Obrazy na stronie
PDF
ePub

Resp. Verba Christi eum petram qua nitebatur Ecclesia, pastorem ovium, et agnorum, præsulem cujus esset confirmare fratres demonstrant. Ergo non ad animi indolem, nec ad aliorum consensum referenda est ea quam exercuit authoritas. Jure plane divino, ex Christi Domini concessione, primatum habuit.

[ocr errors]

C. VI. DE SEDE ROMANA.

Statuto primatu Petro a Christo collato, de Sede cui eum veluti alligavit agendum est. Eum Romanam fundasse Ecclesiam, ibique martyrium subiisse magnó consensu veteres omnes testantur, adeo ut Cave, Anglicanus licet, id fateatur. "Petrum Romæ fuisse, sedesque in ea aliquandiu tenuisse, cum toto antiquorum cætu intrepide affirmamus."1 "Laxiori quidem sensu (ita loquitur vir eruditus, suæ sectæ studens) Romanum Episcopum dici posse, quatenus hujus Ecclesiæ fundamenta posuit, eamque martyrio suo illustrem reddidit, mecum, opinor, fatebuntur omnes tam veteres quam recentiores." Ipse Calvinus propter Scriptorum consensum Petrum Romæ mortuum esse haud negavit. Cæterum sunt qui, post Marsilium Patavinum a. 1327 damnatum, adventum Petri Romam in dubium vocare non vereantur. Attamen ut verbis Cave utamur, "testes damus omni exceptione majores, ex ultima antiquitate petitos; Ignatium Antiochiæ Episcopum, S. Petri discipulum, certe in sede Antiochena successorem, in epistola ad Romanos, Papiam Hierapolitanum, S. Joannis Evangelistæ, saltem Presbyteri, auditorem apud Euseb. 1. 2. cap. 15, p. 53. Irenæum Lugdunensem, virum Apostolicorum temporum, S. Polycarpi discipulum, adv. hær. 1. 3. c. 1 p. 229 c. 3 p. 23. Dionysium Corinthium apud Euseb. 1. 2. c. 15 Tertullianum de præscrip. c. 36 p. 215. de Bapt. c. 4. p. 215. Scorpiac. c. ult. p. 500. Cajum Presbyterum Romanum, magni nominis virum Ecclesiasticum ap. Euseb. 1. 2. Origenem t. iii. in Gen. ap. Euseb. I. 3. c. 1.

Petrum Episcopum fuisse Romanum longe plures ex Acatholicis negant, sed verbis plerumque ludere videntur, pugnare enim dicunt cum Apostolico munere urbis unius solicitudinem. Cæterum nemo est qui Petrum censeat Apostolico muneri renuntiasse, vel ejus neglexisse officia ut diæcesis unius limitibus se contineret: liquet tamen eum Cathedram Episcopalem Romæ fundasse, quam eo defuncto Linus occupavit. S. Cyprianus idcirco sæpius vocat Sedem Romanam Petri cathedram. Sic de Schismaticis querens dum ad Cornelium scribit, ait: "Navigare audent ad Petri cathedram, atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas Sacerdotalis exorta est."4 S. Op

(1) Sæc. Apost. S. Petrus.
(2) Ib. § xi.

(3) 1. iv. Inst. c. vi. p. xv.
(4) Ep. 55. ad Cornelium.

66

tatus Milev.: Negare non potes scire te in urbe Roma Per primo Cathedram Episcopalem esse constitutam, in qua sederit omnium Apostolorum caput. "1 S. Aug. "Cathedra tibi quid fecit Ecclesiæ Romanæ, in qua Petrus sedit? Leves omnino sunt difficultates quas rei tot tantisque documentis probatæ objiciunt. Omnes ad negativum argumentum reducuntur, quod scilicet de Petri Romam adventu siluerit S. Lucas, et quod S. Paulus ad Romanos scribens eum non salutet, et ex urbe ad alios scribens, nullam ipsius facit mentionem. Quoties positiva ut aiunt, suppetunt testimonia, illud argumentandi genus parum valet, nam Lucas non oinnia suscepit narranda, sed res præcipuas quæ a fundata Ecclesia usque ad Saulis conversionem evenerunt, et plura deinceps quæ ipsum conversum respiciunt. Quum Petrus sæpius Roma abesset, universo gregi prospiciens, mirum non est eum in Pauli epistolis haud salutatum, vel haud salutantem induci: ut interim sileamus de plurimis aliis rationibus ob quas eae omitterentur salutationes.

Chronologia quidem non adeo innotescit, ut tempus adventus Petri, vel spatium per quod Romæ sedit, accurate definiamus: quod contigit vel ex. eo quod itineribus aliquando susceptis, reditus potius quam adventus ab aliquo Scriptore referatur, vel ex aliis tot capitibus quibus sæpius turbatur temporum ratio. Cæterum nulla prorsus inde nascitur causa dubitandi de Apostoli Romam itinere, "ubi Petrum fuisse,” uti adnotat Grotius, nemo verus Christianus dubitavit." S. Hieronymus dicit: "Petrus Romam venit anno Claudii secundo ibique viginti quinque annis Cathedram tenuit usque ad ultimum Neronis annum."4 Paulus Orosius: "Exordio regni Claudii Petrus Apostolus Romam venit."5

66

PROPOSITIO.

Episcopus Romanus, tamquam Petri successor, jure divino habet primatum jurisdictionis, estque centrum unitatis.

Probatur Ex totius antiquitatis testimonio et fide.

S. Irenæus, hæreticis occultam quandam dogmatum quæ propugnabant jactantibus traditionem, nullo idoneo probatam documento, vel teste, publicam fidem et traditionem Ecclesiarum quas Apostoli fundarunt, opposuit ; 6. Traditionem itaque Apostolorum in toto mundo manifestatam in omni Ecclesia adest perspicere omnibus qui vera velint audire, et habemus annumerare eos qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi in Ecclesiis, et suc cessores eorum usque ad nos, qui nihil tale docuerunt, neque cognoverunt

(1) L. 2 contra Parmenianum.

(2) L. 2 contra litteras Petiliani Donat. c. 51.

(3) Comm. in 1 Petri ep..

(4) Hier. 1. de viris illustr. in Petro.

(5) 1. vii. hist. c. h.

(6) 1. iii. adv. hær. c. 3.

VOL. I.-22

quale ab his deliratur. Etenim si recondita mysteria scissent Apostoli, quæ seorsim et latenter ab reliquis perfectos docebant, his vel maxime traderent ea quibus etiam ipsas Ecclesias committebant. Valde enim perfectos et irreprehensibiles in omnibus eos volebant esse, quos et successores relinquebant, suum ipsorum locum magisterii tradentes, quibus emendate agentibus fieret magna utilitas, lapsis autem summa calamitas. Sed quoniam valde longum est in hoc tali volumine, omnium Ecclesiarum enumerare successiones, maximæ et antiquissimæ, et omnibus cognitæ, a gloriosissimis duobus Apostolis Petro et Paulo Romæ fundatæ et constitutæ Ecclesiæ, eam quam habet ab Apostolis traditionem, et annunciatam hominibus fidem, per successiones Episcoporum pervenientem usque ad nos, indicantes confundimus omnes eos, qui quoquo modo, vel per sui placentiam malam, vel vanam gloriam, vel per cæcitatem, et malam sententiam præterquam oportet colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam, propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique, conservata est ea quæ est ab Apostolis traditio. Fundantes igitur et instruentes beati Apostoli Ecclesiam, Lino episcopatum administrandæ Ecclesiæ tradiderunt. Hujus Lini Paulus in his quæ sunt ad Timotheum epistolis meminit succedit autem ei Anacletus, post eum tertio loco1 Apostolis episcopatum sortitur Clemens, qui et vidit ipsos Apostolos, et contulit cum eis, cum adhuc insonantem prædicationem Apostolorum, et traditionem ante oculos haberet. Non solus enim, adhuc multi supererant tunc ab Apostolis docti. Sub hoc igitur Clemente, dissensione non modica inter eos qui Corinthi essent fratres facta, scripsit quæ est Romæ Ecclesia, potentissimas litteras Corinthiis, ad pacem eos congregans, et reparans fidem eorum, et annuntians quam in recenti ab Apostolis receperat traditionem. *** Huic autem Clementi successit Evaristus, et Evaristo Alexander, ac deinceps sextus ab Apostolis constitutus est Sixtus, et ab hoc Telesphorus, qui etiam gloriosissime martyrium fecit, ac deinceps Hyginus; post Pius, post quem Anicetus. Cum autem successisset Aniceto Soter nunc duodecimo loco Episcopatum ab Apostolis habet Eleutherius. Hac ordinatione et successione ea quæ est ab Apostolis in Ecclesia traditio, et veritatis præconiatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima hæc ostensio, unam et eandem vivificatricem fidem esse, quæ in Ecclesia ab Apostolis usque nunc sit conservata et tradita in veritate."

Pretiosum hoc vetustæ fidei monumentum lectoribus exhibemus ut mens sanctissimi scriptoris prorsus pateat. Quod ad rem nostram nunc pertinet, Romanam Ecelesiam ab Apostolis Petro et Paulo fundatam plane asserit Irenæus, et Episcoporum seriem ad suum usque tempus deducit, et Eleutherium duodecimo loco ab Apostolis statuit. Jam verò quod utrumque

(1) Deest ab, uti liquet ex textu Græco relato ab Eusebio 1. 5, hist. c. 6. (2) xavwrárny ypapri epistolam occasioni maxime idoneam.

nominet Apostolum non officit, in comperto quippe est utrumque in fundanda illa Ecclesia laborasse, quapropter et episcopi ejus dicti sunt ab Epiphanio: quod si urgeatur, quam habuerunt potestas in eorum successore agnoscenda erit. Cæterum Petrum speciali titulo Episcopum illius Ecclesiæ fuisse tota agnovit antiquitas Christiana, quapropter "locus Petri," propria sedes," "cathedra Petri," "sedes Roma Petri's passion celebratur. Quum igitur Petro primatus sit concessus ad fidei et regiminis unitatem tuendam, Episcopus Romanus qui ejus tenet locum, eodem gaudeat necesse est. Id tradit aperte Irenæus Ecclesiæ Romanæ potentiorem principalitatem tribuens; quod enim eam de urbis civili præeminentia explicare velint Protestantes, vim manifestam textui infert, quum de Ecclesiæ privilegiis, haud de urbis principatu disserat, et rationem adjungat quæ civili principatui non potest ullatenus congruere. Ridendos se præbent qui fideles Romam adire debere, tamquam imperii sedem, contendentes, argumentum Irenæi inde derivari putant quod traditio omnium undequaque hac ratione innotuerit: quum pateat vim totam argumenti respicere traditionem ab Apostolis per Episcopos pervenientem, quam in Romana Ecclesia, cum qua omnes undequaque Ecclesiae necessario conveniebant, servari integram, et ab omnibus agnitam, demonstrat. Qui convenire pro itinere Romam peragendo accipiunt, vehementer falluntur, nec enim ob urbis amplitudinem, vel ob Ecclesiæ ipsius dignitatem, unquam necesse fuit ut fideles undequaque Romam irent, nec Irenæus ad urbem eundum dicit, sed ad Ecclesiam convenire, interprete Latino Hellenismum servante, quo intima conjunctio et consensio fidei significatur. Qui vocem "undique" ad Ecclesias in urbis veluti circuitu positas restringere volunt, haud attendunt voces amplissimas ab Irenæo adhiberi: "omnem Ecclesiam" "hoc est, eos qui sunt undique fideles." Rem illustrat adducto exemplo Clementis qui Corinthiorum fidem reparare studuit, Ecclesiæ Romanæ traditione. Quamvis autem Irenæus auctoritatem hujus Ecclesiæ urgere non videatur,

6

(1) Ἑν Ῥώμη γάρ γεγόνασι πρῶτοι Πετρος καί Παῦλος οι Αποςολοι αυτοῖ καὶ Επίσκοποι, ειτα Awos, Adv. Carpocrat. hær. 27. n. 5.

(2) S. Cypr. ep ad Antonian.

