Obrazy na stronie
PDF
ePub

collaborantibus tandem uix extorfimus a Principe et Confiliariis, ut Paftorem ueftrum exonerarent iftis ueftris fuperbis truncis, nam ualde inuiti eum dimiferunt, et omnino uolebant, per uim illis obtrudere: fed nos moti eius periculo, quod apud exacerbatas iftas beftias non effet ei tutum, nec eccle. fiae utile, ifthic manere, tandem impetrauimus, ut cum gratia dimitteretur iufta adiecta conditione, ne migraret ex ditione Principis in aliud minifterium. Nam in fua ditione uult eum Princeps collocare, non inter beftias, ut ifti funt, fed inter ho rines faltem. Haec fcribo, ut fi forte iftae beftiae glorientur, habeatis certam rei, ueritatem, quam oftendere poffitis, fic enim, ut dixi, uere res habet. Paftor eft in gratia et fauore omnium bonorum, iftae beftiae in odio, in naufea, ficuti meretur eorum fuperbia et ingratitudo infignis. Sunt énim de numero illorum, de quibus dixit Jacob: maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio, quia dura, in concilium eorum non ueniat anima mea. Quod fi aliqui ueftrum, uel omnes grauemini ifthuc manere, non diffuafero difceffum, nec urfero, ut maneatis. Sit uobis liberum facere, eum iftis hoftibus et oforibus feruorum Dei et Euangelii, quicquid placuerit. Non eftis alligati, ut inuitis et ingratis iftis duris ceruicofis feruiatis. Itaque confolamini uos inuicem in Chrifto, qui uobis

fauet, etiamfi pars quaedam uirulenta mundi uos oderit, in quo recte ualete. Amen. die 18. Augusti 1531. *)

CXV.

Matthiae Crozfch, Paftori Cygnenfi.

G. et P. Optime Mathia, ficuti uides, Paftor uefter, optimus uir, per Principem eft ab iftis hominibus ueftris exoneratus magna Principis clementia. Nam timuit eius periculo apud iftos duros homines, et omnino eum iuffit in ditione eius manere. Nam cogitat eum alio loco prouidere, ficut fpero breui futurum. Tu ergo per Chriftum noli perturbari neque follicitus effe, fed habe parumper patientiam, et fine iftas furias facere et gloriari. Nobis fat eft, quod non folum habeamus Chriftum, quem illi odiunt et fatigant, propitium in fpiritu, fed etiam Principem et optimos in aula uiros fauentiffimos. Itaque non deferti fumus, fed maxime fufcepti, tantum expectemus modicum. Sie haben auch nicht was fie wollen, und viel weniger denn fie vermeinen. Odi ego iftam infignem fuperbiam et ingratitudinem iftorum hominum, fed Deus reddet illis fecundum fua opera. Tu ergo interim et te una cum Paftore in Christo

*) VN. 1721. p. 715.

folare. Res eft falua Deo gratia. Deinde fi Cygnei addiderint hanc quoque ingratitudinem, ut Paftori pro ualete non relaxent debita, qui tot annis feruierit et tulerit eos, tum conabor cooperari, ut quantum poffum nullum unquam inueniant Paftorem. Satis iam quoque foetet eorum fimus, qui tales hactenus uiros ferre non potuerunt, foetebit in dies latius. Chriftus fit cum omnibus uobis, Amen. fer. 6. poft affumt. Mariae (20. Aug.) 1531.*)

CXVI.

Joanni Brismanno.

Gratulor, mi Brismanne, tibi e Liuonia in Pruffiam reduci, fed quod in locum tuum petis alium fuffici, idem a me petierunt ipfi Rigenfes, et nunc etiam petit Princeps Albertus. Sed ubi funt, qui idonei funt, aut qui uelint? Circumfpicio undique et penuria talium ubique eft magna. Tempus eft dicendi Principibus et Ciuitatibus de miniftris uerbi: tene quod habes, ne alius accipiat tuum Paftorem. Sunt quaedam urbes, quae duobus annis caruerunt concionatoribus. Tamen agam fedulo, ut aliquem moueam loco, et iftuc trudam, Chrifto fauente.

*) VN. 1719. P. 574.

Commendo tibi hunc nouum in Pruffia uirum, Doctorem Bafilium cum uxore, quos tibi notos effe arbitror, ipfa monialis meae uxoris fodalis fuit. Ipfe Apothecarius Lucae pictoris, omnia ex ipfo audies.

Tu uale bene, et ora pro me. Nam breuiter fcribere cogit multitudo occupationum, praefertim absente Pomerano. 24. Augufti, 1531. ")

CXVII.

Nicolao Hausmanno.

G. et P. in Chrifto, quae excipiet turbas tuas ex Zuiccauio tibi ortas, optime mi Nicolae. Tarde ad te fcribo. Id facit raritas et incertitudo nunciorum ficut et turba negotiorum. Valde inuitus legi, quod fcribis, te non reuerfurum effe ad me, cum ego te libentiffime apud me habeam. Et adhuc oro te, fi ullo modo fieri poteft, ad nos redeas, non eris mihi grauis, aut ullo oneri fed mero folatio et commodo. Stubellum tibi parauero et omnia tibi adminiftrabo.

Mirum eft quam me urat Cygneorum furor et fuperbia ingratitudinis eorum, qui tibi tot annos apud eos fummis periculis et laboribus defuncto debita ifta exigua tam rigide excidunt, cum tibi

*) Act. Boruff. T. I. p. 808.

fingulis annis minus numerauerint, quam debuerunt, et tu confumferis in eos tuam fubftantiam. Sed trademus et hoc monftrum impietatis illi, qui iufte iudicat. Liberabit te Chriftus etiam ex iftis delictis, et reddet illis, quod merentur, et ipfe idem Dominus, fpes et corona noftra, uita et pax noftra, roboret et laetificet cor tuum, et uirulentas iftas linguas et glorias furentium hominum contemnas. Et plane tibi erga eos laetandum est et infultandum, qui uides furia et amentia fic effe percuffos, ut digni non fint, qui de te bene loquantur, aut donum Dei agnofcere poffint. Gloria et laus eft, a peffimis hominibus uituperari et odio haberi. Salutat te mea Ketha reuerenter fingulis horis expectans manum obftetricantis Dei. Gratia Dei et folatium fpiritus tecum, Amen. VI. tima Octobr. 1531.

CXVIII.

Nicolao Hausmanno.

G. et P. Vir optime. Nuper ualde te rogans, ut ad me redires, fed quia nihil refpondes, metuo, ne literas meas non acceperis. Quare iterum oro per Chriftum, ut ad me quam primum reuer. taris. Habes hic ftubellam uacuam et te expectantem atque paratam. Tantum ut uenias ne dubita, non eris mihi oneri fed leuamen et folatium, at

« PoprzedniaDalej »