Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

PRÆFATIO.

QUE me dementia ceperit ut velim in eruditissimo hoc sæcuulo opus Theologicum in lucem edere, inter Missionis et Episcopatus curas, mirabuntur plurimi. Nec tamen id consilii mihi tantum occurrit: viro quippe litterarum laude ornato, Ambrosio Marechal, dum Theologiæ professoris munere in Seminario S. Mariæ Baltimorensi fungeretur, opportunum et fere necessarium visum est opus hujusmodi edere, nostris usibus accommodatum: quod tamen ad Archiepiscopatum evectus absolvere non potuit. Alios etiam novi qui queruntur inter præstantissimos tractatus qui in Europa sunt editi, vix reperiri certum aliquem auctorem qui controversias apud nos agitatas omnes complectatur, vel rerum conditionem in qua versamur contempletur. Qui operis invidiam periculumque in se suscipere vellet non inveni, ideoque quæ in mei utilitatem prius exscripseram, plurimis additionibus aucta, amicorum eruditione præstantium eum in finem usus opera, publici juris facienda duxi: præsulis doctrina et pietate insignis judicio confirmatus. Optassem quidem otio frui, et librorum supellectili majori cum eruditorum virorum consiliis, ut opus perficerem; sed verebar ne id mihi unquam concederetur, jam vinculo Episcopatus ligato: ideoque moras posui, ut qua possem ratione studiosorum Theologiæ consulerem utilitati, cum quocumque famæ discrimine vel dispendio. Decreveram prius horum tantummodo usui accommodare opus, et brevissime, quoad fieri liceret, dogmata probare, et quæ alias scitu sunt necessaria exponere: sed fusius deinceps egi ne fidei hostibus ea prodidisse, potius quam vindicasse, viderer, nam, ut recte animadvertit præclarus doctor Augustinus, "facile

est ut dicatur quid credendum, quid sperandum, quid `amandum sit sed quemadmodum adversus eorum qui diversa sentiunt calumnias defendatur, operiosioris uberiorisque doctrinæ est."*. De sententiis quæ libere inter Catholicos agitantur, præsertim de iis quæ periculum aliquando habuerunt perniciosa dissensionis, siluissem libenter, nisi incepti ratio aliud suaderet: sed eas plerumque leviter attigi, de fidei summa præsertim solicitus. Cæterum

Hanc veniam petimus, damusque vicissim,

ut quæ solemni Ecclesiæ judicio definita non sunt, veritatis et unitatis studio libere tractentur, nec quis alteri sua placita sequendi imponat necessitatem, vel os obstruat. Quod si quæ mihi arriserint sententiæ in invidiam trahantur, totam in me suscipio, Ecclesiæ enim et Catholicis omnibus tantum sua dogmata tribuenda, mihi quidquid ultra progressus vindicaverim. Criticorum igitur fideique adversantium stylum in me velim acuendum

Me, me, (adsum qui feci) in me convertite ferrum.

De erroribus qui grassantur, et de sectarum auctoribus necesse fuit loqui, id enim ipsa operis ratio postulabat, sed eorum scripta, fideique confessiones consului et exscripsi, vix unquam aliorum dictis innixus. Cæterum si quid minus accuratum mihi invito exciderit, errati monitus libentissime illud corrigam. Patrum quæ citavi testimonia pleraque ex ipsis operibus desumpsi, sicut etiam conciliorum canones, et alia documenta sæpissime adii, ut de authentia foret nullus dubitandi locus. Paucos quosdam auctores laudavi, quorum opera penes me non erant, sed a scriptoribus insignibus eorum testimonia mutuatus sum. Ex iis qui opinionum temeritate notam habent plura desumpsi, quæ scilicet

*Enchiridion c. vi.

in Religionis rem alias optime protulerunt: quod notatum velim ne quis me putet eorum placita plerumque sectari. Ipsos fidei adversarios sæpius testes adduxi, quamvis non ignorarem Patres Ecclesiæ, interpretes Catholicos, vel alios scriptores, posse in eundem finem allegari, sed placuit quæ et illi bene scripserunt in Religionis vindicias laudare, licet a nobis discidio funesto heu! divulsi. Utinam qua pollent plurimi ex illis eruditionis copia, et judicii acumine totam illam doctrinam quam Apostoli cum suo sanguine Ecclesiæ profuderunt, et ipsi tueri vellent.

« PoprzedniaDalej »