Obrazy na stronie
PDF
ePub

morborum curatione videntur originem traxisse, quippe antequam ars medendi coleretur, ægroti in via aliquando exponebantur, ut transeuntes quid sibi profuisset simili morbo laborantibus referrent; nonnumquam ad templa deferebantur Æsculapii, ut iis quæ ibi servabantur remedia, scripto consig nata, adhiberentur. Falso autem dicitur Diodorum Siculum referre mortuum ab Esculapio suscitatum.1 Apollonii Tianei, duobus jam post ejus. decessum elapsis sæculis, enarravit mira opera Philostratus, nullo idoneo allato teste vel documento. Cætera quæ apud Livium aliosve Ethnicos Scriptores inveniuntur, fabellam redolent, ideoque nec a narrantibus commendantur; Livius enim sæpissime se fidem iis haud præbere innuit," eaque apertissime rejicit Tullius, dicendo: "nihil debet esse in philosophia fabellis loci.", Mahumetis miracula nulla narrantur, quæ aliquam habeant verisimilitudinem, quæ enim jactavit cum Archangelo Gabriele colloquia, epilepsis occasione, neminem habuerunt testem. Magorum Ægyptiacorum mira opera, quæcumque fuerint, cesserunt Mosaicis miraculis, ideoque horum infirmare non potuerunt auctoritatem. In conflictu operum ea vincant necesse est quæ splendidiora sunt, in iis, scilicet, elucet divina potentia, iisque veritas fulcitur. Pythonissa, excitato Samuele, mirum quid profecto fecit, utrum autem vi suæ artis, vel speciali Dei consilio; ut Sauli fata panderentur, non satis constat. Cæterum in mendacii probationem mirus ille eventus non cessit: nec proinde liquet eam potuisse hujusmodi visione mendacio patrocinari. Novatianorum, Donatistarum, Iansenistarum jactata prodigia suæ sectæ tantum Scriptoribus nonnullis probantur, nullo alioquin certo firmata documento. Prodigia Antichristi mendacia ab Apostolos vocantur: quod si veris accenseantur miraculis, dæmonis tamen opera patratis dicendum alia majora præsto futura quibus veritas vindicabitur quod ex ipso qui prædicitur veritatis triumpho, colligere est. Ideo constabit. miraculis vis probandi, si ea vel a solo Deo fiant in veritatis confirmationem, vel si majora et plura veritatem firment, quoties dæmonis opera mirum aliquod fuerit factum.

Obj. 4. Miracula, saltem quæ traditione referuntur, nunquam certitudinem habent quæ omnem tollit dubitandi rationem.

Resp. Res gestas certo transmitti, adeo ut de iis nulla sit ratio dubitandi,

(1) Bibl. hist. 1. iv. p. 189, edit. Henr. Steph.

(2) Livi, Dec i. 1. 1. Vide, etiam Plutarch, in vita Romuli. Curt. 1. ix. c. 1. Valer max. l. i., c. 8., n. 6.

(3) Lib. ii., de Divin. c. 38.

(4) "Hath any founder of a new sect among Christians pretended to miraculous powers, and succeeded by his pretensions? Were these powers claimed or exercised by the founders of the sects of the Waldenses and Albigenses? Did Wickliffe, in England, pretend to it? Did Huss, or Jerome, in Bohemia? Did Luther, in Germany, Zuinglius, in Switzerland, Calvin, in France; or any of the Reformers advance this plea?" Paley, Evidences of Christianity: prop. ii., ch. 1. & vii., citing Campbell on Miracles. Vide de miraculis Jansenistarum eundém. c. ii., § iii.

(5) II. Thess. 29.

VOL. I-4

præsertim si vivæ vocis traditioni documenta et monumenta coæva suffragentur, insignique aliqua rerum conversione celebria. Profecto de præcipuis eventibus illius rerum conversionis, quam revolutionem, vocamus, Americanam, ea hodie habetur certitudo, quæ omnem tollit dubitationem ; nec enim quis sui compos dubitat Washington, La Fayette, aliosque præcipuas in ea egisse partes. De miraculis eadem potest haberi certitudo.

Obj. 5. Nullum miraculum idoneos habet testes, omnia scilicet unius vel alterius scriptoris nituntur auctoritate, et vulgi fama: qua ratione tot absona prorsus et ridicula in Sanctorum vitis, aliisque libris occurrunt. Ita Hume.

Resp. Habent quidem plurima miracula testés numero et auctoritate prFstantes, quibus suffragatur etiam nota populorum ad fidem conversio, iis subsidiis effecta. Nec ideo sunt rejicienda quod quædam minus probata occurrant, sicut non omne hominum testimonium respuitur, quod perjurii reus aliquis noscatur. Cæterum nec temere miraculis credendum, nec statim rejicienda sunt quæ afferuntur, sed sedulo instituto examine, quæ idoneo nituntur testimonio, sunt probanda, aliis sepositis.1

C. IV. DE PROPHETIIS.

A miraculis, quæ tantam habent probandi vim, ad vaticinia transeundum. Vaticinium autem dicitur effatum certum de re futura quæ nullo mentis humanæ lumine potuit innotescere. Plura quidem præsciuntur ab astronomis, aliisque quibus naturæ leges sunt perspectæ, calculoque facto, quæ post annos plurimos eventuræ sunt solis lunæve defectiones prædicuntur. Sunt autem plurimi rerum eventus qui non ex certis aliquibus naturæ legibus, sed ex humanæ voluntatis libero arbitrio, hominis incertis consiliis, et causis, uti aiunt, contingentibus, pendent. Conjiciendo potest quis etiam nonnulla hujusmodi quodammodo assequi, quæ enim consueverunt homines in quibusdam rerum adjunctis, vel pro sua peculiari indole, agere, sagax prudensque vir eos verosimiliter acturos præ det: et quo magis pollet ingenii vi ac judicii acumine, eo certius quid futurum sit conjicit. Sunt autem quædam adeo magno locorum temporumve intervallo dissita, et ex fortuita causarum serie et congerie pendentia, ut sagacissimam mentem prorsus effugiant, nonnisi lumine supernaturali patefacienda. Qui dæmonibus miracula patrandi potestatem, iis etiam arcana revelandi ex mira illa qua pollent scientia, suæ superiori naturæ congrua, facultatem tribuunt: 2 qua ratione explicant oracula gentilium adeo celebrata, et quasdam fatidicorum hodiernorum voces ; quas tamen aliis placet inter fraudes conjectu

(1) Vide Muzzarelli, "Il buon uso della Logica." Opuscolo ottavo Numero e qualità dei miracoli t. ii., p. 170.

(2) P. Baltus magna eruditionis copia hanc strenue defendit sententiam.

rasque dolosas omnino recensere1 Quidquid sit de potestate hac dæmonum, vel hominum dæmonum subsidio utentium, de qua inter doctos homines plus semel acris fuit disceptatio, constat vaticinia argumentum esse præclarum numinis adsistentis, ea præsertim quæ res post plura sæcula eventuras ex causis liberis et contingentibus respiciunt, I æ enim ei tantum patere potuerunt, cui arcana omnia futuri ævi, innotescunt. Qui igitur in doctrinæ quam tradit confirmationem vaticinio hujusmodi utitur, quod scilicet diu antea prolatum deinceps ostendit fuisse impletum, quin eventus humana aliqua aut naturali ratione potuerit præsciri, magnum affert veritatis indicium: quod quidem pondere augebitur, quo splendidius inveniatur. Plurima vaticinia his munita dotibus Deum vadem veritatis præbent, adeo ut omnis erroris formido depellatur. Propheta tamen non potest suam firmare doctrinam edito vaticinio diu postea adimplendo, nam ex rei eventu pendet vaticinii vis ad fidem faciendam sed docenti merito tribuitur fides, si arcana cordis pandat, vel jam ab eo prædicta, completa sint, quæ non potuit aliquatenus, naturali lumine, prævidere.

Utrum vaticinia dari possint a nonnullis quæsitum est. Id fidenter affirmamus.

Prop. 1. Dari possunt vaticinia. Deo omnia futura patere, ex infinita ejus perfectione necessario sequitur, eumque posse eorum notitiam homini impertiri manifestum est: Ergo vaticinia dari possunt. Suffragatur communis omnium hominum sensus hanc potestatem Deo tribuentium.

Obj. 1. Liberæ hominum actiones nequeunt præsciri, quippe quæ pendent ex incertis hominum consiliis.

Resp. Liberas actiones ex consiliis cordium pendere, quæ per se incerta sunt, sed certo Deo innotescunt, quum nihil in rerum natura possit ei esse occultum. Equidem nisi plane perspecta haberet cordis humana consilia futura, liberasque determinationes, non posset moderari mundum, suaque condere decreta, sed penderet ex incertis hominum consiliis: quod absonum prorsus est. Ergo omnia præscit, eaque pro arbitrio revelare potest. Obj. 2. Si hominum consilia omnia a Deo præviderentur, necessario sequerentur Dei præscientiam, jamque libera non forent.

Resp. Quæ a Deo præsciuntur certo eveniunt, sed haud necessario, nam Dei præscientia ea divino intellectui exhibita supponit, nec humanam voluntatem ipsa determinat. Falli non potest Deus; idcirco certo evenient quæ prævidit: sed prævidit ea libere eventura, ideoque libere evenient.

Obj. 3. Humanæ voluntatis futuræ determinationes nullatenus existunt, nequidem in mente divina, nihil enim omnino sunt.3

(1) Van-Dalen de Orac. Ethnic. diss. ii.

(2) Paine ambiguitate vocis abutitur, ut vim huic argumento detrahut, animadvertit quippe prophetiam variis sensibus apud Sacros Scriptores sumi: sed ex voce non argumentamur. De diversis ejus significationibus vide opus Cardinalis De La Luzerne, Sur les Propheties.

(3) Ita Voltaire, philosophie de l'histoire, ch. 31, des Oracles.

Resp. Futuræ humanæ voluntatis determinationes existunt in mente divina, infinita enim intelligentia omnia complectitur: quamvis igitur nihil sint, Deo tamen sunt res futuræ. Profecto ea quæ juxta leges naturæ eventura sunt, nihil sunt antequam evenerint, et tamen certo ab Astronomis eclipses, aliaque prædicuntur.

Non adeo sunt multi qui vaticinia dari posse negant, plurimi autem eis vim probandi detrahunt. Iis autem vim maximam inesse, ita ut ineluctabile præbeant argumentum veritatis, affirmamus, ex totius antiquitatis, imo humani generis sensu.

Ex Augustini judicio, sunt ipsis miraculis potiora: "ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quæ Apostoli annuntiabant, demonstrabatur hæc a prophetis ante fuisse prædicta: quia etsi adtestabantur miracula, non defuissent, (sicut etiam nunc etiam quidam mussitant,) qui magicæ potentiæ cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione propheticavinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nascerentur, prophetas sibi constituere a quibus prænuntiarentur, nemo utique diceret.1

Prop. 2. Vaticinia certum præbent veritatis argumentum.

Prob. Vaticinia, quum sint rerum futurarum prædictiones certæ, quæ nulla naturæ vi prævideri possent, certissimum numinis præsentis indicium et argumentum præbent: quod ex ipso communi hominum sensu liquet. Obj. Vaticinia a dæmonibus edi possunt: ergo non suppeditant certum argumentum.

Resp. Disceptatur quidem utrum vaticinia a dæmone edi possint; id autem pro comperto habendum est illustria admodum de rebus post longam sæculorum seriem eventuris vaticinia solum Deum habere auctorem; nec unquam Deum veritati defuturum, si prædictione dœmoniaca aliquatenus eam offuscari contigerit; nec enim infinita ejus perfectio sinit, ut mendacium sua auctoritate firmatum videatur."

Obj. 2. Ante eventum vaticinia sunt obscura; eventibus autem ita accommodantur, ut aliis possent aptari: Ergo ex iis certum nequit derivari argu

mentum.

Resp. Non omnia vaticinia ante eventum sunt obscura, quod si aliquibus ea insit obscuritas, non ideo vi carebunt si illustrentur eventu cum quo non potuissent casu concordare. Ex iis quæ dubitationem admittunt, quæque aliis eventibus facile possent aptari, certum quidem veritatis argumentum non desumitur: contingere autem potest, et reapse contigit sæpius, vaticinia ita impleta, ut de eorum vera significatione nullus sit dubitandi locus.

Obj. 3. Ut vaticiniis vis sit probandi, de iis editis debet constare et eventum iis respondisse: neque potuisse viribus naturæ præsciri; hæc autem nequeunt plene constare. Ita Rousseau.s

(1) Aug. contra Faustum l. xii., 45. Ita etiam Abbadie visum est: traité de la vérité de la Religion Chrétienne, t. i., Sect. iii., e. iv.

(2) Vide Dissertation sur les propheties par le Cardinal De la Luzerne, ch. 1, § 23. (3) Emile, 1. iv.

Resp. Constare potest vaticinium editum esse, utrum agatur de eo quod brevi fuerit impletum, vel de eo quod nonnisi post sæculorum seriem implendum sit. Sic de brevi fugandis regibus Syriæ et Israel, conjunctis viribus Judam impugnantibus, constabat Achabo, et principibus Judæis qui Isaiam audiebant. De Nabuchodonosoris, regis Babylonici proximo adventu, et de populo captivo abducendo, vaticinante Jeremia publice, constabat omnibus, qui plerique eum ad mortem quærebant. Hæc autem vaticinia, impleta præter spem communem vatem divinitus illustratum ostendebant, nec enim certo præsciri poterant eventus hujusmodi in his rerum adjunctis. De vaticiniis olim editis potest constare ex libris in quibus referuntur, sicut Judæis contigit libros prophetarum apud se servantibus; quæ cum eventibus mire concordantia, argumentum haud dubium scientiæ vatibus divinitus datæ præbuerunt, nec enim per longam sæculorum seriem mens, quantumvis sagax, potest perspicere.

Obj. 4. Vaticinia brevi implenda possunt menti perspicaci tribui: diu postea implenda vifcarent donec fuerint impleta, ideoque vim probandi non habent

Resp. Sunt rerum adjuncta in quibus nulla subest ratio suspicandi rem, etiam brevi eventuram, potuisse conjici, vel naturali animi vi præsciri: quis enim mortuum resuscitandum intra paucos dies potest naturaliter prævidere? quis vaticinium hujusmodi arte dolove editum, vel impletum dicet, si de morte revera constet? Vaticinia post longum tempus implenda probandi vim non habent donec fuerint impleta: cæterum maxima tunc illis vis inest.

Obj. 5. Oracula Ethnicorum idolorum cultui patrocinium præbuerunt. Ergo ex vaticiniis non desumitur certum argumentum.

Resp. Ethnicorum oracula, plerumque, ambigua1 numquam illustres illos divinæ originis characteres præsetulerunt, qui ad veritatem firmiter statuendam requiruntur. Plurima conjecturis, dolisve sacerdotum merito tribuuntur, uti etiam Ethnicis Scriptoribus est visum : quod si aliqua dæmonis opera edita placet existimare, facile dignoscuntur a cælestibus vaticiniis, nec possunt tollere probandi vim quæ his tribuitur.

Obj. 6. Moyses Deut. xiii. 1, a prophetis idolorum cultum suadentibus monet cavendum.

Resp. Moyses in objecto Deutoronomii loco monuit Judæos, ne ulla ratione se sinerent abduci a veri Dei cultu, ne quidem si vaticinium eventu impletum adhiberetur ad idolorum cultum commendandum. Hoc autem

(1) Vide S. Hieronym. Comm. in c. 42, Isaiæ 1. 12.

(2) "Jam ad te venio, sancte Apollo, qui umbilicum certum orbis terrarum absides, unde superstiosa primum sæva evasit vox fera. Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen implevit, partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione sæpissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete, et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis, et quæ ad dialecticam deferenda sunt." Cic. Div. 1. 2.

« PoprzedniaDalej »