Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

nifi bulla fiduciam eius inflaffet, qua gloriatur Latomus fuum factum comprobatum, fomnians adhuc bullarum antiquos antiquatosque terrores, atque hinc orbem fuo libello pauefactum confidit, ut audeat iam fine timore in Lutherum tremendis Dei fcripturis ludere. At ego nollem non probatum tale factum tali bulla. Rurfum nollem me non damnatum tali bulla. Omnia belle congruunt, bulla, caufa, iudex, patronus, a quorum confortio et contagio feruet me Dominus Iefus et omnes pias animas, Amen.

[ocr errors]

Non facile uero credas, quam inuitus a literis pacificis Chrifti, quibus me in hac pathmo dederam, auulfus, uepricofi et fenticofi Sophiftae nugis legendis tempus impendi, uidens hominem a planta pedis ad uerticem usque fophifticum, tum bullae uefica turgentem ea confidentia fcripfiffe, ut iam nec diligentia nec iudicio fibi opus fuiffe putarit, contentus effutire, quicquid uel legerit, uel in buc. cam uenerit. Quibus moleftiffimum eft refponde re, ut in quibus nec ingenium exercere, nec eruditionem alere poffis, et tamen optimas horas perdere cogaris. Sufpicor hominem credidiffe Lutherum aut e medio fublatum, aut perpetuo filentio damnatum effe, quo rurfum libere publicum occuparent tyrannide fophiftica, euius imminutae ruinam non leuem meam culpam faciunt, atque uti

nam plena effet ruina, ut plena hac culpa fepties irremiffibili (fi fan&tiffimis bullarum pontificibus credimus) peccare liceret in mortem usque,

Vereor autem, ne dum de gratia et operibus bonis fortiter pugnamus, interim et gratia et operibus nos ipfos priuemus. Ego quidem intuitus horrenda ifta irae tempora, aliud non peto, quam ut dentur fontes aquarum capiti meo, ut flere poffim uaftationem iftam nouiffimam animarum, quam operatur regnum iftud peccati et perditionis. Sedet portentum Romae in medio Ecclefiae, et uenditat fe pro Deo, adulantur pontifices, obfequun. tur fophiftae, et nihil non pro eo faciunt hypocritae. Interim infernus dilatat animam fuam, et aperit os fuum absque termino, et ludit Satan in perditione animarum. Nec in nobis eft, qui ferio et cum lachrymis ftet in die furoris huius et opponat fe murum pro Ifrael. Hinc plenus indignatione in iftos facrilegos Latomos qui in his feriis fophifticantur, et nos meliora intermittere, et fuis infanis infaniis occupari cogunt, imprecor in duriffimas eorum frontes illud: erubefcant et contur. bentur omnes inimici mei, conuertantur et erubefcant fubito.

Sed ne longiore epiftola te morer, ad Latomianae praefationis capita alio principio refponde

1

1

bo. Tu interim hoc mei in te animi teftimonium agnofce, et roga Dominum pro me, ut et ipfe liberer a malis (fic enim nunc audeo cum Apoftolo) et infidelibus hominibus, qui funt in ifta Babylone, et oftium mihi aperiatur in laudem gloriae gratiae Euangelii, filii fui. Sed et ego Dominum oro, ut impartiat tibi fpiritum fuum, quo decre tales Antichrifti peftilentiffimas, quibus docendis mandatus es, non alio ftudio profitearis, quam quo tibi dixi, nempe ut fis Aaron, et ueftibus fanctis indutus, hoc eft diuinis fcripturis munitus apprehenfo orationis thuribulo procedas in occurfum uaftatoris huius in medium incendium iftud Romanum, quo flagrat orbis propediem alio incendio de coelo per aduentum faluatoris noftri, quem expectamus, extinguendum. Ita mi frater facito, ut doceas dedifcenda effe, quae doces, et fciant, fugienda effe ficut mortifera, quaecunque Papa et Papiftae ftatuunt ac fentiunt. Cum enim ui non poffimus hoc publicum orbis malum abolere, cogamurque has facrilegas Babylonis prouincias adminiftrare, hoc reliquum eft, ut fic adminiftremus, nt eas longe alias et patriae Hierofolymitanae aduerfarias uaftatrices et infatiabiles crudelitatis hoftes intelligamus, ne cum iis, qui pereunt, in quibus opertum eft Euangelium gloriae Dei, captiuitatem noftram etiam rideamus et palpemus.

[ocr errors]

Nec leue puta minifterium tuum fi iuxta Papae excreménta uenenofa et infaniffimas infanias falutare et uiuificum euangelium Chrifti compofueris, ut iuuentus habeat antidotum aduerfus hoc uirus, cuius odor etiam occidit hominem, donec difcat per fefe reprobare malum et eligere bonum. Is tibi efto commendatus Emanuel. Confortare igitur et efto robuftus, et Baal phogor, iftum ne metuas, cum uix fit Baal Zebub, hoc eft, uir mufcae, fi credimus tamen, quoniam Iefus Chriftus eft Dominus benedictus in fecula, Amen. Qui te et ecclefiolam fuam apud uos perficiat confolidetque. In quo uale. In loco peregrinationis meae. 8. Iunii, 1521. *)

[ocr errors]

XIX.

Fratribus fuis Auguftinenfibus Coenobil Wittemberg.

Significatum eft mihi, fratres cariffimi, et li teris et uerbis amicorum, coepiffe uos primos omnium in ueftra congregatione abufum illum miffarum, quas uocant, abrogare. Quae res etfi gau dio non mediocri me affecit, ut qui hoc argumento cognofcam, non effe in uobis. uerbum Chrifti

*) Dedic. libri Lutheri: Rationis Latomianae pro Incendiariis Louanienfis Scholae Sophiftis redditae Confutatio. Witt. 1521. 4.

otiofum, tamen, ut nihil fatis facit pia charitas mixto timore follicitari coepi, ne forte non omnes pari conftantia et libera confcientia arduam hanc rem tentetis. Vt enim omittam, quae in dies moliuntur pontifices idolorum, et facerdotes Baal ad terrendos infirmos fide, dum alius erigit foedas indulgentiarum bullas et fraternitatum ludibria, alius facerdotes coniugatos captiuat, alius alia monstra parit, nullus autem non peffima alit. Quid hoc putabitis forc, quod prae omnibus hominibus in mundo peffime eftis audituri, ut qui omnia tam pauci diuina et humana aufi fitis innouare? Quae facrilegia? quae flagitia? quae fcelera non iacta- ' bunt in uos etiam ii, qui fibi et aliis graues, prudentes, piique uidentur? Magnum eft certe tot faeculorum confuetudini, tantae multitudinis fenfui, tantorumque autoritati reluctari, et eorum murmura, opprobria, iudicia furdis auribus praeterire, et quandam inuictam fcyllam his latratibus, procellis, uentis non aliquando quieturis obiectare. Si eftis aedificati fupra firmam petram, fat fcio, fruftra flaturos hos úentos, fruftra impetum factura haec flumina. Quod fi fupra arenam ftatis, quanta uobis obfecro impendet ruina? Accedit ad haec, quod ego quotidie in me ipfo experior, quam difficile fit confcientiam longo impietatis ufu uexatam ad fanam pietatis fcientiam reuocare, et infirmita

« PoprzedniaDalej »