnum quippe, ut dictum est, vas auri Joannes, magnum vas auri Elias vel Jeremias fuit. Sed quisquis eumdem Deum quemlibet eorum esse credidit, vas auri excelsum et eminens pro sapientia commutavit. Ecclesia vero pro hac sapientia, vasa auri excelsa et eminentia non commutat, quia Christum Filium Dei non unum esse prophetarum, sed unum prophetarum Dominum credit. Ipsam quippe ad se venisse sapientiam videns, noluit se in illis aureis vasis figere, sed in eam studuit fide certissima pertransire. Unde in Canticis canticorum dicit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Cant. III, 3). Quos enim vigiles qui custodiunt civitatem, nisi priores Patres vel prophetas accipimus, qui studuerunt ad custodiam nostram sanctæ prædicationis voce vigilare? Sed cum Redemptorem suum Ecclesia quæreret, in ipsis antiquis prædicatoribus spem figere noluit, quæ dicit: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Ibid., III, 4). Illum quippe invenire non posset si istos pertransire noluisset. In istis se custodibus infideles fixerant, qui Christum Dei Filium unum quemlibet esse illorum credebant. Voce igitur ac fide Petri inventos vigiles sancta Ecclesia transiit, quæ prophetarum Dominum unum quemlibet ex prophetis credere contempsit. Dicatur ergo: Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, quia electi qui me sanctorum vitam et venerantur ex sublimitate, et tamen non suscipiunt ad errorem. Quos enim puros homines esse sciunt, Deo homini omnino non conferunt. Unde adhuc subditur:

CAPUT L.

Vers.18.-Nec commemorabuntur in comparatione ejus. 596 81. Omnes cælestes cives sancti et justi, sed participatione divinæ sapientiæ, non comparatione.— Omnes enim supernæ patriæ electi, sancti quidem et justi sunt; sed participatione sapientiæ, non comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati ? Lumen autem sapientia, lumen et servi sapientiæ vocari solent. Sed illa lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Istis autem tantummodo dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. v, 14). Justitia quidem sapientia, justitia et servi sapientiæ nuncupantur; sed illa justitia justificans, isti autem justitia justificata. De Deo quippe, qui sapientia est, dicitur: Ut sit ipse justus et justificans (Rom. 11, 26); isti vero dicunt: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. v, 21).

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »