Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

fumuis bona et laudata accipi peffime ab animo exulcerato et fufpiciofo, tales enim funt res etiam Dei, quaecunque qualesque funt noftrae uel opi niones uel confcientiae, ita ut uitalia iudicemus, quae funt mortis, et mortalia,quae funt uitae. Quanto magis dicta aut facta fratris alterius aegrotús animus ad iniquam partem accipit, praefertim fi fuerint aliquantum reprehenfibilia et manifefte uitiofa. Sed ubi interim manet illa imperatrix et dominatrix harum offenfionum et affectuum caritas? de qua gloriofe iactatur per ipfum Spiritum fanctum: uniuerfa delicta operit caritas. Et iterum: remittité, et remittetur uobis. Nihilne nos, qui aliis praedicamus caritatem, mifericordiam et remiffionem, etiam nobis relinquemus caritatis? nihil oneris inuicem portabimus? omniane faciemus, ut iudicium glorietur aduerfus mifericordiam? An delectat nos audire illud? Turpe eft Doctori, cum culpa redarguit ipfum. Imo quod horrendum eft, iram Dei in nos ipfos doctores gratiae concitamus, dum noftris affectibus indulgentes percutimus infirmos fratres, propter quos Chriftus mortuus eft, fcandalo ifto et diffidio periculofo et odibili. Eft enim et hoc unum de capitibus originalis peccati, quod in fratre exigimus plus iudicium, quam mi. fericordiam in nobis, cum tamen plus exigenda fit mifericordia a nobis, quam iudicium ex fratre,

[ocr errors]
[ocr errors]

Es heifet, Liebe foll für das Recht, und über das Recht gehen. Quod fi non potest teneri hic ordo, fanditus eft extinguendum iudicium, quam permittendum, ut aequetur iudicium mifericordiae, aut cum illa certet aut, litiget. Sicut Chriftus fuftulit funditus iudicium noftrum, et chirographum illud contrarium nobis, antequam permitteret ipfum aequari uel praeferri caritati fuae erga nos, vereque dictum fummum ius fumma iniuftitia; omnino et fimpliciter damnatum eft ius fiue iudicium tam apud Deum, quam apud homines, fi extra fines fuos egreffum caritati feu mifericordiae dominari feu aequari uoluerit: feruire enim debet iudicium, non dominari caritati. Alioquin eft unum de quatuor iftis malis, quae turbant terram, ut Salomon ait, fcilicet feruus regnans feu ancilla haeres dominae fuae Quare per Chriftum, per omnia communia, quae in illo habemus, et per congregationem noftram in illum date operam folicitam et fidelem, ut mutua patientia humilitate et remiffione hoc malum in uobis fanetur.

-

Refpicite faltem nos, et definite dolorem addere fuper dolorem, quia negare non poteftis, uulnus ueftrum noftrum uulnus effe, et uobis per Satanam impeditis et uexatis nos quoque impediri et uexari. Eftis enim noftra corona et gloria in ifto infigni loco. Recordamini, quantam uim ho

[ocr errors]

ftium fuftineamus, et eorum omnis generis daemonum et hominum. Ne etiam nos ipfi inuicem mot dentes confumamus feditione ifta fpiritus longe fu. neftiffima, quos unito fpiritu oportuit mutuas dextras porrigere, etiam cum uitae iactura contra tam multos, tam uigiles, tam infatigabiles "hoftes dies et noctes impugnantes? Et cum gaudeant uno ex nobis lapfo ucl laefo, quantum triumphabunt, fi tantam Ecclefiam uiderint mutuis et plus quam cf uilibus uulneribus profterni? Hoc uoluerit Satan', ut qui hactenus omnibus fuis portis fuimus huicti, nunc fine ipfius manu et ipfo dormiente propriis manibus et inteftinis caedibus concidamus. Hoc prohibeat pater omnis uitae et confolationis, Amen.

