Obrazy na stronie
PDF
ePub

His verò omnibus non parvum accedit robur ex Evangelio quo miracula a suis discipulis facienda prædixit Christus, quin temporis designaret limitem.1

Obj. Miracula unius vel alterius Scriptoris testimonio nituntur, cujus alioquin animus ad mira credenda proclivis ex ipsa narratione patet. Sic ipse Gregorius M. mira narrasse perhibetur Petro suo diacono nihil hujusmodi antea suspicanti, quorum etiam plurima ridicula sunt et Deo prorsus indigna.

Resp. Non omnia quæ afferuntur miracula eadem fulciuntur auctoritate : sunt enim quædam rinus nota, quæ ex unius, aut alterius testis pendent fide, alia verò plures habent testes, et rerum illustri et notissima conversione commendantur: Ipse adnotat Gregorius se nomina eorum qui sibi ea retulerunt recensere, ut ex testis integritate constet orationi fides. Ea quæ plerumque privatim contigerunt, paucis idcirco nota, Petrum diaconum facile latere potuerunt: cæterum relata, testium citatis nominibus, ipsi certissima visa sunt. Nonnulla ex illis risum alicui movere possent, sicut ipsa quæ in Scripturis referuntur, Veteris præsertim Testamenti, ridicula etiam alicui possent videri. Sed pleraque gravissima sunt, quæque divinam bonitatem summe commendant. Quidquid verò de iis quæ sapientissimus Pontifex suis retulit dialogis censeatur, ea quæ ab Augustino patrata agnovit, testes habuerunt alios quamplurimos, quorum testimonium ad Bedæ usque tempora, gentis Anglorum traditione, claruit, et eorum ad fidem conversione est munitum. Sicut igitur miraculis Christi et Apostolorum gentium conversio fidem facit, ita et Augustini miraculis Anglorum conversio robur adjicit.

Obj. 2. Longe distant testimonia quibus Evangelica miracula probantur, ab iis quæ miracula posteriora commendant. Scriptores coævi, oculati plurimorum testes, res gestas referunt in ipsa qua dicuntur contigisse regione inter hostes Christi, ad novam inducendam religionem: e contra alia miracula plerumque post sæculorum lapsum narrantur ex vulgi fama, ipsa enim quæ maxime probanda videntur, utpote Pontificii tribunalis examini subjecta, vix ante sæculum ab obitu possunt in curia allegari: quo fit ut progrediente tempore quædam mira sancto alicui tribuantur, de quibus ne cogitavit quidem coævus aliquis scriptor, sicut de Ignatio a Lojola contigit. Procul etiam a loco res gestæ sæpius narrantur, miracula quippe Francisci Xaverii in Europa ex Missionariorum litteris, hac ratione suæ causæ patrocinantium, claruerunt. Plerumque etiam in Papistarum provinciis abundant miracula, de quibus nullum in regionibus Protestanticis occurrit vestigium. Tentando fiunt, seu periculum rei faciendo, infelici sæpius successu, potius quam certa quadam virtute, et Dei potentia. Quæ

(1) Marci xvi. 17. Joan. xiv. 12. 13. Matt. xxi. 21. Luc. xvii. 6.
(2) Paley, passim.

cumque igitur allegantur, habenda sunt incerta, vel saltem quorum latet causa, Deo vindice opus non habens.1

