Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

In fuperiore Germania uidentur motus futuri propter bannum imperiale, quod camera imperialis dicitur aperire contra ciuitates Zuinglianas, fed metuo, ne nos potius petant. Chriftus regnet et uincat, Amen. Vale in Chrifto et ora pro me quoque. f. 3. poft Martini (d. 13. Nou.) 1534. *)

CXLV.

Argentinenfis Ecclefiae Paftoribus.

G. et P. in C. Sentio ex literis ueftris, op. timi uiri, fratres, quod in literis meis proximis acceptus fum a uobis, quafi concordiam noftram reiecerim in arbitrium Principum aut ciuitatum penitus, cum tamen hoc non uoluerim, fed ut commodius fieret, arbitrabar illorum quoque fententia id melius fieri. Verum ego fic fum animatus, ut cupiam conuenire nos, etiamfi Principes aut ciuitates nolint cooperari. Nihil enim mihi nunc cano et decrepito, et omnibus rebus defuncto, et faturo magis in uotis eft, quam ut concordia ifta, quanta fieri poteft, ante dormitionem meam firmetur, fi uolent Principes cooperari, bene; fin minus, tamen cònabor impetrare, ut faltem finant

[ocr errors]

* Extat germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1421.

nos, ac ferant conuentum noftrum. Quanquam multo meliora praefertim de noftro Principe fpero. De tempore, uos ipfi recte fentitis, quod ante Pafcha uix poffit fieri, uel ob mei corporis ualetudi. nem. Tamen faciam, quod poffum, et paratus ero quocunque tempore, fiue ante fiue poft Pafcha conueniendum fit. Vellem enim ipfe libenter adeffe. Locum fignificabimus quam primum Princeps nofter redierit. Nam extra Ducatum noftrum mihi uix uel nunquam concedetur facultas. Ego condicam noftro Principi in Thuringia uel Ifenacum Gotham, Vinariam, et ex his unam impetrabo. Interim curabo, ut ecclefiarum hic undique fuffragia et miniftrorum confenfum habeam, ne opus fit multa turba. Idem uos feciffe, libenter audio. Valete et orate. Nec dubitetis, nobis etiam effe cordi iftam concordiam, nifi Chriftum Dominum pro fabula uellemus habere, pro quo ego, ut unus ex ipfius confefforibus indignus, tot a fatana et mundo paffus fum, et adhuc patior cruces. Oramus enim et nos pro uobis diligenter, tum publicis tum priuatis orationibus. Deo gloria, Amen. 1535. *)

*) Epist. ad Io. Schwebelium p. 233.

CXLVI.

M. Antonio Lauterbach, Miniftro Christi in Leyfnig.

G. et P. Nofti, optime Antoni, fic effe diuifas uifitationis diocefes, ut nobis nihil fit autoritatis in ueftris partibus. Ideo praeter exhortationes nihil poffumus apud uos. Quare fi aliud non poteftis, ad Principem refente noftram caufam, quandoquidem noftra exhortatio nihil hactenus profuit. Si Princeps rem nobis commiferit, faciemus, quae poterimus, cum autoritate. Doleo ualde de ifto diffidio et fcandalo, tamen Deus fanabit illud.

Eft apud uos monialis marita Georgii Schmid Chriftina ab Honsperg mifera. Huic mittere uolui florenum, fed nuntiorum tanta eft mihi cognita perfidia, nunc enim amiferunt, nunc eis eft furreptum, ut non fuerim aufus eis credere. Quare te oro, ut nomine meo alicunde ei procures florenum, ego fideliter reddam. Si nusquam poteris, M. Auguftinum Colbicenfem alloquere, ut de pecunia mei Wolfgangi futura ad Walpurgim interim expromi curet et poftea defalcet. Mittit eidem Chriftinae, ficut rogauit mea Ketha hunc Katte. giffemann, fic enim fcribit. Deus tecum et cum tuis, Amen. Saluta tuam Agnem et omnes

[ocr errors]

agnellos caftitate fidei dilectos. f. 6. poft Epiph, (d. 11. Januar.) 1535. *)

CXLVII.

Johanni Carioni.

G. et P. in Chrifto. Gratae fuerunt literae tuae, optime Charon, et cum aliud non poffum oftende. re uiro bono, de quo fcripfifti, quam ut oftende. rem ei fauorem meum, et falutantem falutarem, affuit fimul ille Comes Palatinus Georg. Sabinus, qui forte et ipfe ad te fcribet. Gratulor certe non tantum tibi, quod dignitate Doctorali amplificatus es, fed etiam illi ipfi Palatino, quod tam magnum et grandem et fublimem Doctorem promouerit. Cre. de mihi, paucos creabit deinceps Doctores tanta magnitudine et fublimitate. Mirabitur ipfe (fi olim te uiderit ad littus fuum uenientem) Charon, et metuet, ne magnitudine tanti Doctoris cymba eius tam fragilis et umbratilis uel frangatur uel mergatur. Vel certe cogeris pro magnitudine tanti Doctoris magnum etiam dare naulum. Quare tu uideris, ut, qui te fecit Doctorem, impetret etiam tibi tam magnum ftipendium. Et utinam tam magnum, (fed totum aureum) quia tu es magnus

1

* Extat germ. T. XXI, Opp. Luth. Walch. p. 1422.

1

Doctor. Tum certe eris tutiffimus a Charonte illo, caetera auariffimo, ut qui habeas, quo illum largiter remuneres etiam, nedum naulum foluas. Haec iocari libuit tecum, quia et tu mihi uifus es in literis tuis iocari. Commenda me illuftriffimo tuo Principi iuniori. Nam quid aurae mihi fit apud patrem nefcio. Vale in Domino, mi Charon, et ora pro me. fer. 3. poft Miferic, (d. 3. Maii) 1535. *)

Salfamenta miffa per tuas literas accepit meus Ketha Dominus, et miratur multitudinem, dicens: D. Speratus, magnus Episcopus, mifit fatis magnum uas pifcium. Cui ego dixi: etiam per magnum uirum Charontem. Omnia inquit igitur magna funt hodie.

CXLVIII.

Omnibus bonis et piis maxime iis, qui
Chriftum colunt et confitentur.

Omnibus bonis et piis uiris, ad quos hic ho mo, qui has literas reddet, peruenerit, gratiam Dei et pacem. Commendat ipfa res et facies hominem hunc omnibus, qui charitatem Chrifti nouerunt, et humanam rationem habent. Quare non opus eft ulla grauiore admonitione. Faciat igitur

*) VN. 1729. p. 877.

« PoprzedniaDalej »