[ocr errors]

Quare nifi melius uobis fpiritus fuggefferit, meum confilium fuerit, ut acute diftinguatis inter iftam caufam et pacem ueftram. Et cum nullum fit Ecclefiae periculum, fi hanc caufam finatis uel ad tempus fopitam, (utinam extinctam) facere, donec tutiore et meliore tempore et animis în pace firmatis et caritate adunitis eam fecundum omnem uoluntatem difputetis: hoc tempore et animis fic affectis uenenum eft eam difputari, ut hoc ulcus feu carbunculum tangere. Deinde fi publica abfolutio, quae fuit conclufio petita per hanc difpu. tationem, obtinuit et triumphauit, imitamini exemplum Athenienfium, et fancite amneftiam, cum

f

iterum hic nullum fit periculum Ecclefiae. Et hoc plane debetis, ne iftam caufam praeferatis paci et caritati ueftrae et omnium.

[ocr errors]
[ocr errors]

eb Fingite interim ipfum Chriftum in medio ueftri praefentem corporaliter, et ab ipfius uultu dif cite, utrum in hac caufa debeat praeferri. Is absque dubio, uel oculis fuis, fic alloquetur corda ueftra: Quid facitis, cariffimi filii, quos meo fanguine redemi, meo uerbo regenui, ut diligeretis inuicem, hanc effe notam difcipulorum meorum fcitis, Ponite hanc caufam, uel in me reiicite, ego uidero, nihil periculi eft, fi quiefcat uel etiam moriatur haec caufa. Nihil nocet Ecclefiae meae,, fi publica abfolutio regnet, fed hoc erit periculum, fi diffideatis et mordeatis inuicem. Hic non tantum fcindetis meam inconfutilem tunicam, fed dimembrabitis et lacerabitis corpus meum. Nolite fic contriftare Spiritum fanctum, quo eftis obar. rhati ad diem falutis. Nolite angelos fanctos in coelo gaudiis fuis fpoliare. Nolite fratres ueftros et uniuerfam, Ecclefiam turbare et fcandalizare. Nolite hoftibus meis et ueftris uos ipfos ridiculum facere. Nolite Satanae gaudia et triumphos multiplicare. Satis eft uobis alias ob nomen meum malorum. An ego non plus fum uobis, quam omnes caufae, omnes affectus, omnes offenfiones? Itane fortius penetrant et haerent uerba aliqua fratris,

t

[ocr errors]

uel iniqua moleftia, quam mea uulnera, meus fanguis, quam totus ipfe Saluator Jefus Chriftus? Talia certe et longe pulchrius et copiofius loquentur uobis oculi eius pulcerrimi et uino rubicundiores, modo in medio ueftri ftare eum finatis, et fixis in uultum eius oculis taceatis caufam et affectus ueftros. Nam hoc facto filentio quid aliud dicet, quam Pax uobis, nolite timere: tum oftendet uobis uulnera fua et teget ueftra ulcera et tubera, et fic erit uobis omnibus falus et gaudium.

Plura fcriberem, fed magis uellem apud uos uoce uti, confidens me operante Chrifto aliquid effecturum effe. Sed cum fitis uiri, quibus dedit fapientiam fuam noffe, non defpero, quin his lite. ris datam occafionem intelligatis plus fapiendi, quam ego fcribere et dicere poffim. Simul autem quia et homines eftis, nec dum a morte refurrexiftis, nihil uobis mirum uidebitur, fi aliquid humani paffi fueritis, fed tamen ut hactenus humanum fuerit, et humanum effe non definat, et non in daemonium uertatur, Humanum eft irafci, fed additum eft: nolite peccare. Offendi humanum eft, fed non reconciliari, diabolicum eft: non offendi autem aut non offendere angelicum, uel quod idem, chriftianum. Quo cum nondum peruenerimus, iuftum eft, ut uelut incipientes et initia habentes Chriftianorum, fi non uitauerimus aut non pertu

« PoprzedniaDalej »