Obrazy na stronie
PDF
ePub

sorte per humilitatem non sit extraneus. Quas bene Paulus mansiones unicuique secundum merita distributas insinuat, cum ait: Alia claritas solis, et alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate (I Cor. xv, 41), Sequitur: CAPUT XX [Rec. XV].

est enim quod sanctæ Ecclesiæ, quæ electorum pul- A ctionem non erit summus, ab hæreditatis tamen chritudine decoratur, per Psalmistam dicitur: Concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 12). De qua paulo post subditur: Omnis gloria ejus filiæ 1 regum ab intus (Ibid., 14). Nam si foris gloriam quæreret, intus speciem, quam rex concupisceret, 2 non haberet. [Vet. XXIV.] In qua quidem quamvis multi virtutum decore fulgeant, atque ipsa vivendi perfectione cæterorum merita transcendant, nonnulli tamen quia ad altiora assequenda non sufficiunt, infirmitatis suæ conscii, pietatis ejus gremio continentur. Qui in quantum prævalent mala vitant, quamvis in quantum appetunt altiora bona non impleant. Quos tamen benigne Dominus suscipit, eosque apud se pro modo digna retributionis admittit. Unde et sequitur:

[blocks in formation]

IBID. fratres earum.

46. Christus inter fortes et perfectos, infirmos et humiles ad supernæ hæreditatis sortem admittit. — Ipsæ ergo ex perfectorum merito speciosæ memorantur, ipsæ etiam quasi ex imperfectorum typo velut infirmæ hæreditatem inter fratres accipiunt. Usus namque vitæ veteris non habebat ut hæreditatem feminæ inter masculos sortirentur, quia legis severitas fortia eligens, infirma contemnens, districta potius studuit quam benigna sancire. 1166 Sed pio nostro Redemptore veniente, nullus infirmitatis suæ conscius de sortienda cœlestis patrimonii hæreditate desperet. Pater enim noster inter masculos etiam feminis jura successionis tribuit, quia inter fortes atque perfectos, infirmos et humiles ad sortem supernæ hæreditatis admittit. Unde ipsa Veritas in Evangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multæ sunt (Joan. xiv, 2). 3 Apud Patrem quippe mansiones multæ sunt, quia in illa beatitudinis vita non dispari unusquisque juxta dispar meritum locum disparem percipit, sed ejusdem disparilitatis damna non sentit, quia tantum sibi quantum perceperit sufficit. Sorores ergo cum fratribus ad hæreditatem veniunt, quia infirmi illuc cum fortibus admittuntur, quatenus si quis per imperfec

1 Vindoc., regis.

2 Mendose in Vatic. et Gilot. 1571, haberet, detracta negatione.

3 In Laud. et al. immediate, quia in illa; omissis his verbis: apud Patrem, etc. In Germ., in domo quippe apud Patrem.

Non legitur flagella in duob. Germ., Laud. et Gemet. Abest etiam a Vulgata. In eodem Gemet. legitur paulo post senis pro senex.

Gregorius hic quintam decimam Pauli Epistolam ad Laodicenses scriptam admittere videtur. Sane meminit idem Apostolus, Coloss. IV, 16, alicujus Epistolæ Laodicensium his verbis: cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut in Laodicensium ecclesia legatur, et eam quæ Laodicensium est vos legatis. Sed eam Epistolam non aliam esse ab ea quæ ad Ephesios inscribitur, existimant plerique eruditi, quam volunt non solum ad Ephesios missam, sed etiam ad Laodicenses aliosque finitimos populos, quorum metropolis erat Ephesus; quemadmodum secunda ad Corinthios scripta Epistola omnibus etiam sanctis qui

PATROL. LXXVI.

VERS. 16. Vixit autem post hæc flagella Job centum quadraginta annis; et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex, et plenus dierum.

47. Qui dicantur pleni dierum in sacris litteris. Job pristino statui, auctis etiam rebus, restitutus, typus est Ecclesia.-In Scriptura sacra non facile plenus dierum ponitur, nisi is cujus per eamdem scripturam vita B laudatur. Vacuus quippe dierum est qui, et quamlibet multum vixerit, ætatis suæ tempora in vanitate consumpsit. At contra plenus dierum dicitur cui nequaquam dies sui pereundo transeunt, sed ex quotidiana mercede boni operis apud justum judicem et postquam transacti fuerint reservantur.

[ocr errors][merged small]

[Vet. XXV.] 48. Sed quia sunt qui hæc etiam in typo sanctæ Ecclesiæ interpretari desiderant, quorum votis tanto magis obediendum est quanto et eorum spiritali intelligentiæ congaudendum, si quatuordecim per denarium ducimus, ad centesimum et quadragesimum numerum pervenimus. Et recte vita sanctæ Ecclesiæ multiplicata per decem et quatuor computatur, quia utrumque Testamentum custodiens, et tam secundum legis decalogum, quam secundum quatuor Evangelii libros vivens, usque ad perfectionis culmen extenditur. Unde et Paulus apostolus quamvis Epistolas quindecim scripserit, sancta tamen Ecclesia non amplius quam quatuordecim tenet, ut ex ipso Epistolarum numero ostenderet quod doctor egregius legis et Evangelii secreta rimatus esset. Bene autem beatus Job post flagella vivere dicitur, quia et sancta Ecclesia prius disciplinæ flagello percutitur, et postmodum vitæ perfectione roboratur. Quæ etiam filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem conspicit, quia in hac ætate quæ 1167 annuis quatuor temporibus

5

erant in Achaia, cujus metropolis Corinthus, dirigitur, ut ex ejus inscriptione liquet. Hinc ex sanctis Patribus nonnulli laudarunt Epistolam ad Ephesios sub nomine Epistolæ ad Laodicenses. Qua de re consulere potes Hieronymum in catalogo scriptorum ecclesiasticorum, in Paulo; criticos sacros, eorum synopsim et alios interpretes. Exstat in Hutteri Novo Testamento duodecim linguarum Epistola ad Laodicenses Græce contexta; sed ab omnibus tanquam spuria rejicitur. Epiphanius, hæresi 42, in fine, rejicit laudatam a Marcione quamdam ad Laodicenos epistolam, quæ, inquit, nusquam apud Apostolum cernitur. Erasmus pro, et eam quæ Laodicensium est, legit: et eam quæ scripta est ex Laodice, xxi tùv i Λαοδικείας.

6 Editi recentiores, secreta rimasset. Vix invenietur a Latinis usurpatum rimo pro rimor, quamvis utrumque admittat Priscianus. In Vindoc., Normannis, etc., Mss. habes, secreta rimatus esset. Duo Germ. concinunt Ed. rec.

25

spes, et erga præterita fides ligat.

volvitur, usque ad finem mundi per ora prædican- A quasi in quodam medio constitutum, et erga futura tium nascentes sibi quotidie soboles contemplatur. Nec abhorret a vero quod per generationes dicimus tempora designari. Quid enim unaquæque successio, nisi quædam propago est generis ? Et pincerna regis Ægypti cum vidisset somnium quod tres propagines duceret, Joseph præditus in solutione somniorum, tres propagines, tres dies renuntiat designare (Genes. XL, 12). Si ergo per tres propagines spatium trium dierum exprimitur, cur non etiam per quatuor generationes annua quatuor tempora figurentur ? Sancta itaque Ecclesia videt filios suos, cum primam fidelium sobolem conspicit. Videt filios filiorum, cum ab eisdem fidelibus ad fidem gigni et filios cognoscit. Quæ etiam senex et plena dierum moritur, quia, subsequente luce ex mercede quotidianorum operum, B deposito corruptionis pondere, ad incorruptionem spiritalis patriæ mutatur. Plena videlicet dierum moritur cui labentes anni non transeunt, 2 sed stantium actuum retributione solidantur. Plena dierum moritur quæ per hæc transeuntia tempora id quod non transit operatur. Unde et apostolis dicitur: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam (Joan. vi, 27). Dies itaque suos sancta Ecclesia, etiam cum præsentem vitam deserit, non amittit, quia in electis suis tanto eorum lucem multiplicius invenit, quanto nunc in eis ab omni tentatione se cautius sollicitiusque custodit. Dies suos Ecclesia non amittit, quia sese in hac vita vigilanter quotidie pensare non negligit, et ad omnia quæ recte facere valeat inertia nulla torpescit. Hinc est enim quod de illa per Salomonem dicitur: 3 Considerat semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit (Prov. xxx1, 27). Semitas quippe domus suæ considerat, quia cunctas suæ conscientiæ cogitationes subtiliter investigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo perceperit, ante æterni judicis oculos exhibendo operibus ostendit. Mori autem dicitur,quia cum illam æternitatis contemplatio absorbuerit, ab hac mutabilitatis suævicissitudine funditus exstinguit, ut in ea jam hoc quod acumen intimæ visionis impediat ullo modo nihil vivat. Tanto enim verius tunc interna conspicit, quanto cunctis exterioribus plenius occumbit. Hanc itaque mortem, hanc dierum plenitudinem, et in beato Job, uno scilicet membro Ecclesiæ, credamus factam, et in tota simul Ecclesia speremus esse faciendam, quatenus ita teneatur rei gestæ veritas, ut non evacuetur rei gerendæ prophetia. Bona enim, quæ de sanctorum vita cognoscimus, si veritate carent, nulla sunt; si mysteria non habent, minima. Quæ ergo per Spiritum sanctum bonorum vita describitur, et per intellectum nobis spiritalem fulgeat, et tamen sensus a fide historiæ non recedat, quatenus tanto fixior animus in suo intellectu permaneat, quanto hunc

1 Laud., Val. Cl., Gemet. et duo Germ., et alios. 2 Emendandæ ex Mss. Anglic. et nostris Edit. Vatic. et Gilot., in quibus legitur, sed statim. 3 Vindoc., Consideravit.

[Vet. XXVI, Rec. XVI.] 49. Conclusio totius operis. Quam formidandum ne qui de Deo loquuntur, aut mala incaute dicant, aut bona non bene. Intentioni placendi Deo humanæ laudis intentio se interserit. Expleto itaque hoc opere, ad me mihi video esse redeundum. 1168 Multum quippe mens nostra etiam cum recte loqui conatur, extra semetipsam spargitur. Integritatem namque animi, dum cogitantur verba qualiter proferantur, quia eum trahunt intrinsecus, minuunt. Igitur a publico locutionis redeundum est ad curiam cordis, ut quasi in quodam concilio consultationis ad meipsum discernendum convocem cogitationes mentis, quatenus ibi videam ne aut incaute mala, aut bona non bene dixerim. Tunc enim bene dicitur bonum, cum is qui dicit, soli ei a quo accepit per id appetit placere quod dicit. Et quidem mala me aliqua etsi dixisse non invenio, tamen quia omnino non dixerim, non defendo. Bona vero si qua divinitus accipiens dixi, meo videlicet vitio minus me bene dixisse profiteor. Nam ad me intrinsecus rediens, postpositis verborum foliis, postpositis sententiarum ramis, dum ipsam subtiliter radicem meæ intentionis inspicio, Deo quidem ex ea me summopere placere voluisse cognosco, sed eidem intentioni qua Deo placere studeo furtim se nescio quomodo intentio humanæ laudis interserit. Quod cum jam postmodum tardeque discerno, invenio me aliter agere quod scio me aliter inchoasse. Sic etenim C sæpe intentionem nostram, dum ante Dei oculos recte incipitur, occulte subjuncta, et eam velut in itinere comprehendens, intentio humanæ laudis assequitur, sicut pro necessitate quidem cibus sumitur, sed in ipso esu, dum furtim gula subrepit, edendi delectatio permiscetur. Unde plerumque contingit ut refectionem corporis, quam causa cœpimus, causa voluptatis expleamus. Fatendum est igitur quod rectam quidem intentionem nostram, quæ soli Deo placere appetit, nonnunquam intentio minus recta, quæ de donis Dei placere hominibus quærit, insidiando comitatur. Si autem de his divinitus districte discutimur, quis inter ista remanet salutis locus, quando et mala nostra pura mala sunt, et bona quæ nos habere credimus pura bona esse nequaquam possunt? Sed hoc mihi operæ pretium credo, quod fraternis auribus omne quod in me latenter ipse reprehendo, incunctanter aperio. Quia enim exponendo, non celavi quod sensi, confitendo non abscondo quod patior. Per expositionem patefeci dona, per confessionem detego vulnera. Et quia in hoc tam magno humano genere, nec parvuli desunt qui dictis meis debeant instrui, nec magni desunt qui cognitæ meæ valeant infirmitati misereri, per hæc utraque aliis fratribus quantum possum cu

Laud., ad curam.

