Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cui merito conueniebat suppliciter me subferuire. Quapropter humiliter obfecro Ill. Gratiam tuam, ut hoc quantulumcunque est opusculi gratiofo excipiat animo, donec diuino munere nactus otium fidei uim luculentius enarrem. In praesentiarum enim hoc uolui docere, quemadmodum fide in omnibus bonis operibus uti debeamus, eique concedamus, ut praestantissimum fit omnium operum. Deo igitur largiente alias fidem per fe tractabo, commonftraturus quo modo quotidie eam orare fiue dicere nos deceat.

Ita IIl. Gratiae tuae me commendo, Datum Wittemb. die 29. Martii 1520. *)

XIV.

Johanni Thurzoni, Episcopo Vratislauienfi.

Quanquam ego, Reuerendiffime Praeful, rationem meae paruitatis habens, ut ad omnes alios magnates, ita ad tuam magnitudinem praecipue ti. midus scribo, animum sed (tamen) erexit uenerabi. lis Dominicus Schleupner R. P. T. addi&tis. fimus, qui hinc pietate, qua in fuum Episcopum affe&tus est, soluit, uisurus, quid Dominus opere. tur in mortali corpufculo P. T. Noluit autem fine literis meis ire, persuadens me rem fa&turum non

Dedic. libri Lutheri: De bonis Operibus, Witt, 1521. 4:

1

ingratam R. P. T. Ego sane fateor, et me nonnihil, imo multum cum R. P.T. aegrescere, quod ecclefiae Dei compatior, cui proh dolor raro dantur, qualem T. P. R. dedit, Episcopum, cum nunquam magis eguerit talibus. Caeterum confido, quod ma. nus eius percutiet et fanabit, atque qui R. P. T. tam insignibus ornauit dotibus, non deerit, ut det uirtutem fortitudinemque omnia conftanti, christiano, Episcopalique animo ferendi et standi in omnes sanctas uoluntates eius. Si uita negabitur Ec. clefiae profit mors. Potens autem eft tam ex uita , quam ex morte P. T. Ecclefiam suam iuuare, pro diuitiis bonae uoluntatis eius. Non hoc fcribo, quod neceffarium arbitrer, animum tuum confortari in Domino (quanquam quis est tam fortis, qui non egeat uel minimi fratris folatio!) sed quod communia nobis omnia uoluit et fecit is, qui pro nobis omnia factus iuffit, ut alter alterius. onera porta. ret, ne ullus fidelis suus folus uiueret , aut folus moreretur: sed in communione sanctorum fecurus per omnia ageret et pateretur. Itaque quantum nos contristat communis paternitatis tuae aegritudo, aut, fi Dominus uolet, etiam futura mors, tantum nos rursus laetificat, quod nec fola patitur, nec fola uiuit' anima tua, sed uiuimus et patimur cum illa, et cum omnibus Jesus Christus, medium cordis. nostri, in quo fancte ualeat R. P. T. et mcae te.

meritati ignoscat. Literae enim priores P. T. R. animofum me fecerunt, cum fint magnae humilita. 'tis et charitatis, ut eruditionem taceam, pleniffimae, et inter sacra mea perpetuo monumenta seruandae. Iterum ualeat R. P. T. in Chrifto et me commendatum habeat. Witteb. 3 Cal. Aug. 1520, ")

XV.

Carolo V. Imperatori Rom. G. et P. a Domino noftro Iesu Christo. Quod Serenissimam Maiestatem tuam, optime Imperator Çarole Cael, audeo literis adire, nemo non optimo iure mirabitur. Quid enim insolentius uideri potest, quam regem regum ac dominum dominantium a uili et infimae fortis homuncione compellari ? ue. rum minus mirabitur, quisquis caufae magnitudi. nem contemplatus de euangelica ueritate agi intellexerit, quae cum digna fit etiam coelestis maie. ftatis thronum accedere, non indigna uideri debet, quae terrenum Principem conueniat. Accedit, quod terrenos Principes, ut funt imagines coele.

*) VN. 1734. p. 213. et in Herm. von der Hardt

Hist. litrer. Reform. P. V. p. 33. quibus subiectae sunt Melanchthonis litterae ad eundem Epifcopum.

ftis, ita decet illum imitari, ut et iph in altis habitent, humilia tamen refpiciant in terra, et sufcitent de terra inopem, et de stercore erigant pauperem. Venio itaque inops et pauper ante pedes Seren. Maj. T. prostratus, indignissimus, dignisfimam tamen caufam producturus. Editi funt a me libelli quidam, quibus multorum et magnorum mihi conflaui inuidiam et indignationem, ubi du. plici tutus effe praesidio debui, Primum quod inuitus in publicum ueni', nec nifi aliorum ui et infidiis proditus fcripfi, quicquid fcripfi, nihil unquam ardentioribus uotis expetens, quam ut in angulo meo laterem. Deinde quod tefte mea conscientia et optimorum uirorum iudicio non nifi euangelicam ueritatem ftudui euulgare aduerfus fuperstitiosas humanae traditionis opiniones , atque ob hanc iam in tertium usque annum patior fine fine iras, contumelias, pericula, et quicquid mali poffunt excogitare mali. Frustra interim filentium offero, frustra pacis conditiones propono, frustra erudiri meliora postulo. Unum est, quod in me paratur tantum, ut extinguar cum uniuerfo euangelio. lam cum omnia fruftra tentarim, uifum eft tandem, exemplo diui Athanasii Imperatoriam Maiestatem inuocare , fi forte Dominus dignetur per eam fuae caufae adesse. Quare Serenissimae Maie. stati Tuae, Carole Princeps Regum terrae, suppli

citer procumbens, fupplico, dignetur non me, fed caufam ipfam ueritatis, ob quam tibi folam datum est gladium geftare, in uindictam malorum, laudem uero bonorum, fub umbram alarum tuarum fuscipere, et me in illa non amplius nec longius tueri, quam donec reddita ratione aut uicero, aut uictus fuero. Nolo defendi,' fi impius et haereticus inuentus fuero.

Vnum peto, ne damnetur fiue ueritas, fiue falfitas inaudita et inconuulfa. Christo fasces tot' regnorum Serenissima Maiestas tua debet.' Is hoc reposcit gratiae, ut ueritatem eadem Serenissima Maiestas tua tueatur. Hoc potissimum Imperii tui ornamentum, hoc faeculi tui memorabile decus erit, fi non patiatur Sacratissima Maiestas tua, ut impius conculcet. et deuoret iustiorem se, et fit facies hominis, ut Propheta ait, quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem, dum fit iudicium et contradictio potentiorum.

Ita me cómmendo, ita confido, ita {pero in tuam Sacratissimam Majeftatem. Quam Dominus Iesus nobis feruet et magnificet ad gloriam Euangelii fui sempiternam, Amen. Datum Wittem, bergae , die penultima Augusti, 1520. *)

*) Fabricii Centifol. P. I. p. 68.

« PoprzedniaDalej »