Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

dorff, Doct. Hieronymus, et nonnulla pars amicitiae tuae, Petrus Barbitonfor ille. Vale et ora pró me. Ex Wittenb. 11. Sept. 1517. *)

V. Christophoro Scheurl. Sal. Literae tuae, quas 111. Nonas Nouemb. ad me dedisti , uir eruditiffime et humanissime, animum tuum erga noftros et meam paruitatem mirifice candidum et longe ultra merita beneuolentissimum probauerunt. Sed et ipsae literae' animi tui certissima imago nihil aliud erant, quam candor, nihil aliud nunciauerunt, quam candidum. Gaudeo et gratias ago Domino Iefu, quod tui Nurnbergenses, inprimis optimates, Reu. Vicarium , deinde felicem, ut fcribis, eius aemulum, Wences. laum nostrum, adeo colunt , adeoque obferuant neque hoc ipsum faciunt, ullo intuitu carnis aut respectu personarum, ut folet uulgus- gregarium, fed iusto amore scientiae falutaris, et studio' uerbi gratiae. Confirmet, oro, hoc opus fuum Dominus, quod incepit, atque perficiat usque in finem Amen.

Caeterum quod secundo hortaris, ut ftudia mea honorem, et ad D. Hieronymum Ebnerum, Mode

*) C. G. Schwarzii Progr. XXIV. p. 7.

ratorem inclytae urbis uestrae, aliquid ex officing mea producam (fi quidem non meis studiis nomen illius honeftare poffum, fed potius nomen eius ftudia mea) nimium de me confidis atque praesumis, non deest quidem mihi uotum et studium lumme illi obfequendi et tibi gratificandi , fed non opis est noftrae, nec tali me dignor honore. Tu qui. dem egregiam geris, opinionem de studiis meis, fed ego abiectiffimam. Et quanquam animi tui fidem integerrimam credere debeam, tamen multo magis uires 'meas ipfe ponderare teneor , imo ut tibi fimpliciter confitear, cocpi tuis monitis uelle obsequi, et iam disquire bam, quidnam aggrederer potissimum? Et ecce in uniuersa supellectile mea (quam nunquam tam curtam agnoui) quicquid occurrebat, fordebat, et indignissimum apparebat, quod tali ac tanto uiro a me tantillo dedicaretur. Non folum enim me prohibebat insignis inscitia, qua nihil mihi fcire uidebar , sed et altera fcilicet ineloquentia, qua non poffem ea, fi qua etiam dig. nissima fcirem, digne proferre; quanquam minoris facio illud damnum, fi quis bonum uinum uili uafa' culo propinet, quam id, fi quis pretiosissimo uafculo aquam turbidam propinet. Itaque te rogo, ut ueniam mihi concedas uel meritissimo, atque deinceps tibi a laudibus mei temperes. Narrauit mihi familiaris tuus literarum portitor, te denuo

humanitatis officio ad me per Erfordiam dediffe libellos de praedestinatione, quos nondum accepi, sed non dubito accepturum; idcirco gratias ago, et fi qua potero, Vicarius ero uel apud Deum. Vale, mi fuauiflime Christophore, in Domino. Ex Wittenb. 11. Decemb. 1517. *)

VI. Christophoro Scheurl. Sal. Binas ex te literas accepi, optime et eruditissime Christophore, alteras latinas, alteras uer. naculas, fimul et donum infignis uiri, Alberti Durer', item pofitiones meas latinas et uulgares. Primum quod miraris, cur non ad uos eas mise. rim, respondeo , quod non fuit confilium, neque uotum, eas euulgari, fed cum paucis apud et circum nos habitantibus primum super ipsis conferri, ut fic multorum iudicio uel damnatae abolerentur, uel probatae ederentur. At nunc longe ultra fpem toties excuduntur et transferuntur, ut me poeniteat huius foeturae, non , -quod ueritatem non faueam cognitam fieri' uulgo, imo id unice quaerebam, fed quod ille modus non est idoneus, quo uulgus erudiatur. Sunt enim nonnulla mihi ipfi dubia, longeque aliter et certius quaedam afferuissem uel omififfem, fi id futurum fperaffem. Quanquam fat in.

*) C. G. Schwarzii Progr, XXIV. p. 9.

[ocr errors]

telligo ex ea euulgatione, quaenam fit' opinio in. dulgentiarum paffim apud omnes, licet occulta, propter metum fcilicet Iudaeorum. Ita probationes earum coactus fum parare, quas tamen nondum li. cuit edere, quia Reuerendus et Gratiosus Dominus Episcopus Brandeburgensis, cuius iudicium confu. lui in hac re multum impeditus tamdiu me retardat, imo si otium dederit Dominus, cupio libellum uernacula edere de uirtute indulgentiarum, ut opprimam positiones illas uagantissimas. Mihi fane non est dubium decipi populum, non per indulgentias, fed usum earum. Mittam igitur , quamprimum fuerint absolutae. Interim rogo, commen. des me optimo uiro, Alberto Durer, et gratum ac memorcm ei me nunties. Verum id abs te et ab co peto, ut iniquiffimam opinionem mei ponatis, nec maiora de me fentiatis, quam ego praestare poffum; possum uero et lum nihil penitissime, quo. tidieque magis nihil fio.

Dedi nuper literas ad D. Ioh. Eccium, et uos omnes, sed non sentio eas perueniffe. Quam uel. lem denuo apud uos excudi libellum de charitate Reu. patris Vicarii nostri editum recentissime, et Monaci declamatum; nos enim efurimus et fitimus ualde. Vale in Domino, Witteb. 5 Martii, 1518.*)

*) C. G. Schwarzii Progr. XXIV. p. 10.

VII.

Christophoro Scheurlio. S. Id quod pro Ekkio noftro, mi suauissime Christophore, petis, fuiffet nullo modo neceffarium peti a tanto amico, fi res integra fuisset, et te prae. ueniffet literis fuis ipse. Auxit enim et mihi ue. hementer suspicionem alienati a me animi Ekkiani , qui poft tam dira in me nomina , licet priuatim, scripta, nihil neque literarum neque uerborum me participem fecit. At cum iam fint edita Carlstadii nostri problemata , me quidem et inuito et ignaro, non est mihi fatis confilii, quid utrisque ipfis sit faciendum. Scio, quod diligimus hominis ingenium, et admiramur eruditionem, et quod factum est, dolore potius, quam ira aut inuidia factum effe, mihi quidem et conscius fum et testor, Quod ad me attinet, fcripfi ad eum ipfum, has, ut uides, amicissimas et plenas literas humanitate erga eum, non tamen tua caufa, fed et ipfius quoque ingenua confessione fum placatiffimus, qua fibi licet non mihi difplicere scribit, euentum hunc uel dolo uel malitia aliena contigisse. Igitur mei quidem potestatem in hac re habes, habet et ille. Vnum folum tui fuerit officii, curare , ne asperius refpondeat noftro Carlstadio, cogitetque, fuam effe culpam priorem, ut haec fierent inter amicos mala,

« PoprzedniaDalej »