Germ., occulte sibi subjuncta.
Turon., etiam.

salutis

ram confero, ab aliis spero. Illis dixi exponendo A tium mihi suæ orationis impendat, et omne quod in quod faciant, istis aperio confitendo quod parcant. Illis verborum medicamenta non subtraho, istis lacerationem vulnerum non abscondo. Jgitur quæso ut quisquis hæc legerit, apud districtum judicem sola

me sordidum deprehendit fletibus diluat. Orationis autem atque expositionis virtute collata, lector meus in recompensatione me superat, si cum per me verba accipit, pro me lacrymas reddat.

ADMONITIO

IN SEQUENTES HOMILIARUM LIBROS

1169 I. Post expositionem sancti Gregorii in librum Job, servato sanctarum Scripturarum ordine, sequi debent ejusdem sancti Doctoris Homilia in Ezechielem prophetam, quas licet afflictus morbis, negotiisque difficillimis pene immersus, ac innumeris vexatus curis, ad populum habuit. Luctuosam tum Urbis ac totius Italiæ faciem ipse depingit homilia 6 libri secundi, quæ olim 18 inscribebatur: Ubique, inquit, luctus aspicimus. Ubique gemitus audivimus. Destructæ urbes, eversa sunt castra, depopulati sunt agri, in solitudinem terra redacta est....... Alios in captivitatem duci, alios detruncari, alios interfici videmus. Cætera omittimus quibus Romæ, Romani agri, totiusque Italiæ calamitates luget. Non absimilia leguntur in Præfatione libri II, ac præsertim in fine homiliæ ultimæ. Undique, inquit, gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. Alii detruncatis ad nos manibus redeunt, alii captivi, alii interempti ad nos nuntiantur. Jam cogor linguam ab expositione retinere. Hæc nostri Gregorii Scripturam sacram interpretandi otia, inter tot et maxima quidem negotia miratus Bernardus, ad Eugenium summum pontificem ita scribit: Obsidio urbis et barbaricus ensis civium cervicibus imminebat. Nunquid tamen istud terruit beatum papam Gregorium quominus sapientiam scriberet in otio? Eo nempe temporis (quod ex ejusdem præfatione liquet) obscurissimam et extremam partem Ezechielis tam diligenter quam eleganter exposuit (Lib. i de Consid., cap. 9). II. Sane difficillimam prophetiæ hujus explanandæ provinciam deprecari coactus est olim Hieronymus, ob nuntiatam sibi Romanæ urbis obsidionem. Postquam, inquit, clarissimum terrarum omnium lumen exstinctum est, imo imperii Romani truncatum caput, et, ut verius dicam, in una urbe totus orbis interiit, obmutui et humiliatus sum, et silui de bonis (Epist. ad Eustoch., quæ commentar. in Ezech. præmittitur). Aliam laboris hujus declinandi causam affert Hieronymus, nimirum intelligendi et explanandi difficultatem, quam, inquit, Hebræorum probat traditio; nam nisiquis apud eos ætatem sacerdotalis ministerii, id est tricesimum annum impleverit, nec principia Geneseos, nec Canticum canticorum, nec hujus voluminis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam et mysticos intellectus plenum humanæ naturæ tempus accedat.

III.Verum ut tam arduum opus feliciter exsequeretur noster Gregorius, præsentissimum numen expertus est. Cum enim ultimam Ezechielis prophetæ visionem interpretaretur, Petrus diaconus, quo exceptore ac notario utebatur, vidit Spiritum sanctum, sub columbæ candida specie, ipsius capiti insidentem, et rostrum ori immittentem, ex quo altissima mysteria edisceret, ac veluti ebiberet, ut refert Paulus Diaconus in ipsius Vita prope finem, confirmatque Joannes Diac., 1. iv, cap. 69 et 70.

Neque vero mirum videri debet Gregorio tam singulariter adfuisse Spiritum sanctum, eo potissimum tempore quo majora edidit humilitatis argumenta, quando, Isaia teste (Isai. LXVI, 2), didicimus Dei Spiri; tum humilium esse consolatorem et inhabitatorem. Sanctissimum Doctorem audiamus homil. undecima, num. 5, amarissimis lacrymis vel leviora piacula deflentem : O quam dura sunt ista quæ loquor, quia memetipsum loquendo ferio. Cujus neque lingua, ut dignum est, prædicationem tenet, neque in quantum tenere sufficit vita sequitur linguam. Qui oliosis verbis sæpe implicor, et ab exhortatione atque ædificatione proximorum torpens et negligens cesso. Qui in conspectu Dei factus sum mutus et verbosus. Mutus in necessariis, verbosus in otiosis. Reliqua missa facimus, quæ stupendam in tanto viro animi demissionem præ se ferunt. Et quasi humili huic confessioni nonnihil deesset, inferius adhuc ita se reum pronuntiat (Num. 26): sed interim dum loquor, avertere a memetipso oculos volo; et ecce iterum sermo divinus me impingit in memetipsum, ut meam negligentiam videam, et mihi dici hæc quæ audio pertimescam. Sicut enim superius dixi, cujus cor in curis innumeris exsparsum se ad se colligat? etc.

IV. Ut immensis laudibus digna videtur sanctissimi pastoris, tot curis, tot incommodis obsistentibus, assiduitas in concionando, ita non mediocres meretur populi Romani ad Gregorium audiendum flagrans studium, et divini verbi fames inexplebilis. Romanis enim postulantibus 1170 Gregorius Ezechielis expositionem suscepit, quod ipse in præfatione ad librum secundum docet, confirmatque Joannes Diac. 1. IV, c. 76.

V. Cum imminente Urbis obsidione incoepta legantur illæ de quibus præfamur homiliæ, et Agilulpho Langobardorum rege jam muros cingente absolutæ, vel potius interruptæ, quærendum nobis est quo tempore Roma obsessionem hanc passa sit. Referri quidem solet ad an. 595. At ad annum 592 potius pertinere in Vita sancti Gregorii, 1. 11, cap. 4, pene certis et indubitatis argumentis ostendimus.

VI. De homiliarum istarum numero nulla est controversia; duæ etenim supra viginti reperiuntur in libris tam manu exaratis quam editis; at modus eas numerandi non est idem. Nimirum in Excusis eodem modo computantur, ac si ad unum eumdemque librum pertinerent omnes, ita ut quæ prior est secundi libri dicatur in Vulgatis decima tertia. Secus autem in manuscriptis Codicibus, qui post duodecimam prioris libri, eam quæ præfationem libri posterioris proxime sequitur, primam appellant, et sic deinceps usque ad decimam. Quibus morem gerendum duximus. Alteram tamen numerandi rationem iniit Joannes Diac., qui lib. IV, cap. 66, homiliam octavam decimam vocat, quam nos cum Mss. libris sextam secundi libri dicimus. Verum de his quæ levioris et prope nullius momenti videntur monuisse tantum sufficiat.

VII. Quod spectat ad dicendi ac scribendi rationem, quam observavit hic sanctus Doctor, ut eam accuratiorem ac venustiorem esse non contendimus, ita velut humiliorem et depressiorem ipsam contemni non sinimus. In his sane concionibus constat Gregorium rerum magis sensusque curam, quam verborum delectum habuisse. Quamvis vero litteralem sensum tanquam cæterorum fundamentum prius statuere conetur, mysticis tamen rimandis et moralibus explicandis in primis incumbit. Prima homilia cæteris præmittitur ut prologus, in quo Gregorius multa de prophetis prophetiæque Spiritu docet scitu digna et necessaria. Qui

plura circa hoc argumentum requirit, adeat alios ex sanctis Patribus qui prophetas explicandos susceperunt, maxime vero legat Epiphanium, qui initio libri de Ponderibus et Mensuris fuse prosequitur quot sint in prophetis orationum genera, et hæc assignat: doctrinam, contemplationem, cohortationem, minas, commiserationem, lamentationem, preces, historicam narrationem, prædictionem.

VIII. Cæterum in toto hoc opere Gregorius prudenter quidem Hieronymum consuluit Ezechielis prophetiam interpretantem, sed non serviliter secutus est. Imo vero eumdem (dissimulato tamen honoris causa ejus nomine) aliquando refellit; cujus modestiam et in Hieronymum reverentiam utinam imitarentur ex recentioribus scriptoribus nonnulli, qui tam libere eruditissimi Scripturarum sacrarum interpretis doctrinæ obloquuntur! Quorum audaciori calamo liceat hoc opponere doctissimi Sulpicii Severi ejus coævi testimonium dialogi 1, cap. 4. Hieronymus, inquit, vir erat præter fidei meritum dotemque vtrtutum, non solum Latinis atque Græcis, sed et Hebræis etiam ita litteris institutus, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare.

