Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quid igitur nunc cogitas? An adhuc me extrahes? Adhuc enim parens es, adhuc ego filius fum, et uota omnia nullius funt momenti. A parte tua ftat autoritas diuina, a mea parte flat praefumtio humana. Neque enim ipfa adeo continentia, quam tantis buccis crepant, quicquid ualet fine obedientia mandati Dei. Continentia non eft mandata, obedientia uero eft mandata. Quanquam infani et fatui Papistae uirginitati et continentiae nihil patiantur aequari, prodigiofis mendaciis utramque iactantes, ut ipfa mentiendi infania, tum ignorantiac magnitudo utra et fola debuerit fufpectum reddere, quicquid faciunt et fapiunt. Quae eft enim intelligentia, illud fapientis, non eft digna ponderatio continentis animae, eo torquere, ut uideatur uirginitatem et continentiam omnibus praetuliffe, incommutabilem et indifpenfabilem feciffe? cum hoc uerbum Iudaeus Iudaeis fcripferit, de cafta coniuge, apud quos uirginitas et continentia damnabantur. Sic et illud pudicae uxoris praeconium: haec eft, quae nefciuit thorum in delicto, aptant uirginibus. Breuiter cum uirginitas in fcripturis non laudetur, fed tantum probetur, praeconiis coniugalis caftitatis, ceu alienis plumis ueftitur ab iftis, qui ad pericula falutis animas promti funt inflamAnnon et obedientis animae non eft digna ponderatio? plane ideo non eft digna ponderatio

mare.

continentis animae, id eft, pudicae uxoris, non folum quia praecepta eft a Deo, uerum etiam, ut et uulgatum prouerbium habet, quod uxore pudica nihil est in hominibus expetibilius. At illi fideles fcripturae interpretes, quod de continentia praecepta dicitur, de continentia non praecepta intelligunt; deinde ponderationem humanam faciunt aesti mationem diuinam. Hinc omnia difpenfant etiam obedientiam Dei. Continentiam uero aliquando et prohibitam fcilicet. aduerfus parentum autoritatem. fufceptam non difpenfant. O dignos et ucre pa pifticos Doctorculos et Magistellos! Virginitas et caftitas laudandae funt, fed fic, ut magnitudine earum magis abfterreantur, quam alliciantur homines, ficut Chriftus cum difcipuli continentiam laudarent, dicentes: non expedit nubere, fi fic homini cùm uxore eft, mox retraxit eos et dixit: non capiunt omnes uerbum hoc. Capiendum uerbum, fed paucis uoluit intelligi.

[ocr errors]

Sed ad te reuertar, parens mi, et iterum dico: numquid me extrahes adhuc? At ne tu glorieris, praeuenit te Dominus, et ipfe me extraxit. Quid enim fi ueftem et rafuram uel geftem uel ponam? Numquid cucullus uel rafura faciunt monachum? Omnia ueftra, ait Paulus, uos autem Chrifti, et ego cuculli ero, ac non potius cucullus meus? Confcientia liberata eft, id quod abundantiffime eft

[ocr errors]

liberari. Itaque iam fum monachus, et non monachus, noua creatura, non Papae, fed Christi ̧ Creat enim et Papa, fed puppas et pappos, hoc est, fibi fimiles laruas et idola, quorum et ego aliquando unus fui feductus uariis uerborum confuetudinibus, quibus et fapiens periclitatum fefe dicit ad mortem usque, et liberatum gratia Dei. Sed numquid iterum tuo te iure et autoritate fpolio? plane autoritas tibi in me manet integra, quod ad monachatum attinet, uerum is iam nullus in me eft, ut dixi. Caeterum is, qui mê éxtraxit, ius habet in me maius iure tuo, a quo me uides pofitum iam non in fictitio illo monafticorum, fed uero cultu Dei. In minifterio énim uerbi me effe, quis poteft dubitare? At hic cultus plane eft, cui cedere debet parentum autoritas, dicente Chrifto: qui amat patrem et matrem plus, quam me, non eft me dignus. Non quod parentum autoritatem hoc uerbo euacuerit, cum Apoftolus toties inculcet, ut filii obediant parentibus, fed fi pugnet parentum et Chrifti uocatio uel autoritas. Christi autoritas regnare fola debet. Itaque fub confcientiae meae periculo tibi non obedire non poffem (ita fum modo perfuafiffimus) ubi ministerium uerbi ultra monachatum non acceffiffet. Hoc eft, quod dixi, neque te neque me fciuiffe antea, mandata Dei omnibus praeferenda effe. Sed totus fer

me orbis hac ignorantia laborat, regnante operatione erroris, fub abominatione Papali, quod et Paulus praedixit, dicens fore homines parentibus non obedientes quod in monachos et facerdotes quadrat, eos potiffimum, qui fpecie pietatis et titulo feruitutis Dei parentum autoritati fe fubtrahunt, quafi ulla fit feruitus Dei alia, quam mandatis eius obedire, inter quae eft et obedientia parentum.

[ocr errors]
[ocr errors]

Mitto itaque hunc librum, in quo uideas, quantis fignis et uirtutibus Chriftus me abfoluerit a uoto monaftico, et tanta libertate me donarit, ut cum omnium feruum fecerit, nulli tamen fubditus fim, nifi fibi foli. Ipfe enim eft meus immediatus (quod uocant) Epifcopus, Abbas, Prior, Dominus Pater et Magifter. Alium non noui amplius. Sic fpero tibi filium unum rapuerit, ut multis aliis filiis fuis per me confulere incipiat, quod tu non modo libenter ferre, fed et multo gaudio gaudere debes, nec aliud te facturum effe, mihi certiffime perfuadeo. Quid fi me occidat Papa aut damnet ultra tartara! Occifum non fufcitabit, ut bis et iterum occidat. Damnatum uero ego uolo, ut nunquam abfoluat. Confido enim inftare diem illum, quo deftruetur regnum iftud abominationis et perditionis. Vtinam nos primum digni fimus uel exuri uel occidi ab eo, quo fanguis no

fter magis clamet et urgeat iudicium illius accele rari, fed fi digni non fumus, fanguine teftificari, hanc faltem oremus et imploremus mifericordiam, ut uita et uoce teftemur, quod Jefus Chriftus folus, eft Dominus Deus nofter benedictus in fecula feculorum, Amen. In quo bene uale cariffime parens, et matrem meam Margaritam tuam cum uniuerfo fanguine faluta in Chrifto. Ex eremo. d. 21 Nouemb. 1521. *)

XXI.

Conrado Pelicano, Minoritano.

Quod mea fic praedicas, non agnofco, fauori timeo nimium dederis. Mihi certe Pfalterium meum 'naufea eft: non tam ob fenfum, quem arbitror esse genuinum, quam ob uerbofitatem, confufionem et indigeftum cahos. Liber eft enim, quem una eademque opera concipere, formare, alere et parere cogor, temporis et otii penuria. Iam diu cogito eum reuocare. Voce enim uiua multum auditoribus et lucis et gratiae accedit, quantum cahos iftud literarum neque habet, neque capit. Quod fi non eft excufus Pfal. XI. uelim deleas in fine (loquitur Luthe

*) Dedicatio libri Lutheri: Iudicium de uotis monafticis, Witteb.

« PoprzedniaDalej »