(3) S. Petrus Chrys. 1. adv. Eutych. (4) S. Hier. ad Damasum.

(5) S. Prosper in carm. de ingratis.

(6) Verosimile est sic scriptum in textu, qui jam non extat: yap pos nv ixxλyowav ταυτην δια τὸ ὑπερτερον πρωτείον δει πασαν ἐκκλησίαν συμβαίνειν τέτο ἐςι τις πάντοθεν OVTAS MISTEVOVTAs. Salmasius fatetur Irenæum significare necesse esse "convenire et concordare in rebus fidei cum Ecclesia Romana." De primatu Pap. c. 5. p. 65 cd Lugd. Bat. 1645.

(7) Queritur White " ubique" a Catholicis substitutum ut vocis ampliaretur significatio, sed voces amplissimæ eam jam determinant. In codices igitur referenda est varietas. Quæ de conveniendi sensu dicit, ex contextu refelluntur, totus enim est Ire. næus ut hæreticos traditionis concordia obruat. White Diss. 2. on the Catholic church, p. 227.

tamquam judicio summo omnem controversiam dirimente, scribebat quippe contra hæreticos qui eam non facile excepturi erant, traditionis vim inde ostendit, quod quum in Sede Romana Apostolica successio plane fuerit servata, et quum omnes per orbem fideles consentientes haberet, quippe ad quam omnes propter eximiam potestatem fide accedere, et communione conjungi necesse habuerunt, ea quam prædicat traditio certissimum præbuit universalis traditionis ab Apostolis derivata argumentum. Igitur duplici ratione rem conficit illustris ille scriptor, Episcoporum ab Apostolis serie non interrupta, et concordi per orbem Ecclesiarum cum Romana, membrorum cum capite, consensione, innixus, quia, ut sæpius tradit "Ecclesia universa unam et eandem fidem in toto orbe habet."1

Tertullianus, Montanista jam factus, queritur veluti irridendo de venia ab Episcopo Romano mæchis pænitentibus solemni promissa edicto: "Audio esse edictum propositum, et quidem peremptorium: Pontifex maximus quod est Episcopus Episcoporum edicit: Ego et mæchiæ et fornicationis delicta pænitentia functis dimitto." Inde liquet Romanum Episcopum summam sibi vindicasse jam eo tempore potestatem, videtur enim Episcopum se Episcoporum enuntiasse, quem titulum Tertullianus, in invidiam ut adducat, Pontificis maximi, apud Ethnicos usurpati significationem præseferre interpretatur, consueta scilicet illi scribendi ratione, quam vocant geрov лρozεpov verboram invertitur ordo.

S. Hieronymus: "Ego Beatitudini Vestræ, id est, Cathedræ Petri, communione consocior. Super illam petram ædificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio." Agnoscit igitur Damasum potestatis suprema Petro commissæ hæredem, adeo ut si quis ejus communionem declinaret, instar hominis extra arcam, periturus foret.

S. Augustinus: "In Romana Ecclesia semper Apostolicæ cathedræ viguit principatus." Et: "Me apud Cæsaream presente venerunt, quo nos injuncta nobis a Venerabili Papa Zosimo Apostolicæ sedis Episcopo, Ecclesiastica necessitas traxerat."5

Theodoretus: "Habet enim sanctissima illa sedes Ecclesiarum, quæ in toto sunt orbe, principatum multis nominibus."6

S. Athanasius in Ep. ad Felicem Papam: "Ob id vos, prædecessores que vestros, Apostolicos videlicet præsules, in summitatis arce constituit, omniumque Ecclesiarum curam habere præcepit, ut nobis succurratis.” "S. Leo M. Ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis, et

[ocr errors]

(1) τῆς οὔσης ἐκκλησίας πάσης μίαν καὶ τὴν αυτὴν πίςτιν ἔχεσης εις πάντα τον κοσμον 1. 1. c. 4. (2) Tertull. 1. 1 de Pudicitia.

(3) Epist ad Damas.

(4) Aug. ep. 43, alias 162 ad Glorium.

(5) Ep. 190 alias, 157 ad Optatum.

(6) Ep. 116 ad Renatum Presb. Rom.

« PoprzedniaDalej »