IX. Quid autem nobis hæc novissima Editio debeat jam commemorandum. 1. Prolixiores Ezechielis textus, qui singulis homiliis, si priorem excipias, præmittuntur in Excusis, non autem in manu exaratis, resecuimus; at singulos versus ut successive proponuntur a sancto Doctore explicandi, lineis distinctis excudi curavimus, ad mss.Codicum similitudinem propius accedentes, in quibus aut majoribus characteribus, aut etiam minio vel alio exquisito colore depictis describuntur. 2. Prædictas homilias quæ prius veluti uno ac continuato spiritu legebantur, nullis ad pausandum assignatis clausulis, in varias sectiones, additis totidem numeris, partiti sumus. Notis infra et ad calcem rejectis, si quid obscurius occurrerit quod explicatione indiguerit, exponere curavimus; ubi etiam variantes lectiones exhibuimus, et si qua in textu nonnullius momenti mutatio facta fuerit (contigit autem id sæpissime) Codices mss. quibus ad emendationem faciendam usi sumus indicavimus. Locos omnes a nobis sanatos aut restitutos enumerare longius foret; paucos tamen ex prioribus homiliis designabimus, ut ex iis intelligatur novæ Editionis non modo utilitas sed necessitas. Lib. 1, hom. 2, n. 17, de quo mox, etc.; hom. 3, n. 5, non tenuiter amatur. Et n. 18, cum pes mentis, etc.; hom. 4, n. 3, et si simul, etc.; hom. 5, n. 2, vitæ mortalis, etc. Et n. 7, Verbum itinerantibus, etc.; hom. 6, n. 8, quid ergo mentes auditorum, etc. Et n. 13, ligno autem, etc. Item n. 18, et humus ejus, etc., ubi Editi habent et fumus ejus. Ibid., Gussanv., in pice ardentem, pro in picem ardentem. Denique, n. 19, terribilis quædam. Quem locum Editores omnes corruperant legendo terribilis quidem. Multas similes Editorum corruptelas dissimulamus, ut ad insignem veniamus, quæ exstat hom. 8, n. 24, in qua sane fides de Christi divinitate periclitatur, ut ex nota ad hunc locum palam fiet. Ex reliquis 1171 prioris libri homiliis nihil amplius carpens. Imo ex altero libro unicum locum notabimus, nimirum ex hom. 1, olim 13, n. 3, et lunam sanctam Ecclesiam ; ubi apud Gussanv., et unam sanctam Ecclesiam. Ex his paucis quantum cætera medela indigerent facile intelligitur; eam autem attulerunt mss. Codices quos hic enumerabimus.

X. Et primum quidem commemorandus est vetustissimus Codex Corbeiensis nunc bibliothecæ sancti Germani a Pratis, notatus 161, litteris Merovingiis descriptus qui Caroli Magni, imo etiam Pipini regis ætatem superare creditur, quod eorum temporibus hi veteres characteres Romanis cessissent. Continet hic Codex priorem homiliarum librum. C. Germanensis nomine designabitur, ad discrimen alterius Corbeiensis Cod. antiquissimi, et duorum aliorum Germanensium, quibus Codicibus 2, 3, et 4, locum cum Mss. assi

gnamus.

Quintus est insignis Ecclesiæ Laudunensis, antiquitate præstantissimus, continens librum secundum tantum. Sextus locus debetur Gemeticensi septingentorum annorum, qui duos libros ex integro complectitur. Circa undecimum sæculum, aut ineunte saltem duodecimo exarati creduntur liber Ebroicensis Ecclesiæ, Uticensis, seu monasterii sancti Ebrulphi ; Sagiensis, scilicet monasterii sancti Martini, Beccensis, Lyranus, et Rothomagensis monasterii beatæ Mariæ de bono nuntio; quibus in membranis exstant homiliæ omnes laudatæ, si pauca folia excipias aut abrasa aut avulsa ab exemplari Rothom.Hi omnes Codices parum ab invicem discrepant. Uticensis plurimas non raro lectiones suppeditat, aut eadem manu, aut diversa sed antiqua descriptas.

