Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nam mihi, credo, cum priuatim dederim asteriscos meos, non fit ei refpondendi necessitas, fi desit libido. Sin malit reddere, ego utrumque expecto, licet pacem prae eligam. Agite ergo, ut intelliga. mus, uos nobiscum dolere, hanc tentationem a diabolo fuisse inceptam, rursum autem gaudere , a ChriIto miserante esse expugnatam sedatamque. Vale. Dedi antea quoque ad te literas, fed uideo, nondum perueniffe. Wittemb. die Viti et Modesti, (d. 15. Iunii 1918.)*)

VIII.

Joanni Eccio. Placet, mi Ioannes Ekki , Domino Andreae (Carlstadio) id quod pacti sumus Augustae, ut uel Lipsiae uel Erfordiae conueniatis, et pro ueritatis inuentióne honeste disceptetis : ut fiat finis contentionis et librorum scribendorum: petit itaque ut diem ipfe tu praefigas, quo neceffe fit conuenire, fimul et locum, utrum ex his duobus, nam tibi praefi. xiffet: fed deferendum tibi putauit propter itineris tui longioris laborem, et forte maiores tuas occu. pationes, itaque fac, ut non fruftra hominem per. mouerim: imo ut frustra aduerfarii sperent Theologos semper fibi pugnaturos, et nunquam conuen

*) C. G. Schwarzii Progr. XXIV. p. 12

turos. Vale, breuissime et inter diuerfisfimas occupationes fecunda feria poft Martini (d. 1 2. Nou.) 1518. *)

IX.

Johanni Reuchlino. Dominus tecum uir fortissime. Gratulor mife. ricordiae Dei, quae in te eft, uir et eruditiffime et humaniffime, qua tandem pracualuisti obstruere os loquentium iniqua. Fuisti tu sane organum corifilii diuini, ficut tibi ipfi incognitum, ita omnibus purae theologiae studiosis expectatissimum , adeo longe alia fiebant a Deo, et alia uidebantur geri per uos.

Eram ego unus eorum, qui tecum effe cupiebant, fed nulla dabatur occafio. Eram tamen oratione et uoto tibi femper praesentissimus. Sed quod tunc negatum est focio, nunc cumulatiffime tributum est fucceffori. Inuadunt dentes iftius Beco hemoth me, fi quo modo farcire queant ignomi. niam, , quam retulerunt ex tę. Occurro et ego ipsis longe quidem minoribus ingenii et eruditionis uiribus, quam tu occurristi et prostrauisti , fed non minore animi fiducia. Congredi mihi detrectant, respondere recusant, fed mera ui et uiolentia in me uiam affectant. Viuit uero Christus, et ego perdere nihil poffum, quia nihil habeo. Fracta sunt

*) Loescheri Ref. Doc. P. III. p. 203.

[ocr errors]

in tua firmitate non parum quidem cornua horum taurorum. Hoc enim in te egit Dominus, ut ty, rannus fophiftarum aliquando 'et tardius et mitius disceret ueris theologiae ftudiis resistere, ac refpi. rare inciperet. Germania, scripturarum doctrina tot heu annorum centenariis, non tam oppreffa, quam extincta. Non erant haec initia danda pulcherrimorum studiorum per hominem paruae gratiae; fed ficut Christum (fit uenia comparationi) omnium maximum montem Deus contriuit'usque in puluerem mortis, uerum ex hoc puluere poftea excreuerunt tot magni montes, ita et tu parum attulisses fructus, nisi mortificatus in puluerem fuiffes redactus, unde nunc tot furgunt proceres litterarum facrarum. Et exaudita est oratio gementis Ecclesiae. Saluum me fac Domine, quoniam defecit fanctus, diminuti funt fideles de filiis hominum. Quoniam exaltati fuerunt ad altitudines Dei uilissimi filiorum hominum. Sed ecce nonne ego impudens , qui tam familiariter sine prooemio honoris tecum lo. quor? Verum facit hoc animus meus in te officiolifsimus, qui et tibi est familiarissimus tum memoria tui, tum librorum tuorum meditatione. Accedit ad hoc, quod et permouít, ut tandem fcriberem, quod Philippus nofter Melanchthon, homo admirabilis, imo pene nihil habens, quod non fupra hominem

fit,

fit, familiarissimus tamen et amicissimus mihi, omnino exegit has literas ad te: fidem iubens, cer. tiffime te non aegre laturum, fed et gratum habiturum, quicquid ad te ineptirem. Huic ego im. putes uelim, fi quid imputare uelis, nisi quod animum meum erga te non nifi candidiffimum his literis protestari volui. Vale et gaude in Domino, Praeceptor uere mihi uenerabilis. Wittemb. altera die Luciae (14. Decemb.) 1518.*)

X. Christophoro Scheurl. S. Furatus ipfe mihi et negotiis meis horam hanc, scribo tandem, ne tot literis tuis ingratus uidear, et nunquam refpondere uelim. Igitur gratias tibi ago maximas pro genuinae tuae ac uerae amicitiae confilio et in me studio. Libenter autem ego finem haberem huius turbulentiae, fi ad. uerfariis identidem uideri daretur. Propofuerunt enim, ut uideo, rem nulla suauitate, fed mera 'ui et tumultu consummare, ' Quo fit, ut in dies maio. ta fuscitent, et frustra laborent. Nam ui numquam sopietur, fat fcio. In bonitate cito finem haberet.

*) Maii Vita Reuchlini p. 223. Loescheri Acta et

Documenta Reform. P. II. p. 643. Seckendorf.
Hift. Lutheranismi L. I. p. 104.

Ad Sylueftri nugas, fi tamen Sylueftri sunt, respondere nobis indigniffimum uidetur. Puerilia et muliebria sunt, nec aliud, nisi queremoniae fui do. loris. Cum Carolo amicissime conueni, primum; ut haec res omnino fileatur utrinque, deinde man, dato fummi Pontificis aliquis Germaniae Episcopus articulos erroneos mihi designet, quos reuocem. Sed nisi Deus interfit, nihil fiet, praesertim fi me decretali illa noua coeperint urgere , quam nec dum uidi , audiui tamen, eam de plenitudine potestatis loqui sine ulla autoritate scripturae aut canonum, quanquam certe nulli etiam uetuftiffimo decreto concedam. Quis fcit, quid Deus ex iis monstris alere proposuerit. Ego, quantum in me est, nec timeo nec cupio protelari caufam. Sunt adhuc mul . ta, quae Romanam lernam mouere poffunt, quae libens promam, fi permittant. Sin Deus non uolet; ut permittant, fiat uoluntas Domini. Ebnerios patronos ex corde ualere cupio, et gratias pro act septa casula ago. Nurmbergenses tuos fpero uotis uestris responsuros quam optime, cum, et sub op, timis agant praeceptoribus, et lectionibus interfint electissimis. Vale in Domino, et iacta curam tuam et mei in Dominum'ne nimio pro me angaris. 13. Januar. 1519. *)

[merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »