Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

nem Alexandriæ e schola Platonis primum inductam putant. Mysticus ille sensus ad fidelium ædificationem laudabiliter a Patribus adhibitus, argumentum non suppeditat, sed rebus illustrandis inservit: "Quis non impudentissime nitatur," inquit Augustinus aliquid in allegoria positum pro se interpretari, nisi habeat et manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura?""" Quod plerique eum præ litterali adhibuerint, contigit ex eo quod ille obvius omnibus haberetur, hic interpretis ingenium et diligentiam postularet. Cæterum Chrysostomus, Theodoretus, aliique verborum sensum optime exposuerunt. Consueverunt etiam Patres, uti supra diximus, verba Scripturæ accommodare iis de quibus concionando agere contigerit rebus, pio quodam studio sua sensa verbis sacris exponendi. Id S. Bernardus felicissime consecutus est, qua ratione sua scripta dulcissima ac animis movendis maxime idonea effecit. Inde concludi nequit Scripturas eo quo adhibentur sensu fuisse a Sancto Spiritu dictatas. Modus autem huic Scripturarum usui imponendus est, ut ad profanum aliquid nunquam convertantur, nec temere in familiaribus colloquiis usurpentur.a Affirmarunt recentiores quidam ipsos sacros Scriptores testimonia ex Veteri Testamento desumpta, sensu illo accommodatitio usurpasse, adeo ut certò concludi non possit ea illum revera præseferre sensum, etsi dicantur ea occasione impleta. Hengstenberg plura ea fere formula laudata putat apa, quin vera testimonii significatio tradatur, exemplumque affert verborum Oseæ: "Ex Ægypto vocavi filium meum ;" quæ de Israelitici populi liberatione dicta, in Christi ex Ægypto reditu impleta a Matthæo referuntur.5 Contendit tamen alia laudari a Novi Testamenti scriptoribus ipso quo olim exarata sunt sensu: V. g. de virginis partu vaticinium, cui præmisit Evangelista nativitatis Jesu e Maria, Spiritus Sancti òpera, narrationem, his adjectis verbis: TOUTO de dλor yeyover, i'ra πληρωθῇ τὸ ῥηθὲν ὑπὸ τοῦ κυρίου διὰ τοῦ προφήτου. Wiseman, allatis exemplis ex S. Ephrem scriptis, ostendit impletum dici aliquando quod nullatenus ad eventum referatur; quod ideo notat doctissimus vir, ut negantibus ea de causa Evangeliorum auctoritatem eripiat telum, cautus alioquin ne principium agnoscere videatur. Cardinalis de la Luzerne censet ea testimonia quæ ad probandum aliquid a Christo vel sacris scriptoribus afferuntur, necessario exigere sensum ab iis tributum: sed aliqua concionando accommodata, quin eorum significatio divinitus declarata sit.s

(1) Horne fuse probat mysticum sensum, salva Christi et Apostolorum auctoritate, rejici non posse. Vol. II. p. II. ch. i. p. 496.

(2) Ep. 48..

(3) Vide Dec. Trid. Sess. 4. de edit. et usu. sacr. lib.

(4) Oseæ. xi. 1.

(5) Matt. 2. 15.

(6) Hengstenberg, Christology, p. 328.

(7) Wiseman, Lecture x. On the Connexion beween Science and Revealed Religion. (8) Dissertation sur les Propheties, ch. 2, p. 42.

Nos tutissimum ducimus sensum a sacris scriptoribus tributum, mystice et allegorice saltem, a Sancto Spiritu designatum habere, ut typus præcederet et imago rerum veritati. Sic non absque causa filius Dei dictus est populus ex Ægypto redux, quum inde verus Dei Filius rediturus foret. Hæc summatim retulimus, nec enim Hermeneuticæ tractatum scribere in animo est.

C. VII. DE TEXTUS SCRIPTURÆ INTEGRITATE. Substantialem sacrorum librorum utriusque Testamenti integritatem in tractatu de Revelatione divina vindicavimus, ut rerum gestarum certitudine statuta, argumenta inde desumere liceret. Id autem inquirendum jam occurrit, utrum libri hi omnino integri sint, adeo ut non tantum historia, sed textus totus idem servetur, qualis a sacris scriptoribus prodiit. Constat ex laboribus Kennicott et de Rossi, Mill, et Griesbach in levioribus rebus magnam reperiri in codicibus varietatem. Conjiciunt plures libris nonnullis, præsertim Pentateucho, aliqua adjecta, ad vetustum textum illustrandum, nominibus scilicet locorum vetustis nova suffecta, vel adnotatione ad marginem apposita, et in textum deinceps inducta: quod si admittatur, integritati textus non officiet, leves quippe sunt mutationes hujusmodi, si quæ revera sint. Quæstio autem oritur utrum textus alioquin sit integer, adeo ut nihil magni momenti vel adjectum vel sublatum sit, seu casu, seu fraude. Fuerunt inter Patres, uti jam indicavimus, qui Judæos vitiati textus incusarent, sed plerisque recentioribus mendas, quæ in Hebraicis codicibus reperiuntur, casu potius quam consilio irrepsisse visum est, quamvis non desint, etiam inter Rationalistas, qui eos fraudis uno vel altero loco arguant. Integrum habendum esse textum Hebraicum Veteris Testamenti nobis plurima persuadent: ejus quippe integritas eodem nobis commendatur testimonio quo ejus authentia; gens enim Judaica testatur libros illos summa solicitudine a majoribus suis servatos, utpote qui divini merito habebantur. Celebre est Josephi testimonium : "Quantum fidei et auctoritatis nostræ Scripturæ libris tribuamus re ipsa satis perspicuum est. Nam tanto et tam diuturno ævi curriculo decurso, nemo illis vel addere, vel adimere, vel quidquam denique in eisdem immutare ausus est. Immo quod rata Dei præcepta decretaque sunt pro certo existimare, iisque adhærescere, et pro illis, si opus sit, vitam libenter profundere, non dubitare, omnium Judæorum animis, statim ab ineunte ætate quasi insitum et innatum est."1 Accedit quod ex ipsa Hebræorum in varias regiones abductione occasio multiplicandi codices sit orta, ex quorum collatione textus vera lectio, si qua forte

(1) I. I. contra Appion.

occurreret discrepantia, potuit statui: 740, annis ante Christum tribus ex Galilæa et Galaad abductæ sunt in Assyriam; 732 annis aliæ Israelitici regni tribus, ad flumen Chabor in terra Gosen, et in Mediæ civitates; 606 annis Daniel aliique ex Judæ regno Babylonem; 595 annis Ezechiel, et 10,000 cives spectatissimi ex eodem regno in Mesopotamiam, juxta flumen Kabor; annis 588 et 584 reliqui Judaici regni incolæ Babylonem, et eodem anno 588 plurimi se in Egyptum contulerunt; alii etiam in Arabiam felicem1 secum procul dubio attulerunt libros sacros exilii sui solamen; quos nullam alicujus momenti discrepantiam exhibuisse, inde liquet quod textus idem ab omnibus Judæis posterioribus magno consensu agnitus sit.

Accedit quod consueverint libri legis, Pentateuchus scilicet, intra septennium quodlibet in cætu legi, iisque studuerint Levitæ præsertim, cæteri etiam Israelitæ. Qui post Josue tempora surrexerunt judices populi, zelo legis flagrabant, vatesque serie non interrupta per sæcula plurima nihil non fecerunt, ut rerum divinarum notitia integra perseveraret. Post Babylonicam captivitatem minus claruit vatum series, sed fuerunt procul dubio homines divinitus afflati, præter magnam Judæorum multitudinem qui mortem pro lege librisque sacris tuendis lucro duxerunt. Verosimile non est textum ullo tempore vitiari consulto posse, tot ejus integritati invigilantibus.

Præterea menda nulla gravioris momenti in libris Veteris Testamenti probari potest: æquum autem est librum quemque integrum habere, nisi indicia vitii alicujus inducti præbeantur.

Hoc eo magis de libris sacris valet, quod in locis præcipuis, quibus Christiana Religio probatur, mutatio, si qua facta fuisset, verosimiliter detegeretur in quibus tamen nulla apparet, quæ enim a nonnullis objecta est Scriptoribus, casui, potius quam consilio est tribuenda. Sic in Psalmo xviii, (apud Hebræos xix) prop facili errore scriptum est, et in Psalmo xxi. (apud Hebræos xxii.) pro 17. Si quis autem contenderit hunc locum consulto mutatum, ut insignis de confodiendis manibus et pedibus Christi prophetia obscuraretur, non ideo totius textus omnium librorum Veteris Testamenti periclitabitur integritas.

Cæterum hodiernum textum Hebraicum, qui in editis libris habetur, non omnino integrum esse, agnoscunt jam eruditi. Quamvis enim substantia textus servata sit, plures irrepserunt amanuensium incuria, vel casu quodam, mendæ, quas ut quis tollat antiquissimos optimæ notæ codices consulere oportet, et Samaritanum Pentateuchum, sicut et Versiones antiquas, Septuaginta et Vulgatam præsertim, quæ utpote factæ ex exemplaribus

(1) Einleitung in die Göttlichen Bücher des Alten Bundes von Johann Jahn, ] theil § xii. n. 4. p. 57.

(2) "There are readings in the text- which are evidently wrong." Gerard sect. iv. VOL. I.-54

vetustate longe superantibus codices qui extant, melioris notæ codices repræsentant.1 Vehementer errarunt Reformationis auctores, qui textum quem in Bibliis Hebraicis repererunt, integrum, et omni numero absolutum putantes, versiones omnes ad ejus normam componendas et corrigendas clamitabant.

De Novo Testamento fatendum plurimas reperiri in Codicibus varietates, quæ tamen plerumque sensum non admodum afficiunt. Ex styli simplicitate, in qua Hebraismi sæpissime occurrunt, desiderata Græcæ linguæ puritate et elegantia, contigit ut nonnemo vellet quæ durius sonabant suavius enuntiare: quod aliquando levi verborum mutatione licuit, Fuerunt etiam qui in margine apponerent illustrationis causa quædam ex alio Scriptore sacro desumpta, quæ deinceps errore Amanuensis in textum irrepserunt. Recensiones Evangeliorum quæ tertio sæculo ab Hesychio, Luciano, Origene prodierunt, varietatibus præbuerunt nonnullam occasionem ; sicut et alia scripta quæ concordiam Evangeliorum ut monstrarent, plura ex singulis desumpta conjuncta exhibuerunt. Nonnulla textui adjecta, occasione lectionum in Ecclesia, constat, verba quippe quæ introductionis causa præmissa sunt, vel terminationis instar in publica lectione adjecta, nonnumquam cum textu confundebantur. Licet igitur hodiernum textum Græcum non omni carere menda exploratum sit, et Criticorum opera in eo corrigendo utiliter ponatur, caute tamen, et servata Ecclesiæ reverentia, liquet ex varietatibus paucas esse quæ doctrinæ summam respiciant,' ," et mendam gravem, si qua occurrerit, ex aliis testimoniis Scripturæ, vel ex antiquis versionibus ad normam exemplarium accuratiorum factis, facile satis corrigi. Equidem ex criticorum laboribus is jam derivatus est fructus, ut capitis ultimi Marci versiculi undecim, et sanguinei sudoris apud Lucam relatio extra omnem dubitationis aleam posita sint, collatis codicibus.5

3

C. VIII. DE VERSIONIBUS ANTIQUIS.

Omnium versionum Veteris Testamenti celeberrima et antiquissima merito habetur quæ Septuaginta interpretum obtinuit nomen, ex eo quod

(1) "To allow this authority (to establish a reading different from that which is commonly received) to versions, is not to prefer a copy to the original; it is only to collect from them, what was the reading in the MSS. of the original from which they were taken; and because these were more ancient and more correct than any which we now have, to prefer that reading to what is found in later and less correct transcripts." Gerard, § ix. n. 328.