Ex bibliotheca celebris monasterii sancti Joannis apud Augustam Suessionum utendum accepimus optimæ notæ Codicem, ad quem etiam omnes homilias illas recognovimus, necnon ad duos alios, alterum Longipontis, ord. Cisterc., alterum Vallis Claræ ejusdem ordinis.

Anglicanorum denique Codicum discrepantes lectiones mutuo accepimus a Thoma Jamesio, qui eas publici juris fecit cum cæteris ad Gregoriana opera spectantibus ut jam admonuimus. In conferendo Eze chiele, inquit Jamesius, quatuor mss. Codices mihi adjumento fuerunt, quos postea enumerat, scilicet duos ex bibliotheca collegii Mertonensis, unum ex bibliotheca Boldeiana, et alterum ex bibliotheca collegii Ballionensis.

Præter tot Codicum collationes, adhibuimus etiam veterum Editionum Parisiensis 1502 et alterius 1518, Gilotianæ, Vaticanæ, denique novissima Gussanvillæanæ subsidium.

XI. In Codicibus Suessionensi, Laudunensi et Longipontano, occurrerunt plurima ad homiliam 9 secundi libri, olim 21, pertinentia; quæ cum nec in Editis ullis, nec in aliis Mss. saltem nobis notis legantur, inserere textui religio fuit. Quia tamen a phrasi Gregoriana non abhorrent, ea hic consignanda duximus ; neque enim in brevissimis notis ad columnarum calcem attextis contineri facile potuissent.

Num. 1 laudatæ hom., ad hæc verba: Nunc ergo cum duæ mense describuntur, additur in memoratis Codicibus: Et rursus in exteriore vestibulo quatuor mensa esse perhibentur, aperte jam circa interiorem portam duo vestibula esse memorantur; inter quæ, ut diximus, porta Aquilonis interior staret. Porta itaque interior in interiori vestibulo binas per latera mensas habere descripta est, atque in exteriori similiter binas. Quatuor autem hine et quatuor inde mensæ octo pariter fiunt, dum per latera singula binæ in vestibulo interiori et binæ hinc et inde in exteriori esse describuntur. His itaque, etc., usque ad ignorantia non angustat, ubi desinit num. 1, sicut in Editis, quibus hæc adduntur in Mss. : Dum enim una porta, id est interior, inter duo vestibula esse describitur, tacite eliam porta exterior ad mentem reducitur, intra quam vestibulum ante portam interiorem esse perhibetur. Non jam ergo nobis de una, sed de utraque tractandum est. Possunt, etc. Ab his verbis num. 4, quæ pergit ad Aquilonem, hæc habent Codd. mss.: Dum enim ascensum nominat, portam Aquilonis interiorem designat, per quam sanctam Ecclesiam ac testamentum novum prædiximus figurari; quæ habuit latus exterius Synagogam, ex qua in Deo et Domino nostro Jesu Christo fides inchoavit. Et vere intelligentice ostium in sancta Ecclesia fidelis populus invenit, quæ ad Aquilonem pergere dicitur, quia multitudinem credentium de torpore frigoris et iniquitatis ex gentilitate colligit. Habet ergo porta interior latus exterius, id est sancta Eccle

sia Synagogam; habet ostium, id est cælestis regni intelligentiam; et pergit ad Aquilonem, quia peccatores quosque non despicit, sed eos recipiendo ad pænitentiam misericorditer attendit. Dicatur autem quatuor mensæ hine, et quatuor mensæ inde per latera portæ; dum enim fides et vita, 1172 patientia atque benignitas in interiori intellectu custoditur, porta nostra quatuor in interiori vestibulo mensas habet, in qua dum ex priori parte prioris temporis doctrinam legis et prophetias aspicimus, atque in carnali populo circumcisionis et sacrificii, quæ fuerint ligamenta pensamus, mensæ quoque quatuor, quasi ex alio latere forinsecus in vestibulo monstrantur. Quæ, etc., ut in Editis.

