Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

sate, quia eorum vitam etiam magistra paupertas cruciat, quousque ad rectitudinem perducat.

panis negavit. Sed notandum valde est quid sit quod A prospera vita secuta est. De illis vero sollicite pendives in igne positus linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem. Neque hunc de loquacitate narravit, sed cum elatione et tenacia de edacitate peccasse. Sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui male hic convivatus dicitur, apud infernum gravius in lingua ardere perhibetur. Prima namque male convivantibus famulatur culpa loquacitatis, post loquacitatem vero ludendi etiam levitas sequitur. 1657 Nam quia edacitatem lusus sequatur, testatur sacra Scriptura, quæ ait Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Sed priusquam ad B lusum moveatur corpus, ad jocos ac verba inania movetur lingua. Quid ergo est quod innuitur quia in tormentis positus dives linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui convivando magis de loquacitate peccaverat per retributionis justitiam in lingua atrocius ardebat?

6. Sed cum gravi valde est pavore pensandum (De poenit., dist. 3, can. Cavendum) hoc quod ei per Abrahæ responsionem dicitur: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ista, 2 fratres mei, sententia pavore potius indiget, quam expositione. Nam si qui estis qui in hoc mundo exterioris boni aliquid accepistis, ipsum, ut ita dicam, donum exterius pertimescere debetis, ne vobis C pro quorumdam vestrorum actuum recompensatione sit datum, ne judex qui hic bona exteriora restituit a retributione boni intimi repellat, ne honor hic vel divitiæ, non adjumentum virtutis, sed remuneratio sint laboris. Ecce enim dum dicitur: Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste boni aliquid habuisse, ex quo in hac vita bona reciperet, Rursumque dum de Lazaro dicitur quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarus habuisse malum aliquod quod purgaretur. Sed mala Lazari purgavit ignis inopiæ, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitæ. Illum paupertas afflixit et tersit, istum abundantia remuneravit et repulit. Quicunque ergo bene in hoc sæculo habetis, cum vos bona egisse recolitis, valde de ipsis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum. Et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare, quia fortasse 3 quod superfluitas tenuissimæ pravitatis inquinat, caminus paupertatis purgat. De vobis omnimodo pertimescite, quia nonnulla etiam male acta

1 Sic legitur in Mss. Editoribus placuit ponere notavit, pro narravit.

2 Non verba ipsa referuntur a Gratiano loco indicato, sed sensus tantum, et quidem solum ex parte.

3 Excusi, quos superfluitas.

In Longip., post moveantur, additum etiamsi misereri vellent, jam tunc omnino non possent. Ipsi quippe.

D

7. Sequitur: Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc ad vos transire non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quærendum est quomodo dicatur, Hi qui volunt hinc ad vos transire non possunt. Quia enim hi qui in inferno sunt ad beatorum sortem transire cupiant dubium non est. Qui vero jam in beatitudinis sorte suscepti sunt, qua pacto dicitur quia transire ad eos qui in inferno cruciantur volunt?Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est a suppliciorum suorum afflictione migrare; ita ad afflictos atque in tormentis positos transire justorum est mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia justorum animæ quamvis in suæ naturæ bonitate misericordiam, habeant, jam tunc auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur,ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Ipsi quippe judici concordant cui inhærent, et eis quos eripere non possunt nec ex misericordia condescendunt, 1658 quia tantum illos tunc a se videbunt extraneos, quantum ab eo quem diligunt auctore suo conspiciunt esse repulsos. Nec injusti ergo ad beatorum sortem transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur; nec justi transire ad reprobos possunt, quia, erecti jam per justitiam judicii, eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur.

8. Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, ejus animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem pœna sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic, dum peccata diligerent, nec se amabant. Unde nunc subditur: Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, 8 ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Qua in re notandum est ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad pœnam namque suam ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non recognosceret. Et perfecta pœna in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur etiam in suis timeret. Ut ergo peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est quod ante retributionem extremi judicii injusti

[blocks in formation]

in requie quosdam justos conspiciunt, ut eos videntes A Lazarum, si quærimus, invenimus; quotidie Lazarum, in gaudio non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt; tantoque majores ereptori suo gratias referunt, quanto vident in aliis quod ipsi perpeti, si essent relicti, potuerunt. Nec illam tantæ beatitudinis claritatem apud justorum animum fuscat spectata pœna reproborum, quia ubi jam compassio miseriæ non erit, minuere procul dubio beatorum lætitiam non valebit. Quid autem mirum si dum justi injustorum tormenta conspiciunt, hoc eis veniat in obsequium gaudiorum, quando et in pictura niger color substernitur, ut albus vel rubeus clarior videatur ? Nam sicut dictum est tanto bonis sua gaudia excre- B scunt, quanto eorum oculis damnatorum mala subterjacent quæ evaserunt. Et quamvis eis sua gaudia ad perfruendum plene sufficiant, mala tamen reproborum absque dubio semper aspiciunt, quia qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.

9. Petenti autem diviti ut Lazarus mittatur, ab Abraham protinus respondetur: Habent Moysen et prophetas ; audiant illos. Sed qui Dei verba despexerat, hæc audire non posse suos sequaces existimabat. Unde et respondit dives: Non, pater mi; sed si quis ex mortuis ierit ad eos, credent. Cui mox veraci sententia dicitur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei, quia nimirum qui verba legis despiciunt, Redemptoris præcepta, qui ex mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hæc difficilius implebunt. Minus est enim quidquid per legem dicitur (Deut. XII), 1659 quam hoc quod per Dominum jubetur. Illa enim dari decimas præcipit, Redemptor vero noster ab his qui perfectionem sequuntur omnia dimitti jubet. Illa peccata carnis resecat, Redemptor vero noster illicitas cogitationes etiam damnat (Luc. XIV). Si ergo Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent, quia hi qui viliora legis præcepta implere negligunt Salvatoris nostri mandatis altioribus obedire quando convalescunt ? Et nimirum constat quia cujus implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Hæc nos de ipsa rei gestæ consideratione dixisse sufficiat.

10. Sed vos, fratres, et requiem Lazari, et pænam divitis cognoscentes, solerter agite, culparum vestrarum intercessores quærite atque advocatos vobis in die judicii pauperes procurate. Multos etenim nnnc Lazaros habetis; ante januas vestras jacent, atque his indigent, quæ vobis jam satiatis quotidie de mensa cadunt. Verba sacræ lectionis debent nos instruere ad implenda mandata pietatis. Quotidie

1 Editi, pro credent, habent, pænitentiam agent, quod in Mss. minime legimus.

2 Hoc verbo in passiva significatione sæpe utitur Gregorius, ut lib. xvIII. Moral.. n. 13, lib. xix, num. 36, in fine; lib. XXII. num 6; et alibi sæpe.

C

etsi non quærimus, cernimus. Ecce importune se pauperes offerunt, rogant nos, qui tunc pro nobis intercessores venient. Certe nos omnino rogare debuimus, sed tamen rogamur. Videte si negare debemus quod petimur, quando patroni sunt qui petunt. Nolite ergo misericordiæ tempora perdere, nolite accepta remedia dissimulare. Ante supplicium cogitate de supplicio. Cum quoslibet in hoc mundo abjectos aspicitis, etiamsi qua reprehensibilia eorum esse videantur, nolite despicere, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Quorum si qua sunt talia quæ debeant jure reprehendi, hæc, si vultis, ad usum vestræ mercedis inflectite, ut ex ipsis eorum vitiis cumulentur vobis incrementa pietatis, quatenus panem pariter detis et verbum, panem refectionis cum verbo correptionis; et duo a vobis alimenta percipiant qui unum quærebant, dum et exterius cibo, et interius satiantur eloquio. Pauper ergo cum reprehensibilis cernitur, moneri debet, despici non debet. Si vero reprehensionis nihil habet, venerari summopere sicut intercessor debet. Sed ecce multos cernimus, quis cujus sit meriti nescimus. Omnes ergo venerandi sunt, tantoque necesse est ut omnibus te humiliare debeas, quanto 3 eorum sit Christus ignoras.

4

quis

11. Rem, fratres, refero, quam bene is qui præsto est frater et compresbyter meus Speciosus novit. Eodem tempore quo monasterium petii, anus quædam, Redempta nomine, in sanctimoniali habitu constituta, in urbe hac juxta beatæ Mariæ semper virginis ecclesiam manebat (Lib. Iv Dialog., cap. 15). Hæc illius Herundinis discipula fuerat, quæ, magnis virtutibus pollens, super Prænestinos montes vitam eremiticam duxisse ferebatur. Huic duæ in codem habitu discipulæ adhærebant : una nomine Romula, et altera, quæ nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio. Tres itaque hæ in uno habitaculo commanentes morum quidem divitiis plenam, sed tamen rebus pauperem vitam ducebant. Hæc autem, quam præfatus sum, Romula aliam quam præ dixi condiscipulam suam magnis vitæ meritis anteibat. 1660 Erat quippe miræ patientiæ, summæ obedientiæ, custos oris sui ad silentium, studiosa valde ad continuæ orationis usum. Sed quia plerumD que hi quos jam perfectos homines æstimant adhuc in oculis summi opificis aliquid imperfectionis habent, sicut sæpe imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus, et jam quasi perfecta laudamus, quæ adhuc artifex considerat et limat, laudari jam audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit; hæc quam prædiximus Romula ea quam Græco vocabulo medici paralysin vocant molestia corporali percussa est, multisque annis in lectulo decubans

[blocks in formation]

ne soluta est. Qua ad coelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto cœpit psalmodia lenius audiri, quousque et ejusdem psalmodiæ sonitus, et odoris suavitas elongata finiretur.

1 pene omnium jacebat membrorum officio destituta, A hiberentur cœlestes exsequiæ, sancta illa anima carnec tamen hæc eadem ejus mentem ad impatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa virtutum, quia tanto sollicitius ad usum orationis succreverat, quanto et aliud quodlibet agere nequaquam valebat. Nocte ergo quadam eamdem Redemptam, quam præfatus sum, quæ utrasque discipulas suas 2 filiarum loco nutriebat, vocavit dicens: Mater, veni, mater, veni. Quæ mox cum alia ejus discipula surrexit, sicut utrisque referentibus et multis res eadem claruit, et ego quoque eodem tempore agnovi. Cumque noctis medio, lectulo jacentis assisterent, subito cœlitus lux emissa omne illius cellulæ spatium implevit ; et splendor tantæ claritatis emicuit, ut corda assistentium inestimabili pavore perstringeret, atque, ut post B ipsæ referebant, omne in eis corpus obrigesceret, et in subito stupore remanerent. Coepit namque quasi cujusdam magnæ multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostium cellulæ concuti, ac si ingredientium turba premeretur. Atque, ut dicebant, intrantium multitudinem sentiebant, sed nimietate timoris et luminis videre nil poterant, quia earum oculos et pavor depresserat, et ipsa tanti luminis claritas reverberabat. Quam lucem protinus miri odoris est fragrantia subsecuta, ita ut earum animum, quia lux emissa terruerat, odoris suavitas refoveret. Sed cum vim claritatis illius ferre non possent, cœpit eadem Romula assistentem sibi et trementem Redemptam, suorum morum magistram, blanda voce consolari, dicens: noli timere, mater, non morior modo. Cumque hoc illa crebro diceret, paulatim lux quæ fuerat immissa subtracta est, sed is qui subsecutus est odor remansit. Sicque dies secundus et tertius transiit, ut aspersi fragrantia odoris remaneret. Nocte ergo quarta eamdem magistram suam iterum vocavit. Qua veniente 1661 viaticum petiit, et accepit. Necdum vero eadem Redempta et alia ejus discipula a lectulo jacentis abscesserant, et ecce subito in platea ante ejusdem cellulæ ostium duo chori psallentium constiterunt, et sicut ipsæ se dicebant sexus ex vocibus discrevisse, psalmodiæ cantus dicebant viri, et feminæ respondebant. Cumque ante fores cellulæ ex

[ocr errors]

1 Al., pene omni jacebat membrorum officio. Ridicule apud Gussanv., silvarum loco, typographico haud dubie lapsu crassissimo, cui tamen in D indice expurgatorio denegatus locus.

3 Etsi viaticum non semper significet Eucharistiam, quæ ab hac vita profuturis ex Christiano more datur,

12. Hæc ergo quandiu vixit in corpore, quis illam haberet in honore? Indigna cunctis, despecta omnibus videbatur. Quis ad illam accedere, quis illam videre dignaretur? Sed latebat in sterquilinio margarita Dei. 5 Sterquilinium, fratres, hanc ipsam corruptibilitatem corporis appello, sterquilinium abjectionem paupertatis nomino. Assumpta est ergo margarita quæ jacebat in sterquilinio, et posita in cœlestis Regis ornamento, jam inter supernos cives emicat, jam inter ignitos illos lapides æterni diadematis coruscat. O vos qui in hoc mundo divites aut esse creditis, aut estis, conferte, si potestis, falsas divitias vestras veris divitiis Remulæ. Vos in hujus mundi via omnia amissuri possidetis ; illa nihil quæsivit in itinere, et omnia invenit in perventione. Vos lætam vitam ducitis, tristem mortem timetis; illa tristem vitam pertulit. ad lætam mortem pervenit. Vos ad tempus quæritis obsequium hominum, illa despecta ab hominibus invenit socios choros angelorum. Discite ergo, fratres, temporalia cuncta despicere, discite honorem transeuntem contemnere, æternam gloriam amare. Honorate quos pauperes videtis, et quos foris conspicitis despectos sæculi intus arbitramini amicos Dei. Cum his participamini quod habetis, ut hoc quandoque dignentur vobiscum participari quod habent. Pensate quod ore magistri gentium dicitur: In hoc tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestræ inopia sit supplementum (II Cor. vIII,14). Pensate quod ipsa per se Veritas dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. xxv, 45). Ad tribuendum pigri curestis, quando hoc quod jacenti in terra porrigitis sedenti in cœlo datis? Sed hæc omnipotens Deus quæ per me in vestris auribus loquitur, per se in vestris mentibus loquatur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum Amen.

hic tamen, pro ipsa est accipiendum. De hoc argumento diximus in notis ad Dialogos, lib Iv, cap 15.

Abest a Belvac. sterquilinium, fratres, hanc ipsam corruptibilitatem corporis appello. Legitur tamen in al., præsertim in Corb. Germ. antiquissimo.

[blocks in formation]

1

5

Percussus quisque ante rapitur quam ad lamenta A hominibus importunitas solet, judicio veritatis plapœnitentiæ convertatur. Pensate ergo qualis ad conspectum districti judicis 1662 pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quippe non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt. Domus vacuæ relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum hæredes præcedunt. Unusquisque ergo nostrum ad pœnitentiæ lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus, et quod nequiter egimus, flendo puniamus. Præveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCII, 2), et sicut propheta admonet: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum (Thren. 111,41). Ad Deum quippe corda cum manibus levare, est orationis nostræ studium cum merito bonæ operationis erigere. Dat pro- B fecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. xxxIII, 11). Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas namque Ninivitarum culpas triduana pœnitentia abstersit (Jon. 1), et conversus latro vitæ præmia etiam in ipsa sententia suæ mortis emeruit(Luc.XXIII). Mutemus igitur corda, et præsumamus nos jam percepisse quod petimus. Citius ad precem judex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur. Imminente ergo tantæ animadversionis gladio, nos importunis precibus insistamus. Ea namque quæ ingrata esse

[blocks in formation]

cet, quia pius ac misericors Deus 1663 a se vult veniam precibus exigi, qui quantum meremur, non vult irasci. Hinc etenim per Psalmistam dicitur: Invoca me in die tribulationis tuæ,3 eripiam te, et magnificabis me (Psal. XLIX, 15). Ipse ergo sibi testis est quia invocantibus misereri desiderat, qui monet ut invocetur. Proinde, fratres charissimi, contrito corde, et correctis operibus, crastina die ab ipso feriæ quartæ diluculo, & ad litaniam septiformem, juxta distributionem inferius designatam, devota mente cum lacrymis veniamus. Nullus vestrum ad terrena opera in agros exeat, nullus quodlibet negotium agere præsumat, quatenus ad sanctæ genitricis Domini ecclesiam convenientes, qui simul omnes peccavimus, simul omnes mala quæ fecimus deploremus, ut districtus judex dum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositæ damnationis parcat. Litania clericorum exeat ab ecclesia beati Joannis Baptistæ, litania virorum ab ecclesia beati martyris Marcelli, litania monachorum ab ecclesia martyrum Joannis et Pauli, litania ancillarum Dei ab ecclesia beatorum martyrum Cosma et Damiani, litania feminarum conjugatarum ab ecclesia beati primi martyris Stephani, litania viduarum ab ecclesia beati martyris Vitalis, litania pauperum et infantium ab ecclesia beatæ martyris Cæciliæ.

6

Diaconum., 1. ш, de gestis Langob., c. 25. Lege quæ observavimus ad cap. 42, lib. I, Vitæ sancti Gregorii, auct. Joan. Diacono.

In Excusis legitur post Cæciliæ, facta sunt hæc in basil. sanctæ Sabinæ sub die quarto kal. Sept., indictione 6. Quæ unus habet Colb. Codex. Certe in ind. 6 est manifestus error, hæc enim necessario referenda sunt ad indict. 8. Nota autem indictionis 6 quæ est in Codice Colb., partem Registri Epistolarum continente, aptari non debet sermoni, sed epistolæ subsequenti, quæ est prima omnium ad ind. 6 pertinentium.

INDICES

IN PRECEDENTEM ET HUNC TOMUM.

INDEX IN TRIPLICEM SANCTI GREGORII VITAM.

Numeri hujus Indicis respondent crassioribus insertis in textu triplicis Vitæ, quam habes, lector, initio tomi præ

A

Abbas. In abbatem eligitur Gregorius, 24. Rogantibus et cogentibus fratribus, 213 S. Gregorii in eligendis dignís abbatibus sollicitudo, 298. Peculiaritati studens abbas non eligatur, ibid. Gregorii tempore multi abbates presbyterali dignitate insignes erant, 66, 247, 257. An abbatibus olim foras egredi prohibitum, 241. Absque abbatis consensu monachi ordinari non poterant, 256. Ad episcopatum tamen vel invito abbate rapi poterant, 257. Abbates lapsi, ad sacerdotale officium

cedentis a col. 41 ad col. 500.

nunquam, ad monasteriorum præfe-
cturas correcta vita redire poterant,
257, 303. Abbatibus monita utilissima,
296. Abbatum commendatariorum ori-
go prima, 232.

Abbatissæ velari aut benedici nisi
sexagenariæ prohibentur, 247.
Abstinentia Gregorii qualis fuerit,
24, 25.

Accepti pistoris mors perGregorium in apparitione prædicitur. 180.

Accusatus falso apud Mauricium Gregorius, innocentiam suam modeste exposuit, 162. Accusatorum causas

summa districtione et cautela ventilabat. 140 et seqq.

Adaloaldus filius Agilulfi, 291. Adam. De Adæ anima Joannis CP. error, 239.

Adeodatus, Ecclesiæ Ravennatis diaconus, 125, 127, 128.

Adrianus, papa, 118. Carolo, Francorum rege, postulante, duos clericos in cantu erudiendos suscipit, et cantores pro cantu reformando in Galliam mittit, 48.

Adrianus, Thebanus episcopus, injuste depositus suæ reddítur sedi, 139,

140. Ejus Ecclesia a Larissæi episcopi
jurisdictione subducitur 139.
Adrianus, notarius et rector patri-
monii, 71.

Adulatio. Ab adulatione quam alie-
nus Gregorius, 256.

Aell, vel Alle, Angliæ rex, et allu-
sio ad illud nomen, 8, 30, 193.
Emiliana, amita Gregorii, Deo sa-
crata, 102. Ejus vita et mors, ib d., 103.
Emilianus, notarius, quadraginta
Gregorii in Evangelium homilias cum
sociis excipit, 48,

Etas acerba, id est immatura ætas,
23, 4.

Afflictio. Quo malis præsentibus du-
rius premebatur Gregorius, eo de æ-
terna requie certius respirabat, 7, 192.
Africana Ecclesia originem ducit a
Romana, 280. Africanorum ergo Ro-
manos pontifices quæ fuerit reveren-
tia, 298.

Agathosæ virum monachum ipsa
renitente factum Gregorius reddi ju-
bet, 152, 205, 295.

Agelmundus, primus Langobardo
rum rex, 202.

Agilulfus, Langobardorum rex, 165.
Regni consors a Theodelinda adscitus
Mediolani coronatur, et fit catholicus,
229. Suggerente Theodelinda conjuge
ejus, pacem cum Romanis pepigit, 17.
Blum recruduit, 234. Perusium ex-
pugnat, ibid. Romam tentat, ibid. Pa-
cem cum Romanis factam sacramento
confirmat,282. Patavium expugnat, et
solo adæquat, 283. S. Columbanum be-
nigne excipit, 229. Deusdedit Medio-
lanensem episcopum fieri nonvult,138.
Agnellus, Fundensis et Terracinen-
sis Ecclesiarum episcopus, 93.
Agnelli monachi mors prædicitur, 29
Agnoitarum bæresis, 90. Agnoita
cur dicti Themistiani, ibid. Sunt Nes-
toriani uon Eutychiani, 291. Contra
Agnoitas scripsit Eulogius Alexan-
drinus, 291. Et Gregorius, ibid., 79.
Agricola, Severian episcopi Ariani
fi ius, Pelagii in disseminanda hæ-
resi adjutor, 258

S. Aidanus, primus Lindisfarnen-
sium episcopus, monasticum vitæ ge-
nus in sua Ecclesia instituit, 261, 26.
S. Albanus, martyr in Anglia tem-
pore Diocletiani, 258.

Alboinus, rex Langobardorum, 202.
Ejus erga patrem et uxorem immani-
las, 203.

Alcyso, Corcyræ episcopus, 303.
S. Aldhelinus, monachus Cantua-
riensis, deinde abbas Malmesbu-
riensis, 267.

Alexandrina Ecclesia sub S. Marco
monasticæ vitæ exemplar et typus,264.
Alleluia extra Pentecostes tempora
dici ad missas instituit Gregorius, 51.
Altaris vox in antiquioribus scrip-
toribus usurpata, 273. Altaria plura
olim erant intra ejusdem Ecclesiæ
septa, etiam apud Græcos, 272. Mos
altaria consecrandi adhibitis Sancto-
rum reliquis, 272.

Amandus presbyter, a Surrentinis
ad episcopatum electus, 90.
Ambitiosi. In eos qui ecclesiasticas
dignitates ambiunt, 218.

Amicus. Qualem se erga amicos
Gregorius ostenderit, 220. Amicitiæ
legum fuit observantissimus, 236.
Ejus pro amicis sollicitudo, 291, 292.
De amicorum magis, quam de sua
salute sollicitus, 294. Amicis suis
opem denegat ad obtinenda sæcularia
officia, 276. Amicos mœrentes quomo-
do consolaretur, 276, 92. Quem in
laudandis amicis modum tenuerit,
273. Amicorum vitia non dissimula
bat, 292. Amicos ægrotantes ad pœni-

tentiam hortabatur, 294.

