Obrazy na stronie
PDF
ePub

tem eius fanare. Quot, rogo, medicamentis? quam robusta resina Galaad, quam potentibus et euidentibus scripturis meam ipfius conscientiam uix dum stabiliui, ut auderem unus contradicere Papae, et credere eum esse Antichristum, Episcopos effe eius Apostolos, Academias effe eius lupanaria? Quoties mihi palpitauit tremulum cor, et reprehendens obiecit eorum fortissimum et unicum argumentum : Tu lolus fapis? Totne errant uniuerli ? tanta faecula ignorauerunt? Quid fi tu erres et tot tecum in errorem trahas damnandos aeternaliter? Et tandem confirmauit -me uerbis fuis certis et fidelibus Chriftus, ut iam nec tremat nec palpet, fed insultet cor meum his papisticis argumentis , non aliter atque tutiffimum littus minaces et tumidas procellas ridet. Hac et experientia et cogitatione cum mouerer, consilium mihi fuit hanc ad uos epistolam mittere ad firmandos et consolandos eos, qui forte inter uos adhuc infirmi impetum terrentis aduersarii, et trepidantis conscientiae ferre nequeunt. Ea enim certitudine et fiducia tentandum est, quod praestituistis, ut non modo totius mundi iudicia pró foliis leuibus et summis aristis habeamus, sed et armati fimus in morte aduersus portas inferi quin etiam aduerfus iudicium tentantis Dei pugnare, et cum Jacob contra Deum praeualere. Mundi enim uoces occlufis auribus utcunque etiam infirmiores

contemnere poffunt. At conscientia infinitis moo?

dis damnatos faciet, nifi uerbo Dei certo, potenti i et falutari fuerit undique munita, łoc eft, fupra

petram aedificata. Haec est illa certitudo infallibi. lis, quam quaerimus. Pergemus itaque in misias istas priuatas fingularem tractatum edere, profutu. rum et aliis, qui uolent.

Video enim ea, quae antea (cripfi, resistentibus idolorum Epifcopis, non satis mouere, ut toties repetendum erigendumque fit uerbum ueritatis, quoties illi papyri carnifices damnant et opprimarit. Rogemus autem Dominum , ut mittat operarios in -messem suam, et angelos suos, qui colligant de regno eius omnia scandala. Multa enim sunt ualde, fed nunc nobis unum iftud insigne petitur, quod fi tulerimus, non unum tu. lerimus, cum fit ferme ,caput omnium. Dominus Iesus confortet et conseruet sensus et corda uestra in fide non ficta et caritate non fimulata, Amen. Ex eremo. Die omnium Sanctorum (d. 1. Nou.) 1821. *)

XX
Johanni Luthero, Parenti suo.

S. in Christo. Hunc librum tibi, parens caris. sime, nuncupare confilium fuit, non ut nomen tuum

[ocr errors]

*) Dedic. libri Lutheri: De abroganda misa priua

ta fententia.

ferrem in orbem, et in carne gloriaremur, aduersus doctrinam Pauli, fed ut occafionem apprehenderem, quae , sese inter me et te opportune obtulit, breui prologo et causam et argumentum et exemplum huius libelli pii's lectoribus enarrandi. Et ut hinc ordiar, scire te uolo, filium tuum eo promouiffe, ut iam perfuafiffimus fit, nihil esse sanctius, nihil prius, nihil religiofius obferuandum, quam diuinum mandatum. Infeliciter , inquies, fcilicet de hac re unquam dubitafti, et nunc tandem haec ita habere didicisti? Imo feliciflime, non folum enim dubitaui, sed plane igrioraui haec ita habere. Quin fi pateris, promtum est mihi, et communem tibi mecum fuifle eam ignorantiam demonstrare.

Annus ferme agitur decimus fextus monacha. tus mei, quem te inuito et ignorante subiui. Me. tuebas tu paterno affectu imbecillitati 'meae, cum effem iam adulescens secundum et uicefimum annum ingreffus, hoc est, feruente (ut Augustini uerbo utar) adolescentia indutus, quod multis exemplis didiceras hoc uitae genus infeliciter quibusdam ce. cidiffe. Destinabas uero me uincire honesto et opu. lento coniugio. Hic metus crat tua cura, erat et indignatio tua in me aliquandiu implacabilis, fruftra fuadentibus amicis, ut fi quid offerre Deo uel. les, chariffimum et optimum tuum offerres. Interim Dominus in tuas cogitationes illud Psalmi fona

bat, sed surdo: Deus fcit cogitationes hominum quoniam uanae sunt. Tandem ceffifti, et uolun. tatem Deo submisisti, sed nequaquam pofito mei timore. Memini enim nimis praesente memoria, cum iam placatus mecum loquereris, et ego de coelo terroribus me uocatum assererem, neque enim libens et cupiens fiebam monachus, multo minus uero uentris gratia, fed terrore et agone mortis subitae circumuallatus, noui coactum et neceffarium

uotum. Vtinam aiebas non fit illufio et praesti. gium. Id uerbi quafi Deus per os tuum fonaret, penetrauit et insedit in intimis meis, fed obfirma. bam ego cor, quantum potui, aduersus te et uerbum tuum. Addebas et. aliud, cum tibi iam opprobrarem filiali fiducia indignationem , repente tu me reuerberas et retundis, tam opportune et apte, ut in tota uita mea ex homine uix audierim uer. bum, quod potentius in me fonuerit et haeferit. Et non etiam, dicebas, audisti tu parentibus esse obediendum ? Verum ego securus in iustitia mea te uelut hominem audiui et fortiter contemsi, nam ex animo id uerbi contemnere non potui.

Hiç uide, annon et tu ignoraris, mandata Dei praeferenda csse omnibus. Nonne fi fciffes, me adhuc tum fuiffe in manu tua, plane e cucul. lo autoritate paterna extraxiffes? Sed nec ego si sciuiffem, te ignorante et inuito id tentaffem, etiam

[ocr errors]

fi multis mortibus pereundum fuiffet. Neque enim meum uotum ualebat hunc floccum, quo me subtrahebam parentis autoritati et uoluntati diuinitus mandatae, imo impium erat et ex Deo non esse probabat non modo id quod peccabat in tuam autoritatem, fed etiam quod spontaneum et uoluntarium non erat. Deinde in doctrinas hominum et superstitionem hypocritarum fiebat, quas Deus non praecepit. Verum Deus, cuius misericordiae non est numerus, et sapientiae eius non eft finis, ex omnibus his erroribus et peccatis quanta bona ecce promouit? Nonne centum filios nunc malles ami. fiffe, quam hoc bonum non uidiffe ? Videtur mihi Satanas a pueritia mea aliquid in me praeuidiffe eorum, quae nunc patitur, ideo ad perdendum, ad impediendumque me infaniuit incredibilibus machi. nis, ut faepius fuerim admiratus: egone folus efsem inter mortales, quem peteret. Voluit autem Dominus (ut nunc uideo) Academiarum fapientias et monasteriorum fanctitates propria et certa experientia, hoc est, multis peccatis et impietatibus mihi notas fieri, ne impiis hominibus occafio fies ret in futurum aduerfarium gloriandi , quod ignota damnarem. Igitur uixi monachus, non fine peccato quidem, fed fine crimine. Nam impietas et facrilegium in regno Papae pro fumma pietate ha. bentur , nedum crimina censentur.,

« PoprzedniaDalej »