(2) Vide Hug, Einleitung in die Schriften des N. Testaments Erster Theil, Viertes Hauptstuck. p. 140. edit. 1826.

(3) Consule Hug, et Griesbach.

(4) Vide aliquas in Unitarian Miscellany, 1. III. p. 221.

(5) Vide Wiseman lecture 10th. on Science and Religion.

a septuaginta duobus Judæis Alexandriam arcessitis facta crederetur. Fuit olim apud plerosque recepta narratio Aristai nomine vulgata, qua Ptolomæus Philadelphus a Judæorum Pontifice hos impetrasse referebatur,1 qui collatis consiliis egregiam interpretationem confecisse dicebantur, aliis eam divinitus factam prædicantibus, concordia mira omnium, in cellis seorsim positorum. Jam vero exploratum videtur quod Hieronymus subodoratus est, rem fuisse ficto ornatu auctam: "nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriæ mendacio suo extruxerit." Attamen certissimum est Græcam versionem Scripturarum, cæptam Ptolomeo Lagi filio regnante, 298 annis ante Christum, eamque haud diu postea perfectam inde infertur, quod nullum in ea ætatis recentioris indicium occurrat. Judæorum seniores eam aggressos esse, ut genti Hebraice jam non loquenti consulerent, non est inverosimile: sed quum a Josepho, aliisque, partes in ea jubenda adsignentur principi, fieri potuit ut et ipse eam jusserit fieri: unde orta occasio fabulosa quædam, ad ornatum et jucunditatem, adjiciendi, quibus interpretatio commendaretur.

Plerique censeut Pentateuchum, seu legem, a primis illis interpretibus redditum, cæteros libros deinceps ab aliis, nam exhibent diversorum auctorum vestigia, voces quippe singulorum propriæ, stylusque eos distinguunt. Eos autem omnes vel Alexandriæ, vel in Ægypto versatos, ex vocibus Ægyptiacis immixtis infertur. Ex Hebraicis autem codicibus, non autem ex Samaritanis, versionem factam plerique eruditiores censent, Philone testante eam ex Chaldaico textu factam, qua ratione vocari consuevit id temporis Hebraicus, ex quo Hebræi Babylone degerant. Quod igitur sæpius accedat Septuaginta versio ad Samaritanum Pentateuchum, ex codicis Hebraici antiquioris cum Samaritano concordia majori contigisse censetur.

σε

Pentateuchi interpretes majori præstant laude: quos (libros) nos quoque," inquit Hieronymus, "plusquam cæteros profitemur consonare cum Hebraicis.". His accedit Proverbiorum interpres. Judicum, Ruth, Samuelis, et Regum libri uni tribuuntur. Jeremias inter vates meliorem interpretem nactus dicitur, Amos, et Ezechiel, proxime laudandum. Male autem cessit Isaiæ et Psalmistæ. Danielis versio a Theodotione mutuata locum Septuaginta obtinuit, "recto judicio" Ecclesiarum, juxta HieronyEcclesiastes ad verbum versus est: Job haud fideliter redditus. Hæc ex Jahn desumpsimus, cujus tamen criticam aliquando temeritate haud vacare adnotandum duximus.

mum.5

(1) Vide Josephum I. XII. Antiq. c. ii.

(2) Hier. Præf. in Pentateuch.

(3) Jahn, Einleitung altes Bundes, § xxxiv.

(4) Præf. ad quæst. in Gen.

(5) Præf. in Danielem.

(6) Einleitung altes Bundes § xxxvi.

« PoprzedniaDalej »