Obrazy na stronie
PDF
ePub

L

CIX.

Nicolao Hausmanno.

Get P. in Domino. Non erat opus, mi Nicolae, ut ad te fcriberem, cum nofter Jonas, uiua epiftola ad uos iret. Ex quo omnia intelligere potes, quae tam apud nos funt, quam aliunde huc ferunti o:Sacramentarii ambiunt ftrenue noftram amicitiam, cedunt de fua fententia partim, mitiusque loquuntur. Oremus ut perfecta et pura fiat. concordia. Joannes Pomeranus fortiter laborat, fed Satan ei refiftit et tentauit obfeffa puella. De qui bus omnibus Jonas abunde

- Mifor cur Bernardus non redierit iam dudum. Obfecro fi poteris eum attingere literis, iubeas eum redire. Nam parochia cum Sebaftiano Kottero eum expectat prope Lyfnecum, ubi fpero commode fit manfurus. Quodfi non, alibi eum prouideri cura- ' bo. Sagt ihm, dafs er mich nicht arm effen kan in 3 oder 4 Wochen. Hoc mihi expedi, te oro.

Recudimus iam Pfalterium facrum pro calumniatoribus inftantibus. Sed Chriftus qui coepit opus fuum, perficiet idem in gloriam fuam et utilitatem noftram, Salutat te reuerenter Domina mea Ketha et familia et domus tota. 21. Januar. 1531. *)

Extat. germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1377.

[ocr errors]

Cyriaco N. in arce Coeten, Miniftro uerbi.

G. et P. Goettingenfis Senatus poftulat a me miniftrum uerbi, optime Cyriace, qui fimul fit et Superattendens; cui promiferam Licentiatum Bafilium Schumannum. Sed is Goslariam uocatus eft., Ideo 'fi tibi uifum fuerit, poteris cum hoc legato Goetting. de hac re loqui. Sic enim perfuafi, ut te accede ret, auditurus tuam uoluntatem, Conditio eft fatis ampla, ut mihi uidetur, LXX fl. annui reditus. Si igitur Senatus te mouerit, ut hos accipias, bene eft. Si non, tu ipfe refpondebis, et Senatui Geets tingenfi fententiam tuam fignificabis. Vale in Domino. Wittenbergae, Dienstag post Judica. (d.228. Martii 1531.) *)

CXI.

[ocr errors]
[ocr errors]

Andreae Ofiandro. d. 162

Π

[ocr errors]

G. et P. in D. Quod de baptifmo infantium nondum egrefforum ex utero quaeris, mi Ofiahder, dicam tibi lubens meam fententiam absque praeiudicio tuae. Ego noftris mulierculis Wittebergae prohibui, ne baptizent nondum 'natum infantem.

Aliquaè

*) C. A. Heumanni difp. de C. A. lenitate. p. 46.

1

Aliquae enim folebant uix apparente uertice bapti zare foetum. At cur non aeque fupra matris uentrem uel potius ipfum uentrem matris baptizant, ut foetus baptizatus cenfeatur? Orationibus iuffi iuuare parturientem. Baptifmum uero mulierum, quo editum puerum periculo infirmitatis baptizant, ego ratum habeo, fed in Ecclefiam ferendum tamen, ut publice fuper eo oretur, et miniftri manu impofita baptifmus palam probetur, ceu teftimonio Ecclefiae confirmatus. Conditionalem uero baptifmum nati et editi pueri, fi de baptifmi priuatim dati certitudine dubitetur... (defunt hic quaedam) Breuis ego fum, nam capite laboro, et ma nus tremulae funt. Tu pro nobis ora, et in Chrifto recte uale in perpetuum. 13. Maii 1531. ").

CXII.

Hieronymo Wellero.

G. et P. Multis modis deteftor iftius concionatoris uaniffimam temeritatem, mi Jeronime, qui fub Cafparo de Schonbergk, uti fcribis, perfuafit fimplices animas fubire periculum fumendae fpe. ciei utriusque, et ipfe mercenarius nunc uifo lupo fugit, defertis ouibus, neque firmis fatis neque

Strobel. Mifcell. P. III. p. 85.

194

munitis. Nunc quid faciam ego abfens abfentibus? Non uenit ille mercenarius in confpectum meum, reuocare item non licet, neque ueniam petere, et tamen forte perdurare non poffunt, ac conftanter factum pietatis confiteri. Quanto rectius facerent fub iftis tyrannis, ut uel folo uerbo informarent confcientias, aut eos tantum audere docerent, qui parati effent omnia pro Chrifto pati. Melius enim eft tacite credidiffe, quam publice poft factum negaffe. Scribo tamen illis, fed nefcio, an folatio futura fit mea epiftola, uel tribulationi. Tu iudicabis, et tum demum illis mittes, fi uidebitur. Nomen oppidi non fignificafti, neque ego explorare ex nuncio uolui. Breui ad uos frater Petrus Weller ueniet, ut intelliges ex fcorpionario ueftro omnia, Fer. 3. post Iohan. Bapt. (26.Iunii) 1531.*)

[ocr errors]

CXIII.

[ocr errors]

Bernhardo a Doelen, Paftori in Sitten.

G. et P. in C. Salutat te, mi Bernharde, mea Domina Ketha, Haec ipfa iuffit ad te fcribere. Caetera quae de Miniftrorum uerbi negligentia et rufticorum contemtu fcribis, nimis uera funt: utique patientia nobis non folum utilis, fed etiam, ut hactenus uidimus, neceffaria eft.

Strobel. Mifcell. P. III. p. 89.

* །

De coniugio laudo uoluntatem tuam, fed uide, ut nullo modo nuptias perficias, nifi perfecta domo parochiae, ut folus, cum fola, uiuere poffis. Nam res intolerabilis eft cum uxore in alterius domini aedibus morari. Virginem illam Hannam Zetfchin fatis noui, de probitate et bonitate ingenii fatis fpero, tum de difciplina certus fum, quia fub rigida magiftra fuit, omnia difcere et facere et pati domeftica, ut eam arbitrer in re familiari probe exercitam, et peritam, fed tamen nolim meo iudicio credas, nihil permittas cuiquam, donec ipfam puellam uideris per occafionem quamcunque. Nam forma corperis non eft admodum excellens, fed mediocris, fi qua forte et in hac parte profpicere tibi uolueris. Vale in Domino bene, et ora pro me. Nos fatis adhuc ualemus Dei dono. die Margar. (13. Iulii) 1531. *)

CXIV.

Miniftris uerbi finceris apud Cygneos,
Joh. Gobel, Liborio Magdeburg. Matthiae
Krotisch, et Adam Schumann.

G. et P. in Chrifto. Notum uobis effe cupio, cariffimi fratres, me operante et aliis optimis uiris

* VN. 1733. pag. 13.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »