Obrazy na stronie
PDF
ePub

tem eius fanare. Quot, rogo, medicamentis? quam robufta refina Galaad, quam potentibus et euidentibus fcripturis meam ipfius confcientiam uix dum ftabiliui, ut auderem unus contradicere Papae, et credere eum effe Antichriftum, Epifcopos effe eius Apoftolos, Academias effe eius lupanaria? `Quoties mihi palpitauit tremulum cor, et reprehendens obiecit eorum fortiffimum et unicum argumentum: Tu folus fapis? Totne errant uniuerfi? tanta faecula. ignorauerunt? Quid fi tu erres et tot tecum in errorem trahas damnandos aeternaliter? Et tandem confirmauit -me uerbis fuis certis et fidelibus Chriftus, ut iam nec tremat nec palpet, fed infultet cor meum his papifticis argumentis, non aliter atque tutiffimum littus minaces et tumidas procellas ridet. Hac et experientia et cogitatione cum mo❤ uerer, confilium mihi fuit hanc ad uos epiftolam mittere ad firmandos et confolandos eos, qui forte inter uos adhuc infirmi impetum terrentis aduerfarii, et trepidantis confcientiae ferre nequeunt. Ea enim certitudine et fiducia tentandum eft, quod praeftituiftis, ut non modo totius mundi iudicia pro foliis leuibus et fummis ariftis habeamus, fed et armati fimus in morte aduerfus portas inferi quin etiam aduerfus iudicium tentantis Dei pugnare, et cum Jacob contra Deum praeualere. Mundi enim uoces occlufis auribus utcunque etiam infirmiores

contemnere poffunt. At confcientia infinitis mo dis damnatos faciet, nifi uerbo Dei certo, potenti et falutari fuerit undique munita, hoc eft, fupra petram aedificata. Haec eft illa certitudo infallibi lis, quam quaerimus. Pergemus itaque in miflas iftas priuatas fingularem tractatum edere, profuturum et aliis, qui uolent. Video enim ea, quae antea fcripfi, refiftentibus idolorum Epifcopis, non fatis mouere, ut toties repetendum erigendumque fit uerbum ueritatis, quoties illi papyri carnifices damnant et opprimant. Rogemus autem Dominum, ut mittat operarios in meffem fuam, et angelos fuos, qui colligant de regno eius omnia fcandala. Multa enim funt ualde, fed nunc nobis unum iftud infigne petitur, quod fi tulerimus, non unum tulerimus, cum fit ferme caput omnium. Dominus Iefus confortet et conferuet fenfus et corda ueftra in fide non ficta et caritate non fimulata, Amen. Ex eremo. Die omnium Sanctorum (d. 1.Nou.) 1521. *)

XX.

Johanni Luthero, Parenti fuo.

S. in Chrifto. Hunc librum tibi, parens carif fime, nuncupare confilium fuit, non ut nomen tuum

* Dedic. libri Lutheri: De abroganda miffa priuata fententia.

ferrem in orbem, et in carne gloriaremur, aduer fus doctrinam Pauli, fed ut occafionem apprehenderem, quae fefe inter me et te opportune obtulit, breui prologo et caufam et argumentum et exemplum huius libelli piis lectoribus enarrandi. Et ut hinc ordiar, fcire te uolo, filium tuum eo promouiffe, ut iam perfuafiffimus fit, nihil effe fanctius, nihil prius, nihil religiofius obferuandum, quam diuinum mandatum. Infeliciter, inquies, fcilicet de hac re unquam dubitasti, et nunc tandem haec ita habere didiciíti? Imo feliciffime, non folum enim dubitaui, fed plane ignoraui haec ita habere. Quin fi pateris, promtum eft mihi, et communem tibi mecum fuiffe eam ignorantiam demonftrare.

Annus ferme agitur decimus fextus monachatus mei, quem te inuito et ignorante fubiui. Me. tuebas tu paterno affectu imbecillitati meae, cum effem iam adulefcens fecundum et uicefimum annum ingreffus, hoc eft, feruente (ut Auguftini uerbo utar) adolefcentia indutus, quod multis exemplis didiceras hoc uitae genus infeliciter quibusdam cecidiffe. Deftinabas uero me uincire honefto et opulento coniugio. Hic metus erat tua cura, erat et indignatio tua in me aliquandiu implacabilis, fruftra fuadentibus amicis, ut fi quid offerre Deo uel. les, chariffimum et optimum tuum offerres. Interim Dominus in tuas cogitationes illud Pfalmi fona

[ocr errors]

bat, fed furdo: Deus fcit cogitationes hominum quoniam uanae funt. Tandem ceffifti, et úoluntatem Deo fubmififti, fed nequaquam pofito mei timore. Memini enim nimis praefente memoria, cum iam placatus mecum loquereris, et ego de coelo terroribus me uocatum affererem, neque enim libens et cupiens fiebam monachus, multo minus uero uentris gratia, fed terrore et agone mortis fubitae circumuallatus, noui coactum et neceffarium uotum. Vtinam aiebas non fit illufio et praeftigium. Id uerbi quafi Deus per os tuum fonaret, penetrauit et infedit in intimis meis, fed obfirmabam ego cor, quantum potui, aduerfus te et uerbum tuum. Addebas et aliud, cum tibi iam opprobrarem filiali fiducia indignationem, repente tu me reuerberas et retundis, tam opportune et apte, ut in tota uita mea ex homine uix audierim uer. bum, quod potentius in me fonuerit et haeferit. Et non etiam, dicebas, audifti tu parentibus effe obediendum? Verum ego fecurus in iuftitia mea te uelut hominem audiui et fortiter contemfi, nam ex animo id uerbi contemnere non potui.

Hic uide, annon et tu ignoraris, mandata Dei praeferenda cffe omnibus. Nonne fi fciffes, me adhuc tum fuiffe in manu tua, plane e cucullo autoritate paterna extraxiffes? Sed nec ego fi fciuiffem, te ignorante et inuito id tentaffem, etiam

fi multis mortibus pereundum fuiffet. Neque enim meum uotum ualebat hunc floccum, quo me fubtrahebam parentis autoritati et uoluntati diuinitus mandatae, imo impium erat et ex Deo non effe probabat non modo id quod peccabat in tuam autoritatem, fed etiam quod fpontaneum et uoluntarium non erat. Deinde in doctrinas hominum et fuperftitionem hypocritarum fiebat, quas Deus non praecepit. Verum Deus, cuius mifericordiae non eft numerus, et fapientiae eius non eft finis, ex omnibus his erroribus et peccatis quanta bona ecce promouit? Nonne centum filios nunc malles amififfe, quam hoc bonum non uidiffe? Videtur mihi Satanas a pueritia mea aliquid in me, praeuidiffe eorum, quae nunc patitur, ideo ad perdendum, ad impediendumque me infaniuit incredibilibus machi nis, ut faepius fuerim admiratus: egone folus effem inter mortales, quem peteret. Voluit autem Dominus (ut nunc uideo) Academiarum fapientias et monafteriorum fanctitates propria et certa experientia, hoc eft, multis peccatis et impietatibus mihi notas fieri, ne impiis hominibus occafio fie ret in futurum aduerfarium gloriandi, quod ignota damnarem. Igitur uixi monachus, non fine peccato quidem, fed fine crimine. Nam impietas et facrilegium in regno Papae pro fumma pietate ha bentur, nedum crimina cenfentur.

« PoprzedniaDalej »