Resp. Nec nos volumus miracula quæ in posteriorum documentis referuntur, Evangelicis æquiparare. Cæterum ea principia quæ ex hominum testimoniis derivantur, ad his conciliandam humanam quandam fidem, apud eos qui divinam Sacrorum Scriptorum auctoritatem non agnoscunt, inserviunt etiam posterioribus miraculis probandis. Nec enim omnia a fama vulgi, vel recentiorum fide plerumque pendent, sed testes habent locupletes, et sæpius oculatos, qui publicam appellant fidem Irenæus profecto de mortuis suscitatis et apud fideles adhuc versantibus, amquam testis oculatus, locutus est: Cyprianus quod ipso sacrificante contigit, narrat: Augustinus plura quæ oculis suis viderat, quæque civitati integræ innotuerant: Sic et Imperator Justinianus, aliique complures, se oculatos testes perhibent hominum absque lingua loquentium. Quod autem canonizationis ritus nonnisi post diuturnum annorum spatium fiat, ut in re tam gravi nullus sit studio vehementiori, vel deceptioni locus, sapientissime cautum est; sed testimonia de vitæ sanctitate et miraculis excipiuntur decennio post processum de fama sanctitatis, quæ examini severo subjecta, et valida probata, canonizationis fundamenta jaciunt, quamvis ad omne errandi periculum declinandum, quinquaginta expectentur anni antequam ultra procedatur. Merito probatissima inter omnia dicit Paley hæc miracula, quum revera sit examen severissimum, quod ea extra omnem dubitationem ponit, adeo ut rejiciat sæpius tribunal, tamquam haud sufficiens, testimonium quod aliis, juxta communes certitudinis ex humana fide pendentis regulas, sufficiens haberetur. Quod ad S. Ignatii a Lojola miracula pertinet, ea Ribadeneirae scriptori ejus vitæ, innotuerunt, quod plane professus est: "Mihi tantum abest ut ad vitam Ignatii illustrandam miracula deesse videantur, ut multa eaque præstantissima judicem in media luce versari.” Cæterum ea priori sui operis editione noluit sigillatim recensere, ne decreto Tridentino nuper edito de miraculis haud probatis non divulgandis, contraire videretur; sed ea jam apud sedem Apostolicam probata tertiæ operis editioni inseruit. Haud omnia miracula procul a locis ubi patrata dicuntur primò relata sunt, sed eorum fama sæpissime ad remotissimas plagas manavit. Sic contigit de miraculis S. Francisci Xaverii; eorum enim fama cum vitæ sanctæ odore ad Europam perveniente, jussit Joannes III. Portugalliæ rex vices suas apud Indos obeunti, ut jurata testimonia de iis exciperet, inde transmittenda. Regium hoc mandatum intra quatuor annos a sancti viri obitu

[ocr errors]

(1) Vide Paley, Evidences of Christianity, prop. ii, ch. 1, ex quo objectiones has derivavimus.

(2) Paley: "the very best attested of which is extracted from the certificates that are exhibited during the process of their canonization, a ceremony which seldom takes place till a century after their deaths." Evidences, prop. ii. ch. 1. § 1. (3) Vide Milner's End of Controversy, Letter xxiv.

(4) Ed. 1752.

VOL. I.-27

editum est, et quæ missa sunt testimonia, ad Apostolicam Sedem perlata, judicio de canonizatione ejus præbuerunt, inter alia quamplurima, fundamentum. Quod dicitur de miraculis in regionibus Catholicis tantum patratis, lepidum est magis quam verum; nam in Anglia, Hibernia, et Germania, aliisque locis ubi grassantur hæreses, mira Dei opera sæpe sæpius claruerunt: nec defuerunt divinæ potentiæ mira indicia in his fœderatis provinciis, recentissime, fere sub oculis nostris.

C. X. DE SANCTITATIS DEFECTU.

PROPOSITIO I.

Doctrina a Protestanticis Sectis propugnata Sanctitati minus savet. Probatur. Ex auctoribus Sectarum doctrina æstimanda est, plerumque enim suum sentiendi modum sectatoribus impertiuntur, uti recte animadvertit Moëhler,1 adeo ut, etsi placita nova sæpe adoptentur, eadem sit indoles sectæ, quæ parentis. Jam vero Lutherus pessum dato libero hominis arbitrio, quo gratiæ obtemperatur, hominem reliquit ad scelera præcipitem, vel de Dei in anima sua opere temere præsumentem. Audiatur ipse Erasmo respondens: "Est itaque et hoc imprimis necessarium et salutare Christiano, nosse quod Deus nihil præscit contingenter, sed quod omnia incommutabili et æterna, infallibilique voluntate et prævidet et proponit, et facit. Hoc fulmine sternitur et conteritur prorsus liberum arbitrium." Fidei perfectionem, haud sine blasphemia, sic describit: "Hic est fidei summus gradus, credere illum esse clementem, qui tam paucos salvat, tam multos damnat, credere justum, qui sua voluntate nos necessario damnabiles facit, ut videatur, referente Erasmo, delectari cruciatibus miserorum, et odio potius quam amore dignus. Si igitur possem ulla ratione comprehendere, quomodo is Deus sit misericors et justus, qui tantam iram et iniquitatem ostendit, non esset opus fide." " Humanæ voluntatis conditionem sic exhibet: "Siç humana voluntas in medio posita est, ceu jumentum; si insederit Deus, vult et vadit quo vult Deus, ut Psalmus dicit: Factus sum sicut jumentum, et ego semper tecum.' Si inséderit Satan, vult et vadit quo vult Satan, nec est in ejus arbitrio ad utrum sessorem currere, aut eum quærere: sed ipsi sessores certant ob ipsum obtinendum et possidendum." 66 Erga Deum vel in rebus quæ pertinent ad salutem vel damnationem, non habet liberum arbitrium, sed captivus, subjectus et

(1) Moehler Symbolique ch. v. p. 40. 1. 2.

(2) Luther. de servo arbitrio, p. 117. ed Jenæ, an. 1557.

(3) Ib. fol. 176 ex altera parte.

(4) Fol. 177 ex altera parte.

.

servus est, vel voluntatis Dei, vel voluntatis Satanæ.”1 Recte dixit Lutherus hanc de servo arbitrio esse 66 summam causæ:"2 re enim vera celebre ejus placitum de fide justificante inde pendet. Liquet autem omne virtutum fundamentum hac ratione tolli. Audi ipsum alias clamantem, recitatis Apostoli verbis: "Non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. Igitur non tuis viribus, sæculum nequam et vitia tua vinces; frustra sunt opera, nisi Christus te eripiat solus. Quare cave, ne jejunia, vigiliæ, studia, temperantia, sobrietas, aliæque virtutes, te hypocritam irreparabilem faciant." Quæcumque adhibeatur verborum horum interpreta

tio, virtutum exercitium certe haud fovent.

[ocr errors]

Calvinus, quamvis plerumque cautius locutus sit, ex professo tamen contendit Deum non tantum permittere, sed etiam agere, quæcumque a Satana, et omnibus reprobis fiunt. De Catholicorum distinctione sic disserit: "Ac excusabilis forte esset eorum modestia, quos terret absurditatis species, nisi quòd perperam mendacii patrocinio asserere tentant Dei justitiam ab omni sinistra nota. Absurdum videtur, volente ac jubente Deo excæcari hominem, qui mox cæcitatis suæ pænas daturus est. Tergiversando itaque effugiunt, Dei tantum permissu, non etiam voluntate hoc fieri: ipse vero palam se facere pronuntians, effugium illud repudiat. Quod autem nihil efficiant homines nisi arcano Dei nutu, nec quidquam deliberando agitent, nisi quod ipse jam apud se decreverit, et arcana sua directione constituat, innumeris et claris testimoniis probatur. Quod ante citavimus ex Psalmo, Deum quæcumque vult facere, ad omnes actiones hominum pertinere certum est."***"Absalom incesto coitu patris torum polluens, detestabile scelus perpetrat; Deus tamen hoc opus suum esse pronuntiat: verba enim sunt: Tu fecisti occulte: egò vero palam faciam, et coram sole hoc.'

9993

Presbyteriani docent Deum summo suo consilio, ad suæ supremæ potestatis gloriam, ab æterno ordinasse omnes, præter eos quos sibi gratuita misericordia elegit, ad dedecus et iram, ad suæ justitiæ laudem. Omnia etiam Angelorum hominumque peccata ab ipso præ-ordinata tradunt non tantum permissive, sed speciali quadam ratione quæ ad providentiæ suæ regimen pertinet. Electos ipsos ad tempus sibi veluti relictos, ut vim corruptionis quæ suis cordibus inest, experimento discant, non verentur af firmare. Corruptam naturam humanam peccato primorum parentum agnoscunt, et eam corruptionem in hominibus etiam post baptismum manere, omnesque ejus motus vere et stricte peccata esse profitentur: omneque peccatum hominem æternæ morti subjicere. Hominis libertatem peccato penitus amissam tradunt, adeo ut jam suis viribus nequeat aliquate nus se ad conversionem disponere; dicunt scilicet a Deo totum translationis

(1) Sub finem fol. 237 ex altera parte.

(2) In ep. ad Gal. f. 4.

(3) Calvin. 1. 1. Inst. c. xviii. § 1. p. 155. 156.

ad gratiam opus proficisci. Eum autem renatum sola Dei gratia libere velle et facere bonum, malum etiam ex manente in corde suo peccati corruptione adhuc velle docent. Ex Dei prædestinatione solos electos efficaciter vocari, et omnipotentia divina eorum voluntatem ad bonum determinari asserunt. Hanc vocationem adjungunt nullatenus referri ad aliquid quod Deus in homine prævidit, qui penitus passive quoad eam se habet. Alios præter electos, quamvis Verbi ministerio vocatos, et Spiritus Dei aliquam in se operationem sentientes, numquam vere ad Christum accedere, nec salutem assequi posse contendunt. Fidem qua in Christi justitia nitimur justificationis nostræ, quæ in sola peccatorum venia, nobis insuper justis habitis, sita est, nullo dono justitiæ nobis infuso, unicum instrumentum tradunt, quamvis eam comites habere alias salutares gratias fateantur. Qui semel justificati sunt numquam ab eo statu excidere possunt, juxta horum placita, sed Deus eorum peccata dimittere non desinit; quibus tamen ei displicent, nec benigno vultu ejus fruuntur, donec eorum se pænituerit. Electos idcirco a Deo paterne correptos dicunt, numquam tamen rejectos, sed in diem redemptionis signatos. In pugna quae inter carnem et spiritum geritur, quæ nobis inest corruptio, admodum ad tempus prævalet, sed novis subsidiis Sancti Spiritus additis, pars illa hominis quæ renata est, superior iterum evadit, et hac ratione Sancti proficiunt. Pænitentiam, seu potius resipiscentiam, necessariam agnoscunt, non tamen veniæ causam, quæ ex sola fide pendet. Nullum peccatum adeo parvum admittunt quod æternam damnationem non mereatur: nullum adeo enorme quod pænitentibus exitio esse possit. Opera bona commendant, eaque fidei fructus et argumenta designant: sed qui maxime obedientia præstant, longe deficiunt ab eo ad quod tenentur. Quæ ab hominibus haud renatis fiunt, quantumvis in se bona videantur, et Dei præceptis conformia, fidei tamen, et finis sublimioris defectu, peccato sunt inquinata. Sanctorum perseverantia ex eorum libero arbitrio non pendet, sed ex Dei eligentis decreto immutabili : qui tamen in gravia peccata incidere possunt, et in iis ad tempus perdurare, qua ratione Deo displicent, Sanctum Spiritum contristant, aliquibus gratiis et consolationibus privantur, et temporalia in se adducunt judicia. Fides electorum non est fiducia tantum, sed infallibilis certitudo, Dei promissis, et Spiritus sancti testimonio innixa, quæ fructum habet diligentiam in salutis negotio, quæ proinde morum licentiam fovere haud est dicenda; quamvis peccato admisso maneat tamquam Dei semen, quo a desperatione serventur electi. Lex morum omnes etiam renatos obligat, eisque ad sui humiliationem inservit, et ostendit quæ suis delictis mereantur, et quas hujus vitæ ærumnas propterea expectare debeant, quamvis a legis maledicto fide sint liberati. Adulterii causa matrimonii divortium fieri posse insuper docent, quo impetrato innocenti novum inire matrimonium licebit. Etiam ob deşertionem conjugis, cui nec civilis magistratus, nec Ecclesia, mederi poterit, divortium concedi tradunt. Hæc, quæ ex fidei Confessione descripsimus, commentatione vix indigent; cuique enim perspectum esse

« PoprzedniaDalej »