Obrazy na stronie
PDF
ePub

IV.

Philippo Melanthoni, Euangeliftae Wittembergenfis Ecclefiae, fuo in Chrifto clariffimo Fratri.

Salutem. Tu ùero quid interim facis, mi Philippe? an non pro me oras, ut feceffus ifte, quem inuitus admifi, operetur aliquid maius in gloriam Dei? atque adeo quomodo tibi placeat, fcire cupio. Verebar ego, ne aciem deferere uiderer, nec tamen patebat uia, qua uolentibus et confulentibus refifterem. Nihil magis opto, quam furoribus aduerfariorum occurrere obiecto iugulo.

Ego hic fedens tota die faciem Ecclefiae ante me conftituo, et illud uideo Pfalm. 88. numquid vane conftituifti omnes filios hominum? Deus, quam horrendum irae Dei (pectrum eft, abominabile illud Romani Antichrifti regnum: ac meam duritiam deteftor, qui non totus in lacrimas refoluor, ut et ego fontibus lacrimarum flerem interfectos filios populi mei. Sed non eft qui furgat et teneat Deum, aut opponat fefe murum pro do mo Ifrael, in hoc die nouiffimo irae eius. O dignum regnum Papae fine et fece feculorum. Deus mifereatur noftri.

Quare

Quare tu uerbi minifter interim infta et munito muros et turres Hierufalem, donec et te in uadant. Vocationem tuam et dona agnofcis. Ego pro te unice oro: fi quid' poteft, ficut non dubito, oratio mea. Tu ergo mutuum redde, et portemus inuicem onus iftud. Nos foli adhuc ftamus in acie: te quaerent post me.

Spalatinus fcribit, edictum tam faevum cudi, ut fub confcientiae periculo fint exploraturi orbem fuper meis libellis, ut cito interitum fibi compa rent. Gaudet Roboam Dresdenfis, ualde anhelus exfequi talia, Caefarem etiam impetitum, ut Regi Daciae fcriberet, ne reliquias Lutheranae haerefeos recipiat, et cantant illud: quando morietur et peribit nomen eius?

Hartmannus Cronenbergius renunciauit Caefari ftipendium 200 aureorum nummorum, uolens feruire ei, qui impios iftos audiat. Fore credo, ut edictum iftud nusquam faeuiat, nifi fub Roboam ifto, et altero uicino ueftro, quos gloria uexat in anis, Deus uiuit et regnat in faecula faeculorum, Amen.

Dominus percuffit me in pofteriora graui dolore. Tam dura funt excrementa, ut multa vi usque ad fudorem extrudere cogar, et quo diutius

differo, magis durefcunt. Heri quarto die excrevi femel, unde nec tota nocte dormiui, nec adhuc pacem habeo. Ora quaefo pro me. Nam intole rabile fiet hoc malum, fi promoueat, ut coepit.

Cardinalis Salisburgenfis comes iuit Ferdinando ad fponfam Infpruckii uigilia Philippi et Iacobi, id eft, quarto die receffus noftri. Dicitur Ferdinando comes is difplicuiffe, fed et Caefari, ut Spalatinus fcribit. Sed tu ipfe lege litteras eius. Fac, ut omnia fcribas, quae apud uos aguntur, et ut omnia habent, ac uale cum carne tua. Dominica Exaudi (d. 12. Maii) 1521. in regione auium.".

Philippo

G. et P. in C.

lippe, non credis,

V..

Melanchthoni.

Poft litteras ueftras, mi Phiquantis uocum et litterarum

nubibus fim obrutus, plenis, querelarum de uobis,

praefertim de te.

Ego quidem haec inuitus fcribo, ut qui fic fim affectus, ut metuam uos contriftare, etiam in modico, a quo nihil nifi confolationem habere deberetis in tanta mole huius caufae. Id quod hactenus fideliter praeftare conatuş fum. At nunc etiam cum noftris et eorum litteris mihi pugnandum eft. Ego me fic defendo. Primum, Noftri Auguftae, inquam, de his rebus mihi aliter et non talia fcribunt. Stat autem fententia,

1

uabis potiùs credere, quam illis, nec fpero, quod me aliquid celetis, fi ad rem pertinet. Deinde in

ea fum perfuafione fecurus, quod nifi falua confeffione et excepto euangelio nihil fitis conceffuri. Quid autem fit euangelium et confeffio noftra exhibita, numquid eft opus diffiniri? Nam illud noftrum uetus eft, quod fponte obtulimus omnia uelle ferre et facere etiam hostibus, quod falua confcientia et euangelio poffimus. Proinde ego quietus caufae nihil timui. Sed de ui et fraude follicitus propter uos fui. Quare te per Chriftum oro, ut quamprimum poteris, mihi uel per po ftam Norimbergenfem fcribas, quid interim a lit teris proximis actum fit. Cogunt enim noftrorum tragiciffimae litterae cogitare, num interim aliquid periculi in caufam inciderit. Muffitabat nudius quidam inter coenandum coram iuniore Principe eiusmodi quiddam, fed ego diffimulans dixi: non mihi fcripferunt, expectabo litteras. Fac ergo, ut habeam, quo illis os obftruam. Nam ea, quae hactenus illis refpondi per litteras et uerba, uilue. runt et euanuerunt coram eis. Dominus Iefus feruet et dirigat te in mifericordia et miferationibus fuis, Amen. Ex eremo. f. 3. poft Lamperti. *) (d. 19 Septemb.) 1530.

*) Vid. Strobel. Mifcell., P. III. p. 86.

VI.

Philippo Melanchthoni.

G. et P. in C. Hodie accepi literas tuas et Myconii, mi Philippe, et laetus intellexi, noftrorum confenfum firmum effe. Nos pro uobis oramus, ut Dominus det uobis fpiritum confilii et intelle. ctus aduerfus cogitationes Satanae. Expectatio mag-` na eft ueftrae catoftrophes. Et fufpicabamur in tanto filentio ueftro paroxyfmum effe faeuiorem. Antinomi etiam in Salueldia coeperunt furere. Se natus petiit me arbitrum iuffurus huc uenire Aquilam et Diaconum certantes. Ego rem tranftuli in luftum Menium. Nec fegniter agit M. Henricus Ham apud Marchionem Iohannem et difcipulus feruens Stellionis iftius noftri, qui iactitauit: Ich meine, die zu Wittenberg haben einen Lector kriegt, der fie wird die dialecticam leren. Vidi cupiditatem nocendi in tam fanctis Euangeliftis. Chriftus conterat Satanam fub pedibus noftris, Amen.

Kolax iterum triumphum egit rapto et abacto diuite quodam molitore. Nos fero rem cognofcentes erupimus fortiter in uicinum campum non longe ab moeniis noftris, et ut decet pictos Chriftophoros et ligneos Georgios fclopis aliquot territauimus nubes et aftra. Fouetur hoftis in Marchia manifefta perfidia. Nam uifus a Schirlenzio noftro

« PoprzedniaDalej »