Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECTIO POSTERIOR.

CONTINENS b. LUTHERI

AD

DIVERSOS DATAS EPISTOLAS.

1

1

I.

Spalatino.

[ocr errors]

S. Et charitatis et fidei officium abs te peto, dulciffime Spalatine, id eft, ut uel Epiftolarum Diui Hieronymi ad horam mihi copiam facias, uel certe quanto potes breuiter ex libello illuftrium uirorum, quod magis cupio, mihi exfcribas ea, quae ipfe Sanctus de S. Bartholomaeo Apoftolo fcripfit, ita ut ante horam duodecimam habeam: facturus enim ad populum fermonem, nugis illis et mendaciis Catalogi et Legendae aureae miro modo offenfus fum, Vale, optime frater, ex mo nafteriolo noftro. Nolo ut mireris quod Theologus fim, et Hieronymo uacuus sum. Editionem enim, qua communiter utebar, Iohannes Langus fecum abftulit. (Sine dubio iam 1513. aut 1514. fcripta eft haec epistola.) *)

* Hottinger. Hift. Eccl. T. VI. p. 756.

II.

Chriftoph. Scheurl.

S. Accepi litteras tuas, eruditiff. et humaniff. Chriftophore, mihi fane et iucundiffimas et triftiffimas. Quid contrahis frontem? Quid enim iucundius fcribere potuifti, quam quod Reuer. Patrem, imo Chriftum in organo fuo, Vicario noftro, tam dignis extulifti praecóniis? Nihil enim mihi gratius narratur, quam uocem Chrifti praedicari, audiri, fufcipi, imo magis et uiui, et fentiri et intelligi. Rurfum, quid potuifti amarius fcribere, quam ut meam affectares amicitiam, et tot me uaniffimis titulis honorares? Nolo te fieri amicum meum. Non enim ad gloriam, fed ad periculum tuum, cedet tibi amicitia mea, fi modo uerum est prouerbium: amicorum omnia communia. Quodfi mea tua per amicitiam iftam fiant, nulla re locupletior fies, quam peccatis, infipientia pariter et ignominia. Haec enim funt res meae: quas in me contrariis titulis (ut dixi) ornasti. Sed fcio, Chriftum fapis, et dices, non te, fed Chriftum in tes admiror. Hic ego: quomodo Chriftus iuftitia uera effe poterit in peccatis et infipientia? Imo id ipfum ft fummum arrogantiae, praefumere de te, quod Chrifti habitaculum fis, nec nifi Apoftolico ordini facile permittenda ifta gloriatio. Igitur gratulor

quidem felicitati tuaé, quod huius uiri, patris noftri, amicitiae et familiaritati iungeris. Sed parce honori tuo, et ne in mei amicitiam degeneres, rogo: quanquam ipfe quoque idem Reuer. Pater non fine timore et periculo meo, me undique iactat et dicit, Chriftum in te praedico, et credere cogór. Sed dura ifta fides. Sed dura ifta fides. Ea enim est infelici tas huius miferrimae uitae, ut laudatores et amici, quo fuerint plures et coniunctiores, eo fint nocentiores, ficut fcriptum eft: inimici hominis domeftici eius et rurfus: qui me laudabant, aduerfum me iurabant. Et amici mei et proximi mei aduerfum me appropinquauerunt et fteterunt. Tantum enim recedit fauor Dei, quantum accedit fauor hominum. Deus enim aut folus aut nullus uult effe amicus. Huic malo etiam cumulus ifte accedit, quod fi te deieceris, laudemque et fauorem recufaris, eo magis laus et fauor (i, e. periculum et perditio) infequitur. O multo falubrius odium et uituperium omnium laude et amore, quandoquidem odium folum (femel) periculum eft, amor uero bis periculum eft. Nihil fimilius amanti, imo amenti mulieri, quae negata furiofius concupifcit, quam laus et gloria ifta temporalis. Ab hac itaque muliere adultera et praua uide, quanto ftudio me deterreat Salomon Prouerb, VII. et alibi,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »