Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum censuit, quod tamen omnibus Catholicis non arridere ipse animadvertit. S. Cyprianus Baptismum Hæreticorum improbavit; quin suam sententiam dogmatis Catholici vim voluerit obtinere. Omnes Patres, sicut de S. Cypriano animadvertit S. Augustinus, cessuri procul dubio erant universalis Ecclesiæ auctoritati res illas controversas definienti.

C. IV. DE REGIMINIS UNITATE.

Unitatem fidei omnino exigi ut singulæ Ecclesiæ unam constituant, ex huc usque disputatis liquet. Requiritur insuper regiminis unitas, scilicet ordo ille quem statuit Christus servandus ubique est, ut fideles pastorum regantur auctoritate, et pastores ipsi supremum agnoscant rectorem. Placuit nonnullis nullam regiminis formam a Christo institutam esse, eamque arbitrio fidelium esse permissam, ita ut in singulis locis ea posset adoptari quæ magis congrua videretur, imo varietas admitti posset, cætibus pluribus se suis legibus varie moderantibus. Calvinus non ita sensisse videtur, nam, eo docente, Christus "pastores instituit ac doctores, quorum ore suos doceret (Eph. 4. 11); eos auctoritate instruxit: nihil denique omisit quod ad sanctum fidei consensum et rectum ordinem faceret." Cæterum nihil aliud magnificis his verbis significat, quam omnes debere præconibus Evangelii obaudire: "videmus omnes ad unum cogi in eundem ordinem, ut mansueto et docili spiritu regendos se doctoribus in hunc usum creatis permittant." Anglicani Episcopale regimen tenent, cui fideles singuli ́sunt subjiciendi, qua autem ratione Episcopi per orbem inter se conjungantur, ut in unum veluti corpus coeant, haud feliciter explicant, charitatis vinculum cum fide dogmatum fundamentalium sufficere arbitrantes: quod tamen aliquando verbis obscurioribus enuntiant.5 Episcoporum autem institutionem ab Apostolis repetit White : Bingham a Christi ordinatione." Methodistæ nonnulli Episcoporum regimen agnoscunt, quod tamen divinitus institutum vix possunt habere, quum Joannem Wesley, Episcopali charactere plane carentem, Thomam Coke Episcopum primum sectæ ordi

(1) Justin. Dial. cum Tryphone.

(2) Id colligitur ex Baptistarum confess. ch. 27. § 6, 7.

(3) Calvin. Inst. 1. iv. c. 1. § 1.

(4) Ib. §2.

(5) "All the churches of God are united into one by the unity of discipline and government, by virtue whereof the same Christ ruleth in them all- --as therefore there

is no church where there is no order, no ministry; so where the same order and ministry is, there is the same church." Pearson on article ix of the Creed, vol. 1, p. 513; ed Ox. 1816.

(6) Dissertation x. of Episcopacy.

(7) Bingham, orig. Eccl.

2

nasse ipsi referant,1 et Episcopum ordinari posse a senioribus, præconibus scilicet, saltem tribus numero, tradant, si temporum calamitate contigerit nullum in secta superesse Episcopum. Apud cætum generalem seu collationem, Anglice "General Conference," præcipuam constituunt potestatem: ea quippe ex senioribus, qui in annuis collationibus eliguntur, constat, quolibet quadriennio congregatur, ipsosque quos vocant episcopos suæ subditos auctoritati habet. Baptistæ consulunt ut data occasione inter se Ecclesiæ locales societatem ineant, communibusque utantur consiliis, sed omnem auctoritatis notionem abesse jubent. Presbyteriani comitiis generalibus "General Assembly" ex tota America fœderata collectis, præconibus et laicis senioribus in id electis, potestatem summam in suæ sectæ negotiis tribuunt. Singulas paræcias apud illos regit præco cum duobus saltem laicis senioribus, qui tribunal constituunt "Sessionem" vocatum; plures sessiones tribunal Presbyterii efficiunt, in quo conveniunt præcones omnes qui ad eas pertinent, una cum laico seniore ex qualibet: synodus tria saltem presbyteria complectitur, et ex præconibus, et laicis senioribus pari ratione constituitur: Comitia generalia fiunt semel in anno, præcone uno ex viginti quatuor cujuslibet presbyterii, et seniore uno pariter coadunatis.3

In ditionibus Angliæ rex, vel regina, in omnibus causis tum Ecclesiasticis, tum civilibus, præcipuam habet potestatem juxta articulos Anglicanos:* sed Episcopaliani Americani profitentur civilem Magistratum nullam habere auctoritatem in rebus mere spiritualibus. Habetur cætus generalis Episcoporum : "General Convention;" Ministris cum laicis etiam intervenientibus. Omnibus præest Episcopus senior ordinatione, qui tamen nullam in cæteros exercet auctoritatem. Anglicani Episcopum Romanum nullam habere in Angliæ ditionibus jurisdictionem affirmant; sed de eo silent Americani Episcopaliani. Methodistæ nullam exteram jurisdictionem agnoscunt; sed Baptistæ et Presbyteriani in Episcopum Romanum tamquam Antichristum debacchantur.6

f
66

(1) Doctrines and discipline of the Methodist E. Church, ch. 1. 'Preferring the Episcopal mode of church government to any other, he solemnly set apart, by the imposition of his hands and prayer, one of them, viz. Thomas Coke." &c.

(2) Sect. iv. Quest. 2. “If by death, expulsion, or otherwise, there be no bishop remaining in our church, what shall we do? The General Conference shall elect a bishop ; and the elders, or any three of them, who shall be appointed by the General Conference for that purpose, shall ordain him according to our form of ordination."

(3) Vide Form of Government, ch. viii. prout an. 1820, est ultima vice in fœderatis provinciis statuta.

(4) Art. xxxvii.

(5) Art. xxxvii., prout an. 1801, conventum est.

(6) Vide singulas eorum fidei Confessiones.

PROPOSITIO.

991

Ecclesia Christi unitatem regiminis necessario postulat, ita ut singulæ Ecclesiæ locales communi quodam regimine debeant inter se connecti. Probatur Ex Scripturis. Christus Judæos alloquens dixit: "Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor.' De vocandis ad fidem gentibus liquet eum loqui, easque una cum Judæis Christum agnoscentibus in unum corpus coalescere docet, uno veluti pastore omnes regente. Se quidem jam dixerat bonum pastorem, ipseque procul dubio omnibus præest: sed quum Apostolorum ministerio in gentium conversione usus sit, videtur hic intelligendus de pastore, qui, ipso jam ad cælos reverso, greges in unum colligeret, ipsius vicibus fungens. Constat quidem Ecclesiam hic exhiberi, prout futura erat omni tempore, eamque unum ovile designari: in eo quippe vis tota est posita, ut Ethnici et Judæi unam Societatem corpusque constituerent. Ergo ea semper exigitur unitas, qua quotquot sunt Christifideles, ex quavis natione, in unum coeant corpus, arctissimis sacræ communionis vinculis colligati: id autem contingere nequaquam potest absque communi aliquo regimine.

Paulus ad Ephesios scribens, Apostolos, Prophetas, Evangelistas, pastores et doctores datos dicit "in ædificationem corporis Christi," et Christifideles ab erroribus et incertis sententiis hac ratione servari; quibus subjungit: "veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate." Ecclesia hic describitur sub corporis imagine, cujus caput est Christus, membra autem inter se ita conjuncta ut corpus compactum et connexum habeatur. Id autem nullatenus foret si nullum esset commune regimen quo conjuncta et consociata tenerentur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Probatur 2°, Ex totius antiquitatis sensu. S. Cyprianus de hæreseon origine et remedio sic loquitur: "Hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad veritatis originem non reditur, nec caput quæritur, nec magistri cælestis doctrina servatur. Quæ si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum: Ego tibi dico,' inquit 'quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferorum non vincent eam. Et tibi dabo claves regni cælorum; et quæ ligaveris super terram, erunt ligata et in cælis: et quæcumque solveris super terram, erunt soluta et in cælis.' Et iterum eidem post resurrećtionem suam dicit: Pasce oves meas. Super illum unum ædificat Eccle

[ocr errors]

(1) Joan. x. 16.

[ocr errors]

(2) Ephes. iv. 15.

