Obrazy na stronie
PDF
ePub

latii habitura fit furialis eorum confcientia, ut du. plici contritione, conterantur, et praefentis inuidiae cruce aeternam mereantur gehennae torturam. Inftat enim mors Papatus abominabilis, urget eum ineluctabile fuum fatum, et ut Daniel ait, ad finem fui uenit et nemo auxiliabitur ei. Ita concurrimus utrinque, illi extremo furore, ego fummo contemtu, et uincet audacia mea in Chrifto nouiffimam illorum et iam pallentem furiam.

Aliam uero fugam in Bohemiam meditor, ne nihil ueri uaticinentur fibi Papiftici Pithones, fed de qua maiorem compunctionis fpiritum fint pasfuri, haec eft, iuxta illud Mofi: prouocabo eos in non gente et in gente ftulta irritabo illos, Nam tantum meis, libellis breui propitio Chrifto efficiam, ut Bohemi a fuo opprobrio liberi, foli autem Papiftae fint nomen abominationis in orbe terrarum, ut maledictum et anathema fit, effe Papistam. Non quod omnia Bohemorum probem, cum eorum res ignorem, et fectas effe inter eos audiam, fed quod papiftica turba illis comparata foetor et naufea futura fit in toto mundo, qui nihil nifi fectae funt ipfi, adeo ut foli Francifcani inter fefe ferme sex fectis fciffi funt.

Haec autem ad te fcribo, Heros Generofe, ut mihi initium huius fugae captem apud te, qui regnas in Bohemiae initio, confinis Germaniae, ut

[ocr errors]

per te tuamque ditionem procedam in totam Bohemiam. Rex laicus fcripfit ad facerrimum fuum Pontificem. Ego quondam miferatione Papae clericus fcribere debui ad Chriftianiffimum laicum. Audio enim te incredibili ftudio feruere in puram Euangelii ueritatem, et abominationes et fcandala Romanae peftilentiae undique e tuo dominio profligari. Macte uirtute clariffime Heros, fic abolc bitur opprobrium Bohemici nominis, et redibit meretrici in finum fuum fentina illa mendaciorum et fornicationum fuarum, ut reuelentur pudenda eius orbi terrarum ad fempiternam ignominiam. Hoc fit initium fugae meae. Haec fpes optimi exempli, quod imitentur reliqui Bohemi, Heroes et Magiftratus. Sic non modo in Bohemiam fugero, fed et habitauero in ea, etiam fi hic me exufferit illaudatae meretricis furor. Inuidiam tamen eius fimul et fuccendero et uicero in Chrifto. Nihil erit ei amplius profperum. Chriftus fic ftatuit, Amen. Gratia Domini noftri I. C. feruet et augeat te optime Heros in aeternum, Amen. Wittenb. 15. Iul. 1522. *)

*) Dedic. libri Lutheri: Contra Henricum Regem Angliae. Witt. 1522. 4.

1

XXIV.

Nicolao Hausmanno.

G. et P. in D. Rogauit me hic adolefcens bonae fpei ac indolis, qui iuxta euangelium fuis laboribus panem manducare ftatuit, ut eum ueftris lanificis et textoribus commendarem. Cum autem ego fim ignotus illis, oro, ut te patiaris onerari hoc officio, fi commode quidem praeftare poffis, ut tuis precibus alicui opificum tradatur erudiendus. Nolo enim te grauari, fi non facile potes, fic nec ipfi obfequium harum literarum negare non potui. Caetera omnia funt falua in Domino ficut hactenus. Saluta D. Confules et omnes noftros, ac ora pro me, ficut facis. Vale in Domino. Witeb. f. 3. poft Martini (13. Nouemb.) 1522. *)

XXV.

Ioanni, Oecolampadio.

G. et P. in Chrifto. Primum exoratum te uolo, optime Oecolampadi, ut non hoc meae ingra

*) Extat germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1361. ubi haec quoque leguntur: Leonh. Finck heiffet diefer Jüngling, der von ehrlichen Eltern geboren ist, die ihn aber lieber zu gottlofen Unflätereien angeführt fähen.

titudini aut focordiae tribuas, quod hactenus nihil ad te fcripfi. Ego enim poftquam excuffifti Brigittam, nihil accepi litterarum. Simul arbitratus fum, quandoquidem tanti fpiritus uirtute Chriftus cor tuum firmauit, ut uicta confcientiae fuperftitione, hoc iugo Satanae te folueres, maiorem té factum, quam ut litteras a te fperarem, uel noftris litteris firmareris, Certe, uehementer nos probauimus hunc fpiritum tuum et egregium facinus. Neque ceffat Philippus te mihi quotidie maiorem facere, fingulari gaudio in tui memoria delectatus. Dominus etiam roboret inftitutum tuum in legendo Ifaia: quanquam ad me fcriptum eft, Erafmo difplicere. Sed hoc difplicere nihil te moleftet. Quid Erafmus in rerum fpiritualium iudicio fentiat, aut fimulet, teftantur eius libelli abunde tam primi quam nouiffimi. Ego etfi aculeos eius alicubi fentio, tamen quia fimulat, fe non effe hoftem palam, fimulo et ego, me non intelligere aftutias fuas, quanquam penitius intelligatur, quam ipse credat. Ipfe fecit ad quod ordinatus fuit. Linguas introduxit, et a facrilegis ftudiis reuocauit. Forte et ipfe cum Mofe in campeftribus Moab morietur. Nam ad meliora ftudia (quod ad pietatem pertinet) non prouehit. Vellemque mirum in modum, abftinere ipfum a tractandis fcripturis fanctis, et paraphrafibus fuis, quod non fit par iftis officiis,

et lectores fruftra occupat et moratur in fcripturis difcendis. Satis fecit, quod malum oftendit, at bonum oftendere (ut uideo) et in terram promiffionis ducere non poteft. Sed quid ego de Erafmo tam multa? nifi ut illius nomine et autoritate nihil mouearis, atque adeo gaudeas, fi quid ei difplicere fentias in re ifta fcripturarum, ut qui uel non poffit, uel non uelit de iis recte iudicare, ficut pene totus iam orbis incipit de eo fentire.

Tuas translationes Chryfoftomi nondum uidi. Verbofitatem hanc ergo amice feras. Scio te his folatiis non indigere. Chriftus in te habitans, et per te operans non te derelinquet. Ora autem tu pro me, quia tot occupor externis negotiis, ut periculum fit, carne me confummari, qui fpiritu соері.

[ocr errors]

Moniales et Monachi egreffi mihi multas horas furantur, ut omnium neceffitati feruiam, ut taceam uulgus promifcuum, quod me fibi debitorem exigit multis modis. Vale Oecolampadi, et gratia Chrifti fit tecum. Saluta omnes noftros. Witembergae, uicefima Iunii, 1523. *)

*) Hottingeri H. E. Tom. VI. p. 757.

« PoprzedniaDalej »