Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

ambierint fraternitatein noftram, nec obtinuerint, putatque abunde impletam Ofiandri prophetiam, qua ante biennium Zwinglio praedixit, tanquam Achabo cuidam, futurae uictoriae fpe infolefcenti, intra triennium eum uel confundi, uel fe non effe in Domino locutum. Scilicet quod illi, qui nos idololatras, carniuoras, Thyeftas, et impanati et efculenti Dei cultores, capernaitas, condemnarint, nunc ultro talium fraternitatem ambiant, nec tamen digni habiti, ut obtineant. Et uera narrat, ueraque iactat, ut ipfi uidemus. Haec uolui indicare, ut noffes etiam noftrorum iudicium. Ego uix et aegre domum reuerfus fum, fic me uexante angelo fatanae, ut defperarim me uiuum et faluum uifurum meos. Sed Chriftus triumphat in iftas poteftates aeris, quare pro me orabis diligentius. Forte ipfum Turcam partim in ifto agone cogor ferre et uincere, faltem eius deum diabolum. Summa. Mihi uidentur ifti homines non mali, fed errore et cafu lapfi in eam opinionem, e qua libenter ef fent erepti, fi qua poffent. Deus qui coepit, mifereatur eorum et reducat eos, Amen. Turcam fugiffe audimus. Sed Daniel VII. dicit, eum praeliaturum contra fanctos Dei, donec iudicium fiat, et antiquus dierum fedeat. Das moechten wir Deutfchen uns, wol laffen gefagt leyn! Ego fermonem edo bellicum exhortandi contra Turcas ex

[ocr errors]

ercitus gratia. Vale cum tuis et ora prò me. die Simonis et Judae. (d. 28. Octob.) 1529. *)

Et D. Jonas et Philippus iunctis ftudijs librum contra Turcam propediem dabunt cùm Danielis textu.

[blocks in formation]

Commendo tibi, mi Lange, hunc M. Wolf gangum tuae charitati, ut eum, fi qua poteris, iu ues ad aliquam conditionem uel officium. Bonus uir eft, fatisque eruditus, et in literis, et in pie tatis notitia, aptus uel concionatoris, uel fcribae, uel praeceptoris alicuius officio fungi. De Turca noffe te omnia credo, quomodo Vienna, fuppofito puluere, difcefferit, et tamen defperans fugerit, et ingenti metu et miraculo Dei ex territorio noftro, h. e. Germaniae. Sed nos Germani ftertimus femper. Vale in Chrifto, et filiolum tuum cum ma、 tre faluta, datis utrique multis fuauiis et bafiis.. Die Simonis et Iudae (d. 28. Octob.) 1529. **)

*) VN: 1721. p. 872.

**) Litt. Wochenbl. P. II. p. 369.

XCIII

Nicolao Hausmanno.

G. et P. in C. Fortis efto, mi Nicolae, in Domino, neque Turcas metuas nimium, Chriftus uiuit. Et fpes eft ex Danielis uifione, quam Phi. lippus et Jonas iam edunt, ipfum Germania non potiturum effe, etiamfi nos carpet et Euangelii contemtum uindicabit. Nam miraculum eft manifeftum, quod Turca ceffit loco et caftris, et fracta eft eius ibi praefumtio. Dies iudicii adeft et deftruet Gog Turcam et Magog Papam, utrumque, illum Politicum, iftum Ecclefiafticum hoftem Chriftus. Quod uero te quidam falfo et acerbo conuitio fanctulum uocant, et rident, mirum quam ego tibi gratuler, qui dignus fis tanto fatanae odio, et cum aliud non poffit, uirulentiam linguae faltem in te exercet. Sed tu rectiffime feceris, fi rurfus rideas eius uirulentam impotentiam, et iubeas eum ftercora efculari. Neque enim acrius eum potes mordere, neque te gloriofius uindicare, quam fi laetiffimus rideas hos eius aculeos et morfus impotentes et elumbes.

Christinam fponfam opto gaudere. Quodfi et tu fponfam cuperes, laetus gratularer. Quodfi absque negotio continere et uxore carere potes, multo felicior eris et magis tibi gratulabor, non quod

[ocr errors]

coniugio detraham diuino illi operi et ftatui, fed quod, ut Paulus ait, turbae operum et perfonarum libero et fecuro non debeam non gratulari. Chriftus doceat et faciat te faluum effe et pro me orare. In quo bene uale. Vigilia Martini (d. 10, Nov.) 1529. ")

XCIV.

Nicolao Hausmanno.

[ocr errors]
[ocr errors]

G. et P. in D. Quoniam ad uos nondum peruenit fermo contra Turcas, mitto hic duo uobis duobus, tibi et Cordato, exemplaria fecundae editionis. Quod autem fcribis, fenatum ueftrum pollicita praeftiturum effe, ego nulla pollicita fcio. Deinde etiam grauat me eiusmodi munera, quod fint heroica et magnae aeftimationis. Quibus apud homines reddor fufpectus de magna opulentia, quam cum detefter neque ferre poffem, fi haberem, nomen etiam grauiter fero. Quare rectius faceres, fi id, quo minus fieret, curares. Mihi nemo debet quicquam, nifi uictum et amictum. Ego uero omnibus debeo omnia,

Libellum de coniugii iuribus abfoluam hoc triduo. Cuditur latine libellus de ritu et religione Turcorum ante 70 fere annos editus. Nouum Te

* Germ. T. XXI. Opp, Luth. Walch. p. 1373.

ftamentum ad finem correximus, quod fub prelo plus quam dimidio formatum eft. Poft ad Prophe taş reuertemur uertendos. Vale et pro me ora. 3 Januar. 1530.

XCV.

Nicolao Hausmannò.

G. et P. in D. Gratae fuerunt literae tuae, ficuti funt femper, mi Hausmanne, ob illam infignem, qua femper refertae funt, fimplicitatem fpiritus et beneuolentiam fummam erga me. Velim autem ut femel mihi fingula per ordinem fignares, quae tibi in Ecclefia deeffe uidentur. Ego enim neque omnia memini, neque uideo. Hoc ego pro memoriali haberem, et ob oculos uerfatum, data occafione et otio forte conarer exprimere. Alias uarietate rerum turbatus de die in diem obliuifcor et perit tempus. Nos iam Danielem formamus eden. dum pro folatio iftius ultimi temporis. Jeremiam quoque cum reliquis in manum fumfimus. Nouum Teftamentum ad miffam proximam Francofurtenfem dabimus, nouam fcilicet furiam concitaturi apud Papiftas. Nam Apocalypfin diligenti praefatione et fcholiis pene commentati fumus. Tu ficut facis, pro nobis ora. Salutat te mea Ketha reuerenter, 25. Febr. 1530. *)

) Extat germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1375.

« PoprzedniaDalej »