siam suam, et illi pascendas mandat oves suas. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat, et dicat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; accipite Spiritum Sanctum, si cujus remiseritis peccata, remittentur illi, si cujus tenueritis tenebuntur:' tamen ut unitatem manifestaret, unitatis ejusdem originem, ab uno incipientem, sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et cæteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio præditi et honoris, et potestatis; sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia, et cathedra una monstretur. Et pastores sunt omnes, et grex unus òstenditur, qui ab Apostolis omnibus unanimi consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur. Quam unam Ecclesiam etiam in Cantico Canticorum Spiritus Sanctus ex persona Domini designat, et dicit: • Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suæ, electa genitrici suæ.' Hane Ecclesiæ unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui Ecclesiæ renititur, et resistit, qui Cathedram Petri, super quem fundata est Ecclesia deserit, in Ecclesia se esse confidit? Quando et beatus Apostolus hoc idem doceat, et sacramentum unitatis ostendat, dicens: Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestræ, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus,' Quam unitatem firmiter tenere, et vindicare debemus, maxime Episcopi, qui in Ecclesia præsidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem perfida prævaricatione corrumpat. Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia quoque una est quæ in multitudinem latius incremento fæcunditatis extenditur."3 "Monet Dominus, et dicit: 'Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit.' Qui pacem Christi et concordiam rumpit; adversus Christum facit. Qui alibi præter Ecclesiam colligit, Christi Ecclesiam spargit. Dicit Dominus: Ego et pater unum sumus.' Et iterum de Patre, et Filio, et Spiritu Sancto scriptum est: Et hi tres unum sunt.' Et quisquam credit hanc unitatem de divina firmitate venientem, sacramentis cælestibus cohærentem, scindi in Ecclesia posse, et voluntatum collidentium divortio separari? Hanc unitatem qui non tenet, Dei'legem non tenet, non tenet Patris et Filii fidem, vitam non tenet et salutem. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiæ inseparabiliter cohærentis ostenditur, quando in Evangelio tunica Domini

(1) Quæ Italicis litteris notavimus in editione Basileana ab Erasmo facta anno, 1521 desiderantur, reperiuntur vero in editione Wirceburgensi an. 1782. Quum codicum ex quibus varietas hæc derivetur non noverimus antiquitatem et auctoritatem, nihil certi proferre valemus: sed contextus sermonis favet lectioni Wirceb.

(2) Mala certe fide hæc interpretatur Calvinus de Christi Episcopatu, quum sermonem fieri de Episcopali regimine manifestum sit: "Cyprianus," inquit "totuis Ecclesiasticæ concordiæ fontem ab unico Christi Episcopatu ducit." Calv. l. iv. Inst. c. 2. § 6. (3) Lib. de unit, p. 349 edit Wirceb. p. 163 edit. Basil. Verba Italice notata desiderantur in hac editione.

[ocr errors]

Jesu Christi non dividitur omnino, nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi quis Christum indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta atque indivisa tunica possidetur. ** Possidere non potest indumentum Christi, qui scindit et dividit Ecclesiam Christi * * * * Cum duodecim tribus Israel scinderentur, vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohærens divisa a possidentibus non est. Individua, copulata, connexa, ostendit populi nostri, qui Christum induimus, concordiam cohærentem. Sacramento vestis et signo declaravit Ecclesiæ unitatem. Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiæ furore vesanus, ut aut credat scindi posse, aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi? Monet ipse in Evangelio suo, et docet dicens: Et erit unus grex et unus pastor.' Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores, aut plures greges? Apostolus item Paulus hanc eandem nobis insinuans unitatem, obsecrat et hortatur dicens: 'Obsecro,' inquit, vos fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia.' Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione; satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis.' Stare tu, et vivere putas posse de Ecclesia recedentem, sedes sibi alias, et diversa domicilia condentem ?" De Novatiano quærenti Antoniano quam hæresim introduxisset, respondit: "Scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat. Quisquis ille est et qualiscumque est, Christianus non est, qui in Christi Ecclesia non est." *** "Qui ergo nec unitatem spiritus nec conjunctionem pacis observat, et se ab Ecclesiæ vinculo, atque a Sacerdotum collegio separat, Episcopi nec potestatem potest habere, nec honorem, qui Episcopatus nec unitatem voluit tenere nec pacem." Igitur juxta Cypriani sententiam Novatianus extorris ab Ecclesia habendus erat ob unitatis violationem, etsi nullum errorem contra fidem amplexus fuisset.

[ocr errors]

Hæc ideo tam fuse exscripsimus, ut quæ de Ecclesiæ unitate sæculo tertio jam obtinuerit, ex divinis Scripturis derivata, sententia, pateat. De auctoritate Petro tributa agendum impræsentiarum non est, sed liquet Cyprianum ea ratione a Christo unitati et fidei consultum censuisse.

Si enim nullum sit

Probatur 3o. Ex consectariis contrariæ sententiae. commune omnium Ecclesiarum regimen, si nulla sit auctoritas qua omnes contineantur, nulla servari poterit fidei concordia: fideles etiam dispersi jacebunt sicut oves non habentes pastorem; et ea omnia sequentur rei Christianæ exitialia quæ ex sententiis discordibus profluere jam vidimus. Probatur 4°, ex gravitate criminis schismatis, quæ ab Ecclesiæ primordiis est agnita. S. Clemens cum Corinthiorum laude commemorat:

(1) Ibid. p. 351, ed. W.

(2) S. Cyprian. Ep. ad Antonian. 52.

« PoprzedniaDalej »