Obrazy na stronie
PDF
ePub

Lutherus de Vitebergenfis exemplaris paginis) ultimae paginae, literae B. duodecim uerfus, cum tribus fequentibus uerfibus literae C. Vides enim, quam ibi foede errauerim in uocabulo . Raptus et occupatus tum fui, ficut faepe alias cogitationibus uariis, fum enim occupatiffimus, duas conciones per diem habeo, Pfalterium cogo, Poftillas, quas uocant, molior, et hoftibus refpondeo, et Bullam utraque lingua impugno, meque defendo. Vt literas taceam amicis reddendas, et conuerfationes domefticas fortuitasque. Iam quod oblitus, Pfal. XIII. quicquid de uerbo fomniaui

per XXVI. uerfus dele quaefo. Dabo operam, ut uerbis intelligendi explicandis fimile negotium tribuam, quod uerbis uirtutis feci, Pfal. XX. Multis aliis, fed leuioris momenti, mendis fcatet liber ́culpa typographi. Bene facis pro me orans, multis premor malis, et impedior a facris, uita mea mihi crux eft. Vicefimum primum pfalmum b in manibus habeo. Sperarem Pfalterium confummandum, fi pacem daret Chriftus, ut totus in eum incumberem. Nunc ne quarta quidem pars Pfalterio feruit, imo mera furta funt temporis, quae illi impendo. Recte mones modeftiae me; fentio et ipfe, fed compos mei non fum, rapior nefcio quo fpiritu, cum nemini me male uelle confcius fim, uerum urgent etiam illi furiofiffime, ut fata

nam non fatis obferuem. Itaque pro me ora Domi. num, ut quod fe et me, non quod illos decet, fapiam, loquar et fcribam, ac bene uale in Cfirifto. Wittemb. 1521. *)

XXIL

Reuerendo Patri Brismanno Theologo et Francifci fincero difcipulo in Chrifto fuo

maiori.

Jhefus.

Salutem. Et memor tui fum, reu. Pater, et memor ero, fed nofti huius aulae cunctationem, et ut dicunt, fummam prudentiam. Atque necdum a Spalatino responsum accepi. Vrgebo autem eum quam primum, ut certus fiam, fitne quaeftio af firmatiua uel negatiua fuper te. Interim tu patere, ficut pateris, aut fi potes, erumpe et aduola. Credo enim te in couuentu ueftro apud nos ali poffe, fic ut hactenus, etiamfi Princeps praeterea nihil adderet. Neque enim patiar, fi refciero, ueftrum conuentum penuria confici, ficut et praedicam, ut aut alerent propriis, aut mendicitatem rurfus admitterent, quod et factum eft. Aliud modo non habeo, quod fcribam, et omnia ex fratribus tuis

* Riederer. Nachrichten. P. I. p. 189.

feire poffis, quae hic aguntur. Dominus feruet te et augeat in gloriam fuam cum omnibus tuis, in quo bene uale. f. 2. Pafchatos, 1522. *)

XXIII.

'Sebaftino Schlik, Comiti in Paffun, Domino in Elbogen.

G. et pax in C. Tertius et amplius annus agitur, Generofe Comes, quod furiofus Papiftarum populus me infimulat fugae ad Bohemiam, idque mirum in modum fitit audire, fcilicet homines belli, hac fola fama triumphaturi gloriaturi et clamaturi: Vicimus, Haereticus fugit ad haereticos: Sic enim uecors illa et indoctiffima Papiftici corporis bellua, poftquam uidet fefe eruditione et ueritate uictam nec poffe ftare totam colluuiem fuorum afinorum aduerfus unum Lutherum, torquetur et uritur, unicum hoc refpiraculum fufpirans, ut fugiam in Bohemiam, ut faltem opprobrio alieni nominis fefe folentur, et terribiles Emim fefe fingant, qui pro fua infcitia et mala confcientia nullibi audent comparere. Apparui ego iam tertio coram eis, denique Wormatiam ingreffus fum, etiam cum fcirem, mihi uiolatam effe a Caefare fidem

[ocr errors]

*) Erleutert. Preufsen T. II. p. 304.

[ocr errors]

publicam. Nam didicerunt Principes Germaniae olim de fide laudatiffimae gentis nunc in obfequium idoli Romani nihil magis quam fidem contemnere, in perpetuam nationis ignominiam. Sic aufus eft fugitiuus ille et meticulofus Lutherus in gyrum dentium Behemoth infilire. At illi trementes Gigantes quid? Toto hoc triennio non eft inuentus unus, qui ad nos Wittembergam concederet, et coram nobis etiam ftaret, cum et certiffimi fint de fide et tutela (nempe fub Caefaris fui praefidio acturi omnia) adhuc audent homines effoeminati et excordes fperare triumphum mea fuga, foediffimam fuam ignominiam honeftaturi, qua toto orbe ce lebrantur, fefe prae ruditate et pauore animi non audere in confpectum unius Lutheri prodire. Quid putas hae fragiles bullae facerent, fi et ipfi cogerentur coram aduerfario Caefare et hoftibus pracualentibus fiftere? Scilicet in mille diuerticula fu-. gerent miferi, qui nunc in cuniculis fuis ficut forices muffitant, Lutherus meditatur fugam. Sic et Rex Angliae hoc libro, multa faliua blaterat de fuga mea in Boemiam, homo fapiens fcilicet, qui credit ideo fuum librum effe uictoriofum et digne fcriptum, fi ad Boemos Lutherus fugerit, tam ue. cors et muliebris eft ftolidi Regis inuidia.

Ego uero, quamuis ardeat animus uidere Bohemiam et religionem papifticis monftris tam odio.

fam, tamen hactenus abftinui et abftinebo, non quod opprobrium nominis metuam, quod celeberrimae nationi uiliffima hominum fex, Papiftae, cum fumma perfidia et iniuria inufferunt. Nam iuftiffima caufa Bohemi homicidas iftos et Antichriftos Papistas deferuerunt, poftquam innocentem uirum Iohannem Hufs ipfi fepties haeretici exufferunt, et utramque fpeciem a Chrifto inftitutam facrilege damnarunt. Hae enim caufae odii papiftici in hanc gentem, nec aliquando purpuratae iftius meretricis fpurii agnofcunt ferale fuum homicidium, et damnati Euangelii facrilegium, quin pergunt furorem fuum tueri et opprobrium, quo ipfi coram Deo infignes funt, alienae et innocenti nationi imponere. Non ergo opprobrium Bohemici nominis metuo, quae gloria eft coram Deo, fed quod Chriftus me hic pofuit, ut torqueam papi. ftica monftra, dum nihil inuenire in me poffunt, quod iactare uellent in fuae incredibilis inuidiae refpiraculum. Cruciari eos uult Chriftus fua ipforum inuidia et dirumpi propria malitia. Expecto igitur eos hic et expectabo impotentiffimam eorum inuidiam, egregie irritaturus et torturus, donec uixero. Si autem me occiderint, multo maxime cruciaturus. Sic enim datus fum illis in portentum a Domino meo Chrifto, ut fiue me uiuificent, fiue occidant, nihil gratiae, nihil pacis, nihil fo

« PoprzedniaDalej »