Amita Gregorii tres. 102, 200. Ami-
tæ alterius aut materteræ meminit,
200, 201

Amos Joannis quartus in sede Jero-
solymitana successor 220. Moritur,293
Anastasius, patriarcha Antiochenus
Sinaitam eum esse plurimi putarunt,
220. Cur Justini imperatoris jussu in
exilium pulsus, 138, 220. A Gregorio
semper pro legitimo patriarcha habi-
tus, 219, 2.0. Cur ad eum sede licet
dejectum synodicam epistolam Grego-
rius miserit. 219 Gregorio fuit charis.
simus, 220. Is Gregorii apud Mauri-
cium imperat, suggestionibus suæ sedi
restituitur, 139 Mortuo Gregorio An-
tiocheno. 20. Librum Pastoralis Gre-
gorii in Græcum vertit, 171 Ejus zelus
adversus Joannis CP. superb am exci-
tatur, 250. Non probat tantam pro -
cumenici titulo motam controversiam,
250. Cur, 251. Hunc variis persecutio-
nibus oppressum Gregorius consola-
tur, 278. A quibus tunc vexaretur ille
patriarcha, 278, 279. Moritur, ibid.
Anastasius junior Anastasio seniori
succedit, 279, Novem post annos mar-
tyr occumbit, ibid.

Anastasius, Corinthiorum episco-
pus, 42.

Anastasium tribunum in Corsicam
insulam mitti postulat Gregorius, 277.
Anastasius medicus ab ingressu
cœnobii virginum prohibetur, 257.
Anatolius diaconus, Gregorii apo-
crisiarius, librum Regulæ Pastoralis
imperatori obtulit, 171.

Anatolius, CP. subdiaconus, 150.
S. Andreas Apost. Ficulensi epi-
scopo mortis horam prædicit, 181. In
honorem S. Andreæ monasterium in
proprio domate Gregorius ædificat, 24.
Vide Monasterium. Brachium S. An-
dreæ in hoc monasterio reponit, 213.
S. Andreæ reliquiæ ex Achaia Cons-
tantino, olim delatæ, 244.

Andreas, Nicopolitanus metropo-
lita, 303.

Andreas, Tarentinus episcopus, 104.
Mulierem fustibus cædi jubet, 140.
Unde per duos menses a missarum
celebratione suspensus, 258.

Andreas, presbyter, 70.
Andreas, monachus Græcus, sub
Gregorii nomine sermones supposuit,
175, 295.

Andreæ amico suo Gregorius opem
ad obtinenda sæcularia officia dene-
gat, 276.

Andreas, vir magnificus, 126.
Andreæ, viri laici, mors per Gre-
gorium in apparitione prædicta, 180.
Andreas conductor, ob chartulas
de monasterio S. Andreæ raptas quo
modo exceptus, 179.

Androna quid sit, 53, 54.

Angelus Gregorio sub habitu nau-
fragiapparens, eleemosynam ter acci-
pit, 25, 52, 195. Angelus ad Gregori:
custodiam missus, 5, 196. Angelus in
convivio pauperum sub peregrini spe-
cie adest. 52, 195. 196. Ad majores
eleemosynas faciendas angeli consor-
tio excitatur Gregorius, 52, 196.

Anglia. Christianæ fidei exordia in
Anglia, 257. In Diocletiana persecu-
tione martyrum sanguine purpuratur,
258. Pelagiana hæresi inficitur, a qua
episcoporum Gallorum ope repurga-
tur, ibid. Singulari in celebrando
Paschale ritu ab aliis Ecclesiis divi-
ditur, abid Angliæ status initio pon-
tificatus Gregorii, 222.

Angli et Saxones e Germania advo-
cati Britanniam invadunt, 258. Idolo-
latræ erant, ibid.