In Cod. Longipont. past hæc verba, misericorditer attendit sequitur: Dicatur recte, quæ pergit ad Aquilonem. In exteriori enim custodia litteræ lex data tenebatur. Ostium vero portæ est ipse historicus intellectus legis, qui ad Domini timorem ducit. Quæ porta ad Aquilonem pergere dicitur, quia lex eadem sub timore minarum frigida Judaici populi corda constrinxit, quasi enim per calorem ille populus curreret, si præcepta dominica ex amore servasset; sed quia sub timore mortis propositæ litteram custodivit, quasi in torpore frigoris remansit; inde novis populis æterna præmia amantibus, non autem temporalia tormenta timentibus, atque jam calentibus dicitur: Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum; in quo clamamus, Abba pater. Dicatur autem: Quatuor mensæ hinc, etc.

Hæc sane vel Gregoriam sunt, vel Gregorianis simillima. Prioris contextus, et rursus, etc., omittendi aliis in Codicibus manu exaratis occasionem præbuit, ut conjicere licet, verbum describuntur, immediate antecedens, et bis paucas intra lineas repetitum. Prætermisso enim primo describuntur, cum cæteris quæ sequuntur, amanueusis ad secundum incaute oculos deflexit, et ad inferiora, non ad superiora. Plura præfari veremur, ne tempus evolvendo et assidue consulendo Gregorio utilius impendendum in legendis nostris scriptiunculis frustra teratur.

SANCTI GREGORII MAGNI

ROMANI PONTIFICIS

HOMILIARUM IN EZECHIELEM PROPHETAM

LIBRI DUO 1.

LIBER PRIMUS.

1173 PRAEFATIO.

[blocks in formation]

Prophetam expositurus sanctus Doctor de prophetiæ

Dilectissimo fratri, 2 Mariano episcopo, Gregorius temporihus et modis præfatur. episcopus servus servorum Dei.

3

4

Homilias quæ in beatum Ezechielem prophetam,

1. Dei omnipotentis aspiratione de Ezechiele propheta locuturus, prius debeo tempora et modos aperire prophetiæ ut dum accessus ejus ostenditur, virtus melius cognoscatur. Prophetiæ tempora tria sunt, scilicet præteritum, præsens et futurum. Sed sciendum est quod in duo ibus temporibus prophetia etymologiam perdit. Quia cum ideo prophetia dicta sit quod futura prædicat, quando de præterito vel præsenti loquitur, rationem sui nominis amittit, quoniam non prodit 1175 quod venturum est, sed vel ea memorat que transacta sunt, vel ea quæ sunt. Quæ tamen tria prophetiæ tempora verius loquimur,

ita ut coram populo loquebar, exceptæ sunt, multis curis irruentibus in abolitione reliqueram. Sed post annos octo, petentibus fratribus, notariorum schedas requirere studui, easque, favente Domino transcurrens, inquantum 1174 6 ab angustiis tribulationum licuit emendavi. Tua itaque dilectio has sibi ad legendum mitti poposcerat, sed valde incongruum credidi ut aquam despicabilem hauriret quem constat de beatorum Patrum Ambrosii atque Augustini torrentibus profunda ac perspicua fiuenta assidue bibere. Sed rursum dum cogito quod sæpe inter quotidianas B si ex sacræ Scripturæ testimoniis ostendamus.

delicias etiam viliores cibi suaviter sapiunt transmisi minima legenti potiora, ut dum cibus grossior velut pro fastidio sumitur, ad subtiliores epulas avidius redeatur.

1 Mss. C. Germ. antiquissimus: Incipit liber homiliarum beati Gregorii papæ urbis Roma. Explanatio in sanctum Hiezechiel prophetam, Corb, antiquissimus, in beato Hiezechiel. Beccensis et Lyranus habent, Zezechiel. Rhotomag., Utic., Gemat., Ezechiel.

2 In Edit. Gussanv., consentiente Ms. Longipontano, Mariniano. Sequimur Corbeiensem, C. Germanensem et cæteros antiquiores.

3 In plur. siletur, servus, etc. Exstat in Germ. et aliis melioris notæ.

C. Germ., Homelias quæ in beatum Hiezechiel pro

9

8

Prophetia de futuro est: Ecce Virgo concipiet et pariet filium (Isai. vii, 14). Prophetia de præterito: In principio creavit Deus cœlum et terram (Genes. 1, 1). De illo enim tempore dixit homo quo non erat homo.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »