Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nam mihi, credo, cum priuatim dederim afterifcos meos, non fit ei refpondendi neceffitas, fi dcfit libido. Sin malit reddere, ego utrumque expecto, licet pacem prae eligam. Agite ergo, ut intelligamus, uos nobiscum dolere, hanc tentationem a diabolo fuiffe inceptam, rurfum autem gaudere, a Chrifto miferante effe expugnatam fedatamque. Vale. Dedi antea quoque ad te literas, fed uideo, nondum perueniffe. Wittemb, die Viti et Modesti, (d. 15. Iunii 1518.)*)

VIII.

Joanni Eccio.

Placet, mi Ioannes Ekki, Domino Andreae (Carlstadio) id quod pacti fumus Auguftae, ut uel Lipfiae uel Erfordiae conueniatis, et pro ueritatis inuentione honeste difceptetis: ut fiat finis contentionis et librorum fcribendorum: petit itaque ut diem ipfe tu praefigas, quo neceffe fit conuenire, fimul et locum, utrum ex his duobus, nam tibi praefixiffet: fed deferendum tibi putauit propter itineris tui longioris laborem, et forte maiores tuas occu pationes, itaque fac, ut non fruftra hominem permouerim: imo ut fruftra aduerfarii fperent Theologos femper fibi pugnaturos, et nunquam conuen

*> C. G. Schwarzii Progr. XXIV. p. 12.

turos. Vale, breuiffime et inter diuerfiffimas occupa tiones fecunda feria poft Martini (d. 12. Nou.) 15 18. *)

IX.

Johanni Reuchlino.

Dominus tecum uir fortiffime. Gratulor mife ricordiae Dei, quae in te eft, uir et eruditiffime et humaniffime, qua tandem praeualuifti obftruere os loquentium iniqua. Fuifti tu fane organum confilii diuini, ficut tibi ipfi incognitum, ita omnibus purae theologiae ftudiofis expectatiffimum, adeo longe alia fiebant a Deo, et alia uidebantur geri per uos. Eram ego unus eorum, qui tecum effe cupiebant, fed nulla dabatur occafio. Eram tamen oratione et uoto tibi femper praefentiffimus. Sed quod tunc negatum eft focio, nunc cumulatiffime tributum eft fucceffori. Inuadunt dentes iftius Behemoth me, fi quo modo farcire queant ignomi niam, quam retulerunt ex te. Occurro et ego ipfis longe quidem minoribus ingenii et eruditionis uiribus, quam tu occurrifti et proftrauifti, fed non minore animi fiducia. Congredi mihi detrectant, refpondere recufant, fed mera ui et uiolentia In me uiam affectant. Viuit uero Chriftus, et ego perdere nihil poffum, quia nihil habeo. Fracta funt

Loefcheri Ref. Doc. P. III. p. 203.

in tua firmitate non parum quidem cornua horum taurorum. Hoc enim in te egit Dominus, ut tyrannus fophiftarum aliquando et tardius et mitius difceret ueris theologiae ftudiis refiftere, ac refpirare inciperet Germania, fcripturarum doctrina tot heu annorum centenariis, non tam oppreffa, quam extincta. Non erant haec initia danda pulcherrimorum ftudiorum per hominem paruae gratiae; fed ficut Chriftum (fit uenia comparationi) omnium ma, ximum montem Deus contriuit usque in puluerem mortis, uerum ex hoc puluere poftea excreuerunt tot magni montes, ita et tu parum attuliffes fructus, nifi mortificatus in puluerem fuiffes redactus, unde nunc tot furgunt proceres litterarum facrarum. Et exaudita eft oratio gementis Ecclefiae. Saluum me fac Dominé, quoniam defecit fanctus, diminuti funt fideles de filiis hominum. Quoniam exaltati fuerunt ad altitudines Dei uiliffimi filiorum hominum. Sed ecce nonne ego impudens, qui tam familiariter fine prooemio honoris tecum loquor? Verum facit hoc animus meus in te officiofiffimus, qui et tibi eft familiariffimus tum memoria tui, tum librorum tuorum meditatione. Accedit ad hoc, quod et permouit, ut tandem fcriberem, quod Philippus nofter Melanchthon, homo admirabilis, imo pene nihil habens, quod non fupra hominem

fit,

.

fit, familiariffimus tamen et amiciffimus mihi, omnino exegit has literas ad te: fidem iubens, certiffime te non aegre laturum, fed et gratum habiturum, quicquid ad te ineptirem. Huic ego im. putes uelim, fi quid imputare uelis, nifi quod animum meum erga te non nifi candidiffimum his literis proteftari uolui. Vale et gaude in Domino, Praeceptor uere mihi uenerabilis. Wittemb. altera die Luciae (14. Decemb.) 1518. *)

X.

Chriftophoro Scheurl.

S. Furatus ipfe mihi et negotiis meis horam hanc, fcribo tandem, ne tot literis tuis ingratus uidear, et nunquam refpondere uelim. Igitur grafias tibi ago maximas pro genuinae tuae ac uerae amicitiae confilio et in me ftudio. Libenter autem ego finem haberem huius turbulentiae, fi aduerfariis identidem uideri daretur. Propofuerunt enim, ut uideo, rem nulla fuauitate, fed mera ui et tumultu confummare. Quo fit, ut in dies maio. ra fufcitent, et fruftra laborent. Nam ui numquam fopietur, fat fcio. In bonitate cito finem haberet.

* Maii Vita Reuchlini p. 223. Loefcheri Acta et Documenta Reform. P. II. p. 643. Seckendorf. Hift. Lutheranismi L. I. p. 104.

Ad Sylueftri nugas, fi tamen Sylueftri funt, refpondere nobis indigniffimum uidetur. Puerilia et muliebria funt, nec aliud, nifi queremoniae fui do loris. Cum Carolo amiciffime conueni, primum, ut haec res omnino fileatur utrinque, deinde mandato fummi Pontificis aliquis Germaniae Epifcopus articulos erroncos mihi defignet, quos reuocem. Sed nifi Deus interfit, nihil fiet, praefertim fi me decretali illa noua coeperint urgere, quam nec dum uidi, audiui tamen, eam de plenitudine poteftatis loqui fine ulla autoritate fcripturae aut canonum, quanquam certe nulli etiam uetuftiffimo decreto concedam. Quis fcit, quid Deus ex iis monftris alere propofuerit. Ego, quantum in me eft, nec. timeo, nec cupio protelari caufam. Sunt adhuc mul ta, quae Romanam lernam mouere poffunt, quae libens promam, fi permittant. Sin Deus non uolet, ut permittant, fiat uoluntas Domini. Ebnerios patronos ex corde ualere cupio, et gratias pro accepta cafula ago. Nurmbergenfes tuos fpero uotis ueftris refponfuros quam optime, cum et fub op. timis agant praeceptoribus, et lectionibus interfint electiffimis, Vale in Domino, et iacta curam tuam et mei in Dominum, ne nimio pro me angaris. 13. Januar. 1519. *)

*) C. G. Schwarzii Progr, XXIV. p. 13.

« PoprzedniaDalej »