Angli pueri venales in urbe Roma,

8, 29, 30, 193, 209. Angli forma pul-
cherrimi, abad. Angli quasi Angeli di-
cti a Gregorio, 8, 30, 193. Anglorum
conversionem procurat Gregorius. 8,
190, 192, 209 Pro illis convertendis
facultatem eundi in Angliam obtinet,
8, 9, 30, 193, 194, 209. At populi preci-
bus ab itinere revocatur, 9, 194, 209,
210. A quo pontifice revocatur, 9, 30.
Pontifex factus, Gregorius Anglorum
conversionem per quos exequatur, 9,
16, 57, 192, 191, 257 et seqq. Anglo-
rum Apostolus dicitur, 10, 186, 190.
De illorun conversione in Christo gra.
tulatur, 269. Anglorum fana non des-
trui, sed de ficari in basilicas jussit,
56, 269 Quomodo harum basilicarum
dedicationes celebrari voluerit, ibid,
Quanta et qualia de Anglorum conver-
sione narret Gregorius, 57, 58. Pueros
Anglos emi jubet et Deo in monaste
riis tradi, 61, 257. In Anglos Chris-
tianos persecutio desævit, 270.

Annum inchoat Gregorius Turon.
a nense Martio, non Januario, 215,
Anthemius, subdiaconus, 64, 65, 66,
101,144. Negligentiæ arguitur, 103,104.

Antiphonarium compilavit Grego-
rius, 47, 196. Quod in patriarchio La-
teranensi asservabatur, 47.

Antonina,dilia Venanti exmonachi,
230, 294.

Antoninus, 75.

Antoninus, subdiaconus ecclesias-
tici patrimonii, in Dalmatia rector,64,
233. Maximo Salonitano exosus, fuga
sibi consulit, 242.

Antoninus, defensor, 150.

Antonius, in monasterio S. Grego-
rii monachus, dimissis peccatis mori
jubetur, 20, 209.

Antonii monachi mors per Gregori-
um in apparitione prædicitur, 180, 181.
S. Antonomus, episcopus et mar-
tyr, 135, 136.

Apocrisiarius quid sit, 211. Apocri-
siarius Constantinopolim a Pelagio
mittitur Gregorius, 3, 31, 196, 211.
Quo anno,211.Quibus cum sociis, 211.
Ministerium illud quomodo impleve-
rit, 33, 211. Non ideo monachi propo-
situm intermisit, 3, 4, 31, 191, 211. Pro
schismate sopiendo apud imperatorem
egit, 211. Multorum in eo officio ami-
citiam et existimationem est consecu-
tus, 213. Filium imperatoris ex sacro
fonte suscipii, 5. 36, 188, 213. Quam-
diu Constantinopoli remanserit, 213.

Anodes, demonstratio, proba-
tio, specimen, 13.

Apostolicus olim appellabatur sum-
mus pontifex, 11, 12, 13, 15.

Apparitio. Apparet Gregorius Atha-
nasio, monasterii sui præposito,eique
mortem prædicit, 179, 180. Apparet
monacho pestilentia laboranti, eum-
que sub conditione sanat, 180, 181. Ei-
dem apparet,illiusquefratris sanitatem
dato signo promittit, 181, 182 Ursel-
lum bubulcum ab diaboli percussio-
nibus in apparitione liberat, 182. Fun-
dum Barbilianum indicta monachis in
apparitione litania a diaboli infestatio-
ne liberat, 18, 183. Aliæ ejus appari-
tiones, 183, 184, 185. Frequenter in
diversis locis apparens, nunc innoxios
exhortabatur, nunc obnoxios deterre-
bat, 186.

Appellationes. Ad sedem apostoli-
cam Honoratus archidiaconus dejec-
tus appellat, 233. Causam suscipiť ju-
dicandam Pelagius papa, et post eum
Gregorius, ibid. Paulus, Numidiæ
episcopus. Romam appellat, 280. Et
Crementius, primas Byzacenus, 288.

Appellationes ad imperatorem.
Hadria, episcopus condemnatus ad
imperatorem appellat, 237.

« PoprzedniaDalej »